# [Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ

## Part 16

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/pausaniou-ellados-periegesis-pausaniae-descriptio-gr-ci-66977/index.md

Juxta id Bacchi Melanægidis ædes. Huic quotannis musici ludi fiunt, et urinandi certatim navigandique præmia proponuntur. Sua item ædes Dianæ, Iphigeniæ cognomento, ubi ex ære Neptunus, pede altero delphinum premens. Jam qui in Vestæ transierint, ibi signum nullum videant: nihil ibi nisi ara, et super ea sacra Vestæ faciunt. (2) Apollinis tria sunt delubra, ac totidem signa. Eorum unum sine cognomine, alterum Pythaea, tertium Horion nominant. Et Pythæi quidem nomen ab Argivis acceperunt. Ad eos enim primos ex omnibus Græcis venisse Pythæum Apollinis filium, Telesilla memoriæ prodidit. Horium vero quam ob rem appellent, nihil pro certo habeo dicere. Conjectura adducor, finibus vel armis vel jure potitos Apollini Horio (_quasi Terminatoris_) vota solvisse. (3) Fortunæ ædem omnium, quæ apud se sunt, recentissimam esse dicunt. Stat deæ colossus e Pario lapide. E duobus aquarum ductibus alterum valde priscum esse aiunt: in cujus alveum occulto meatu aqua profluit, neque unquam deficiat, etiamsi tota civitas aquatum eo descendat. Alterum vero ætate nostra munierunt: loco, ex quo in eum aqua defluit, nomen est Limon (_Pratum_). (4) In collis jugo, quem Prona appellari diximus, est, quod historiæ mandetur, dignissimum Cereris templum. Id Clymenum Phoronei filium, ejusque sororem Chthoniam ædificasse, memorant Hermionenses. At Argivi Cererem, quum fines agri sui esset ingressa, ab Athera et Mysio hospitio acceptam tradunt: Colontan vero non modo eam domum suam non invitasse, sed ne alium quidem ullum deæ honorem habuisse, quum id fieri Chthonia ejus filia indigne ferret. Colontan itaque cum ipsis ædibus crematum: puellam vero Hermionem a Cerere deportatam ibi illi templum dedicasse. (5) Chthonia autem et dea ipsa appellatur, et stati festi dies, qui æstate anni in ejus honorem agitantur, Chthonia dicuntur. In iis hoc ritu supplicatio fit. Pompæ agmen ducunt sacerdotes, et quicunque annuos magistratus gerunt: sequuntur feminæ ac viri. Ipsis etiam pueris solenne est deam cum pompa deducere. Incedunt autem ii cum albis vestimentis, capitibus coronas ferentes. Sunt eæ corollæ e flore contextæ, quem Cosmosandalum incolæ appellant. Hyacinthum illum ego esse existimo. Est enim ei tum magnitudine, tum colore persimilis: habet præterea easdem luctus indices literas. (6) In extremo agmine sequuntur qui eximiam de armento bovem vinculis distentam et ferociter reluctantem ad templum trahunt. Eo ut advenerunt, solutam retinaculis intro agunt. Alii interim, qui ad fores apertas steterant, ubi bovem intromissam vident, fores obdunt. (7) Eam aniculæ quattuor de industria intus relictæ falcibus exceptam conficiunt. Collum earum una, ut casus tulerit, hostiæ præsecat. Rursus patefactis foribus, ii, quibus id negotii datum est, bovem alteram, mox tertiam et quartam intrudunt: ac singulæ deinceps eodem modo ab illis aniculis mactantur. Atque in hoc sacro miraculum evenit: in quod latus prima bos conciderit, in idem et reliquas procumbere necesse est. (8) Et hic quidem est apud Hermionenses sacri ejus ritus. In templi vestibulo statuæ feminis Cereris sacerdotio perfunctis positæ sunt, non ita multæ. Intus sellæ erectæ iis aniculis, quæ boves, usque dum intromittantur, opperiuntur. Signa præterea non admodum prisca Minervæ et Cereri. Id vero, quod religiosius multo quam cetera colunt, neque ipse vidi, neque vir quisquam, sive peregrinus, sive civis fuerit. Quid id, aut quale sit, vetulæ illæ scierint. (9) Aliud item templum, undique statuis exornatum, e Chthoniæ regione situm est: Clymeni dicitur: in quo Clymeno ipsi sacra fiunt. Ego vero hoc nomine nullum Argivum hominem venisse Hermionem arbitror: sed esse hoc unum de ejus dei, qui apud inferos regnare dicitur, cognominibus. Est prope hoc aliud delubrum Martis, et in eo signum. (10) Ad dexteram templi Chthoniæ porticus est, quam Echûs incolæ vocant. Ejus ea est natura, ut missa vox ut minimum imaginem triplicet. A tergo Chthoniæ areæ tres sunt. Earum unam Clymeni, Plutonis alteram, Paludem Acherusiam tertiam Hermionenses appellant. Omnes lapideis maceriis sepiuntur. In ea, quæ Clymeni est, terræ hiatus visitur, per quem Orci canem extraxit Hercules, sicuti ipsi dictitant Hermionenses. (11) Ad portam, a qua via recta Masetem ducit, in pomœrio interiore est Ilithyiæ fanum. Deam certe quotidie summa cum religione, quum hostiis, tum odoribus ac donis quamplurimis venerantur: ejus tamen signum nemini omnino, præterquam iis quæ rem divinam faciunt, feminis conspicere fas est.

CAPUT XXXVI.

_ De Halice urbe — monte Coccygio, antea Thornace — Masete navali — Didymis — Asine urbe, Asinæorum cum Argivis certamine et Asines excidio — Lerna, ac fluviis Erasino et Phrixo — loco, ubi Pluto rapta Proserpina ad inferos descendisse fertur — monte et fluvio Pontino. _

In ea ipsa via, qua recta Masetem iter, progressos stadia ferme septem, et ad lævam divertentes via excipit, quæ Halicen ducit. Halice ipsa ætate mea deserta est, quum tamen olim habitaretur. Halicensis certe narratio est in Epidauriorum pilis, in quibus incisa sunt prodita ægris ab Æsculapio morborum remedia. Neque alibi uspiam scriptum ullum fide dignum vidi, in quo vel de Halicensi civitate, vel de Halicensi quodam homine ulla fieret mentio. Via tamen est, quæ Halicen ducit, media illa inter Pronem collem, et eum, qui prisco nomine Thornax dicitur: nam postea ex Jovis ibi in cuculum avem mutatione, ut Coccygius appellaretur, accidisse aiunt. (2) Sacræ quidem ædes exstant etiamnum in summis montibus: in Coccygio Jovis, in Prone Junonis. Ad hæc in extrema Coccygii parte templum est sine foribus, sine tecto, sine simulacro. Apollinis id esse dicebatur. Hinc qui a recta via digressi fuerint, in viam eant, quæ Masetem ducit. Fuit olim Mases oppidum, cui locum tribuit suum Homerus, ubi Argivorum civitates enumerat: ætate vero hac pro navali utuntur Hermionenses. (3) A Masete quæ via ad dexteram est, ea ad Struthuntem promontorium ducit: a quo promontorio per montium juga iter est stadiûm ducentorum et quinquaginta ad Philanorium quod dicitur et ad Boleos. Sunt Bolei lectorum lapidum strues. At vicus, quos Didymos (_Geminos_) nominant, a Boleis distat stadia viginti. Ibi cellæ sunt Apollinis, Neptuni, præterea Cereris. Signa e candido lapide, recto statu. (4) Proximum his locis est oppidum Argivorum, quod Asine olim appellabatur. Ejus nunc ruinæ ad mare jacent. Nam quo tempore Lacedæmonii cum rege Nicandro Charilli filio, Polydectis nepote, pronepote Eunomi, Prytanidis abnepote, atnepote vero Eurypontis, in Argolidem hostiliter invaserunt, Asinæi suas cum illis copias conjunxere, ac simul Argivorum agrum populati sunt. Ubi vero Lacedæmonii domum exercitum reportarunt, Argivi Eratum regem suum secuti obsessum venere Asinen. (5) Asinæi aliquamdiu de muris hostis impetum sustinuerunt; ac de Argivis quum alios, tum Lysistratum, de iis unum, qui cumprimis bellica virtute enitebant, ceciderunt. Occupato tandem muro, Asinæi, uxoribus ac liberis clam in naves impositis, urbe et agro cessere. Argivi oppidum solo æquarunt et agrum suis finibus addidere. Pythæi tantum Apollinis templo pepercerunt, ut etiamnum videre est: ac proxime id Lysistratum humarunt. (6) Distat ab Argivorum urbe stadia nihilo plus quadraginta mare quod ad Lernam est. Qua ad Lernam descenditur, primum in ipsa fere via est Erasinus. Influit is in Phrixum: Phrixus in mare illud exit, quod inter Temenium est et Lernam. Ab Erasino ad lævam stadia ferme octo digressis Castorum se, qui Anactes (_reges_) vocantur, templum ostendit. Lignea sunt eorum signa, haud alia forma, quam quæ in ipsa urbe facta sunt. (7) Jam si in rectam viam redieris, Erasinum trajicies, et ad Chimarrhum (_torrentem_) amnem pervenies. Juxta est e lapidibus septum. Hac Plutonem fama est, rapta Proserpina, ad ea, quæ sub terris esse homines putant, regna descendisse. Lerna ipsa, uti superius dixi, ad mare est: quo in loco initia Cereri peraguntur, quæ Lernæa vocantur. (8) Lucus in ea sacer a monte, quem Pontinum dicunt, incipit. Mons Pontinus exceptam e cœlo pluviam aquam non effundit, sed ipse eam absorbet. Profluit ab eo amnis, cui a monte Pontino nomen. In montis vertice ædes est Minervæ Saitidis, cujus sola manent rudera. Fundamenta etiam manent domus Hippomedontis, qui Polynici Œdipodis filio in bello Thebano auxilio venit.

CAPUT XXXVII.

_ De luco platanis consito ad montem Pontinum et Amymone fluvio — signis et templis in hoc luco — Philammone initiorum Lernæorum auctore — hydra Lernæa — lacu Alcyonia, ubi Bacchus ad inferos descendit, ejusque profunditate immensa. _

Ab hoc igitur monte lucus ille maxima ex parte platanis condensus ad mare excurrit: terminatur autem una ex parte Pontino amne, ex altera Amymone, qui fluvius a Danai filia nomen accepit. In luco signa sunt Cereris Prosymnæ, Bacchi: ac Cereris simulacrum non magnum, ad sedentis imaginem. (2) Hæc e marmore facta sunt. In altero templo Bacchus ipse cognomento Saotes (_Servator_) signum e ligno habet, sedentis itidem forma. Est ibidem Veneris ad mare e marmore signum. Dicatum aiunt hoc a Danai filiabus, ipsum autem Danaum ædem Minervæ ad Pontinum erexisse. Initia vero Lernæorum Philammon instituisse dicitur. Ceterum quæ de ritibus eorum narrantur, non esse antiqua perspicuum est. (3) Et ne ea quidem quæ in corde ex orichalco fabricato inscripta audivi, esse Philammonis, Arrhiphon deprehendit, origine quidem Triconiensis ex Ætolia, nostra vero ætate Lyciorum ex spectatissimis, ac sollers ad ea invenienda, quæ nemo ante vidit; is hoc quoque deprehendit eo quod dicam argumento: versus et quæcunque soluta oratione his versibus immista erant, hæc omnia Dorica dialecto scripta erant. Verum ante Heraclidarum in Peloponnesum reditum eadem Argivi lingua, qua Athenienses, utebantur. Philammonis certe temporibus ne Dorum quidem nomen, uti ego existimo, fuit omnino Græcis omnibus notum. Hæc igitur ille sic se habere demonstravit. (4) Ad Amymones fontem platanus exsurgit. Sub ea platano hydram educatam narrant. Ego enimvero facile adducor, belluam illam, tam multo maximam ceterarum fuisse, tum vero tam insanabili veneno, ut ejus felle spicula sagittarum Hercules infecerit. Caput vero, uti ego opinor, unicum, et non plura habuit. At Pisander Camirensis, quo et fera terribilior, et carmina sua plus dignitatis habere viderentur, pro uno illi plura capita dedit. (5) Vidi etiam fontem qui Amphiarai dicitur, et stagnum Alcyonium, per quod Bacchum ad inferos Semelen reducturum descendisse tradunt Argivi; monstratam autem ipsi a Polymno viam hanc. Ejus stagni infinita est altitudo, neque est a me adhuc hominum quisquam repertus, qui imum ejus solum ullo machinæ genere consequi potuerit. Quin ipse Nero, junctis ad multorum stadiorum spatium funibus, ad eosque plumbo religato, additis eo aliis inventis ad hoc experimentum instrumentis, nullum tamen potuit altitudinis terminum deprehendere. (6) Audivi præterea aliud hujusmodi: aquam illam, etsi quieta est specie ipsa et tranquilla, ea tamen esse natura, ut, qui innare ausi fuerint, ad imum eos fundum trahat, Est paludis ejus ambitus minime amplus, sed nihilo stadii unius triente major. Margines herba et juncis vestiuntur. Quæ circa illam quotannis Baccho nocturna sacra fiunt, ea mihi nefas scribendo in vulgus efferre.

CAPUT XXXVIII.

_ De Temenio, urbe Argivorum — urbe Nauplia et fonte Canatho — de asino palmitum amputationem monstrante — Genesio et Apobathmis — Thyrea, et pugna Argivorum cum Spartanis ibi commissa — Athene, Neri, Eva, vicis, et Polemocrate — monte Parnone et Tano fluvio. _

Jam a Lerna Temenium contendentibus (pertinet Temenium ad Argivorum fines, ac nomen a Temeno Aristomachi filio accepit: ille enim quum vicum eum occupasset ac munivisset, exinde bello cum Doribus contra Tisamenum et Achæos suscepto, tanquam e castello ad præliandum exibat) huc igitur contendentibus visitur Phrixus erumpens in mare; et Neptuno est in Temenio una, et item Veneri altera ædes erecta. Est ibidem et Temeni sepulcrum, ad quod parentant Dores Argivi. (2) Distat a Temenio Nauplia quinquaginta, uti mihi videtur, stadia; desertum hac ætate oppidum. Ejus conditor fuit Nauplius, quem Neptuno et Amymone genitum crediderunt. Exstant murorum rudera, Neptuni templum, portus aliquot, et fons, cui nomen Canathus. In eo fonte vulgo apud Argivos proditum Junonem, ubi quotannis laverit, denuo virginem fieri. Manavit hic sermo ab arcanis initiorum, quæ Junoni solenni ritu fiunt. (3) Hoc loco, quod a Naupliæ incolis de asino dicitur, abroso palmite vitem multo feraciorem redditam, et asellum, quod sarmentorum putationem monstrarit, propterea in saxo effictum esse: hoc tanquam minime, quod historiæ mandetur, dignum prætermitto. (4) Ducit a Lerna altera etiam via secundum mare ad vicum, quem Genesium vocant: ubi in littore Neptuni Genesii ædes, non ea sane magna. Conjunctus fere est cum eo vico alter, cui nomen Apobathmi (_Exscensus_), quia hic Argolicæ regionis primus esse locus dicitur, in quem Danaus e navi cum liberis suis exscenderit. Hinc iis, qui Anigræa superaverint (angustus hic et pene invius trames), ad lævam terra ad mare patet, quæ quum ad alias arbores, tum ad oleas educandas maxime opportuna est. (5) Qua vero parte in continentem terram a littore ascenditur, ibi Thyrea vicus est: quo in loco de agri finibus lectissimi viri ex Argivis trecenti, totidemque itidem lecti ex Lacedæmoniis inter se pugnarunt: quumque omnes præter Spartanum unum et Argivos duos occidissent, eodem, quo occubuerunt, loco tumuli sunt illis congesti. Agro Thyreate Lacedæmonii, victis Argivis prœlio, quod universo agmine utriusque populi commissum fuerat, potiti, Æginetis postea ex insula ab Atheniensibus ejectis illum tradiderunt. Ætate mea Argivi eum colebant, disceptatione et judicio, uti ipsi aiunt, receptum. (6) A sepulcretis progressi Anthenen veniant, quam olim Æginetæ incoluerunt. Proximus alter vicus, Neris: tertius Eua, pagorum illorum maximus. In eo est ædes Polemocratis. Fuit is et ipse Machaonis filius, Alexanoris frater. Medelas morborum et hic incolas docet: quare illi accolæ honores habent. (7) Supra pagos mons eminet, in quo termini finium sunt inter Lacedæmonios, Argivos ac Tegeatas. Erecti sunt pro terminis lapides Hermæ, a quibus loco nomen est. Tanaus qui dicitur fluvius, unus ex Parnone defluens, post cursum per Argivorum fines in Thyreaten sinum exit.

PAUSANIÆ DESCRIPTIONIS GRÆCIÆ LACONICA SIVE LIBER III.

CAPUT I.

_ De Lelege, rege Spartanorum indigena, et reliquis priscæ ætatis regibus eorum — Eurota — Lacedæmone et Sparta — Tyndareo ejusque propinquis regnum Laced. obtinentibus — duplicis regiæ domus apud Laced. origine et Aristodemi morte — de Aristodemi filiis, Procle et Eurysthene, ac Thera eorum tutore — colonia in insulam Theram deducta. _

Post Hermas illos ad occasum Laconica terra est. In ea regnasse primum Lelegem indigenam, et ab eo Leleges, quibus imperabat, populos nominatos, ipsi testantur Lacedæmonii. Lelege Myles et natu minor Polycaon geniti. Quo vero gentium et quam ob causam Polycaon secesserit, alio exponemus loco. Mylete mortuo Eurotas filius ei in regnum successit. Is quum stagnantem in campis aquam ad mare alveo deduxisset, quod fuit aquarum reliquum, in justi amnis morem defluens de se Eurotan nuncupavit. (2) Hic quum e vita decessisset nulla suscepta virili sobole, regnum Lacedæmoni reliquit. Erat hic matre Taygeta genitus, a qua mons nomen accepit, patrem vero Jovem habuit, ut fama prædicat. Uxorem autem duxerat Spartam Eurotæ filiam: ac ut primum ad regnum accessit, regioni et incolis omnibus de se nomen indidit: urbem deinde, quam condidit, de uxoris nomine, quod nostra etiam ætate retinet, Spartam appellavit. (3) Hujus filius Amyclas, quum aliquod et ipse cuperet nominis sui monumentum relinquere, in agro Laconico Amyclas oppidum fundavit. Is quum filios plures suscepisset, Hyacintho natu minimo, egregia forma puero, morte erepto, superstes fuit. Pueri tumulus Amyclis est sub Apollinis signo. Amycla mortuo Argalus, ejus liberorum natu maximus, regnavit: et hoc defuncto, ad Cynortan regnum pervenit. Cynorta Œbalus nascitur. (4) Is e Gorgophone Argiva uxore, Persei filia, Tyndareum suscepit. Fuit huic cum Hippocoonte, imperium sibi ætatis causa vindicante, certamen. Verum Hippocoon adscito in societatem Icario ejusque factione, longo intervallo superior discessit. Quare sibi male metuens Tyndareus Pellanam, uti Lacedæmonii commemorant, aufugit. Messenii vero narrant Tyndareum ad Aphareum in Messeniam confugisse: fuisse autem Aphareum, Perieris filium, Tyndareo ipsi ex eadem matre fratrem: ac tunc quidem Thalamis, quod est Messeniæ oppidum, domicilium habuisse: quo in loco liberos etiam ipsum suscepisse. (5) Interjecto dein tempore in regnum ab Hercule restitutus est Tyndareus. Regnarunt etiam filii ejus, porro Menelaus Atrei filius, gener Tyndarei, et Orestes, quod Menelai filiam Hermionen uxorem duxerat. Quum vero Heraclidæ postliminio redissent, Tisameno Orestis filio regnante, Messeniorum et Argivorum altera factio Temenum, altera vero Cresphontem regem habuit. Quumque Lacedæmone gemini filii essent Aristodemi, regiæ familiæ duæ exortæ sunt, atque id Delphici Apollinis oraculo approbante. (6) Aristodemus enim e vita excessisse narratur Delphis, priusquam Dores in Peloponnesum redirent. Hunc Lacedæmonii de rebus suis magnificentius loquentes sagittis ab Apolline confixum tradunt, quod consulendi causa non venisset ad oraculum, sed Herculem, in quem forte prius inciderat, qui Doribus in Peloponnesum reditus confici posset, consuluisset. Verior autem fama est, a Pyladæ et Electræ filiis, Tisameni Orestis filii consobrinis, Aristodemum occisum. (7) Ejus Aristodemi filiis nomina Procles et Eurysthenes indita: qui quam gemini essent, voluntate nihilo minus magnopere dissidebant. Non obfuit tamen odii, quo inter se laborarunt, acerbitas, quominus communi consilio Theran, Autesionis filium, matris Argiæ fratrem, tutorem vero suum, in colonia deducenda sequerentur. Coloniam deduxit Theras in insulam eam, quæ illis temporibus Calliste vocabatur: e cujus regno ultro sibi Membliari posteros decessuros speravit, (8) proinde atque illi etiam fecerunt, ea scilicet ratione adducti, quod ad Cadmum Theræ genus referendum esset, quum ipsi a Membliaro descendissent, quem plebeia stirpe natum Cadmus in ea insula colonorum ducem reliquisset. Theras itaque insulam mutato nomine de se appellavit, et ei quidem Theræi hac etiamnum ætate tanquam coloniæ conditori quotannis parentant. Procli autem et Eurystheni in Theræ mandatis duntaxat obeundis par fuit et concors alacritas, in ceteris voluntatum ac consiliorum omnium summa dissensio. Verum si etiam optime inter se convenientes fuissent, non tamen eorum posteros potuissem una et eadem rerum gestarum expositione comprehendere: non enim in unam eandemque prorsus ætatem inciderunt, ita ut patrueles patruelibus et patruelium inter se liberi, ac qui deinceps ex his descenderunt posteri, numero essent æquales. De utraque itaque familia separatim agam, neque ullo pacto in unum confundam.

CAPUT II.

_ De Eurysthenis domo et Agidis — Echestrato regnante Lacedæmonii ejiciunt Cynurenses — Labota regnante primum bellum Argivis inferunt — de Lycurgo et Minoe legislatoribus — Lacedæmonii Archelao regnante Ægyn urbem subigunt — Teleclo regnante finitimas urbes Pharin, Amyclas et Geranthras expugnant — Alcamene regnante Charmidan in Cretam mittunt, urbem Helos evertunt et Argivos vincunt. _

Eurysthene Aristodemi filio natu grandiore Agin genitum ferunt: a quo sunt omnis Eurysthenis posteritas Agidæ appellati. Agide regnante, Patreum Preugenis filium in condenda urbe in Achaia, quam de nomine Patrei nostra etiam ætate Patras vocant, adjuverunt Lacedæmonii: comites etiam ac socios cum Grai Echelæ filio, Penthili nepote, Orestis pronepote, in coloniam classe transmittenti, miserunt. Et ille quidem regionem eam, quæ inter Ioniam et Mysos est, cui ætate nostra Æolidi nomen, occupaturus erat, quum avus ejus Penthilus multo ante Lesbon, insulam Æolidis hujus continenti adjacentem, cepisset. (2) At Echestrato Agidis filio Spartæ regnum obtinente Lacedæmonii Cynurenses omnes, qui militari essent ætate, sedibus suis expulerunt. Crimini datum, quod prædones e Cynuriaco agro Argivorum, qui sibi consanguinei essent, fines populationibus infestos redderent, ipsique adeo Cynurenses in eundem agrum aperte excursiones facerent. Cynurenses quidem ab Argivis oriundos esse et in coloniam a Cynuro Persei filio deductos memoriæ proditum est. (3) Non multis post annis Echestrato Labotas filius in regnum succedit. Hunc Labotan Herodotus in historia, ubi de Crœso scripsit, in Lycurgi, qui Lacedæmoniis leges tulit, tutela fuisse scribit: sed Leobotan eum, non Labotan, nominat. Hoc regnante, Lacedæmonii tunc primum Argivis bellum indicunt. Crimini eis datum est, quod Cynurensem agrum, quem armis ipsi cepissent, invaserint, quodque finitimos socios suos ad defectionem sollicitarint. In eo tamen bello ab neutris quicquam memoria dignum gestum est. (4) Jam qui in regnum ex hac familia successerunt Labotæ, videlicet Doryssum et Doryssi filium Agesilaum, mors brevi utrumque oppressit. Agesilao regnante Lycurgus Lacedæmoniis leges tulit: quas eum nonnulli ab oraculo Delphico accepisse, alii autem Cretensium scita eum ascivisse tradidere. Cretenses ipsi istas Minoi leges acceptas referunt, de quibus illum ferunt non sine deo consuluisse: quod ipsum his versibus videtur Homerus de Minois legibus significare voluisse:

Quas inter magni Minois regia Cnosos, quem Jovis alloquium ter terna æstate beavit.

Verum de Lycurgo in iis quæ posterius sequuntur memorabo. (5) Agesilaus Archelaum filium sibi successorem reliquit. Dum hic regnaret, Lacedæmonii unam de finitimis urbibus, Ægyn nomine, bello subactam exciderunt, Ægytarum ad Arcadas defectionem metuentes. In ea urbe evertenda opem tulit Archelao Charillus ex altera familia rex: cujus ductu quæ gesserint Lacedæmonii, tunc exponemus, quum eorum res gestas stylo persequemur, qui Eurypontidæ sunt appellati. (6) Archelao Teleclus nascitur. Hujus temporibus Lacedæmonii finitima oppida, Amyclas, Pharin, Geranthras, quas Achæi occuparant, bello captas everterunt. Ex his Pharitæ et Geranthratæ Dorum adventu territi, certis conditionibus e Peloponneso decesserant: Amyclæenses vero non sunt illi quidem primo impetu ejecti, sed acriter resistentes, belli diuturnitate superati, quum multa prius virtutis documenta dedissent. Id ipsi Dores tropæo de Amyclæensibus erecto testati sunt, quod nihil scilicet illis temporibus, quod memoriæ consecrarent, dignius gessisse ipsi sibi visi sunt. Non ita multo post Teleclus a Messeniis in Dianæ occiditur. Templum id in vico fuit, quæ Limnæ appellatæ sunt, inter Laconici et Messeniaci agri fines. (7) Teleclo demortuo successit Alcamenes filius. Eo regnante Lacedæmonii Charmidam Euthyis filium, Spartanorum de optimatibus unum, in Cretam mittunt, qui ortas inter Cretenses seditiones comprimat, persuadeatque ut oppidis, quæ a mari longius sita vel alioquin invalida essent, relictis in ea, quæ navibus appellendis essent opportuna, demigrarent. Eodem tempore maritimum etiam oppidum, quod ab Achæis tenebatur, Helos nomine, everterunt; et Helotis auxilia ferentes Argivos prœlio vicerunt.

CAPUT III.

_ Polydoro regnante Lacedæmonii colonias in Italiam deducunt — bellum Messeniacum acriter geritur — Eurycrate regnante Messenii Lacedæmoniorum imperio parent — Anaxandro regnante Messenii a Lacedæmoniis deficiunt et denuo opprimuntur — Eurycrate minore et Leonte regnantibus Lacedæmonii bellum cum Tegeatis infeliciter gerunt, Anaxandrida vero regnante superiores evadunt — Orestis ossa a Spartanis reperiuntur et ab Atheniensibus Thesei ossa — de Anaxandrida digamo — Cleomene rege et Dorieo. _

