Part 16
“Hæ gemmæ sunt partes monilis clarissimi quod Magnus Dux ab avia sua in hæreditatem acceperat,” explicat herus Pigot, ostentans parvum cumulum gemmarum mirabilium in postrema congerie. “Crochard has e compagibus avulsit — id evitari haud poterat. Compages enim aureas liquefacere, aurumque vendere facile potuit; sed gemmarum nullas in tota Europa, per complures annos ei venumdare licuit. Unaquæque etenim earum notas ferebat. Verum hic, in America, haud vivitur tam arctis legibus et institutis lictoriis; tamen, ut opinor, etiam hicce terrarum, saltem istam unam haud facile venumdare potuisset,” quibus verbis ultimum solvit manipulum, et ad lumen extulit rosaceum adamantem, qui magnitudine iuglandem æquare videbatur, pulcherrimoque colore scintillabat.
“Fortasse in Apollinis Aula, in Louvre, aliquando ad intuendum ac mirandum adamantem Mazarin constitistis,” ait herus Pigot. “Circa illud specularium plerumque turba spectatorum moratur, ad quem custodiendum specialis constitutus est excubitor, quod id merces summi pretii celat. At earum mercium Mazarin nulla est, quoniam nec ea res adamas est, quin potius mera pasta — imitamentum est ex pasta, cuius archetypus hic ademas est. Cæteroquin res illa prorsus proba et honesta est,” subdidit, quandoquidem Grady cum derisione exceperat audita. “Paucis ab hinc annis rectores Louvre pecuniario egebant fundo ad novas præstinandas tabulas pictas, et ad renovandas antiquas. Visum illis est dementiæ simillimum esse trium millionum francorum valorem in unica gemma veluti captivum illic teneri, dum sui Michaeles Angeli, da Vincii, atque Murilli in diem mucescerent et conficerentur. Emptorem itaque pro Mazarin quæsiverunt, et repererunt emptricem, ipsam Russiarum Imperatricem, quæ cupiditate lapidum pretiosorum flagrabat, quæ moritura congeriem hanc perquam singularem filio suo prædilecto, qui et hæres eiusdem suæ cupiditatis erat, testamento reliquit. In locum originarii, turbæ ad demirandum imitamentum adamantis Mazarin suffectum in Louvre est, et mox quisque oblitus erat se non verum demirari adamantem. Ex mea vero parte rectores sapienter statuisse arbitror. Nunc vero,” subiungit gestu fulgidos indicans cumulos, “quid de istis omnibus rebus statuendum censetis?”
“Unum tantum ad agendum superest,” autumat Grady, dum quasi ex extasi evigilabat, “nempe ut, citissime quam fieri possit, in tutum depositorium deferantur. Lictoria autem arca fortis[7] nulla est, cui eas gemmas concredere auderem! Pro, hæ ipsius Archangeli Gabrielis fidem tentarent!” Et ex imo suspiravit.
“Num tam será noctis horá tutum depositorium apertum reperiemus?” quærit herus Pigot horologiolo aspecto. “Iam fere hora prima est cum dimidia.”
“Neo Eboraci hoc satis facile est,” inquit Grady. “Gemmas in Argentariam Diurno-Nocturnam in Platea Quinta, utpote quæ die noctuque patet, deferemus. Exspecta modo dum aliquid in quo eas recondamus, comparem.”
His verbis discessit, sed paullo post cum vidulo rediit.
“Istud satis erit aptum,” fatur. “Reconde sis eas huc; ego interim argentariam appellabo, forulumque fortem comparabo.”
Simmonds atque Pigot manipulos magna cura convolvitarunt et in vidulo disposuerunt, dum ego fere obstupidus inspectabam. Animo mecum irritamenta tantarum pulchritudinum, quæ fidem cuiuscunque tentare possent, silens reputabam. Nec adeo pretium valorque gemmarum me commoverunt — de ea enim re vix cogitavi; sed fulgida emicantia allectans, quæ phantasiam in me suscitabat. Quid si meæ essent? Quam possem eas digitis contrectare, et oculos in iis pascere ut sub lumine tremerent et rutilarent!
“Certe Magnus Dux Michael admodum perturbatus sit oportet,” notat Simmonds, qui, dum omnia hæc agerentur, ex serenitate animi nativoque lepóre nihil amiserat.
“Furioso fere erat similis,” respondit herus Pigot leni risu super sicca Simmonds verba. “Hæ gemmæ voluptas ac delitiæ animi eius fuerunt; has fere adoravit, se ab his nunquam divelli sivit, nec die nec nocte; quocunque se diverterat, has semper secum habere solebat. Quum vel maximá premeretur pecuniæ penuriá — sic vero haud raro premi consuevit — nunquam vel unicam gemmarum venumdedit. Imo, contra, quandocunque numeratá abundat pecuniá, aut fide,[8] lapidesque idgenus insolitæ pulchritudinis prostant, ipse, etiamsi debita insoluta maneant, quin hos præstinet, obsistere nequit. Ex quo hos lapides amiserat, furere nunquam destitit, nunquam maledicere pedisequosque verberare — unum horum adeo quidem ut inde moreretur. Super una vel altera re fere omnes insanimus, ut proditum audivit; in summa, Magnus Dux Michael super adamantes præter modum insanit.”
“Cur furem ad restituendum præmio non allectavit?” quærit Simmonds.
“Tentavit,” refert herus Pigot. “Statim cunctas suas fortunas in præmium obtulit. Sed fortunæ suæ ad allectandum Crochard haud erant satis amplæ, nam Magnus Dux revera alia re quam reditu bonorum familiæ nullá pollet, nec te fallet eum prorsus totum absumere. Maximo illi certe erit delectamento has gemmas a nobis repertas esse.”
Cogitatio tum mihi incidit herum Pigot, sine dubio, bellulum inde præmium laturum.
“Ecce gemmas convasatas,” ait Simmonds, ut vidulum celeri impulsu clausit, quum simul et Grady intravit.
“Rem itaque de forulo diremimus,” refert Grady, “atque clavulare[9] decuriæ nostræ iam etiam adstat. Digæ meritoriæ non fidendum putavi — subverti, aut in aliquam rem incurrere posset, nec decet nos pericula consulto accire — saltem non hac vecturá. Tu, Simmonds, comitem te præbebis Musir Piggott, specialemque lictorem iuxta aurigam collocabis. Fieri enim poterit ut Crochard impetum in te tentet.”
Eadem cogitatio et mihi occurrit, quoniam Crochard aventús heri Pigot certe ignarus non fuit; nec mihi persuadere poteram futurum eum inertem testem, dum gemmæ ei clam subducerentur — ut sua gloriosa promissa Godfrey facta plane taceam. Itaque quodammodo allevatum me sensi quum Grady ad nihil periclitandum satis sapere comperi.
“Tu autem si sapis apocham[10] posces,” prosequitur Grady, “et ita ages ut vidulum heri Piggott coram tecum dedas. Satisne, Here, sic cautum esse putas?” quærit ad Francum versus.
“Prorsus satis, mi Here.”
“Factum bene; tum cras mane te conveniam. Cæterum gemmas reperisse tibi gratulor. Certe opus insigne præstitisti.”
“Gratiam tibi habeo, mi Here,” graviter respondit herus Pigot. “Propédiem![11] mi Here,” nutuque capitis mihi valedixit, dein Simmonds in cubiculum anterius est secutus.
Grady, altero prolato convolvulo, consedit.
“Ehem, mi Here Lester,” quærit ex me dum ignitabulo infricto convolvulum succendebat, “quid tandem tibi de istis Francis videtur?”
“Franci universum sunt homines miri,” respondi. “Ne vel nunc quidem capio, quí hic tantum sciat.”
“Fortasse complura horum hariolatur tantum,” suadet Grady.
“Ita et ego coniectavi; at non credo quemquam tam accurate hariolari posse. Sic verbi causa, quomodo illi quidquam de illis litteris constare poterat?”
“Ne ego quidem, profecto,” interpellat Grady, “unquam de iis audivi. Quænam ista est historia?”
Paucis verbis historiam eum docui, cunctis tamen summa cura evitatis e quibus quæ ea velata matrona fuisset, palam fieret.
“Fuerunt in ea re quædam singularia,” subiunxi, “quæ præter duos alios nulli alteri, ut putabam, nota fuerunt — et hero Pigot tamen sunt cognita. Insuper quonam modo mechanismatis indoles sibi tanta certitudine constabat? Porro, quí scivit quod volumen adamantem Mazarin occultaret? Ut recordaberis, antequam id evolvisset explicuit nobis quid id celaret.”
Grady bono animo, sed quodammodo deorsum, in me renidebat.
“Nonne id ultimum erat convolutum?” quærit. “Quandoquidem maximus ille adamas in cæteris convolutis non inveniebatur, in ultimo delitescere necesse fuit. Atque hic unus fuit eorum ludorum quos isti Franculi tam libenter ostentare soleant.”
“Vera fortasse memoras,” retuli in assensum. “Attamen mechanisma illud sic tractare videbatur acsi sibi summa cum eo fuisset familiaritas. Fieri utique potest ut se ad id tractandum præparaverit studiis prosequendo delineationes, quæ, procul dubio, subnexæ erant secreto commentario. Quin etiam exemplar sibi parari curare poterat, et operationem inde didicisse.”
Grady quadam cum toleratione annuit.
“Homines eiusmodi mirum quantum curæ sibi sumere solent in minutiis idgenus,” interpretatur Grady. “Solemne apud eos est pagellas magna ostentatione in mensam lusoriam deiicere, etiamsi pagellæ ne hilum quidem valeant.”
“Hac tamen vice pagellas victrices tenuit,” monui ego. “Lusit autem manu insigni. Certe ipse homo est præclarus.”
“Et histrio eximius,” Grady supplevit. “Hi enim semper ita agunt quasi sint in scœna, ante lumina. Non raro me eorum tædet. Heus! Quis is est?”
Ostium raptim aperitur; subitum ac breve colloquium cum decurione ad scriptoriam exauditur, tum celeri gressu anterius cubiculum percurritur, atque Godfrey ad nos irruit.
Celeri obtutu perspexit arcam Boulé, vidit forulum occultum patere atque vacuum; dein oculos in Grady defixit.
“Ergone evasit cum iis?” quærit.
“Quem, malum, te esse arbitraris?” vultu suffuso inclamat eum Grady, “sic huc intrare ausus? Apage sis hinc, alioquin faxo ut eiiciaris!”
“Quin ego mea sponte abibo,” compositus respondet Godfrey. “Iam vidi quod videre volui. Unum tamen te monitum esse velim, Grady — hac nocte tuam propriam supplicii sententiam tui subscripsisti!”
“Quid his verbis innuere vis?” submissiori voce quærit Grady.
“Significare volo te, post evulgatam historiam rerum hac nocte gestarum, ne horam quidem perduraturum.”
Ut Grady oculis aspernantibus et e contemptu flagrantibus Godfrey obtutui occurrerat, expalluit. Quod vero ad me attinet, et mihi terror quidam animum meum obsederat.
“Num innuere vis hunc non Piggott fuisse?” tandem balbutivit Grady.
Godfrey cum derisione respondit:
“Va, bipedum stultissime, certe non fuit,” inquit. “Hic non Pigot fuit. Quin ipse fuit Crochard!”
Quibus verbis foras itavit, ianuis pone se impulsu obditis.
1. Latex, -icis, m., poetis aquam, vel etiam alia liquida \ significat, alias idem sonat atque liquor, liquidum, quibus \ propter vulgarem sensum utendum non iudicavi. 2. Lympha, -æ: idem quod latex, sive aqua, liquidum, liquor, \ etiam poetarum, sed recte adhibetur, quod et aliis formis \ satis frequens est, uti lymphare, lymphaticus, cerritus, \ fanaticus, furiosus, mente captus. 3. Suber, -is, n., est genus quercús, e cuius cortice obturacula \ fiunt, ad orificia lagenarum occludenda. 4. Lurco, -nis: homo gulosus, edax, nullius pretii. 5. Gossypium, -ii, est id quod Germani lanam arboream vel ligneam \ vocant, quam terræ meridianæ gignunt, et ex qua, tamquam ex \ lino, telam albam, aliquando cum lino mixta, texunt, vulnera \ obtegunt, ac quam multifariis modis adhibent. 6. Confercio,4 -fersi, -ferctum, vel, per affectationem, \ confertum, omisso c, quæ omissio studiosis confusionem cum \ verbo fero incutit. 7. Arca fortis: ferrea arca, ut in argentariis aut etiam in \ privatis officinis reperiuntur, ad pecuniam, documenta, \ aliaque pretiosa conservanda, quam veteres etiam thesaurum \ vocaverunt. 8. Fides: scilicet mercatoria, qua siquis polleat, ei audemus \ merces concredere, pecuniam mutuam dare. 9. Clavulare, -is, n., est currus ad devehendos, vel convectandos \ milites; hic currus lictorius. 10. Apocha, -æ: vulgo quietantiæ (litteræ), h. e. quibus fidem \ facimus nos aliquam rem rite accepisse. 11. Vocabulum Romanum non quidem salutationis formalis, uti \ Francorum “ad te revidendum,” quod valde ineptum est, sed \ tamen fere eodem sensu, uti Cic. Div. I, 23, 47, “Propédiem te \ videbo.”
Caput XXVI.
Sors Heri Pigot.
Quocunque demum e defectu prospicientiæ et imaginationis Grady laborare potuerit, satis concitatus animi alacritate non caruit. Fere priusquam sonitus propulsæ ianuæ evanuerat, iam ad scriptoriam decurionis adstitit.
“Evoca subsidiarios,” præcipit, “fac etiam ut alterum clavulare cito adsit. Per telephonum prætorio nomine meo demandabis ut omnem quem assequi possit satellitem celerrime ad Argentariam Diurno-Nocturnam concurrere iubeat!”
Interea ipse adstans truculenter masticabat convolvulum, dum decurio iussa faciebat. Vix momento temporis subsidiarii tunicis suis induendis satagebant simul et sonitus ungularum, crepitusque rotarum de platea exaudiebatur; subsidiarii in clavulare irruebant, ego quoque me ingessi, Grady autem in sessibulo iuxta aurigam locum cepit, ac momento temporis quadrupedantes ruebamus, campanula nostra simul in viis silentibus et emortuis clangens resonabat.
Ego sustentaculo[1] hærebam dum clavulare ruendo persultandoque orbitas[2] electrovagorum[3] huc et illuc nutabat, dumque oculos tenebris noctis immergebam cogitandi studiosus. Anne Godfrey non erravit? At certe ille non errat! Instinctus quidam naturalis id mihi suadebat; et tamen qui valuit Crochard se agenti Francico sufficere? Ubinam erat Pigot? Num alicubi convolutus cumulus iacebat cum parvulis in dextra vulneribus? Hoc fieri certe non poterat — Grady atque Simmonds totam vesperam cum eo egerunt! Fierine etiam posset ut ætate provectus Francus, subtili, candida ac rugosa cuti, cum virilique soleque usta persona, quam ego ut Felicem Armand cognoveram, idem esset? Mens mea quasi vertigine gyrabat id quod fieri haud posse videbatur reputando — et tamen, aliquo modo sensi Godfrey non errare!
Clavulare nostrum ad metam perveniens tam subito constitit ut ego convectori[4] illiderer, subsidiarii autem foras proruentes me secum raperent. Ante fores Argentariæ Diurno-Nocturnæ stabamus, ubi lictores iussu Grady ædificium circumfuderunt.
Alterum clavulare iam ante fores stabat, aurigá usque in sessibulo sedente, sed ubi Grady eo verterat, aliquis in limine argentariæ comparuit et ad nos clamitavit — ita tamen ut nullum eius verbum intelligerem. At Grady probe videbatur ea excepisse, nam per gradus accurrit, binis simul, eá pernicitate persultatis quæ in homine tam ponderoso mira videri debebat, quem ego æmulari haud possem. Aliqui ad unum latus vestibuli stabant deorsum in pulvinari prostratum quempiam spectantes. Vix momento temporis animadverti Simmonds eum esse supine iacentem, oculis autem laquear rigide intuentem.
Secundo tamen obtutu deprehendi oculos visu carere. Grady multum concitatus cubitis sibi per turbam aditum silens paravit.
“Ubi est Kelly?” quærit.
Ad hæc verba quidam albida facie, synthesique[5] indutus, e sella surrexit, quo viribus exhaustus corruere videbatur.
“Tune illic es?” clamat Grady, atroci eum contuitus vultu. “Narra nunc, quid evenit? — Narra autem confestim!”
“Equidem, mi Here,” balbutit Kelly, “revera hic nihil accidisse scio. Quum tamen illic ad incile[6] constiteramus, ego autem ad aperiendum claustrum clavularis descenderam, præter Simmonds ibi quum neminem reperi, hunc affatus sum, sed nullum tuli responsum — quum vero eum attrectassem, ipse aliquo modo e sedili prorsum decidit — quo visu huc irrui, ac per telephonum stationem appellavi, at responsum mihi est te iam huc profectum esse; tunc hinc prodivimus eumque huc inveximus — nec plus scio.”
“Nihilne audivisti — nullum sonum luctæ?”
“Nullum sonum audivi, Here; nihil prorsus.”
“Nec ullo modo meministi ubi ille alter excessisset?”
“Non memini.”
“Herus Simmonds vidulum parvum secum habebat — animadvertistine?”
“Animadverti; etiam quæsivi in curru, at non ibi est.”
Grady cum maledictis se avertit, quum quaterni quinique lictores e via irruebant — ut mihi videbatur, ex decuria. Audivi eum cum his submissa sed acuta voce colloqui, quo facto, subito, ut venerant, discesserunt. Subsidiarii quoque simul discurrerunt, unde mihi certum videbatur Grady everriculum[7] per totam regionem distendere, in qua profugum occultari verosimile erat; at in præsentia magis de salute Simmonds quam de consiliis lictoriis sollicitabar. Proinde dextram eius prehendi, qua visa allevatus animo sum quum illæsam eam deprehendissem.
“Quisquamne medicum accersivit?” quæsivi.
“Accersimus,” respondit aliquis actariorum[8] argentariæ. “Medicum per telephonum evocavimus — iam etiam adest!” Eodem tempore homo brevioris staturæ, nigro barbatus intravit, certum suæ artis indicium, bulgam medicamentariam secum gestans.
Advena leviter lustrato corpore, manu nos recedere iussit, procubuit in genua, indumenta resolvit in pectore, auremque cordi applicuit. Dein in rigidos inspexit oculos, palpebras induxit, observavitque ut illæ subito recellerent, tum demum bulgam suam pandit.
“Aliquantulum aquæ,” ipse petit.
“Itaque non est mortuus?” quæro ego, quum quis scribarum pro aqua discurrit.
“Mortuus? Non quidem, sed inhalavit aliquid, quod ei cor omnino stitit.”
Genus horroris sensi per cutim meam sursum repere, quum mihi in mentem veniret memoria ad dimidium plenæ eius lagenulæ rubidi veneni, quam Crochard in sacculo secum gerebat.
At ille modo mortem infligere nolebat; memini Godfrey dixisse eum nunquam adversarium occidere solitum. Medicus interea acriter elaboravit, ac pauca minuta post oculi Simmonds subito claudebantur, tum longum duxit spiritum, denique etiam se ad sedendum erexit. Paulatim aperuit oculos, sedebat titubans ac nutans, oculisque errantibus circumspectabat.
“Satius erit tibi iterum decumbere,” ait medicus verbis lenibus. “Necdum, ut scis, firmus es pedibus.”
“Ubinam sum?” halitans quærit Simmonds. Tum casu me animadvertit. “Lester!” me affatur. “Ubi est ipse — Piggott? Non . . .”
Verba hæserunt, fulgida argentariæ marmora dispectabat, palpando aliquid iuxta unum latus quæritabat, denique in pulvinar recidit.
Quí ea nocte domum in Marathon venerim, prorsus non memini. Verosimile est pedibus memet domum contulisse; primum quod memini erat me domi esse, et in artisellio maxime commodo sedentem fumare. Quod fuma accensa erat argumento est me eam mechanice, fereque alienum mente accendisse, perinde atque otiandi amictum induisse. Respexi in horologiolum vidique horam prope iam quartam esse.
Verticem capitis mei tamquam febri ardere sensi, quamobrem latrinam[9] ingressus, caput epistomio[10] aquæ gelidæ supposui. Hic mihi stringor admodum profuit; quum autem me sabano[11] acerrime perfricuissem, multo melius me habui. Itaque mox in artisellium reversus, totius vesperæ eventus commodum recolere cœpi; reperi tamen animum adeo languere ut ante oculos meos iterum atri circuli gyrarent.
“Iam monui Godfrey me harum rerum nihil amplius sustinere posse,” mecum mussabam, ac sine mora in lectuale[12] me recepi cubiculum, non sine molestia me exui, lumenque exstinxi.
Dum in lecto cubabam insomnis tenebras intuens, aculeus unius cogitationis ad erigendum me in lecto me compulit.
Godfrey — ubinam interea erat Godfrey? Nam ipse vestigia Crochard insequi mihi parebat. Num insequebatur? Num cum eo manus conserere ausus est? Fortasse etiam hoc ipso momento . . .
Vix mei compos palpando mihi viam ad telephonum quæsivi, ac numerum Godfrey petivi — absurde et contra spem sperans, denique tamen, summo stupore, et in magnam animi allevationem vocem eius audivi — non admodum amicam . . .
“Heus!” refert ipse.
“Godfrey,” cœpi ego, “hic Lester. Ille evasit.”
“Utique evasit! Spero te non ob hoc me e lecto evocasse?”
“Ergo tibi hoc notum?”
“Novi eum evasurum.”
“Quum clavulare ad argentariam appulit, nemo nisi Simmonds in eo repertus est. Simmonds enim, ut recte suspicaberis, comes eius fuit.”
“Ullumne tulit incommodum?”
“Extra se inventus est, sed iam ad se rediit.”
“Bene est — sed Crochard non eum læderet. Ipse tamen utique cum gemmis effugit?”
“Utique,” repetivi verbum, non parum miratus Godfrey tam æquo animo rem ferre. “Quum in eum modum erupisti,” subiunxi, “putabam fieri posse ut ad insectandum eum ruisses.”
“Quídum? Quum ipse mihi vicenis minutis iam superior esset? Non adeo insanio! Nuper vix dimidio minuti secundi superior mihi effugit.”
“Tentavi te assequi,” explicui illi, “quamprimum Simmonds me docuerat ituros se ad arcam visendam; officinam vestram per telephonum evocavi. Concinnator urbanarum nuntiavit te Westchester esse missum.”
Godfrey risu respondit.
“Ignes fatuos sum insectatus,” inquit, “auctore Crochard, amico nostro. At vero etiam tum, nisi quinis milliariis ab omni prope loco absentibus nobis apsis nostra foramen accepisset, tempori adfuissem. Novi enim quid subesset — at sic fata voluere. O, Lester, quam ille nobis cunctis ora sublevit! Ita futurum te monui!”
“Meum ergo nuntium non accepisti?”
“Tradiderunt mihi quum nuntiassem negotium Westchester meram fraudem esse; tum celerrime quam poteram ad decuriam properavi, sed iam sero.”
“Verum, mi Godfrey,” obverto, “ego ne modo quidem perspicio quemadmodum ipse hæc perfecerit. Grady et Simmonds cum Pigot unà terram petiverunt, nec ab eo memorabilia urbis visentes discesserunt. Quemadmodum Crochard se ingessit? Quidnam ipse de Pigot fecit? Ubinam est Pigot?”
“Ille in Savoie est. Simul atque ex decuria discessi nuntium aereum navi misi. Officiales navis statim indagare cœperunt, repereruntque Pigot vinctum oreque obturato sub cama suæ diætæ iacentem.”
Elinguis stupui.
“Quid quod ego id ne suspicatus quidem sim!” Godfrey se acerbe reprehendit “Ibi stantes vidimus eam celocem cum vexillo Francico ut nos præterivit; etiam vidimus hominem ex ea in Savoie transgressum; denique etiam vidimus eundem cum Pigot colloquentem . . .”
“Ita vero,” probavi ego spiritu fere deficiente, “vidimus.”
“Ille ergo erat Crochard. Is igitur ipsum Pigot in diætam suam illexit — eodem quo Simmonds odore eum sine dubio soporatum sub cama seposuit; synthesin eius induit, vultum offucia[13] et fuco finxit, capillamentum[14] sumpsit — cuncta autem hæc interea administravit dum nos eum præstolantes fere calces detrivimus.”
“At vero ipse immani se discrimini obiecit,” obverto ego. “Tam multi vectorum cognoverunt Pigot — proinde simulationem[15] oportebat accuratissimam esse.”
“Crochard nostrum talia minime retardant. Nec discrimen erat tam grave. Pigot nemo nostrum propius vidit; nihil nisi occipitium eius conspeximus; vectores vero cuncti in medicum inspectorem erant intenti. Et tamen simulamentum accuratissimum fuit. Crochard enim eius rei peritissimus est artifex, nec dubitandum est eum habitum ac speciem Pigot optime novisse.
“Quin et ærarium navis fefellit — nec ipse esset quidquam suspicatus!”
“Sic ergo ipse hic Crochard fuit . . .”
“At nos decebat suspicari. Decebat nos omnes suspicari, omnia in dubium revocare; decebat me hunc salutatorem arctius aspectare videreque quo denique devenerit. Loco tamen huius, Crochard documenta Pigot in saccum recondidit, bulgam eius extra ianuam collocavit diætæ, tum compositus prodiit, amicos suos relatores convenit; ego autem, ceu puellus scholaris cum eo colloquens illic steti — nec mirum si me bardum ac bucconem esse iudicat!”
“Verum nec alius quisquam id suspicatus esset!” halitavi ego. “Est Ædepol ille . . .”
“Ingenio insigni,” explet Godfrey. “Ingenio supremo, cui nemo sit comparandus. Ego vero hæc toto eo tempore novi, proinde cavere me decebat. Probe meministi eum mihi per litteras nuntiasse hodie se venturum?”
“Memini.”
“Nec tu credidisti.”
“Ne nunc quidem credere queo.”
“Unum nobis solatio erit — id Grady nostrum labefactabit.”
“Verum, Godfrey,” interloquor ego, “si modo eos adamantes videre potuisses — adamantes eos pulcherrimos — pro, nefas! quod nobis inspectantibus eos eripere valuit!”
“Scelus nonne nefastum? Ast facta infecta fieri nequeunt, Lester;” dein mutata voce subiunxit, “velis, rogo, cras, meridie, vel potius hodie, in tua interesse officina.”
“Placet, interero,” spopondi.
“Cave mihi defueris. Usque unus comœdiæ actus ad agendum superest.”
“Interero,” dixi iterum. “Vereor tamen ne actus ille postremus anticlimax futurus sit. Adverte modo Godfrey . . .”
“Iam licet decumbas,” interpellat ipse, “somnambuli instar loqueris. Vide sis ut somnum capias. Iamne paratus pro feriis es?”
“Godfrey,” inquam, “dic mihi . . .”