Opuscula Selecta Neerlandicorum Nederlandsch Tijdschrift voor Geneeskunde

Part 14

Chapter 143,211 wordsPublic domain

Membranae Tympani tenuitatem, figuram ejus ellipticam versus interiora ossis petrae convexam, hujus mutabilem in varias curvaturae figuras formam ope affixi et agitati suo musculo malleoli contemplemini, et dicatis, quis effectus constantissimae hujus tamque operosae in vilissimo quoque animalium fabricae?

Nunc daedalei labyrinthi, conchæ, vestibuli, duplicis in cochlea turbinata spirae, loci ovalis et rotundæ fenestræ, tot inquam miraculorum mechanicorum, quae durissimae hic insculpsit petrae Divina manus, date rationem.

Sine profunda Mechanices Scientia nil veri vos intellecturos, nil boni prolaturos aliis, utamini quolibet adminiculo, audacter affirmo.

De solidis, quae dixi, pauca haec sufficiant; urget ratio ut nonnulla de fluidis subnectam.

Haec enim illa sunt, quorum motu vita, quorum libero per vasa fluxu sanitas absolvitur.

Illorum autem naturam exacte capit, qui minuta novit corpuscula et agitata, quorum congeries fluidum constituit. Eorum unum si spectatur, rationem habet solidi, adeoque mole, motu, figuraque quidquid agit, efficit. Quare effectus, quos una fluidi pars producit, soli Mechanico patent per experimenta indagandi.

Quod ex ante dictis quum sponte fluat sua, latiori sermone non explano; unum hoc pronuncians, non eo usque hactenus provectam hanc liquidorum scientiam, quae usum rei praestet idoneum.

At si totam fluidi molem simul spectamus, gravitas ejus fluorque communes deprehunduntur sublunaris liquidi proprietates. Virtus vero elastica, ponderis, spissitudinis, fluiditatis, nixusque in contactum gradus varii, momentum impetus quo fertur, et itineris directio palmaria sunt quae unum ab alio fluidum distinguunt. Horum vero omnium tanta efficacia est, ut infinita, quae sanis contingunt, non aliunde oriantur.

Quamobrem quicunque ex praecepto scientiae rite haec enucleat, opus is absolvit summae ad perfectionem medicam necessitatis.

Sed fidem vestram! quis proponere, explicare et demonstrare vim eorum poterit, qui Hygrostatices, quae subtilis Mechanices pars, rudis est?

Haec illa est Aquilegum scientia, quae ex assumtis, modo quas descripsi, affectionibus ratiocinia nectens geometrica utilissima et usui apta reperit Theoremata.

Haec, neglecta causa physica, et cujusque particulae, quae fluit, singulari natura, ex his, quae sensibus per eventum in tota mole patent, quam gravia, quam utilia vitae, methodo invenit Mathematica?

Evolvat Archimedis, Cartesii, Stevini, Borelli, Mariotti, Hugenii, Neutoni, et Bellini scripta, qui re, non verbis, convinci cupit.

O quam necessaria feliciori Genio, ut revelentur, reliqua sunt in Pulcherrima hac Speculatione!

Hanc utinam excolant! utinam exhauriant! utinam nobis aperiant Viri Mathematice docti!

Ab hoc Eorum labore, quo generales liquidi effectus luce illustrarent mathematica, brevi tempore plus maturi in horto medico fructus exspectare licet, quam ab omni eo, quod aliunde in hunc congestum hactenus.

Taedet quippe pudetque ineptiarum, quibus seriam prae caeteris Artem ridiculam fecere, qui Mechanices imperiti vim liquidorum humanorum explicare conati sunt.

Et palam affirmo, vitalium actiones humorum scire posse neminem, qui Aquilegum regulas ignorat.

Quae dum libertate Medica firmus assero, jurgii hic illaturos causam praesagit animus eos, Qui, nescio qua gratia, ab Hermete nomen sibi, sectamque condunt.

Egone ex universali hac liquidorum doctrina deduxerim ea, quae singulares eorum virtutes absolvunt?

An fermenti stabiles motus, diversorum liquidorum ferventes conflictus, putredinis spontaneae mirabiles effectus ex Mechanicis explicuerim unquam?

Talia objectans, eorum, quae dicta, memor, paucis, quae dicam, animum adhibeat.

Mea enimvero sic est ratio, justa, vel secus, vestrum sit judicium.

Ex experimentis Chemicorum historiam haberi posse valde limitatam singularium eventorum, quatenus in circumstantia definita sensibile quidpiam producunt.

Necessaria ergo quam maxime est Medicinae haec Ars, dum observatorum Sylvam largitur et observandi praebet optimum compendium.

Data enim exhibere, horumque definire conditiones valet, regulas autem ratiocinandi ex his Chemia dabit nunquam.

Ne tamen vel sic nimis, ut solent, se efferant, qui unius Chemiae cultu omnem Medicae Sapientiae thesaurum se possidere vani jactant!

Enimvero plura in nobis, sani vigeamus, vel langueamus aegri, fieri ex communibus illis liquorum proprietatibus, quas sibi sumserunt expendendas Geometrae, quam ex insitivis, dubiis, et arte Chemicorum factis plerumque, pervulgato palam documento est.

Aqua naturae ariditatem alter corrigit, Falerno alter quotidie venas inflat; fructubus hic, Cerealibusque parvo assuetus famem explet, et sustentat Spiritum, ille carnibus, piscibus, terra natis, et omni condimentorum varietate Apitiana onerat ventrem; alii blando et insulso fere victu aluntur, alii salitis, acidis, et acribus quibusque intestina stimulant.

Multiplex adeo assumtorum varietas vitam tamen sanitatemque plures per annos protrahit in iis, qui tamen diversis humores suos saturant corpusculis.

Liquido argumento magis communi fluidorum naturae Mechanicis explicatae, et in ipso corpore vi viscerum productae, quam singulari cujusque particulae virtuti, actiones vitae deberi.

Si aurea Verulamii de vita et morte monumenta, si liberae Hippocratis et Celsi de victu sanorum leges, si usus non satis id confirmat quotidianus, omni dignissimum fide Louwerum, sincerum mehercle et defaecato judicio sagacem Virum vobis citabo.

Hic enim, immani cruoris jactura exsanguem, jure carnium solo ingesto, venis recepto, per has fluente, imo colore nec mutato effluente per vulnera, revixisse Juvenem testatur.

Sed quid verbis opus in re clara?

Ad Vos ego provoco, Vestram appello fidem Clarissimi Viri Medici, Quorum sapientia huic Coronae venustatem conciliat, Quorum salutari dextra incolumis huic Urbi praestatur sanitas!

Nonne incumbit nobis, dum aegris Medicina fit, vel millies fluida inspissare, resolvere coacta, stagnantia movere, compescere dissoluta, diluere crassa, leviora solidare?

Dum rarissime ad pugnas Salium, flammas Sulphurum, vel tectum Mercurii genium attendere cogimur.

Ipsi certe illi, qui mera ubique Chemica crepant, cum morbus manum poscit, repudiatis suis, sedulo, quae laudavi, inquirunt.

Si ergo his fluidorum proprietatibus tot debentur, si has omnium suffragio optime excusserint Mechanici, patet ipsa fluida vitalia ut cognoscantur Medico, auxiliis egere Mechanices.

Spectate jam effectus, qui ex fluentibus per vasa liquoribus oriuntur, evidentior longe fulgebit Veritatis Mechanicae potestas.

Si enim liquida descripta in vasis depictis quiescunt habebimus cadaver.

Ubi vero liber his humoribus per canales conciliatur motus corpus vivum cernimus.

Sermoni fidem quisquis meo negat, suis ut oculis credat oportet.

Mollem consideremus hominem, qui salientis de vulnere cruoris spectaculo perturbatus in animi cecidit deliquium.

Mortuum videmus; sed qualem? in quo cuncta solida, quae sanitati sufficiunt, adsunt et liquida, solus abest liquores in gyrum agens motus.

Huic quacunque demum ope concutiantur nervi, ut motrix cordis materies fluat, redit statim, depulsa tristi mortis imagine, laetior vita.

Vita non modo; calor, rubor, agilitas, cogitatio, vitalis omnis, naturalis et humana simul redit actio.

Quid hic fermenti, quid effervescentis, quid salis pugnacis, quid olei spiritusve nascitur aut perit?

Excepto motu, neque additur, neque demitur quidquam, vita tamen amissa ipsa redditur.

Sic aves et insecta constricta frigore hyberno, lenis statim in vitam excitat tepor.

Sed veritatis qui convictus viribus, ob ipsam argumenti vulgatam claritatem, certis saepe diffidit.

Rariori ergo ut spectaculo firmetur, quae nimis noto patuit satis exemplo fides, in Hokii vos officinam invitat oratio.

Destructo thorace mortuum animal inflatis per follem Laryngi applicatum pulmonibus cito reviviscit.

Attoniti miraculo vitae tam mechanicae ad magnum cito adeamus Glissonium; en ille impulso ope vesicae in venas liquido mirifice vitales actiones aemulafur in defuncti dudum hominis cadavere.

Omnia haec in specimen allata, infinita enim dici possent, an non evincunt satis, cuncta fere, quae vitam, sanitatemque nostram faciunt, vel sequuntur, pendere a motu illo, quo humores per vasa mutua plane moventur et agunt vicissim agitatione?

Cujus effectus, et leges, quum soli rite intelligant, explicent, et demonstrent, in Pneumaticis atque Hydraulicis, Mechanici, concludo cuncta ergo rursum disciplinae subjecta haec Mechanicae.

Hic vero ille est locus, ubi mire se jactant, ubi serio triumphant fermentorum Patroni.

Si fluor liquorum liber per vasa vitae causa, ergo ajunt prima motus ratio in fluido et ab eo; itaque ab interna huic agitatione, eaque forti valde et constanti satis, qualis non nisi in excitatis fermento liquidis reperiunda datur.

Sciant autem Hi, primam moti in Embryo liquidi a parentibus semper derivandam causam, eam fotu matris continuari dum ab ea pendet foetus, dein vero ab ipsa fabrica perennare solidorum.

Admirabilem auricularum Cordis ad ejus Thalamos structuram, nexumque qui speculatus est, et qui hinc necessario sequuntur, alternos influentis et expulsi liquoris motus a corde in arterias, ab his in cerebri medullam, processus, nervos, musculosque et venas rursum, non quaeret vitae continuatae rationem extra ipsam virtutem viscerum Mechanicam.

Facile enim illi erit, perspicuitate certe Mathematica demonstrare, unicum pulsum cordis datum in corpore sano sibi continuando esse causam.

Longe minora numero, longe simpliciora sunt, quae vitae incolumitatem praestant, quam noster fingit animus.

Leviores longe sunt rerum ingestarum in nobis mutationes, quam vulgo creditur.

Minus compositae, quam ipsi putamus, vitae humanae causae.

Si exacta structurae esset cognitio, si sensibilis probe nota esset humorum natura, doceret cito Mechanice ex simplicissimis fluere principiis, quae ignota maximam nunc pariunt admirationem.

Dicti veritatem tam paradoxi uno ab exemplo discere licebit, ut constet quam simplici negotio et Mechanico plane maximae quae habetur omnium operae mutatio in nobis fiat.

Pars pellucida animalis vivi microscopio aucta claro docet spectaculo, cruorem solo cordis pulsu in extremas trudi arterias, ibi elastica arteriae contractione retropelli aliquantulum quo momento ictus cordis cessans, ejusque valvulae concidentes, regressui spatium laxant.

Reciproco hoc impulsu et repercussu varias mole partes cruoris applicari ubique ad diversa capacitatis hiatu oscula, intra haec recipi, vel inde repelli, tam clare, quam coelum hoc contueri est.

Tum solo hoc artificio secedere sanguinem in diversa colore et tenuitate fluida, mox in venis iterum permiscenda eadem claritate cernitur.

Id vero Chemicorum conflictuum perito evidens ipsi oculi aciei apparet, simplici impulsu aliunde dato, et vasis elatere, sine ullo fermenti signo omnia haec fieri.

Defixus saepenumero in speculatione hac anceps mihi haesit animus, an Spirantis cerneret animalis partem, an vero incilia meditatione summi Mathematici excogitata, manu peritissimi Mechanici affabrefacta, per quae liquores duceret, secerneret, misceretque absolutae artis consummatione perfectus Aquilex.

Tandem vero si periculum capere juvat, an ex simplicibus et indubitatis sensuum experimentis demonstrari queant per Mechanicos illa, de quorum intellectu ante paucos annos nulla spes, Geometrico parta labore in usum exempli citare decet.

Perpendamus, quae docet, dum Mechanicen Medicis applicat Rebus, Borellus.

Evolvantur, quae ex hujus Schola sapiens, eisdem usus principiis, et Malpigianis inventis fretus Oedipi instar extricat Bellinus.

Tum quae illorum laudato excitatus labore, Orbi erudito Problemata proposuit, demonstravitque, nobile quondam hujus Lycaei ornamentum Pitcarnius.

Scheineri, Cartesii, Hugenii de oculo, Kircheri, Schelhammeri, et Morlandi de aure et auditu, scrutemur demonstrata.

Constabit an prosit Medico Mechanice!

Apparebit quid sperandum sit, si ejus a peritis Medicis invehitur in Medicinam usus, si in exercitatione hac pergitur tamdiu, quamdiu patientia humana tam inepta sectarum molimina in disciplina Medica tulit.

Haec autem vera esse, et usum habere in Medicis Mechanicen, quamdiu de Theoria agitur, consensus erit forte facilis, tamen ne hilum bonae frugis ipsi Artis exercitio afferre, pervolgata objicitur querela.

Quae quidem speciosa hac distinctione prolata, qui consistere queant simul, satis non video.

Neque enim aliam hos intelligere Theoriam credo, nisi eam, quae ex proximis causis clare docet, quae sani hominis vita sit.

Quod si, ut oportet, admittitur, sequetur Scientiam hanc noscendis, curandisque morbis auxilia suppeditare optima.

Causas enim qui recte novit perfectae sanitatis, ille, quoties hae deficiunt, egregie ipsius defectus, id est morbi, originem rationemque comprehendet.

Qui autem causam aegritudinis proximam clarissime vidit, maxime is idoneus, qui ei occurrat, est habendus.

Eodem sc. modo se res habet ac in horologio, cujus si deviat index, errores imperitus notare, at corrigere ex arte nemo potest, nisi ille, qui requisitae structurae gnarus, vitia partium hinc et remedia invenit.

Ita nulla lucis scintilla in Theoria Medica micat, ad quam in faciunda Medicina facem accendere non possit re peritus Artifex.

Adeoque qui Mechanices in Speculatione, ille ejus in usu praestantiam fatetur.

Docet hoc antiquitate nobilissima et usu ea artis pars, quae ab eo quod manu medetur nomen gerit, quae sc. an inventis Mechanicis carere queat vestra sit aestimatio.

Instrumenta, quibus vitia emendat, quis felicior, quam Mechanicis imbutus Medicus inveniet?

Tenues, quae volitare putantur ante oculum, imagines, dum Matheseos imperiti ut oriturae in aqueo humore suffusionis primordia tractant, acerbis saepe erodunt tenellum et prava arte oculum.

Harum vero sedem reticulo, causam arteriis Geometrae consilio dum reddit Willisius, dum demonstrat Pitcarnius, quam mutata est medelae facies?

Abacto externorum mordaci apparatu, misso sanguine, et solventi medicamine tuto tollitur, vel et negligitur malum.

Oculi error a radiis male collectis quam inepte tentatur collyriis vel potus medicati haustu!

Quam feliciter levatur perspicillis, quae cuique vitio singulari propria regulae definiunt Hugenianae!

Opto ut, qui omnem Mechanices usum ex praxi proscribunt Medica, intelligant prius vel unius Hugenii de emendandis visus vitiis Commentarios.

Illustre enim illud Batavorum lumen, assumpta ex anatomicis oculi fabrica, et una morbi, cui succurrere vult, proprietate, mox ex meris Mathematicis reperit auxilium, quod usum praestat huic tantum malo, cujus proprietas assumta problema limitaverat.

Intacto oculo, morbi effectum tollit; et inemendabilem in eo defectum vitri figurati supplemento farcit.

En pulchra, in quibus, ut in speculo, spectatur Geometrarum in medicis Mechanice ratiocinandi methodus, usus et successus.

Hac via si pertractabunt omnia, ut revera sensim poterunt, habebitur tandem certior, neque obnoxia figmentis, neque omni mutabilis hora, sed aeterna scientia medica.

Non est porro quod dicat quis, nondum confirmari vitia fluidorum adeoque internae aegritudinis causam, hujusque mitigationem auxiliis subjici Mechanicis.

Vel enim an impossibilis fructus hic, vel an necdum acquisitus quaeritur.

Si posterius, iniquos habemus et molestos Censores.

Quis aequo ferat animo peti, ut pauci Mechanici, qui Medicis a pauco tempore vacarunt rebus, ea jam perfecerint, quae tribus annorum millibus junctis viribus alii omnes vix potuerunt inchoare?

Imo id omnino impossibile: quum enim Mechanices Medicis applicandae lex exigat, ut structura solidorum, natura liquidorum, effectus horum sensibiles in sanitate et morbis inserviant pro datis, quis tam absurdus, qui operosissimae Artis fastigium in ejus rudimentis quaerat.

Si autem judicat quis nunquam vel quidquam hac via perfectum iri, is, rogo, perpendat, morbi a fluido orti causam pendere _ut plurimum_ a vitiato ejus per vasa transfluxu.

Hoc Hippocratica, si componuntur Sanctorianis et quotidiani usus experimentis, docent.

Fluxus vero impedimentum internum vel languori virtutis impellentis, vel contractioni vasculorum convulsivae, vel liquidis copia, motu, spissitate, aut tenuitate peccantibus adscribet _plerunque_, qui vitae, sanitatis, morbi, mortis et cadaverum phaenomena comparavit sedulus.

Quin adjumenta, quibus morborum miseriam lenimus aegris, ea prodesse gratia _inprimis_, qua dicta malorum capita auferunt, attenta nos docet contemplatio.

Aurea comparentur Sydenhami observata demonstratis de missione sanguinis, stimulis et Villo contractili Bellinianis, et, postquam Mechanica plane ope juvare vulgata remedia constat, spes concipietur sensim demonstrandi regulas subire posse et vires eorum et applicandi rationem.

Vix enim me contineo, quin, praematurius forte, pronunciem simpliciores esse, et magis Mechanicas morborum maxime compositorum causas, quam ullus Medicorum cogitat.

Unius enim partis minima et simplicissima labes unionis necessitate et contagio totam saluberrimae Machinae vim subito pervertit.

Tenuissima acu, eaque ex purissimo Chalybe pungatur tendinis vel nervuli fibrilla in corpore sanissimo.

Heu quam dira ex vili vulnusculo tantillae particulae malorum, heu quam multiplex cohors!

Dolor, rubor, tumor, ardor, pulsatio, febris, sitis, delirium, convulsio et horrenda tristis tragoediae catastrophe mors.

Spina, levisve festuca membranoso infixa loco eadem brevi parit.

Et miramur venenorum spicula, pestis lanceolas, vel salium acumina similia peragere?

Quin solo motu externo quam mirae rerum mutationes in corpore sano!

In gyrum agatur, vel jactetur maris fluctibus scaphae insidens insuetus: Quid fit? vertigo, pallor, nausea, vomitus, anxietas, mille morborum aerumnae, mille fluidi vitalis et incredibiles mutationes a solo motu oriundae.

Qui ergo humores integros manere novit, quamdiu vi canalium conquassati propelluntur, qui stagnantes hos in calido, humidoque loco morbosos reddi statim et trahere sincera scit, qui ex uno simplicique malo infinita alia statim sequi animadvertit, facillime perspiciet exspectanda ad haec a mechanico medico promtissima tandem auxilia: ex causis enim impediti fluoris, regulis superandae resistentiae, restituendi motus elastici, augendae virtutis cordis collatis cum morbi phaenomenis quid non invenietur tandem?

At enim vitam, morbos, sanitatem in nobis ex principiis fluere non Mechanicis mentis docet in corpora potestas. Frustraneus ergo tot irritorum conaminum labor! Vana supervacaneae Mechanicae speculationis spes.

Talia aggerens utinam rideret securus, neque communem ignorantiae calamitatem eadem deploraret querela!

Quis enim miri hujus commercii vim invenire potuit in aliquo, quod corpus constituit vel mentem?

Sciat tamen, virtutem cogitationis, simulac in corpus influit, totum quod in eo producit, facere corporeum, adeoque legi Mechanicae obediens.

Quid refert causam mutationis primam non esse Mechanicam, quum hac insuper habita, effectum, qui corporeus, cognoscere, excutere, atque dirigere Mechanico detur Medico; quum hoc scopo sufficiat?

Crescit nimium, pauca dum tangit leviter, Oratio.

Unum, quod palmarium jactant, quibus alia quam nobis mens est, ne declinando subdole evitasse me suspicentur, diluendum judico.

Philosophos clamant et Mechanicos, ubi Medicae arti exercendae admoti fuere unquam, sinistro semper eventu repulsos fuisse. Disputatione non esse opus, quum artem horum Medicis nocere, re constet et experimento.

Quae verissima esse, si hos arguunt, quos in scholis superbus philosophi titulus effert, docet historia, docent, quae de rebus conscripsere medicis, volumina.

Dum enim omnium prima rerum principia ex propriis creare cogitatis satagunt, dein vero ex iis, quae ipsi figmenti subtilitate prius in illis posuerant, peculiarem corporis cujusque naturam declarare, errasse ubique docet ipsa, quam commendo, Mechanices ratio.

Applicari rebus nequit, quam ratiocinio fecerant, conclusio, nisi prius illa, quae pro fonte argumenti liquido assumserant, rerum singularium, quae natae sunt, principiis esse eadem foret evictum.

Haec vero, quum infinita, eaque semper diversa esse queant, patet casu veritatem nunquam sic detectum iri.

Quod si considerassent sedulo, tam Scholastici dicti, quam plurimi Mechanicorum Cartesii sequaces non fuissent arbitrati id sibi datum negotii, ut ex fictorum principiorum praeceptis corpus humanum regerent, sed ut ex his, quae observatio prius docuerat hominem constituere, ipsa dein artis elementa applicata Mechanica conderent.

At si Mechanico, quem jam descripsi, Medico hanc dicunt contumeliam, exempla ignominiae citent exspecto.

Non equidem, qui nostri capit animi sensum, negabit ullus, accuratissimum Mathematicum pessimum forte futurum Medicum.

Quo enim talis pertinet Oratio?

Non in Mechanico Medicinae, in Medico vero Mechanices peritiam desidero.

Usu peritum Medicum experimentis medicis defecto Mechanico in morbis curandis qui post habet, insaniet.

Sed aequa instructorum experientia hunc promovendae arti meliorem, qui Mechanicis callet prae alio praeceptis, id affirmo, id demonstrandum sumserat Oratio.

Ne vero, quod ubique contigisse doleo, sinistram, quae dixi, interpretationem subeant, age describam compendio speciem illius, cujus imago animo obversatur meo, Medici.

Depingitur ille, ducendis studii Medici primis lineamentis incumbens, tanquam affixus Geometricae contemplationi figurarum, Corporum, Ponderum, Velocitatis, Fabricae Machinarum, et, quae inde oriuntur in alia corpora, Virium.

His dum mentem exercet, claro discit praecepto et exemplo, liquida ab obscuris, a falsis vera secernere, et ipsa judicandi tarditate animo conciliare prudentiam.

Ita postquam nudas simplicium corporum actiones expendere, has ex veris, clarisque causis deducere novit, maturum habet ingenium, qui fluididatis, Elateris, tenuitatis, ponderis, tenacitatisque in fluentibus proprietates ab Hydrostaticis cognoscat.

Jam animi vigore robustior fluidorum vires in machinas, harumque in illa rigore addiscat Mathematico, Experimentis confirmet Hydraulicis, et Mechanicis, Chemicis illustret, Ignis, Aquae, Aëris, Salium, et aliorum maxime similium corporum ingenium speculatus et actiones.

Altera mox tabulae facies sacris jam Medicis admotum exhibet.

Oculum ibi Geometriae luce acutum ad incisa cadavera, ad spirantium corpora brutorum aperta tacitus circumfert.

Jam vasorum structuram, figuras, firmitatem, ortum, fines, nexus, curvaturas, flexilitatem contemplatur et elaterem.

Excitatus spectaculi mirabilitate, mox conspecta ad eum, quo jam pollet cognito, Mechanismum applicans, abditas detegit harum partium virtutes.

Quam variis, pulchris, utilibusque utentem cernimus auxiliis, quibus recentiorum industria pomoeria extendit anatomes.

Aliorum certe durissimo parta labore inventa in suos usus dum accommodat, claram sibi sistit humanae fabricae imaginem.

Cui fluidorum vitalium nectit notitiam; hanc Anatomicis, Chemicis, Hydrostaticis, ipsiusque microscopii adjumentis in vivo corpore, et extra illud examinat; tum mox accuratissimam omnium sensibilium, quae in sanitate contingunt, historiam omni arte, undique comparatam evolvit.

En suis instructum datis, ut sanitatis Theoriam scribat!

Ex his singulatim perspectis, expensis, comparatisque inter se, auxilio Mechanices, severitate ordine et prudentia Geometrica, lento gradu festinans elicit, quae in his comprehensa sensibus abduntur, rationi patent.

Sic proximae cujusque effectus causae indagantur, harum natura ex indole collectorum, cognitorum et comparatorum phaenomenon indagata perficitur, firmatur, et sensim ex horum aggregato consummatur tandem.

Quid speratis futurum, qui ad hanc normam sua exigit studia?

Nonne immutabilis et coaeva erit haec scientia ipsi naturae humanae, ex cujus sc. elicitur indole, in qua fundatur tantum?