# [Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ

## Part 14

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/pausaniou-ellados-periegesis-pausaniae-descriptio-gr-ci-66977/index.md

Ad Lessan cum Argivorum agro Epidauriorum fines junguntur: in quorum priusquam urbem introeas, in Æsculapii templum venias. Hanc regionem qui ante Epidauri in eam adventum tenuerint, non habeo dicere: quin Epidauri etiam ipsius qui posteri fuerint, non potui de incolis cognoscere. Regnasse illi quidem ante Dorum in Peloponnesum adventum Pityreum memorant, Ionis nepotem, Xuthi pronepotem: ab eoque sine pugna traditam Deiphonti et Argivis regionem: (2) venisse vero eum cum civibus suis Athenas, ibique domicilium constituisse: Deiphontem Epidauriam terram occupasse cum ea manu Argivorum, qui a reliquis Argivis Temeno mortuo desciverant. Deiphontes enim et Hyrnetho Temeni liberos oderant: et quæ secuta est eos multitudo, plus illis multo, quam Ciso et fratribus studebat. Epidaurus ipse, a quo regioni nomen, uti Elei tradunt, Pelope natus est: sed si Argivorum famam sequimur et eorum carminum, quas Eœas magnas appellant, Epidauro pater fuit Argus Jovis filius. Ipsi enimvero Epidaurii Apollini Epidaurum filium tribuunt. (3) Causam vero hujusmodi afferunt, quare sacra sit Æsculapio potissimum regio. Venisse in Peloponnesum Phlegyam visendæ ejus terræ studio simulato, re ipsa vero, ut specularetur, quam frequens ea esset incolarum multitudine, quidque militaris ætatis ac roboris haberet. Fuit enim Phlegyas omnium sui temporis bellator acerrimus: quippe qui, in quamcumque partem excursiones fecisset, ex ea quum frumenta, tum reliqua omnia agebat et rapiebat. (4) Is quum jam Peloponnesum intrasset, filia, quæ patrem sequebatur, quum adhuc se uterum ex Apolline ferre patrem celasset, in Epidauriorum finibus puerum enixa, illum in monte exponit, cui hac ipsa etiam ætate Titthion nomen, quum ante Myrgion appellaretur. Exposito enim ibi infanti lac præbuit capra, quæ cum ceteris in eo saltu pascebat, dum interea eum canis custodiret. (5) Ibi Aresthanas (fuit enim hoc caprario nomen) quum a reliquo grege in pecore recensendo capellam unam, cumque ea canem aberrasse animadvertisset, totum eum saltum studiose quæritans peragravit: inventum vero puerum quum tollere cuperet, ac jam propius accederet, effulsisse aiunt cœlestem ab illo ignem: quo deterritum pastorem, quum divinum quiddam id esse, uti erat, suspicaretur, retrocessisse. Mox fama per terras ac maria omnia vulgavit, sanari ab illo quovis morbo laborantes, mortuos etiam excitari. (6) Alia etiam eadem de re prodita est historia: Coronidem Æsculapio jam gravidam cum Ischye Elati filio concubuisse: ob id interemptam a Diana, quod illa Apollini factam contumeliam ulcisci voluit, ardente vero rogo, e media flamma puerum a Mercurio ereptum. (7) Sed et tertia quædam de Æsculapii natalibus fabula vulgata est, quæ mihi quam longissime a veritate abhorrere videtur: Æsculapium Arsinoe Leucippi filia natum. Etenim Apollophani Arcadi, quum Delphos venisset ex deo quæsiturus, genitusne ex Arsinoe esset Æsculapius, et civisne esset Messeniorum, responsum a Pythia his versibus datum:

Asclepi, auxilium cunctis mortalibus almum, filia quem Phlegyæ peperit mihi juncta cubili in campis, Epidaure, tuis, formosa Coronis.

Quod sane oraculum luculenter declarat, non esse natum ex Arsinoe Æsculapium: verum id aut Hesiodus, aut ex iis aliquis qui Hesiodi carminibus versus suos interposuere, in Messeniorum gratiam finxerunt. (8) Testimonio vero mihi etiam hoc est Epidauri genitum Æsculapium, quod ejus templa et festa splendidissima quæque ex Epidauro derivantur. Nam et Athenienses se Æsculapium mysteriis initiavisse eo die quem hinc Epidauria nuncupant, atque ab illo se divinos honores habere Æsculapio cœpisse tradunt: et Archias Aristæchmi filius a convulsione membrorum, qua inter venandum apud Pindasum correptus fuerat, in Epidauria sanatus, inde dei religionem Pergamum traduxit: (9) acceptam a Pergamenis deinde Smyrnæi templo consecrarunt, quod nostra ætate Æsculapiei nomine ad mare est. Quin et, qui colitur Balagris apud Cyrenenses Æsculapius, Medici cognomento, ex Epidauro sumtus est. A Cyrenaico est id Æsculapii templum, quod Lebenæ (quæ est Cretensium urbs) exstat. Dissimilis in eo sacri ritus, quod Cyrenaici capras mactant, quum apud Epidaurios institutum hoc omnino non sit. (10) Deum vero statim ab initio habitum Æsculapium, neque ejus religionem solo temporis progressu et fama hominum profecisse, et aliis argumentis colligo, et ex Homeri versibus, quibus hæc ille de Machaone dicentem facit Agamemnonem:

Talthybie, huc propera, magnumque Machaona nobis duc, hominem Asclepi genitum de semine.

Idem est enim, ac si dixisset hominem dei filium.

CAPUT XXVII.

_ De Æsculapii sacro apud Epidaurios — Æsculapii signo — æde Tholo et picturis in ea, ac pilis, quibus morbi et nomina sanatorum inscripta sunt — Hippolyto ab Æsculapio in vitam revocato — theatro Epidauriorum — aliis templis et memorandis in luco Æsculapii — templis et operibus ab Antonino senatore Epidauri exstructis — montibus luco imminentibus et memorandis ibi. _

Æsculapii lucum circumquaque termini cingunt: intra cujus ambitum mori quenquam aut nasci religio est: eodem scilicet ritu, qui et in Delo insula servatur. Jam vero quicquid civis peregrinusve immolavit, id totum intra eundem ambitum consumitur: quem ritum Titanæ etiam servari novimus. (2) Æsculapii simulacrum dimidio ferme minus est eo, quod Athenis est Jovis Olympii: auro illud quidem et ebore perfectum. Testatur inscriptio, opus esse Thrasymedis, Arignoti filii, Parii hominis. Sedet in solio scipionem tenens: altera manu draconis caput premit, cane ad pedes decumbente. In solio Argivorum heroum opera cælata sunt: Bellerophontes Chimæram conficit, Perseus Medusæ caput abscissum tenet. Supra templum loci sunt in quibus, qui precatum deum venerunt, dormiunt. (3) In propinquo ædificium est rotunda figura, atque e candido marmore, Tholum appellant, dignum quod visatur. In eo Pausiæ pictoris opus, Amor abjecto arcu et sagittis, eorum loco lyram sublatam tenens. Ebrietas etiam ab eodem artifice facta. Bibit ea e vitrea phiala. Expressa ita est in tabula vitrea phiala, ut per ejus perspicuitatem muliebre se os ostendat. Pilæ vero intra ambitum priscis temporibus multæ steterunt, e quibus sex ætate mea reliquæ. In iis virorum et feminarum, quæ a deo sanatæ sunt, nomina incisa, morborum etiam, quo quisque laborarat: addita est curationis ratio. Scripta vero sunt omnia Dorica lingua. (4) Seorsum est ab aliis antiqua pila. In ea incisum, dicasse Æsculapio Hippolytum equos viginti. Hujus pilæ inscriptioni consentanea Aricini dicunt, discerptum ob Thesei imprecationes Hippolytum in vitam ab Æsculapio revocatum: neque postea patri unquam ignoscere voluisse, verum, omni ejus deprecatione spreta, in Italiam venisse ad Aricinos, ibique dicato Dianæ templo regnasse. Mea quidem etiamnum ætate iis, qui ad templum singulari certamine vicerint, præmium deæ sacerdotium propositum, est. Sed in certamen istud ingenuus nemo descendit: servi duntaxat, qui fuga se dominis subduxerint. (5) In ipso templo apud Epidaurios theatrum est omnium mea sententia spectatu dignissimum. Nam Romanorum quidem theatra quum ornamentis longe superant cetera, ubicunque locorum reperiantur, tum magnitudine antecellunt id, quod Megalopoli visitur in Arcadia: de arte vero, partium convenientia ac pulchritudine, quis Polycletum audeat in certamen provocare? Polycletus enim etiam theatro huic ædificando præfuit, idemque rotundam ædem fecit. In luco ædes est Dianæ, et simulacrum Epiones, Veneris item templum, ac Themidis. Curriculum præterea, qualia Græcis sunt pleraque, terræ agger; denique aquæ ductus, quum testudine, tum reliquo opere ita exornatus, ut mereatur spectari. (6) Quæ vero opera Antoninus vir senatorius ætate nostra fecit, hæc sunt: Æsculapii balneæ, deorum templum, quos Epidotas nominant. Dicavit præterea ædem Hygieæ, Æsculapio et Apollini cognomento Ægyptiis. Porticam præterea idem vir restituit, quæ Cotyos est appellata: ea vero collapso tecto tota jam corruerat, ut quæ e crudis fuerat exstructa laterculis. Quumque Epidaurii fani accolæ ægerrime ferrent, quod et feminæ eorum sub tecto non parerent et ægri sub dio animam agerent: Antoninus domo ædificata, hoc quoque incommodum removit. Fuit itaque in posterum et ad moriendum ægris, et ad pariendum mulieribus consecratus religione locus. (7) Montes supra lucum sunt duo: Titthion alter, alter vero Cynortium, in quo Maleatæ Apollinis templum, quod solum de antiquis operibus exstat. Nam quæ circa templum hoc Maleatæ sunt cetera et aquæductus castellum, cum receptaculo depluentis aquæ, ea omnia Epidauriis fecit Antoninus.

CAPUT XXVIII.

_ De draconibus, quum iis, quos regio Epidauria alit, tum aliis Æsculapio sacris — monte Coryphæo et templo Dianæ Coryphææ — loco Hyrnethio dicto, ac de Deiphonte et Hyrnetho — sepulcris Melissæ et Proclis. _

Dracones quidem quum ceteri (_?_) tum aliud quoddam genus fulvo magis colore conspicuum Æsculapio sacri habentur; suntque illi hominibus cicures. Eos sola Epidauriorum terra alit: quod in certis animalium generibus aliis etiam regionibus video contigisse. Siquidem sola Africa terrestres crocodilos gignit, duûm cubitûm nihilo minores: ab Indis vero solis quum alia, tum vero aves psittaci afferuntur. At serpentes illos magnos, supra triginta cubitum magnitudinem excrescentes, quales et India et Africa nutrit, non dracones, sed ex alio quodam genere Epidaurii esse affirmant. (2) Qua ad montem ascenditur, secundum viam est olea, quæ Strepta (_intorta_) nominatur. Manu eam ab Hercule in orbem circumductam eam figuram memorant accepisse. An vero idem hanc terminum Asinæis statuerit iis qui in Argolica terra sunt, non possim ego facile judicare: nam neque alio ullo in loco, eorum tota regione ad vastitatem redacta, ulla se ostendunt satis manifesta finium monumenta. In summo monte eminet Coryphææ Dianæ templum, cujus in cantico quodam suo Telesilla mentionem fecit. (3) Qua in ipsam Epidauriorum urbem descensus est, agrum videas undique agresti olea convestitum. Eum vocant Hyrnethium. De Hyrnethone autem, quæ ab Epidauriis accepi, quæque maxime probabilia videntur, ea scribam. Cisus et Temeni reliqui filii intelligebant, non mediocri dolore Deiphonten affectum iri, si quo modo ab eo possent Hyrnethonem abducere. Venerunt itaque Epidaurum Cerynes et Phalces; nam minimo eorum natu Agræo fratrum consilium minime probabatur. Constiterunt illi cum curru pro muro, evocata per caduceatorem videlicet ad colloquium sorore: (4) quæ quum morem gessisset vocantibus, primum omnium adolescentes Deiphonten criminari, deinde illam obnixe orare, ut Argos reverti vellet, pollicentes quum alia multa, tum viro se eam nuptum daturos, et rebus omnibus multo, quam Deiphontes esset, meliori, et quum hominum numero, tum agri felicitate longe superiori. Quæ audiens Hyrnetho indignissime tulit, ac, ut par pari referret, Deiphonten respondit sibi merito placere plurimum, fuisseque eum Temeno generum minime pœnitendum: at illos Temeni percussores potius quam filios appellari posse. (5) Ad hæc illi nihil respondentes, feminam comprehensam atque in currum impositam abduxere. Quum vero Epidauriorum quidam ad Deiphonten detulisset, a Ceryne et Phalce invitam abduci Hyrnethonem, et ille quam potuit celerrime fugientes est insecutus, et Epidaurii, re audita, præsto fuere. Deiphontes quidem homines assecutus, Cerynen jaculo transfixit: at Phalcen, quum Hyrnethonem arcte complexus teneret, jaculari veritus, ne illam, si forte aberrasset, interimeret, cominus cum eo congressus, abstrahere a muliere conabatur. At Phalces pertinacius et violentius retinens ac trahens, mulierem gravidam exanimavit. (6) Atque ille quidem, quum se in sororem tam impium facinus commisisse animadvertisset, incitato vehementius curru sese in fugam dedit, quo anteverteret, priusquam Epidauriorum concursu opprimeretur. Deiphontes cum liberis (erant enim ei jam filii Antimenes, Xanthippus, et Argeus, filia vero Orsobia, quam postea Pamphylus Ægimii filius uxorem duxisse fertur) sublatum Hyrnethûs cadaver in locum hunc deportarunt, qui ab ea Hyrnethium vocatur: (7) condito vero sacello, et alios illi honores habuere, et sanxerunt ne, quæ aut ex oleis, aut alia ulla arbore in eo agro enata, vi aliqua abscissa avulsave forent, a quoquam domum asportari ad ullum usum possent, sed, quod sacra essent Hyrnethoni, omnia illic ut relinquerentur. (8) Non longe ab urbe est Melissæ monumentum, quæ Periandro Cypseli filio nupta fuit. Aliud ibidem est Proclis Melissæ patris, qui Epidauriis imperavit, quemadmodum et gener ejus Periander Corinthiis.

CAPUT XXIX.

_ De memorandis in urbe Epidauro templis et signis — Ægina insula e regione Epidauri, antea Œnone dicta — Phocide — Æacidis — Æginetarum fatis — Æginæ memorandis — Æaceo et siccitate Græciæ Æaci precibus sublata — Phoci certamine cum Telamone et Peleo ejusque nece — theatro et stadio Æginæ. _

Ipsa quidem Epidauriorum urbs hæc habet, quæ monumentis literarum mandentur, dignissima. Templum est Æsculapii, in quo ipsius dei, et Epiones signa. Epionen uxorem fuisse Æsculapii, memorant. Hæc sub dio sunt e lapide Pario. Intra muros templa sunt Bacchi, et Dianæ lucus. Diana ad imaginem venantis facta est. Veneri etiam templum exstructum. At quod est apud portum in projecto in altum promontorio situm, id Junonis esse aiunt. Jam Minervæ ligneum quod in arce signum est, valde illud quidem insigne, Cissæam Minervam nominant.

2. Æginetæ insulam incolunt, quæ e regione Epidaurii agri est: in qua ab initio nullos fuisse incolas dicunt; sed in eam vacuam et desertam a Jove Æginam Asopi filiam deportatam: a qua, quum Œnone ante vocaretur, nomen acceperit. Verum quum Æacus jam adolevisset, rogasse Jovem aiunt, ut inquilinos sibi daret. Illum itaque e terra homines, a quibus insula teneretur, protulisse. Neminem vero præter Æacum, qui in ea insula regnarit, nominare possunt. Ac satis quidem scimus, neminem omnino de Æaci filiis in Ægina permansisse. Peleus enim et Telamon ob Phoci cædem solum verterunt; Phoci autem filii circa Parnassum tenuerunt eam regionem, cui nunc Phocidi nomen est. (3) Una tamen ante hunc ætate hoc ei regioni nominis est inditum a Phoco Ornytionis filio, qui illuc venerat. Hoc sane Phoco regnante, ea duntaxat regio Phocis est nuncupata, quæ est circa Tithoream et Parnassum. Postea vero ab Æaci filio proxima etiam loca omnia hoc nomen acceperunt quum eorum qui Minyis Orchomeniis finitimi sunt, tum qui ad Scarpheam Locrorum urbem pertendunt. (4) Et a Peleo quidem Epiri reges fuere oriundi: quod vero ad Telamonis filios attinet, minus fuit ab Ajace, quum privatam ille semper vitam egisset, illustre genus: præterquam quod Miltiades, cujus ductu ad Marathonem ab Atheniensibus pugnatum est, et Cimon ejus filius, insignem gloriam adepti sunt. At Teucri posteri Cypriorum regnum usque ad Euagoram obtinuere. Jam Phoco Asius poeta filios fuisse memoriæ prodidit Panopeum et Crisum. E Panopeo natus est Epeus, qui Durium equum fecit, uti Homerus memorat. Crisi nepos fuit Pylades, Strophio Crisi filio et Anaxibia Agamemnonis sorore genitus. Hæc fuit gentis, qui sunt Æacidæ appellati, omnis posteritas: ea autem stirps ab initio usque alio commigravit. (5) Interjectis deinde temporibus Argivorum pars ea, quæ Epidaurum cum Deiphonte occupavit, in Æginam transmisit, atque ejus insulæ indigenis permista, Dorum in eam quum mores, tum linguam importavit. Post hæc vero eousque auctæ sunt Æginetarum opes, ut navalibus copiis Atheniensibus ipsis fuerint potentiores: et Persico quidem bello secundum Athenienses maximum navium numerum deduxere. Verum non fuit hæc ipsis potentia diuturna: siquidem ejecti sedibus suis ab Atheniensibus, Thyream ab Lacedæmoniis acceptam in Argivorum finibus incoluerunt. Ac licet insulam, oppressis ad Hellespontum Atheniensium triremibus, receperint: ad pristinas tamen opes atque copias nunquam eis licitum est adspirare. (6) Est ipsa insula e mari longe omnium, quæ in Græcia sunt, aditu difficillima. Incingitur enim undique latentibus cautibus ac cæcis dorsis. Hoc autem contra prædonum incursiones et omnem hostilem impetum de industria machinatus esse dicitur Æacus, ut non sine periculo sit appulsus. (6) Prope portum eum, quo maxime appellitur, Veneris templum est. Celeberrimo autem urbis loco situm est, quod Æaceum appellant. Septum id est quadratum e candido lapide. (7) In primo aditu eorum statuæ sunt, qui ad Æacum a Græcis quondam missi venere. Ejus legationis causam eandem, quam Æginetæ, reliqui etiam Græci fuisse narrant. Quum diuturna siccitate Græcia laboraret, ac non minus reliqua, quæ extra Isthmum est, Græcia, quam tota Peloponnesus cœlestium aquarum penuria affecta esset, missi Delphos sunt, qui ex oraculo calamitatis causam ac remedium cognoscerent. Ibi respondit Pythia, Jovem placandum: utendum vero, modo ut velit obsequi, Æaco deprecatore. (8) Ex eo itaque responso missi ex singulis urbibus ad Æacum, ut deprecationem susciperet, oratum. Ille, Panhellenio Jovi sacris rite peractis, et votis nuncupatis, imbrium Græciam compotem fecit. Ad rei memoriam legatis Æginetæ statuas istas posuerunt. Intra septum oleæ sunt antiquitus consitæ, et ara paulum supra aream eminens. Eam aram simul monumentum esse Æaci, narratur in arcanis. (9) Juxta Æaceum Phoci tumulus est, incinctus in ambitum crepidine. Incumbit asperum et rude saxum: quo, quum Phocum ad quinquertium fratres Peleus et Telamon invitassent, pro disco usi sunt: ac eodem Peleus consulto Phocum, quum loco ei suo lapis esset mittendus, dicitur percussisse. Quod illi facinus, ut matri gratificarentur, dicuntur commisisse. Ipsi enim e Scironis filia, Phocus e Thetidis sorore, si Græcorum est sermonibus fides habenda, natus fuerat. Quare non solum ob Orestis amicitiam, sed ut proavum ulcisceretur, videtur mihi Pylades ejus cædis, qua Neoptolemus occisus est, particeps fuisse. (10) Ac tunc quidem quum disci ictu Phocus concidisset, statim fratres Endeide nati navi ex insula profugerunt. Telamon non ita multo post caduceatorem ad patrem mittit, qui suis verbis neget cogitato Phoci cædem admissam. At Æacus illum descendere in insulam vetuit: tantum de navi, vel, si ita mallet, ab exstructo in mari aggere jussit causam dicere. Ille igitur noctu intra portum, qui Occultus dicitur, navi vectus, aggerem exstruxit: et is quidem agger nostra etiamnum ætate exstat. Damnatus vero eo crimine, quod de Phoci nece culpa non caruisset, Salaminem eum classe iterum abiit. (11) Non longe ab Occulto portu theatrum est, quod spectetur sane dignum, magnitudine ac reliquo opere proximum ei, quod est apud Epidaurios. A tergo exstructum est stadium uno latere, quod et theatrum sustinet, et vicissim illo veluti fulcimine utitur.

CAPUT XXX.

_ De templo et signis deorum apud Æginetas — cultu Hecates et Hecate tribus corporibus apud Athenienses, Epipyrgidia dicta — Aphææ seu Britomartis cultu — Panhellenio — Auxesia et Damia — Trœzeniorum terra, Oro et primis Trœzeniorum regibus — Sarone, Diana et lacu Saronide — Trœzene et Pittheo — Heraclidarum regno et Diomede. _

Ædes sacræ non multum inter se distant, Apollinis una, Dianæ altera, Bacchi earum tertia. In Apollinis dei signum nudum e ligno, arte factum patria: at Diana et Bacchus veste velati: cum barba Bacchus effictus est. At Æsculapii templum in diversa regione est, non illa cum simulacro sedenti e marmore. (2) Præ ceteris vero diis inprimis Hecaten colunt Æginetæ, cujus initia quotannis celebrant. Initiorum auctorem sibi fuisse Thracem Orpheum perhibent. Templum ambitu cinctum est. In eo signum ligneum factum a Myrone, cujus unicum os, ut corporis truncus unicus. Nam primus, uti ego existimo, Alcamenes Atheniensibus triplex fecit junctis corporibus Hecates signum, quam Epipyrgidiam Athenienses appellant, juxta Involucris Victoriæ ædem positum. (3) Apud eosdem Æginetas contendentibus ad Panhellenii Jovis montem est Aphææ fanum, in quam Pindarus Æginetis canticum fecit. Cretenses quidem (his enim patria sunt quæ narrantur de hac dea) Carmanoris, ejus qui de Pythonis cæde Apollinem purgavit, Eubulum filium fuisse aiunt: Jove et Carme Eubuli filia Britomartin genitam: quæ quum se totam in currendi venandique studia tradidisset, fuisse eam Dianæ multo carissimam. Verum quum Minoem præ amore se insequentem fugeret, abjecit se in retia, quæ ad pisces capiendos in mare missa fuerant. Hinc a Diana in deorum numerum relata. Colunt eam non solum Cretenses, sed etiam Æginetæ, quod in insula sibi apparere Britomartin autumant. Et cognomen ejus apud Æginetas Aphæa est, apud Cretenses Dictynna. (4) Panhellenium, præter Jovis ædem, nihil habet mons aliud memoratu dignum: illam vero ab Æaco Jovi dicatam tradunt. Quæ vero de Auxesia et Damia, quemadmodum scilicet quum Epidaurii diu imbres desiderassent, atque ex oraculo quodam signa hæc ex olea ab Atheniensibus accepta fecissent: tum vero quemadmodum, quum Epidaurii tributum imperatum Atheniensibus non penderent, quod ea signa penes Æginetas essent, Athenienses, qui insulam ad ea repetenda transmiserant, omnes perierint: hæc omnia quum subtiliter persecutus fuerit Herodotus, non est libitum ab eo luculenter perscripta referre. Id unum addam, vidisse me ea simulacra, remque illis divinam fecisse eodem, quo sacra fiunt Eleusinia, ritu. (5) Atque hæc de Ægina ob Æacum et res ab eo gestas dicta sufficiant.

