# [Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ

## Part 15

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/pausaniou-ellados-periegesis-pausaniae-descriptio-gr-ci-66977/index.md

Finitimi sunt Epidauriis Trœzenii. Ηi de regionis suæ rebus, si qui alii, magnifice ac gloriose prædicant. Orum aiunt primum in sua terra genitum. Mihi tamen Ægyptiacum, non Græcum nomen Orus esse videtur. At illum regnasse dicunt, et ab eo regionem Oræam nuncupatam. Postea vero Althepum, Neptuno ex Leide Ori filia genitum, accepto ab avo regno, Althepiam eam nominasse. (6) Interea dum hic regnum teneret, disceptasse Neptunum et Minervam de loci tutela: ita ex eo certamine discessisse, ut ex Jovis arbitrio communis utrique is honos esset. Eam ob rem Minervam venerantur Poliadem et Stheniadem, duobus eandem cognominibus, et Neptunum Regem cognomento. Quin et vetustus ejus populi nummus tridentis nota et Minervæ capite signatus est. (7) Successit Althepo Saron. Hunc aiunt Saronidi Dianæ templum ædificasse ad mare palustre et præcipue in locis vadosis; quam ob rem etiam Phœbæam paludem appellatam esse. Saronem ipsum narrant, quum venandi studio plurimum delectaretur, cervum usque ad mare persecutum; atque inde quum fugientem acrius urgeret, se in eam alluviem demisisse: nantem vero longius jam a litore feram quum prædæ cupiditate captus non dimitteret, in pelagus provectum; ibi et labore confectum, et maris æstu jam prope submersum diem suum obisse. Ejus cadaver ad Phœbæam paludem in Dianæ luco, atque adeo intra ædis maceriam conditum. Æstuarium illud ab eo casu pro Phœbæa Saronidem paludem appellatum perhibent. (8) Posteriorum vero regum usque ad Hyperetem et Anthan neminem norunt. Hos quidem Neptuni ferunt et Alcyones Atlantis filiæ satu ortos; ab illisque Hypeream et Antheam in ea regione oppida condita: quorum alterum Aetius Anthæ filius, accepto a patre patruoque imperio, priore nomine mutato, Posidoniadem appellarit. At enim quum Trœzen et Pitheus ad Aetium venissent, tres jam pro uno reges fuerunt. Firmiores certe Pelopis filiorum opes fuisse, ea res argumento esse potest, (9) quod, quum Trœzen decessisset e vita, Pittheus Hypeream et Antheam in jus ac formam unius civitatis redactas, ex utraque in unum coacta multitudine, Trœzena de fratris nomine nuncuparit. At Trœzene multis quidem post annis, qui ab Aetio Anthæ filio originem ducebant, in coloniam missi, Myndum et Halicarnassum in Caria deduxerunt: Trœzenis autem filii Anaphlystus et Sphettus in Atticam migrarunt; a quibus curiæ Atheniensium duæ nomina acceperunt. Hoc loco de Theseo Pitthei ex filia nepote, quod satis sunt omnibus ejus res notæ, nihil scribo; (10) sed hæc certe nunc addenda censeo: Heraclidis in Peloponnesum reversis, receperunt et Trœzenii in urbem suam Dores, qui Argis venerunt, quum etiam antea Argivis paruissent. Nam et Homerus in exercitu Græcorum recensendo Diomedem illis imperasse dicit: siquidem Diomedes et Euryalus Mecistei, suscepta Cyanippi Ægialei filii tutela, Argivos ad Trojam deduxere. Sthenelus vero, uti ante exposui, et natalibus multo fuit clarioribus, nempe qui de eorum esset gente, qui sunt Anaxagoridæ appellati, et ipsi inprimis Argivorum debebatur imperium, Hæc de Trœzeniorum rebus historiæ mandata sunt: quamquam etiam, de iis, quæ ab ipsis se deductas fatentur, coloniis dici potest. Jam vero templorum ornamenta, et alia maxime insignia apud eos opera persequar.

CAPUT XXXI.

_ De templo et signis Dianæ Sospitæ in foro Trœzeniorum a Theseo post Asterionis cædem dedicatis — aris deûm inferorum — Pitthei monumento — templo Musarum et Ardalidis (Musis) — Musei ara ac somno Musis amico — templo Dianæ Lyceæ — sacro lapide et Oreste ibi a cæde purgato — aris Bacchi Saotæ, Themidum et Solis Eleutherii — templo Apollinis Thearii — signis mulierum Atheniensium — Orestis tabernaculo ejusque lustratione — Hippocrene — signo Mercurii Polygii et Herculis clava — templo Jovis Servatoris et fonte Chrysorrhoa. _

In Trœzeniorum foro Dianæ cognomento Sospitæ templum cum signis est. Dicatum id a Theseo tradunt, deamque ipsam ita nominatam, quum ille e Creta, interempto Asterione Minois filio, redisset. Fuisse autem omnium Thesei factorum hoc memoratu dignissimum existimo, non ob id solum, quod Asterion viribus longe fuit omnibus iis, quos Theseus confecerit, superior: verum multo ob eam causam magis, quod, quum ex Labyrintho clam patrato facinore effugerit, omnesque loci difficultates superarit, certum dederit documentum, quum se tum socios vi divinæ providentiæ servatos. (2) In eadem sunt æde Deûm Inferûm aræ. Hac enim a Baccho Semelen ab inferis reductam, hac item ab Hercule extractum Orci canem, fama vulgavit. Ego vero Semelen ne mortuam quidem omnino arbitror, quæ Jovis uxor fuerit. De Orci vero cane quæ sunt fabulis vulgata, quemadmodum ea accidisse putem, alia in parte disseram. (3) A templi tergo est Pitthei monumentum. Solia super eo tria e candido lapide. In iis Pittheum cum duobus viris, qui ei aderant in consilio, jus dicere solitum aiunt. Non longe abest Musarum cella. Fecisse eam dicitur Ardalus Vulcani filius: a quo tibiam inventam putant, et ab illo Musas has Ardalidas nominant. In ea cella dicendi artem docuisse Pittheum tradunt: ac librum adeo a Pittheo scriptum, ab Epidaurio homine editum, ipse legi. Seorsum ab hoc Museo ara est vetus, ab eodem Ardalo, uti aiunt, dicata: ad eam aram Musis et Somno sacra faciunt, Musis omnium deorum maxime amicum Somnum esse censentes. (4) Juxta theatrum Lyceæ Dianæ ædem exstruxit Hippolytus. Cur ita fuerit nuncupata, adhuc neminem reperi de iis, qui antiquitatis memoriam profitentur, qui me docuerit. Illud mihi in mentem venit conjicere, eam fuisse cognominis causam, quod lupos, qui agrum Trœzeniorum infestum redderent, Hippolytus confecisset; vel quod apud Amazonas, a quibus maternum genus ducebat Hippolytus, hoc est Dianæ cognomentum: vel alia fortasse prodi possit caussa, mihi ignota. Lapidem vero eum, qui ante ædem jacet, et sacer dicitur, illum esse dicunt, super quo novem viri de Trœzeniorum civitate Oresten a matris cæde purgarunt. (5) Non procul a Lyceæ Dianæ templo aræ sunt modicis distantes intervallis. Earum una est Bacchi ex quodam oraculo Saotæ (_Servatoris_) cognomento; Themidum altera nominatur. Hanc Pittheus dicitur dedicasse. Soli vero Eleutherio (_Liberatori_) jure optimo aram mihi videntur erexisse, metu Xerxi et Persis serviendi liberati. (6) Thearii Apollinis templum ædificasse Pittheum et exornasse dicunt. Est illud quidem templorum omnium, quæ ego novi, vetustissimum. Nam etsi pervetus est Minervæ apud Phocæenses in Ionia, quod Harpagus olim Medus exussit; pervetus et Pythii Apollinis apud Samios: multo tamen serius, quam hoc Trœzeniorum, ædificata illa fuerunt. Signum, quod nunc exstat, ab Aulisco dedicatum, Trœzenii Hermonis opus est. Ejusdem Hermonis arte elaborata Castorum quoque simulacra lignea. (7) In fori porticu feminarum et puerorum statuæ positæ sunt, utræque e marmore. Sunt autem feminæ illæ, quas cum filiis Athenienses Trœzeniis servandas commiserunt, quo tempore statuerunt ipsi urbem deserere, quod Persarum impetum non esse sibi terrestribus copiis sustinendum censuerunt. Neque vero omnibus statuas, quæ non multæ sunt, positas putant, sed iis tantum, quæ dignitate ceteras anteibant. (8) Ante templum Apollinis ædificium quoddam est, quod Orestis tabernaculum appellant. Prius enim quam materni sanguinis maculam expiationibus Orestes elueret, de Trœzeniis nemo eum tecto recipere voluit: sed in ea ipsa cella illum consistere jusserunt, ibique, qui ei lustrationi præfuerunt, epulas ei præbuerunt, quantisper rite expiatus est. Manet adhuc ritus, ut illorum qui lustraverunt posteri statis diebus eodem in loco cœnitent. Defossis autem non longe ab ea taberna piaculis, laurum eam enatam tradunt, quæ adhuc viret, proximo ei tabernæ loco. (9) Ad lustrandum vero Orestem et alia februorum genera adhibita dicunt, et aquam ex Hippocrene (_Equi fonte_). Habent enim ipsi quoque Trœzenii Hippocrenen: de qua non alius quam a Bœotis proditus est sermo. Nam et ipsi dicunt, Pegasi equi ungula effosso solo e terra fontem manasse, adduntque, Trœzenem venisse Bellerophontem, uxorem sibi a Pittheo Æthran postulatum: verum ita accidisse, ut ante nuptias Corintho in exilium mitteretur. (10) Est ibidem Mercurii signum, qui cognomento Polygius dicitur. Ad hoc signum clavam ab Hercule positam perhibent, factam ex oleastro. Quod adjiciunt miraculum, haud scio an cuiquam fide dignum videri possit, eam clavam radicibus actis regerminasse. Oleaster certe ille hac etiam ætate monstratur. Clavam vero Herculem ab oleastro, quem ad Saronidem paludem invenerit, abscidisse ferunt. Visitur præterea Jovis fanum, cui Servator cognomentum est: erectum dicunt ab Aetio, postquam Anthæ patri in regno successerat. Amnem habent Chrysorrhoan (_Aurifluum_) dictum. Hunc amnem solum suam aquarum perennitatem servasse narrant, quum in magna siccitate, desideratis per annos novem imbribus, nullæ aquarum venæ non exaruissent.

CAPUT XXXII.

_ De Hippolyti cultu et sacris apud Trœzenios. — templo Apollinis Epibaterii — Damia et Auxesia, virginibus Creticis — templo Veneris Speculatricis ac Phædræ Hippolytique sepulcris — templo Minervæ Stheniadis in arce — templo Panis Lyterii — templo Isidis in urbe Trœzeniorum. — memorandis in via Hermionem versus, in via ad portum Celenderis et in via ad mare Psephæum. _

Hippolyto etiam Thesei filio lucus eximia pulchritudine dedicatus est, cum templo et prisci operis simulacro: quæ omnia Diomedem tradunt faciunda curasse, eundemque Hippolyto primum omnium rem divinam fecisse. Hippolyti apud Trœzenios sacerdos eo honore, quamdiu vivit, fungitur. Sacra ipsa anniversaria sunt. Præter ceteros sacrorum ritus virgines ante nuptias succisum sibi capillum in Hippolyti templo consecrant. Neque vero iis assentiuntur Trœzenii, qui distractum ab equis Hippolytum memoriæ prodiderunt, nec omnino, quo loco sepultus fuerit, monstrant, quum sciant tamen: verum eum esse illi a diis habitum honorem affirmant, ut in siderum numerum relatus idem ipse sit, qui Auriga cœlestis dicitur. (2) In eadem area delubrum est Apollinis Epibaterii (_quasi dicas Conscendentis navem_). Ab eodem Diomede dedicatum aiunt, quum tempestatem effugisset, quæ Ilio redeuntibus Græcis immissa est. Quin et Pythicos ludos in Apollinis honorem Diomedem primum omnium instituisse. De Damia vero et Auxesia (nam suus etiam illis apud Trœzenios honos est) longe alius eorum est quam Epidauriorum et Æginetarum sermo: venisse enim virgines ex Creta, quumque civitas tota seditionibus laboraret, a concitata et discordi multitudine ipsas etiam lapidibus obrutas. Festum quidem diem in ipsarum memoriam Lithobolia (_Lapidationem_) nominant. (3) Adhæret maceriæ septo ab altera parte curriculum quod Hippolyti nuncupant: supraque ipsum Veneris Catascopiæ (_Speculatricis_) est delubrum: inde enim Phædra in Hippolytum, si quando se in stadio exerceret, despectabat amore capta. Est hic (quod jam ante scripsi) myrtus illa perterebratis foliis, quod amore furens Phædra, quum nullam malo levationem nancisci posset, in hujus myrti foliis insaniam suam oblectabat. (4) Est ibidem Phædræ sepulcrum, quod non longe ab Hippolyti monumento abest: illud vero proximo myrto ipsi loco eminet. Æsculapii signum fecit quidem Timotheus, verum Trœzenii non Æsculapii eam, sed Hippolyti effigiem esse narrant. Hippolyti domum ipse vidi. Ante eam fons est qui Herculeus dicitur, quod aquam illam ab Hercule inventam Trœzenii memorant. (5) In arce delubrum est Minervæ, quam Stheniadem appellant. Simulacrum deæ e ligno fecit Callon Æginetes. Fuit autem Callon hic Tectæi et Angelionis discipulus, qui Deliis simulacrum fecerunt Apollinis: illi vero artem eam a Dipœno et Scyllide didicerant. (6) Qua ex arce descenditur, Panos Lyterii (_Solutoris_) cella est. Deus enim hic per somniorum visa monstrasse dicitur iis, qui rerum summæ apud Trœzenios præerant, famis levationem, qua afflictabantur*, maxime vero Athenienses. In Trœzeniorum agrum descendens, templum Isidis videas, et superiore loco Veneris Ascrææ. Templum quidem ipsum Trœzene, ut suæ civitatis matre, faciendum curarunt Halicarnassenses: signum vero Isidis Trœzeniorum populus dedicavit. (7) Contendentibus per montes Hermionen versus, fons se ostendit Hyllici amnis, cui Taurio ante nomen fuit. Saxum etiam illud Thesei nominatum, mutato nomine, quod crepidas et ensem Ægei sub ipso abditum sustulerit Theseus: Sthenii Jovis ara ante appellabatur. Prope saxum Veneris Nymphiæ cella, a Theseo, quum Helenam uxorem duxisset, ædificata. (8) Extra oppidi muros delubrum est Phytalmii Neptuni: iratum enim ipsis Neptunum, immissis in semina et plantarum radices aquis salsis, effecisse ne ullos terra fructus proferret, quoad sacrificiis et votis permotus aquas salsas terræ immittere desiit. Supra Neptuni est Legiferæ Cereris fanum, ab Althepo, uti hominum sermo vulgavit, dedicatam. (9) Qua ad portum descenditur (est is apud vicum, qui Celenderis nominatur) regiuncula exstat, quæ Genethlium (_Natalitia_) appellatur, quod eo in loco Theseum natum ferunt. Ante eam regiunculam Martis delubrum, quia eo etiam in loco prœlio sunt Amazones a Theseo superatæ. Fuerint vero illæ ex eodem agmine, quod in Attica cum Theseo et Atheniensibus pugnavit. (10) Ad Psiphæum (_?_) mare progressis, offert se oleaster, quem Rhacum intortum vocant. Rhachos enim Trœzenii vocant omnes eas oleas, quæ nullum fructum ferunt, ut sunt qui peculiari nomine χóτινος, φυλíας, ἔλαιος vocantur. At intortum idcirco nominarunt, quod ad ejus arboris truncum implicatis habenis subversi fuerint Hippolyti currus. Hinc non longe abest Saroniæ Dianæ ædes, de qua quæ dici oportuit, superius a me sunt exposita. Unum illud nunc adjicio, Dianæ quotannis festos dies celebrari, quæ Saronia nuncupant.

CAPUT XXXIII.

_ De insulis Trœzeniorum, Hiera, ante Sphæria dicta — Calauria et memorandis in ea — Demosthenis monumento et Homeri cæcitate ac paupertate — Demosthene et Harpalo. _

Jam vero de iis insulis, quæ ad Trœzeniorum ditionem pertinent, una est continenti terræ adeo propinqua, ut pedibus in eam transiri possit. Quæ quum ante diceretur Sphæria, ea, quam subjiciam, de causa Hiera nominata est. Sphærus in ea, quem Pelopis fuisse aurigam dicunt, sepulcrum suum habet. Huic Æthra facto per somnium Minervæ monitu inferias missura, quum in eam insulam transisset, cum ea Neptunum congressum dicunt. Eam ob rem Æthram Minervæ Apaturiæ (_Fallacis_) delubrum dedicasse insulamque, Sphæria quæ ante dicebatur, Hieram nominasse. Instituisse eandem, ut Trœzeniorum virgines ante nuptias zonam Apaturiæ Minervæ dicarent. (2) At Calauriam Apollini dicunt ab initio sacram fuisse, quo scilicet tempore Delphi Neptuni erant. Narratur etiam, permutasse deos inter ipsos ea loca. Qua de re oraculum etiam quoddam proferunt:

Par fuerit Delonque Calaureamque habitare, et Pytho sacram, et patientem Tænaron auræ.

Est itaque in Calauria regione sanctissimum Neptuni fanum, in eoque sacerdotio fungitur virgo usque ad nuptiarum maturitatem. (3) Inter fani septum Demosthenis sepulcrum est, in quo mihi videtur, uti in Homero multo ante, quam iniqua bonis fortuna sit, ostendisse. Neque enim contenta, oculis Homerum privasse, ut priori malo aliud calamitatis genus adderet, inopia oppressum, victum sibi emendicantem, errare per omnes prope terras coegit. Demostheni vero jam grandi natu exilii experiundi et consciscendæ sibi mortis necessitatem obtulit. Ac de Demosthene quidem multa quum ab aliis, tum ab ipsomet dicta sunt, ex quibus satis liquet, non cepisse ipsum ullam ejus pecuniæ partem, quam ex Asia attulerat Harpalus. Sed qui fuerit hac de re postea sermo, hoc loco commemorabo. (4) Harpalus Athenis fugiens quum in Cretam navibus trajecisset, non multo post a servis, quorum opera utebatur, occisus est. Sunt tamen qui dicant, Pausaniæ Macedonis eum dolo interfectum. Deinde Harpali dispensatorem Rhodum fugientem Philoxenus item Macedo comprehendit, idem, qui et Harpalum ab Atheniensibus sibi dedi postularat. Habita itaque quæstione de iis omnibus, qui ab Harpalo pecuniam cepissent, eorum omnium nomina in literis perscripta Athenas misit. (5) In his literis omnes qui acceperant percensuit, quantumque singuli accepissent: Demosthenis tamen, etsi fuerat Alexander in eum animo offensissimo, et Philoxenus ipse privatim cum illo simultates exercuerat, nullam prorsus mentionem fecit, Honores certe Demostheni adhuc et in aliis Græciæ partibus, et apud Calauriæ incolas habentur.

CAPUT XXXIV.

_ De oppido Methanis in isthmo Trœzeniorum — balneis calidis — remedio contra Africi venti noxios flatus — parvis insulis, quæ Pelopis insulæ dicuntur — urbe Hermione et memorandis in via ad illam — promontorio Scyllæo — promontorio Bucephala et insulis Haliussa, Pityussa, Aristeris, Tricrana, et monte Buporthmo — insulis Aperopia et Hydrea — reliquiis priscæ urbis Hermionensium — monte Prone et templis Veneris ejusque cultu in urbe Hermione. _

Trœzenii agri pars isthmus est, qui per longum spatium in mare porrigitur. In eo non magnum oppidum supra mare Methana incoluntur. Isidis fanum habet, et in foro Mercurii signum et alterum Herculis. Ab eo oppido stadia ferme triginta absunt calidarum aquarum balneæ. Aquas eas e scatebris primum erupisse aiunt, Antigono Demetrii filio in Macedonibus regnante: non autem primo statim impetu aquas illas erupisse, sed primum copiosum ignem e terra exæstuasse, deinde igni exstincto aquas illas se ostendisse, quæ usque ad nostram ætatem inde scatent, calidæ, et vehementer salsæ. Ei, qui hic laverit, non est in propinquo aqua frigida, neque in proximum mare se immittere ibique sine periculo natare licet; nam id tum alias ibi belluas, tum canes præbet plurimos. (2) Quod vero mihi magnæ Methanis admirationi fuit, id jam scribam. Africus e Saronico sinu agrum et vineas perflans, novos pampinos acriter torret. Id quoties accidit, vento etiamnum spirante, viri duo gallum gallinaceum pennas per totum corpus albas habentem in contrarias partes distractum lacerant, ac deinde dimidiam uterque galli partem præferens cum cursu vites ambiunt: mox in eum ipsum locum, unde currere cœperunt, rursus congressi, avem ibi defodiunt. (3) Hoc ab illis excogitatum est contra Africi flatus. Jam parvas illas insulas, quæ ante continentem terram sitæ sunt, novem numero, Pelopis appellant: quarum unam, quum pluit, a pluvia rigari negant: quod an ita sit, perspectum non habeo: id certe, qui circa Methana colunt, affirmant. Equidem ipse vidi homines, qui sacris et incantamentis grandinem averterent. (4) Methana ipsa Isthmus Peloponnesi est. Isthmo vero Trœzenis finitima est Hermione. Priscæ urbis conditorem Hermionenses ipsi fuisse aiunt Hermionem Europis filium. Ipsum Europem, ut maxime Phoronei fuerit, nothum certe filium fuisse, Trœzenius Herophanes scriptum reliquit: non enim ad Argum Phoronei e Niobe filia nepotem Argivorum imperium fuisse perventurum, si legitimum Phoroneus filium habuisset. (5) Ego tamen, si vel legitimum filium Europem ante Phoroneum fata abstulissent, affirmare posse mihi videor nunquam illum Niobes filio parem potestate futurum fuisse, quum hic Jovis esse putaretur. Posterioribus temporibus etiam Hermionem Dores Argis veluti coloni habitatum venerunt; nec ullum eis bellum intercessisse opinor; id enim si fuisset, diceretur utique ab Argivis. (6) Via quæ a Trœzene Hermionem ducit, in eadem est parte, in qua saxum illud, quod, quum Sthenii Jovis ara ante diceretur, postquam agnitionis monumenta sustulit Theseus, Thesei cœptum est nuncupari. Ab eo itaque saxo montanam viam tenentes ad Apollinis Platanistii cognomento ædem perveniant. Ibi vicus Ilei, et in eo Cereris et Proserpinæ cellæ. Ad mare, ubi Hermionensis agri fines, Cereris templum, cui Thermasiæ cognomentum. (7) Abest hinc octoginta maxime stadia promontorium Scyllæum, cui a Nisi filia nomen. Nam posteaquam per ejus proditionem Nisæam et Megara Minos cepit, non modo uxorem eam non duxit, verum etiam suis, ut in mare illam abjicerent, imperavit. Mortuam æstus ad promontorium hoc detulit: neque vero ejus uspiam sepulcrum ostenditur; nam cadaver insepultum jacuisse aiunt, usquedum a marinis volucribus discerptum est. (8) A Scyllæo urbem versus navigantibus alterum se promontorium ostendit, Bucephala nomine. Juxta aliquot insulæ. Earum prima Haliussa portum habet ad navium appulsum perquam idoneum. Proxima Pityussa: tertiam Aristeras nominant. Has prætervecti aliud promontorium offendant e continenti prominens: Colyergiam appellant. Succedit Tricrana insula; et mons se in mare de Peloponneso attollens, Buporthmus. In eo Cereris et Proserpinæ templum, Minervæ aliud, cui Promachorma cognomentum. (9) Ex adverso Buporthmi insula est, Aperopia nomine. Ab ea non longe abest alia insula, quæ Hydrea dicitur. Post hanc per continentem lunari specie pertenditur litus planum: inde salebris ac rupibus præceps est litus usque ad templum Neptuni. Hoc incipiens, qua parte mari ab ortu alluitur, protenditur ad occasum. In eo portus aliquot. Longitudo ejus oræ stadium circiter septem: latitudo, qua maxima, stadium trium, nihilo plus. (10) In hac prisca fuit Hermionensium urbs. Exstant ibidem aliquot fana: Neptuni in ipso oræ principio. Unde vero a mari ad altiores oræ partes ascenditur, Minervæ delubrum: et in proximo loco stadii manent fundamenta, in quo exercere se solitos fuisse Tyndari filios dicunt. Altera etiam est Minervæ ædes non magna, cujus tectum collapsum est. Solis præterea templum, et Gratiarum aliud. Porro erectum et Serapidi et Isidi fanum: ambiunt maceriæ e prægrandibus et lectis lapidibus. In eo septo sacra Cereri arcana faciunt. (11) Hæc in ea ora habent Hermionenses. Quæ ætate nostra exstat eorum urbs, a promontorio, in quo Neptuni illud fanum, abest ut maxime stadia quattuor; et e plano primum loco molliter surgente clivo se erigit. Collem, in quem se attollit, Pronem (_Jugum_) nominant. Muro undique urbs ambitur. Multa illa quidem, qua literarum monumentis ornentur, habet: sed quorum in primis mentionem faciendam censui, Veneris ædes est, cui Pontiæ (_Marinæ_) eidem et Limeniæ (_Opportunæ_) cognomina. Signum ejus e candido lapide, quum magnitudine insigne, tum opere reliquo dignum spectatu. (12) Est et aliud Veneris templum. Inter ceteros qui habentur huic deæ ab Hermionensibus honores ea religio observatur, ut virgines, quin et viduæ, qui in viri manum conventuræ sunt, omnes rem ei divinam ante nuptias in hoc templo faciant. Cereri vero Thermasiæ templa duo dicata: alterum in finibus Trœzeniorum, quum pagi adhuc essent: alterum vero in ipsa urbe.

CAPUT XXXV.

_ De musico ac navigandi urinandique certamine in honorem Bacchi Melanægidis ab Hermionensibus instituto — aliis templis et signis deorum in urbe Hermione — templo Cereris (Chthoniæ) in monte Prone — sacrorum, quæ Chthonia dicuntur, ratione — templo Clymeni — Echus porticu — locis Clymeni, Plutonis, et palude Acherusia — templo Lucinæ in via Masetem versus. _

