Mysterium Arcae Boulé

Part 9

Chapter 9 3,451 words Public domain Markdown

“Nihil dubito, mea Hera,” respondi. Illa autem allevati cordis suspirio, et quasi cum singultu, fasciculum religavit cauteque in sinu pallæ suæ abdidit. “Est quædam res,” nunc ego subiunxi, “quam tu, Hera mea, pro me forte perficere posses.”

“Libentissime faciam,” susurro respondit.

“Ut iam hero Hornblower explicui,” prosequor ego, “nudius tertius hoc in conclavi duo occisi sunt. Sive potius in cubiculo contiguo fuerunt occisi; sed nos putavimus eos vulnera lethalia hic accepisse. In hoc nos errasse videmur.”

“Sine dubio,” confirmat ipsa. “Præsidio mechanismatis tam fabulosi quam tu memoravisti, here Lester, forulus ille munitus et fretus nunquam fuit. Saltem non ex eo tempore quo ego eam possederam. Traditum, ut scis, tenemus hanc arcam pro Matrona quondam de Montespan confectam fuisse.”

Liberius nunc iam verba faciebat, ut videtur magno onere levata — nec profecto mihi constabat quam magno!

“Herus Vantine ipse haud minus suspicabatur,” inquam. “Ipse in re supellectili perquam erat versatus, fuitque aliquid insoliti circa hanc arcam, quod eam heræ Montespan quondam fuisse propriam, suadere videbatur. Huic rimandæ erat intentus quum mors eum supervenit. Quid ille alius tum fecerit, nescimus, sed si declarare possumus quis ille fuerit multum iuvabit.”

“Necdum declaravistis?”

“Nihil quidquam de eo scimus, præterquam quod Francus fuit, aut sic nobis visum est, et quod per La Touraine biduo ante huc pervenit.”

“Eadem ipsa fuit navis qua ego vecta sum.”

“Mihi proinde in mentem venit te fortasse, mea Hera, eum visu novisse — aut fuisse tibi alio quodam modo notum.”

“Quid ei nomen fuit?”

“Pagella quam ipse hero Vantine submiserat nomen Theophili d’Aurelle ferebat.”

Capite abnuit.

“Nomen hoc, mi Here Lester, nunquam antehac audivi.”

“Nomen et nos mutuatum credidimus,” respondi, “sed fortasse hanc effigiem agnosces,” quibus verbis effigiem e sacculo productam illi porrexi.

Hac accepta, accuratius eam aspexit, sed iterum caput quatiebat. Tum ad latus conversa ricaque levata, uberiori luce inspectabat.

“Est aliquid in vultu quod mihi minus ignotum videtur,” ait denique, “acsi hominem quondam alicubi vidissem.”

“In navi, fortasse,” suasi ego, quamvis probe noverim id in navi non contigisse, siquidem hic in interstegio locatus fuisset.

“Haud ita; non in navi. Casteriá meá nunquam sum egressa. Et tamen certe memini eum vidisse — at vero ubi, dicere non queo.” “Forte,” submissa suggessi voce, “aliquis amicorum mariti tui esse poterat.”

Non me præterivit manum eius hoc ictu tremere, sed ictum hunc emittendum censui. Ipsa tamen forti tulit animo.

“Eadem cogitatio, Here Lester, meum quoque animum subiit,” respondit ipsa, “verum ego amicorum mariti mei paucissimos novi; certe non istum. Et tamen — . . . Si quo casu ancilla nobis subvenire posset.”

Effigiem manu ferens conclave ingressa est. Ancilla in sella, ubi eam reliqueramus, usque sedebat; manus suæ in gremio arcte erant constrictæ, quasi maximo solum conatu se compositam continere posset.

“Iulia,” affatur eam matrona velata celeri Francicitate, “hic teneo effigiem cuiusdam, qui nuper arcano quodam modo in isto conclavi occisus est. Viri hi, quis ille fuerit, declarari cupiunt. Vultus eius mihi quodammodo notus videtur, verum dirimere nequeo. Cerne, amabo.”

Iulia protendit tremulam manum, accepit effigiem, aspexit; tum suspirio longiusculo in solum exsanguis prolabitur, priusquam sive ego, sive Godfrey succurrere potuissemus.

Labenti rica, in fulcro sellæ capta hærens, rupta et avulsa est; ac dum prostratam eam aspicio, magnopere sum animo commotus, quandoquidem mulierem agnovi mysteriosam eam fuisse, cuius effigiem d’Aurelle in interiori sui horologioli gestarat.

Caput XV.

Arcanum Franci Ignoti.

Aliquantisper adstiti elinguis, deorsumque in vultum mulieris exoletæ enervatæque spectavi; denique Godfrey accessit, eamque intermortuam in grabatum levavit.

“Aliquantulum aquæ afferto,” fatur ad me conversus, vidique e vultu eius quantopere animo facieque concitatus fuerit.

Ad fores cucurri, raptim aperui. Rogers reperi in ambitu stantem, eumque protinus aquam ferre iussi, ipse in conclave regressus.

Godfrey manus puellæ fricabat, dum matrona velata fibulas uncinasque subarmalis eius solvitabat. Ut patet, satis clare haud videre valebat, quamobrem celeri motu manus velum suum sublevavit. Corde accendi cœpi quum eam ita humaniter agentem conspexi; ac post singulum obtutum aliorsum me converti.

Etiam animadverti Godfrey ex agnita muliere admodum stupentem ut eam intuitus erat; post quæ et ipse oculos avertit.

“En aqua, mi Here,” fatur Rogers urceo aquæ poculoque mihi præbitis.

Proximo momento oculi eius in mulierem, in grabato prostratam inciderunt. Stupens hærebat, vultusque suus sensim in purpureum mutabatur; dein gutture proprio prehenso, dimidio se divertens concidit prorsus ita ut eum antea egisse videram.

Hornblower, qui mulierem spectabat prostratam, frontemque nervose tersitabat, audito cadentis strepitu se circumvertit:

“Quid, malum!” rauca exclamat voce, ubi videbat Rogers ante suos pedes in solo prostratum, “Quid mali, denique, istam domum agitat?”

Nervorum interim meorum iam tanta erat tensio ut cachinno mihi haud temperare possem. Nisum hunc in clamorem ad accersendum Parks converti; at vultus istius, quum in limine comparuit talis erat, ut in sellam delapsus in cachinnum morbidum solverer.

“Dii vestram fidem!” Parks exclamat.

“Nihil mali,” acriter refert Godfrey, “Rogers nostrum alios habet impetus. Afferto ammoniam!”

Parks titubans prodit, Hornblower autem omnium pertæsus consedit.

“Mihi equidem iocus minime liquet,” acri in me obtutu mihi obgannit, vultu rubore suffuso.

“Collige te, Lester,” me inclamat voce acerba Godfrey, interim urceum mihi eripiens, eoque ad matronam properans.

Ego interea me satis recepi, et quum Parks paullo post ammoniam afferens redivit, ad sublevandum caput Rogers par eram, dum Parks phialam naribus eius adhibebat.

“Præbe sis Parks mihi quoque olfactum,” rogo eum male firmus, et oculi mei confestim lacrymis manare cœperunt, sed ne in furorem raperer, evitavi. “Exporrige sis prostratum Rogers, ut distentus iaceret,” mandavi Parks halitans, et ipse vertiginosus in solum desedi. Aspicere tamen Hornblower ausus non sum, timebam enim ne stupentem eum videns, iterum in cachinnum morbidum solverer.

Matrona interim aquam in vultum Iuliæ inspersit — non parum detrimento faciei eius! — pauxillum exspectabat, tum se erexit, velumque demisit.

“Mox ad se redibit,” inquit, ac profecto, pauca intra momenta puella oculos aperuit, et stupens circumspexit. Dein tremor violentus eam obsedit.

“Quidnam rei est, Iulia?” hera sciscitatur, manu eius prehensa. “Tune eum virum novisti?”

Raucus singultus solum erat responsum.

“Rem mihi narrabis!” pergit hera voce tranquilla, sed firma. “Forte scelus quoddam est perpetratum. Cuncta fatearis oportet. Prudentiæ horum virorum secura te confides. Novistine istum virum?”

Puella capitis nutu probavit, oculosque clausit, sed guttæ tepidarum lacrymarum per genas eius decurrebant.

“Parisiisne?”

Puella iterum annuit.

“Tuusne fuit amasius?”

Tertium annuit; tertium lacrymæ manant.

“Nunc iam memini,” inquit matrona subito. “Semel eum cum ista vidi. Quod negotii ipsi hac in domo fuit?” pergit illa asperius. “Eloquere!”

“Hera mihi nunquam condonabit!” singultabat puella, unde ego coniectavi puellam de se magis quam de amico sollicitari. Heræ quoque idem occurrisse verosimile erat, nam vox eius asperior fieri cœpit.

“Tenta modo,” respondit. “Fac probe intellexeris, fatendum tibi esse — si hic minus, tum coram officiali lictorio.”

“Væ, absit!” clamitat Iulia, subito se erigens. “Dii meliora! id viva non sustinerem! Hera nunquam tam foret crudelis!”

“Ergo fatere nunc!” mandat matrona velata immisericors.

“Esto ut vis, Hera!” clamat puella, mucinio tersitans oculos, linguá locuta, quæ partim Francica, partim Anglica, utpote quam minus accurate calleret. “Narrabo ergo quando ita vis omnia. Proprie enim non mea fuit culpa. Ille is fuit. Non amavi — timui eum. Potestate super me pollebat. Efficere poterat ut omnia patrarem. Ipse etiam verberavit me! Ego tamen ad eum usque redivi!”

“Quí vocabatur?” quærit matrona velata.

“Vocabatur Georgius Drouet — habitabat Via de la Huchette, haud procul a Via Sancti Iacobi — contignatione suprema, in subtegulino. Ipse nequam fuit — nequam fuit — e quæstu mulierum vixit. Primum ante sex menses eum conveni. Mulieres fascinare novit; eum me magni facere putavi. Dein pecuniam a me mutuam petere incepit, donec omnem quam comparcavi elicuit; tum annulos meos — omnes et singulos!” Sublatis tum manibus ostentavit digitos vacuos. “Mox . . .”

Hic substitit heramque aspectavit.

Ea “prosequere!” inquit; “narra quidquid ad narrandum habeas.”

“Novi scilicet Heram quoque . . .”

Iterum substitit. Interim ego ad fenestram perambulavi, ibique, valde commotus, forum ligneum spectans steti.

“Eccur non?” quæsivit aspere, ego autem scire putabam eam revera tergum meum alloqui. “Eccur non? Numquid amari mulieri nefas est? Num mulieri tolerandum est quod Hera toleravit? . . .”

“De ea re satis, Iulia,” interpellat matrona velata, voce glaciali. “Tuam rem fare.”

“De forulo occulto novi; vidi Heram aperire, quid celaret, novi. Verum ego erga Heram fida fui; eam amavi; gavisa sum eam reperisse aliquem . . . Hera reminiscetur suam desperationem, suum horrorem, quum ingressa conclave reperit arcam evanuisse, subductam, venditam per illum . . . non secus et ego desperavi — ex omni corde conabar Heræ usui esse. Ea nocte conveni istum,” nutu effigiem indicans in solo iacentem. “Eum edocui.”

Hera sua, quasi in saxum mutata, stetit. Suspicabar eius angorem et humiliationem.

“Ipse a me sciscitabatur — intellexit omnia — forulum, quí sit aperiendus — cuncta. At ego consilia sua nequaquam suspicabar — prorsus nihil suspicationis habui. Verum in navi vidi eum, tum demum intellexi. Eheu, accepit quod meruit!”

Ipsa tota tremebat, manibusque oculos operiebat.

“Nihil plus, Hera, existimo superesse,” addidit rauce.

“Nihil ex ista superest historia,” fatur Godfrey voce firma, “sed est et altera.”

“Quid? et altera?” respiciens in eum quærit matrona velata.

“Quære ex ea, Hera, quonam proposito ipsa in hanc domum venerit nudius tertius vesperi, locutaque in isto conclavi cum Philippo Vantine fuerit.”

“Non feci!” quiritat puella, vultu flagranti. Mendacium est.

“Esto haud, opus est ut dicat!” immitis pergit Godfrey. “Quisque stultissimus facile divinabit. Venit pro litteris! Consilium ceperat te, Hera, diffamandi!”

“Mendacium est!” iterum quiritat puella. “Veni spe ducta eam servandi, ad . . .”

Impetus singultuum furentem pæne suffocarunt.

Matronam velatam contremiscere animadverti, sellam illi supposui, in quam se gratiis per murmur redditis demisit.

“Præterea testem eius rei habemus,” subiungit Godfrey. “Accersamne lictores Hera?”

“Noli, noli!” clamat puella vultu fere cadaveroso. “Edisseram; omnia edisseram. Vel spatium temporis concede!”

Interea ad se possidendum secum colluctans sedebat, cuius rei indicium erat vultus torvus, maculisque striatus. Tum vidi oculos eius pandi, et circumspiciens animadverti Rogers se ad sedendum collegisse, lividaque facie oculos in puellam defixos tenere.

Ipsa, eo viso, fere in furorem acta est.

“Tu is fuisti!” quiritat puella, pugnis eum minitata. “Tu me prodidisti! Tu, ignave! Ignave!”

At Godfrey, facie admodum severa, manus firmas brachio puellæ iniecit.

“Tace!” clamat, “ille nihil nobis prodidit! Imo te tueri conabatur — quamquam cur id tentaverit. . .”

Rogers inani ac sepulcrali risu se ingessit:

“Naturæ satis consentaneum feci, mi Here,” inquit raucus, “uxor mea est!”

Caput XVI.

Philippi Vantine Salutator.

Historia, quam nobis Rogers halitando prodidit, sordida profecto erat, quam tamen, quoniam nostram rem obiter tantum attingit, per summa tantum capita carpam.

Octonis aut denis ante annis venustula Iulia — tunc dumtaxat ipsa certe quam nunc venustior fuit! — se ad familiam quamdam, quæ vitam sine ancilla Francica vix tolerandam sibi persuaserat, famulatui auctoratum Neo Eboracum venit. Rogers eam convenerat, eiusque ocellis atris labellisque rubris captus, eam deperibat, ac, postremo, eam in honorificum connubium postulavit — haud necessario, præter dubium! — et in maritum acceptus, ut maritus huius sirenis, cum ea vitam degit per plures menses eventuum plenam. Quodam denique die reperit eam aufugisse.

Ipse, ut fere fit, suam ei concrediderat omnem pecuniam comparcatam — una enim hæc fuit conditionum connubii! comparcatum quoque evanuit. Iulia, ut credibile est, desiderio bituminis viarum urbis Parisiorum abrepta fuit; nec præterea dubitandum Iuliam vitæ cum Rogers nuptialis, poesis prorsus vacuæ, admodum pertæsam fuisse; et ob id in Franciam aufugisse. Rogers primum sibi eam sequi oportere persuasit; at mox a cœpto eam Parisiis reperiendi, nec certus quid et si reperiret eam facturus esset, destitit, fato suo eam reliquit, mœstusque se vitæ officiis memoriá eius servatá, se accinxit. Genus affectionis erga eam clam in animo usque superstitabat, et quum ostium ædium Vantine pandens eam in limine conspexisset, se tamquam ceram in manibus eius præbuit.

Iulia cuncta hæc, parum pensi habita, vel etiam contemptim auscultabat, nihil quidquam negando, nihil se excusando. Cogitatio, quasi se excusari necesse esset, ne in mentem quidem venit. Historia finitá, ipsa prorsus iterum se possedit, quin et paullo elatior facta est, ni fallor, quum cuncta circum se versari sirenem videret et audiret. Erat hoc totum veluti iuvenescere, proinde grato quodammodo ad Rogers se vertit animo.

“Hæc omnia, ut opinor, vera sunt?” matrona velata quærit.

“Vera, profecto, omnia, mea Hera,” respondit Iulia humeri vulsu. “Tunc fui iuvenis, amorque vitæ citatioris me rapiebat. Iam sum adultior, facta prudentior — præterea iam non, ut antea appetor.”

“Proinde,” inquit hera cum ironia, “nunc iam parata es ad maritum tuum reverti.”

“Ea de re iam cogitavi, mea Hera,” refert Iulia stupenda simplicitate, “inde ex quo eum hic conspexi, vidique eum in me usque bono esse animo. Refugio pro senecta indigemus.”

Furtim observabam Rogers, stupensque cognovi eum hanc mulierem usque animi affectione fovere. Refugium paratum esse videbatur, si Iuliæ visum esset salutem suam hic quærere.

“Aliquantum dubitavi,” dein subiunxit, “gratia tui, mea Hera, ubinam ancillam, mei similem, Hera repererit. Nulla præter me crines suos ut ego concinnare sciens est — nulla nisi ego balneum apparare valet . . .”

“Ea quum solæ fuerimus dirimemus,” respondit matrona velata. “Verum nunc, eris fortasse tam bono in me animo, ut mihi, quid antea huc veneris, explices.”

“Æquum, Hera mea, postulas,” seque in sella commodius disposita, Iulia pergit: “Die quodam in navi evenit, ut quum in vectores tertiæ classis despectarem, animadverterem Georgium — herum Drouet — solum oberrantem. Me, ut ita dicam, omnino eversam et confusam sensi necopinato eum conspiciendo; deinde ipso sursum spectante intuitus nostri concurrerunt, quo facto, ipse accessit et ex imo me eadem vespera se convenire iussit. Illic denique consilia sua mihi primum aperuit. Secundum hæc ipse pro se litteris ad evendendum potiri conabatur.”

“Cuinam?” quærit Godfrey.

“Cuicunque, utique qui maximo pretio eas redimere voluisset,” respondit Iulia, multum mirata ut res tam plana etiam quæstione egere posse cuiquam videretur. “Litterarum quæque ipsi heræ denis millibus francorum primum erant offerendæ; si ipsa abnuisset, Duci — qui certe cupidissimus earum habendarum censendus erat, offerendæ fuissent!”

Matrona velata aliquantum tremebat, manusque nisu quodam naturali ad pectus, expertura utrum manipulus litterarum, ut pretiosissimus thesaurus, revera in tuto esset, attollit.

“Nocte ea in casteria mea,” perrexit Iulia, “insomnis volutabar meditabunda, si quo modo eum frustrare possem; quod et iam dudum senseram eum haud multum me curare — et quod satis perspexi pecuniam eam in aliam quondam mulierem insumptum iri. Statui igitur primo quoque momento ad hanc domum properare, rem integram hero Vantine patefacere, petereque ab eo ut litteras mihi concrederet, quibus ego ad heram advolarem; mihi enim gratus eius animus probe notus erat,” subiunxit puella. “Etenim quemque sibi providum esse, naturæ præceptum est.”

Hic paulisper cessavit, in conclavi circumspexit nostrisque vultibus ad se audiendum conversis mirifice delectari videbatur.

“Una dumtaxat virtute tu certe polles, sinceritatis, scilicet,” fatur matrona velata. “Prosequere!”

“Facultate discedendi vesperi tantum ab hera nacta,” pergit Iulia, “huc properavi, et huc perveniens pulsavi tintinnabulum; fateor tamen frustra me acturam, nec fore ingressuram, nisi ostium maritus aperuisset. Quin etiam postquam ingressa sum, etiam ipse mihi ingressum ad suum herum negavit; verumtamen quum de accessu disceptassemus, herus Vantine ipse in ambitum venit, tum ego ad eum confugi, et ut me exaudiret ab eo flagitavi. Tum demum is me ad huc intrandum invitavit.”

Hic ipsa iterum conticuit dum me tremor ex ipsa exspectatione perculit. Denique mox eramus audituri quemadmodum Philippus Vantine morte affectus sit.

“Igitur ego consedi,” pergit Iulia. “Totam istam rem illi patefeci inde ab exordio. Ipse me intentissimus auscultavit; sed quum ab eo petivissem ut facultatem litterarum tollendarum mihi faceret, dubitare cœpit. Inde sursum deorsumque in conclavi ambulans rem meditabatur; deinde me per ianuam in illud cubiculum deduxit. Arca in medio stabat tabulato, omniaque lumina ardebant.

“ ‘Istane illa arca est?’ ipse quæsivit a me, et quum verbis confirmassem, mirari videbatur.

“ ‘Res probatu facilis est,’ dixi ego, tum ad arcam progressa tria pusilla choragia imprimere cœpi, ut heram facientem videram. Ansula in latere recidit, verum ipse me prohibuit.

“ ‘Revera hæc illa ipsa arca est,’ ait ille. ‘Hoc iam video. Et absque dubio forulus eas quas memorasti celat litteras. Ast hæ litteræ non tuæ sunt. Eæ heræ tuæ sunt propriæ. Ut eas auferas concedere non possum, quoniam, profecto, non te novi. Fieri potest ut iis abuti tibi in animo sit.’

“Omni modo obtestabar iniuste id mihi imputari, optima me esse indole, heræ meæ ex animo bene velle, meque eam tueri. Denique me in hoc reduxit conclave. Præ furore pæne flevi.”

“ ‘Revertere’ inquit tandem, ‘ad tuam heram, nuntia illi me ad suas sibi reddendas litteras paratissimum esse. Dedere tamen eas suis tantum ipsius manibus vellem. Litteræ sunt hic, quandocunque sibi libuerit, a me eas repetere poterit.’

“Ex his intellexi omnia mea argumenta esse incassum, ipse adamantinum se præbuit. Itaque e domo excessi, ipso mihi ostium aperiente. Atque in his, Hera mea, cuncta quæ scivi edisserui.”

Post hæc breve silentium factum est; tum audivi Godfrey e profundo suspirantem. Facile intellexi sibi æque ac mihi persuasum esse puellam vera narrasse.

Tum ipse occepit fari: “Quamprimum domum perveneras, utique ergo quæque experta es, heræ tuæ narravisti?”

Iulia haud parum erubuit.

“Non feci, Here mi,” respondit ipsa, “nihil illi narravi.”

“At ego putarem te tuam fidem factis comprobare voluisse,” pergit Godfrey suo modo suavissimo.

“Ego vero sine litteris verebar, ne mea consilia ipsa in malam interpretaretur partem,” ait Iulia contumax.

“Præterea sine litteris utique nullum præmium,” explet Godfrey.

Iulia nihil respondit, sed parum commode se habere videbatur.

Denique matrona velata surrexit.

“Ullasne amplius habes quæstiones, quas illi proponere velis?” quærebat ipsa.

“Nullas amplius, mea Hera,” refert Godfrey. “Historia ex omni numero est perfecta.”

Iulia itaque sumpsit suum velum, oculis interim haud amicis in Godfrey coniectis. Matrona velata denique ad me se vertit, manusque tetendit:

“Gratiam tibi habeo, mi Here, Lester,” inquit, “pro tua in me voluntate. Veni, Iulia!” hisque dictis utraque ad fores accessit, quas Rogers illis propere pandit.

Herus Hornblower nutu capitis salutans, eas secutus excessit, ego autem cum Godfrey solus sum relictus.

Uterque nostrum silens consedit, quique suis cogitatis intentus.

“Hem,” fatur denique Godfrey. “Hem, quam præclaram hæc omnia præberent historiam! Et en, iis uti nequeo! Acerbum hoc est scitu, mi Lester!”

“Historia ista columnas societatis certe concuteret,” assensus dixi. “Imo et ego ipse concussus sum.”

“Non secus atque ego! Primum me nusquam esse sensi — quum te atque matronam velatam de occulto forulo disserentes audiveram, elinguisque stupui — vidique te in me renidentem! At totam rei historiam necdum scio. Quínam id factum est ut illa ad te veniret?”

Enarravi igitur ei adventum ad me heri Hornblower, historiam ab eo mihi narratam, levemque cum eo disceptationem. Intellectis eventibus, Godfrey audita capitis nutu probavit.

“Historia ista utique recta et proba est,” tandem fatur, “Hornblower enim nihil unquam quod fraudem redoleret, susciperet. Insuper matronam ego agnovi, ut, procul dubio, et tu.”

“Et ego sane; vidi eius effigies. Probavi etiam eius fortitudinem veli relevandi.”

“Non secus et ego. Inde a die nuptiarum, mi Lester, ipsa haud parum mutata est — tum enim ipsa puella erat lævi facie! Trium annorum cum Duce suo convictus vestigia in ea reliquit!”

Mox conticuit, et meditans oculos in tapetas defixos gerebat. Denique cum subito tremore ad se rediit.

“Historia autem ancillæ certe auditu iucunda fuit,” inquit. “Nihilo tamen secius plura in ea sunt quæ mihi minime liquent.”

“Est unum in his, quod ne mihi quidem est clarum,” respondi ego. “Ne somniavi quidem hanc esse arcam veram et genuinam. Nescivi quí id esse posset.”

“Rem acu tetigisti. Quínam id factum est, quum matrona velata Armand et Fils Parisiis adivisset, et ab iis ad Philippum Vantine missa esset? Ut sua ipsius narratio fert, ipse hanc arcam non præstinavit; hanc antea nunquam conspexit; credibile est istam ex errore esse missam; Armand et Fils remulcant tibi errorem esse commissum; et tamen Vantine memorant eius arcæ præstinatorem. Aliquid alicubi distortum esse constat.

“Illa re admoneor vices agentem Armand nondum me visisse. Haud est dubium quin is difficultatem dirimere possit.”

“Utique non oberit eius narrationem audire,” putabat Godfrey. “Videamus nunc illum forulum.”

Forulus usque erat apertus eo quo eum reliqueramus modo, sed Godfrey eum in locum repressit, ostentabatque mihi configurationem vafram, quemadmodum per crusta, opusque musivum forma locusque eius dissimulatus fuerit. Dein operari circa choragium cœpit, ansa in locum recidit, forulumque iterum evulsit quod evelli poterat, seduloque exploravit.

“Homullus qui hunc effinxit, summi fuit ingenii,” fatur miratus, et forulum iterum in situm repressit. “Miror admodum quid hic inde a temporibus heræ de Montespan ad hanc usque ætatem celaverit! Litteras amatorias plerumque, ut mea fert opinio, quoniam eæ sunt præsertim res quæ maxime celari debeant. Nonne aves utinam, mi Lester, forulus hic sua secreta tibi prodere posset?”

“Est unum quod hunc forulum prodere vellem, si modo posset,” respondi. “Vellem hic fateretur quis Philippum Vantine occidisset. Nisi fallor iam mecum agnosces bellulam theoriam nostram hac vice pulchre esse elisam.”

“Nonne iam ita paret?”

“Forulus nullo certo mechanismate nititur — hoc plane constat,” censebam ego.

“Certe nullo nunc, nullo unquam,” assentitur Godfrey.

“Atque hoc nos nuspiam relinquit, et nunc nusquam sumus; nonne idem putas? Hoc ergo factum totam rem tanto magis in ambagibus reliquit. Capere non possum,” et his verbis etiam magis confusus frontem fricans resedi. Saltem pro momento temporis mente mihi prorsus cœcutire videbar. “Tamen unum certum est,” subiunxi, “necem, quæque eius causa aut modus fuerit, factam in conclavi, non autem hic fuisse.”

“Quid te ad ita credendum permovit?”

“Nos existimamus Drouet ad facultatem a Vantine foruli aperiendi, litterisque potiundi impetrandam acsi vices dominæ gereret, huc venisse.”

“Bene te existimasse arbitror,” fatur Godfrey cogitabundus.