Omnia Opera Sancti Patricii All the Works of Saint Patrick

Part 6

Chapter 6 301 words Public domain Markdown

Duodecimus abusionis gradus est populus sine lege, qui, dum Dei dicta et legum scita contemnit, per diversas errorum vias eumdem perditionis laqueum incurrit. De quibus viis sub persona prævaricatoris populi, humanum genus Propheta ita deplangit: _Nos autem sicut oves erravimus, unusquisque in viam suam declinavit_ (_Isa_. LIII, 6), de quibus viis etiam Sapientia loquitur per Salomonem: _Multæ viæ videntur hominibus rectæ, et novissima earum deducunt ad mortem_ (_Prov._ XIV, 12). Quæ utique multæ perditionis viæ tunc inceduntur, cum una regalis via, lex Dei videlicet, quæ neque ad dexteram neque ad sinistram declinat, per negligentiam deseritur. De qua scilicet via Dominus Jesus Christus, qui est finis legis ad justitiam onmi credenti, denuntiat: _Ego sum via, veritas et vita, neque venit ad Patrem nisi per me_ (_Joan_. XIV, 6). Ad quam viam omnes homines communiter invitat, dicens: _Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos_ (_Matth_. XI, 28); _quia non est personarum acceptio apud Deum_ (_Rom_. II, 11), ubi non est Judæus, nec Græcus, masculus et femina, servus et liber, barbarus et Scytha, sed omnia in omnibus Christus: omnes enim unum sunt in Christo Jesu. Dum ergo Christus finis legis est, qui sine lege sunt, sine Christo fiunt. Igitur populus sine lege, populus sine Christo est. Abusivum ergo in temporibus Evangelii populum sine lege fieri, quando Apostolis in cunctas gentes licentia prædicationis data est, quando tonitruum Evangelii per cunctas sæculi partes intonuit, quando Gentes quæ non sectabantur justitiam, apprehenderunt justitiam; quando qui de longe fuerant, facti sunt prope in sanguine Christi: qui aliquando non populus, nunc autem populus Dei in Christo; quando est tempus acceptabile, et dies salutis, et tempora refrigerii in conspectu Altissimi; quando unaquæque gens habet testem resurrectionis; quando ipse Dominus protestatur, dicens: _Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem sæculi_ (_Matth_. XXVIII, 20). Non itaque simus sine Christo in hoc tempore transitorio, ne sine nobis Christus esse incipiat in futuro.