# [Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ

## Part 13

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/pausaniou-ellados-periegesis-pausaniae-descriptio-gr-ci-66977/index.md

Jam vero qui a Veneris fano descenderint et ad forum flexerint, Cerdûs Phoronei uxoris monumentum offendant. Sunt ibidem templa Æsculapii, et Dianæ cognomento Pithûs (_Suadæ_). Hoc quoque Hypermnestra dicavit, postquam in judicio patrem vicit, quum ille ejus criminis ream egisset, quod Lynceo pepercisset. Est ibidem Æneæ ex ære statua, et vicus, cui Delta nomen. Nominis quæ fuerit causa, quoniam, quæ vulgo prodita sunt, mihi non probantur, consulto prætereo. (2) Ante eum vicum ara erecta est Phyxii (_Liberatoris_) Jovis, et prope Hypermnestræ monumentum Amphiarai matris: aliud etiam alterius Hypermnestræ, Danai filiæ. Sepultus in eodem tumulo Lynceus est. E regione exstat sepulcrum Talai Biantis filii: de Biante autem ejusque posteris jam ante egimus. (3) Minervæ Salpingis (_Tubæ_) cognomento ædem Hegelaum exstruxisse aiunt: fuisse autem eum Tyrseni filium: ac Tyrsenum Hercule et Lyda muliere genitum primum tubam invenisse: cujus postea cantum Hegelaus Tyrseni filius Dores eos docuerit, qui Temenum secuti sunt. Quocirca nominasse eum Minervam Salpingem. Ante ædem Minervæ sepulcrum videas, quod esse dicunt Epimenidis. Lacedæmonios enim, dum bellarent cum Gnosiis, Epimenidem vivum cepisse: ac, quum eum occidissent, quod minime læta ipsis prædiceret, ab ipsis deinde sublatum cadaver eo in loco humasse. (4) At ædificium e candido marmore, quod in medio ferme se foro attollit, non tropæum est de Pyrrho Epirotarum rege, ut ipsi prædicant Argivi, sed cadaveris eo in loco cremati monumentum esse deprehenditur: in quo quum alia, quibus in prœliis utebatur Pyrrhus, insculpta, tum vero elephanti. Atque hoc quidem opus ad ejus bustum erectum est; ossa vero sunt in Cereris æde condita, ad quam occubuisse eum, est a me in libro de Atticis rebus expositum. Et in primo quidem aditu hujus templi Cereris licet adhuc videre in supero forium limine Pyrrhi affixum scutum. (5) Non longe vero ab eo opere, quod in foro Argivorum est, tumulus terræ consurgit, in quo conditum ferunt Medusæ Gorgonis caput: de qua, præter fabulam, hæc quoque alia memoriæ prodita sunt. Phorci eam filiam fuisse: patre mortuo, acceptum ab illo regnum eorum populorum, qui Tritonidem paludem accolunt, tenuisse. Solitam in venationes et pugnas exire cum Libyum, quibus imperabat, manu. Quare quum Persei copiis, quas ille lectissimas ex Peloponneso adduxerat, acie occurrisset, noctu per insidias oppressam. Mortuæ pulchritudinem admiratum Perseum, præcisum caput, ut spectaculo esset, in Græciam reportasse. (6) At Procli Carthaginiensi, Eucratis filio, veri fere similior illa priore historia hæc videbatur. In Africæ desertis bestias gigni multas mirabili specie atque incredibili, feros inter eas viros et feminas feras: ac virum se Romam illinc deportatum vidisse testatur. Conjiciebat itaque, ex illis feminis unam fuisse Medusam: quæ quum a suis gregibus aberrans venisset ad Tritonidem paludem, ejus accolas male mulctarit, usque dum a Perseo esset occisa. Adjutricem vero Perseo Minervam fuisse idcirco esse proditum, quod, qui Tritonidem lacum accolunt homines, Minervæ sacri sunt. (7) Juxta hoc Gorgonis monumentum est Argis Gorgophones (_Gorgonis interfectricis_) Persei filiæ tumulus: cui quare sit id nominis impositum, omnibus, ad quorum aures pervenerit, per se statim perspicuum esse potest. Hanc primam mulierum fuisse aiunt, quæ, Periere Æoli filio, quicum virgo nupta fuerat, mortuo; alteri viro Œbalo nupserit; quum ante sanctum et solenne feminis fuisset, viro mortuo, viduam manere. (8) Ante hoc sepulcrum tropæum erectum est lapideum de Laphae Argivo homine. Hunc (scribo quæ ipsi Argivi de se memorant) dominatu, facto impetu, populus ejecit. Quumque is ad Lacedæmonios confugisset, conati illi quidem sunt in pristinam eum tyrannidem reducere: at Argivi prœlio victos rejecerunt, multosque de Lacedæmoniorum numero, atque ipsum etiam Laphaem, interemerunt. Ab hoc tropæo non longe abest Latonæ ædes: simulacrum Praxitelis opus est. (9) Ejus, quæ deæ adsistit, virginis effigiem Chlorin vocant: filiam Niobes fuisse dicunt, eique ab initio Melibœæ nomen fuisse. Peremptis vero a Diana et Apolline Amphionis liberis, de eo fratrum ac sororum numero hanc solam et Amyclam, quod Latonam fuerint deprecati, servatos fuisse: ac Melibœam quidem præ terrore statim pallidam factam: qui quum ei inde color perpetuus fuisset, pro Melibœa, sumto ex rei eventu nomine, Chlorin (_Pallidam_) appellatam. (10) Et ab his quidem initio templum Latonæ factum Argivi asserunt. At ego, qui Homerum auctorem sequor studiosius aliquanto quam ceteri, nullum omnino relictum de Niobes liberis existimo. Testimonio mihi versus ille est:

Hos jaculis cunctos illi duo confecere.

Homerus igitur totam funditus Amphionis domum excisam fuisse scivit.

CAPUT XXII.

_ De templo Junonis Antheæ et sepulcro feminarum, quæ cum Baccho contra Perseum pugnarunt — templo Cereris Pelasgidis — Jovis Mechanei signo — duobus Tantalis — templo Neptuni Prosclystii — templo Castoris et Pollucis — templo Lucinæ ab Helena condito — templo Hecates — Sacada — gymnasio Cylarabi et signo Minervæ Paniæ in eo. _

Ad Latonæ templi dexteram est Junonis Antheæ (_Floridæ_) ædes, et pro æde earum mulierum tumulus, quæ ab Ægæi maris insulis Bacchi castra secutæ, contra Argivos eorumque ducem Perseum pugnantes ceciderunt. A maritimis quidem, unde venerant, locis Halias (_Marinas_) eas nominant. Ex adverso ei monumento Cereris est fanum cognomento Pelasgidis, quod illud dedicarit Pelasgus Triopæ filius. Prope adest Pelasgi ipsius sepulcrum. (2) Quod ubi præterieris, æneum cippum videas modica magnitudine: is vetusta sustinet simulacra, Dianæ, Jovis, Minervæ. Lyceas versibus mandavit, Mechanei (_Machinatoris_) Jovis signum illud esse. Et hoc in loco Argivos tradit ad Trojam ituros conjurasse, non ante se ab eo bello discessuros, quam aut Ilium expugnassent, aut in pugna mortem oppetissent. Alii in eo cippo Tantali ossa condita esse dicunt. (3) Eum Tantalum si intelligunt, sive Thyestæ, seu Brontei filium (utrumque enim traditur), cui nupta fuit Clytæmnestra, priusquam Agamemnoni nuberet, non refragabor in hoc eum loco esse sepultum. At enim qui Jovis et Plutûs est habitus, ejus ego monumentum, valde illud quidem insigne, Sipyli vidi. Sed neque ulla eum vis adegit, ut e Sipylo fugeret, sicuti postea Pelopem, quem armis et exercitu ejecit Ilus Phryx. Sed hæc hactenus satis a nobis quæsita fuerint. Quæ vero rite ad proximum scrobem peraguntur, ea indigenam hominem Nicostratum instituisse aiunt. Mittunt autem in eam foveam hoc etiam tempore ardentes Cereris filiæ Proserpinæ faces. (4) Exstat eodem in loco Neptuni cognomento Prosclystii (_Alluentis_) templum. Mersisse enim maximam partem agri Neptunum memorant, quod Inachus, quique ei in consilio adfuerunt, terram eam Junonis, non Neptuni esse debere pronunciassent. At deinde, quum Juno eum exorasset, ut mare deduceret; per quem locum unda refluxit, in eo Prosclystio Neptuno templum Argivi erexerunt. (5) Ubi aliquantulum processeris, Argi sepulcrum offendes, quem Jove et Niobe Phoronei filia genitum ferunt. Exinde Castoris et Pollucis templum: in quo simulacra quum ipsorum, tum liberorum, Anaxidis et Mnasinoi: atque eorum utriusque matrum, Hilairæ et Phœbes, Dipœni et Scyllidis arte facta e ligno ebeni; equis eorum major pars ex ebeno facta; reliqua, exigua quidem, ex ebore. (6) Prope Castorum Ilithyiæ fanum dicavit Helena, quo tempore, Theseo eum Pirithoo in Thesprotos profecto, a Castore et Polluce Aphidna capta, Helena Lacedæmonem reportata est: fuisse eam aiunt gravidam, et Argis enixam templum Ilithyiæ erexisse: puellam vero, quam peperit, Clytæmnestræ educandam tradidisse (fuisse enim jam tum cum Agamemnone Clytæmnestram), ipsam vero postea Menelao nuptam. (7) Qua de re et Euphorion Chalcidensis, et Alexander Pleuronius, et ante eos Stesichorus Himeræus, idem, quod Argivi celebrant, versibus testati sunt, Iphigeniam Theseo ex Helena genitam. (8) Ultra Ilithyiæ fanum est Hecates delubrum: deæ signum Scopæ opus, e marmore. Atque e regione sunt duo ejusdem deæ signa ex ære; alterum Polycletus, Polycleti frater alterum, Naucydes Mothonis filius, fecit. (8) Qua per viam rectam iter ad gymnasium, quod a Stheneli filio Cylarabi nuncupatur, sepulcrum exstat Licymnii Electryonis filii, quem dixit Homerus a Tlepolemo Herculis filio cæsum: cujus cædis causa Argis exulavit Tlepolemus. Qui paululum a Cylarabi gymnasio, et ea porta, quæ proxima est, diverterint, Sacadæ monumentum inveniant, qui primus Pythicum cantum tibia Delphis cecinit. (9) Per hunc Sacadam placatus Apollo, rediit cum tibicinibus in gratiam, quum ante eos male odisset propter Marsyæ et Sileni certamina. In Cylarabi gymnasio signum est Minervæ, cui Paniæ [_Capaniæ?_] cognomen. Stheneli ibidem tumulum, ipsius etiam Cylarabi ostendunt. Præterea exstructum est non longe a gymnasio commune monumentum iis Argivis, qui cum Atheniensibus classe, ut Syracusas et Siciliam in potestatem redigerent, profecti sunt.

CAPUT XXIII.

_ De templo Bacchi ejusque signo — aliis memorandis et Batonis templo inter illa — Hyrnethûs sepulcro — nobilissimo Æsculapii templo et signo — Dianæ Pherææ signo et Argivis Palladium sibi vindicantibus — Heleno Priami filio — Acrisii æneo thalamo — templo Bacchi Cresii (Cretici) et Veneris Cœlestis — arce Argivorum Larisa. _

Hinc ea contendentibus via, cui nomen Cœle (_Cava_), ostendit se ad dexteram Bacchi ædes: cujus signum delatum tradunt ex Eubœa. Nam quum, Græcis ab Ilii expugnatione redeuntibus, ad Caphareum fractis navibus Argivii ii qui e naufragio terram prensare potuerunt, frigore prope et fame consumti, precati dicuntur, ut quis deorum se in tantis rerum difficultatibus salvos vellet. Quum itaque processissent, specum Bacchi animadverterunt, et dei in eo signum. In eum vero specum multæ se capræ silvestres frigus fugientes gregatim immiserant: quibus Argivi mactatis, carnibus famem, pellibus frigus repulerunt. Deinde vero, quum hiems remisisset, reparatis navibus in patriam vecti, signum, quod tunc e specu asportarunt, hac etiam ætate religiose colunt. (2) Proxime ad Bacchi templum videas Adrasti domum, et paulo longinquius Amphiarai fanum: ultra fanum Eriphyles monumentum: deinceps Æsculapii delubrum est, et post hæc Batonis ædes. Fuit hic Baton Amphiarai gentilis, et ipse de Melampodidarum genere: qui quum Amphiarao in prœlio aurigæ operam navaret, rejectis a Thebarum muris Argivis, eodem terræ hiatu, quo ille, cum curru haustus evanuit. (3) Jam vero a Cœle redeuntibus, qui in conspectu est tumulus, Hyrnethûs esse dicunt. Quod si cenotaphium velint esse atque in ejus feminæ memoriam modo exstructum, non absurda dicunt: sin Hyrnethûs ipsius cadaver ibi conditum credunt, mihi id nullo pacto persuaserint. Persuadeatur de hac re illis quibus Epidauriorum res ignotæ sunt. (4) De Æsculapii vero templis quod apud Argivos nobilissimum est, habet dei signum, quod ætate nostra exstat, sedens, e candido lapide. Assidet ei Hygiea: assident qui signa ipsa fecerunt, Xenophilus et Straton. Templum dedicavit initio Sphyrus Machaonis filius, Alexanoris illius, cui apud Sicyonios Titanæ honores habentur, frater. (5) Pherææ vero Dianæ (Pheræam enim Argivi etiam venerantur Dianam æque ac Athenienses et Sicyonii) signum hi quoque, ut illi, ad se Pheris (quæ civitas est in Thessalia) deportatum tradunt. Jam vero quod apud se in urbe Argivi esse dicunt Deianiræ Œnei filiæ monumentum, et Heleni Priami filii; Minervæ etiam signum post Ilii eversionem ad se translatum, illud scilicet per quod fieri potuit ut expugnaretur Ilium: illis ego neutiquam assentior. Nam Palladium (sic enim est Minervæ signum appellatum) satis manifestum est Æneam in Italiam deportasse. Ac Deianiram Trachine scimus, non Argis, finem vivendi fecisse, et ejus tumulus juxta Heracleam sub Œta monte adhuc exstat. (6) Quæ vero ad Helenum Priami filium pertinent, ea sunt a me superius exposita: venisse illum in Epirum cum Pyrrho Achillis filio; cujus liberorum tutelam suscepisse et Andromachen duxisse uxorem: porro Cestrinen Epiri partem a Cestrino Heleni filio nomen accepisse. Neque vero ignorant qui res veteres Argivorum explicant non omnia se ad historiæ fidem commemorare: commemorant tamen, quoniam scilicet vulgus concepta semel opinione in contrariam persuadendo traducere, promtum non est. (7) Habent Argivi alia quoque, quæ spectentur, digna: inter ea subterraneum ædificium: in quo fuit thalamus ex ære, quem fecisse dicitur Acrisius ad filiæ custodiam: verum eum evertit Perilaus, dum tyrannide oppressam urbem teneret. Nunc Crotopi in eo monumentum est, et Cresii (_Cretici_) Bacchi templum. (8) Baccho enim, quum, exstincto bello, quod cum Perseo gerebat, inimicitias posuisset, et alios magnos utique ac præclaros honores decretos memorant, et nominatim hoc ei delubrum dicatum: (8) Cresius vero postea nuncupatus est, quod eo in loco mortuam Ariadnam sepulturæ mandaverant. Tradit Lyceas, quum templum instauraretur, fictilem urnam inventam, in qua Ariadna condita fuisset: spectasse illam se, et Argivorum alios. Prope Bacchi est etiam Cœlestis Veneris fanum.

Arcem Larisam appellant de Pelasgi filiæ nomine: a qua duæ etiam eodem nomine nuncupatæ sunt urbes in Thessalia: quarum altera est ad mare, altera vero ad Peneum amnem.

CAPUT XXIV.

_ De memorandis in via ad arcem Argivorum, templo Junonis Acrææ Apollinis Diradiotæ, ejusque oraculo — Minervæ Perspicacis templo et stadio — sepulcro Ægypti filiorum — memorandis in arce — templo Jovis Larisæi in summa arce et Minervæ templo — ligneo signo Jovis tres oculos habente — memorandis in via ad Tegeam — templo Dianæ Orthiæ et signis in vertice montis Lycones — monte Chaone, Erasini fluvii emersu in montis radice et Bacchi festo Tyrba dicto — Cenchræis — reliquiis urbis Hysiarum. _

Ascendentibus in arcem ostendit se Acrææ Junonis fanum: Apollinis etiam ædes, quam primus omnium Pythæus Delphis veniens erexisse dicitur. Quod nunc exstat in eo signum, ex ære est, recto statu, Diradiotes Apollo cognomento. Nam et locus ipse, in quo templum, Diras (_Jugum_) vocatur. Oraculum in eo templo (nam nostra quoque ætate in eo responsa consulentibus redduntur) hoc modo editur: femina, cui viri consuetudine interdictum est, respondet: ea noctu agna facit singulis mensibus, ac statim victimæ sanguine libato, furore divinitus afflatur. (2) Diradiotæ Apollinis templo proximum est Perspicacis Minervæ, a Diomede dicatum, quod pugnanti ad Ilium caliginem dea ab ejus oculis removisset. His stadium adjunctum est, in quo Jovi Nemeo et Junoni ludos faciant. Qua ad arcem iter, ad viæ lævam Ægypti filiorum monumentum hoc etiam in loco est. Sunt enim hic abscissa a reliquo corpore condita capita, sicuti in Lerna sine capitibus corpora. Nam et eorum cædes ad Lernam commissa: adolescentes vero quum feminæ trucidassent, capita absciderunt, quo certum facinoris indicium ad patrem deferrent. (3) In extrema arce, cui Larisa nomen, ædes est Jovis cognomento Larisæi. Fastigium ea jam nullum habet; neque dei signum, quod ligneum est, basi amplius insistit. Jam Minerve ædes proxima valde digna est quæ spectetur. In ea quum alia signa posita sunt, tum Jovis ligneum oculos habens duos, qua in parte homini eos natura locavit, tertium vero in fronte. Hunc illum esse Jovem Patrium tradunt, qui in Priami Laomedontis filii aula sub divo positus fuit, ad cujus aram dicitur Priamus capto Ilio confugisse: (4) obtigisse vero eum in divisione prædæ Sthenelo Capanei filio, hocque ipso in loco ab eo in rei memoriam dicatum. Habere autem eum tres oculos idcirco conjicere quis possit? quod communis omnium hominum sermo regnare in cœlo Jovem prædicat: sed et eum deum, qui sub terra imperare dicitur, Homeri quidam versus Jovem nominat:

Juppiter infernus, atque inclyta Persephonea.

Æschylus porro Euphorionis filius ipsum maris etiam regem Jovem appellat. Quare hac ductus ratione, quicunque illum fecit, tres ei oculos attribuit, unum et eundem significans deum tribus, quas dii tres sortiti inter se dicuntur, mundi partibus imperare.

5. Jam viæ Argis et in alia Peloponnesi loca ducunt et ad Tegeam Arcadiæ urbem. Ad ejus dexteram est Lycone mons, in quo pulcherrimæ arbores cupressi. Erectum est in montis vertice Orthiæ Dianæ templum: ubi signa Apollini, Latonæ et Dianæ dicata ex candido marmore, Polycleti esse opera aiunt. Qua ex monte descenditur, ad publicæ viæ lævam alia est Dianæ ædes: (6) a qua non longe ad dexteram viæ mons, qui Chaon dicitur: cujus imæ partes sativis arboribus vestiuntur. Erumpunt hic manifesto emersu Erasini aquæ, a Stymphelo illæ quidem Arcadiæ ortum ducentes, haud aliter quam scatebræ illæ, quæ Rhiti appellantur, ab Euripo ad Eleusinem, inde vero in mare illic profluentes. Ad ipsam hanc Erasini e monte Lycone eruptionem Baccho et Pani sacra faciunt. Baccho quidem festos etiam dies agunt, quam Tyrben (_Turbam_) nominant. (7) Jam vero ad eam viam, quæ Tegeam ducit, si redeas, ad dexteram vici ejus, quem Trochon appellant, Cenchreæ sunt. Cui castello unde sit nomen, memoriæ non est traditum: videri tamen possit et ipsum a Cenchreo Pirenes filio nuncupatum. Busta eo in loco sunt Argivorum qui Lacedæmonios ad Hysias vicerunt: quod prœlium inter ipsos factum invenio Pisistrato archonte apud Athenienses, anno quarto Olympiadis (_vigesimæ septimæ?_) qua Eurybotus (_Eurybates?_) Atheniensis victor de curriculo renunciatus est. Qua certe parte ad planiora descenditur, ruinæ se ostendunt Hysiarum, oppidi in Argolide quondam siti: quo in loco cladem Lacedæmonios accepisse tradunt.

CAPUT XXV.

_ De templo cum duplici aditu in via, quæ Argis Mantineam ducit — vico Œnoe ab Œneo nominato — monte Artemisio et fontibus Inachi — vico Lyrcea et facium festo — vico Orneæ dicto ejusque memorandis — memorandis in via Epidaurum versus et Prœti cum Acrisio pugna — Tirynthis reliquiis, muris a Cyclopibus exstructis — vico Midea — vico Lessa et monte Arachnæo. _

Quæ vero Argis Mantineam ducit via, non est omnino eadem, qua Tegeam iter est: verum hæc a porta initium habet, loco ei, quam Dirada diximus appellari, proxima. In hac via templum erectum est aditu duplici, quorum alter ad orientem, alter ad occasum conversus est: in illo Veneris ligneum simulacrum; in altero ad occasum Martis positum est. Utrumque Polynicis et Argivorum qui auxilio ei fuerunt in persequenda fratris injuria, dona fuisse aiunt. (2) Hinc progressus quum torrentem trajeceris, cui nomen Charadro, ad vicum accedas qui Œnoe dicitur, ab Œneo (ut Argivi dicunt) nuncupata. Œneum enim aiunt Ætoliæ regno pulsum ab Agrii filiis ad Diomedem Argos confugisse: illum vero, ducto in Calydoniam exercitu, Œnei quidem injurias ultum, negasse tamen se posse illic permanere. Hortatum itaque esse, ut se Argos sequeretur: quod quum fecisset, tum alios ei honores perinde atque æquum fuit paterno avo, habuisse, tum vero vicum eum, in quo e vita excessit, Œnoen vocasse. Hinc igitur Argivis est Œnoe. (3) Supra Œnoen Artemisium mons est, et in ejus jugo Dianæ templum. In eodem monte sunt etiam Inachi amnis fontes, haudquaquam illi dubii, etsi aqua minime longum per spatium supra terram est. Illic nihil aliud visitur, quod quemquam possit magnopere detinere. (4) Ab eadem porta, quæ ad Diradem est, via altera Lyrcean deducit. In hoc oppidum confugisse dicitur Lynceus, quum de quinquaginta fratribus unus est necis periculo liberatus; atque hinc face prolata signum dedisse. Ita enim ei cum Hypermnestra convenisse, ut, quum Danai insidias effugiens in tutum se aliquo recepisset, inde facem ostentaret. Ipsam etiam vicissim Hypermnestram aiunt a Larisa facem protulisse, quo se significaret periculum omne evasisse. In cujus rei memoriam Argivi quotannis facium festum celebrant. (5) Oppidum quidem ante Lyncea vocabatur: verum quum Lyrcus idem postea tenuisset nothus Abantis filius, ab eo Lyrcea nomen accepit. In ejus ruinis et alia exstant nihil omnino digna, quorum fiat mentio, et pila cum Lyrci statua. Argis Lyrcea abest stadia ferme sexaginta: totidem ab Orneis. Ac Lyrceæ mentionem in Græcis, qui sunt ad Trojanum bellum profecti, percensendis nullam omnino fecit Homerus: nam ea jam tum ætate desertum id oppidum fuit. Orneæ vero incolumes erant, et ab Homero, proinde ut loco priores in Argivorum finibus sunt, ita prius quam aut Phlius aut Sicyon nominantur. (6) Nomen habuere ab Orneo Erechthei filio: cui Peteus genitus est filius, Peteo Mnestheus is, qui Agamemnonem cum Atheniensibus in evertendo Priami regno juvit. Ejecti vero postea sedibus suis Orneatæ ab Argivis, eorum civitatis inquilini facti sunt. Est Orneis Dianæ fanum: in eo ligneum stat signum. Exstat et ædes altera, diis eadem omnibus dicata. Ultra Orneas sunt Phliasiorum et Sicyoniorum fines.

7. Qua Argis in Epidauriorum agrum iter est, ad dexteram ædificium surgit pyramidis forma. In eo scuta, ea figura, qua sunt Argolici clypei. Commissam eo ipso in loco inter Prœtum et Acrisium pugnam de regno æquo Marte memorant: pacem postea inter eos conciliatam, quod neutrius satis firmum sine alterius opibus esse posset imperium: congressos autem tunc primum cum scutata utrinque acie. Atque iis quidem, qui ex utroque exercitu ceciderant, quod res inter cives et propinquos gesta fuerat, commune ibi sepulcrum est erectum. (8) Hinc progressis ad dexteram se Tirynthis ruinæ ostendunt. Etiam Tirynthios ejecerant Argivi, quod, iis in civitatem suam receptis, augeri civium multitudine suam urbem voluerunt. Tiryntha quidem heroem, a quo urbi nomen, Argi filium, Jovis nepotem fuisse perhibent. Urbis muros, qui soli inter ruinas reliqui sunt, Cyclopum sunt opus: exstructi vero sunt e rudibus lapidibus, quorum singuli ea magnitudine sunt, ut ne minimus quidem eorum loco moveri possit jumentorum bigis. Parvi vero inserti sunt olim lapides, ut per eos majores aptiore structura coagmentarentur. (9) Qua ad mare descenditur, Prœti filiarum thalami sunt. Quodsi in militarem viam redeas, ad Mideam, quæ ad ejus lævam est, venias. Regnasse hic ferunt Electryonem Alcmenæ patrem: ætate quidem nostra ita deleta est Midea, ut sola area restet. (10) Qua Epidaurum recta contenditur, vicus est Lessa, in quo Minervæ delubrum, et deæ ligneum signum, nihil omnino ab eo differens, quod in Larisa arce est. Supra Lessam Arachnæus mons: Sapyselaton quum ante diceretur, regnante Inacho ita cœptus est appellari. In eo aræ Jovis et Junonis, ad quas in magna soli siccitate immolant.

CAPUT XXVI.

_ De Epidauriorum et Argivorum finibus — primis Epidauri dominis — Epidauro, a quo Epidauria regio nomen accepit — de Epidauria terra Æsculapio sacra et Æsculapii natalibus varia narratio — de Epidauro, Æsculapii patria, et variis locis, ubi Æsculapius colitur. _

