# Mysterium Arcae Boulé

## Part 15

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/mysterium-arcae-boule-46456/index.md

“Heus, Lester,” affatur me Simmonds voce quæ innuere videbatur effectum celebrationis vespertinæ ne eum quidem prorsus effugisse; quin et Grady dignatus est nutu capitis me agnoscere, unde colligere mihi licebat eum præter morem contentum ac beatum se sentire.

“Heus, Simmonds,” reddidi ei salutem, quum ad me, iter pone eos occidentem versus prosequentem, regressus, mecum pari passu itare cœpit.

“Piggott verum prodigium est,” inquit ille. “Verus ludio[6] — cuncta videre, cuncta degustare volebat. Parisios cum hac urbe in eodem loco habendam non esse censuit.”

“Quonam nunc itis?” quæro ego.

“Modo ad stationem decuriæ itamus. Piggott ait se aliquid apud se celare, quod nos omnes stupore percellat — aliquid aget circa arcam illam.”

“Circa illam arcam?”

“Ita, sane — illam scilicet rem fulgidam, quam Godfrey suadente in cellam occluseram.”

“Simmonds,” quæro ab eo serio, “scitne Godfrey quidquam de ea re?”

“Nescit,” respondet Simmonds non sine sollicitudine. “Monui Grady consultum fore ut ille per telephonum invitaretur, sed præfectus excanduit, meque ut propria negotia curarem, reprehendit. Godfrey enim, ut meministi, iam pridem eum insectatur.”

“Quid si ego eum provocem?” suggero ego. “quidquamne obesset?”

“Nihil per me,” respondet Simmonds, “nec scio per quem alium, quandoquidem res nemini nota est.”

“Placet. Fac interim ut res ista lente trahatur, sicque Godfrey tempus ad huc perveniendum suppetat.”

Simmonds annuit.

“Faciam quidquid possim,” respondit, “non tamen perspicio quemadmodum id profuturum sit. Præfectus non admittet eum etiam si adveniat.”

“Satius erit eam rem penes Godfrey relinquere. Æquum enim est ut ipse edoceatur, quandoquidem ille auctor est quare arca ibi sit ubi est.”

“Id non me præterit, et ipse Piggott rem præclaram putat arcam illic reconditam esse, etiamsi ipse ego peream si sciam cur. Fac urgeas Godfrey ad quam celerrime adveniendum. Vale bene,” quibus dictis suos comites, in stationem secutus est.

Prope in angulo reperi apothecam, stationem telephonicam, ac bina minuta post cum urbana Record officina colloquebar.

“Nequaquam,” respondit vox alicuius superciliosi, “herus Godfrey non est hic; paullo ante discessit.” Nec collocutor sciebat quo ille ivisset, aut quando reversurus esset.

“Quin audi,” aio illi, “res ista gravis est. Oportet ut cum eo agam — nec me demoreris quominus cum concinnatore urbano loquar.”

Silentium mirantis momentaneum secutum est.

“Quod nomen?” quærit vox.

“Lester, e consortio Royce et Lester — ac tu satius dixeris concinnatori urbano, Godfrey meum esse necessarium.” Concinnator capere videbatur, nam nexus me inter et illum sine mora effectus est. Verum et cum eo vix plus profeci.

“Nos etenim, indicio nobis denuntiatio, quum id scitum et gravioris momenti esse intellexissemus, eum protinus Cestriam Occiduam dimisimus. Viam ingressus est simul atque historiam de Pigot conscripserat, et eum reducem quoque momento exspectamus. Numquid habes quod ei nuntiari velis?”

“Habeo; dic illi, sodes, Pigot in statione Viæ Vigesimæ Tertiæ esse, consultumque videri ut eo, celerrime quam possit, decurrat.”

“Bene est. Primum quam intrabit nuntium illi tradam.”

“Gratiam tibi habeo,” respondi; sed nunc falli acerbissimum mihi fatum esse sensi.

Digressus illinc in ora tramitis[7] anceps steti, oculis in rubra lampade Stationis lictoriæ defixis. Quidnam nunc ibi fiet? Quonam molimento studet Pigot eos in stuporem agere? Quidquamne ego ut interesse possim prætexere queo?

Deinde, etiam memor Grady capite me salutantis, titubantiumque eius crurum — æque recolendo eum nihil peius statuere posse nisi me prohibere! — transgressus viam versus rubram lampadem, ianuam impuli et intravi.

Nemo mihi obviam fuit nisi decurio ad scriptoriam sedens.

“Nomine vocor Lester,” alloquor eum. “Arcam hic habetis quæ ad bona residua Philippi Vantine spectat.”

“Arcam quidem hic certe habemus, sed cuius sit ignoro.”

“Ad bona heri Vantine ea pertinet.”

“Et quid tum?” quærit me aspectans, utrum ebrius non sim. “Non existimo te huc media nocte ad hoc me docendum venisse?”

“Non ideo veni; verum arcam paucis momentis videre vellem.”

“Hac nocte eam videre non poteris. Veni huc cras. Præterea nec te novi.”

“En nomenclatoriam meam. Sive herus Simmonds, sive herus Grady me agnoscent. Sed cras iam sero erit.”

Decurio acceptá pagellá, eam aspexit, tum me contuitus,

“Exspecta modicum,” inquit denique, ac per posticam ianuam discessit. Tria aut quatuor minuta abfuit, et dum ibi stabam horologium stationis duodecim sonuit. Sonoros ictus ac distinctos mecum numeravi, et insecuto silentio exspectationeque manus meæ tremere cœperunt. Quid si Grady mihi ingressum neget? Tamen decurio denique rediit.

“Accede sis,” fatur, pansa cancellorum portá, et viam indicavit. “Rectá per eam ianuam,” subdit, iterumque ad scriptoriam resedit.

Summo simulationis conatu, quasi nihil ad me attineret, ianuá apertá, transivi. Dein invitus constiti. Nam illic, in medio solo, stabat arca Boulé, hero Pigot ad unum latus adstante, e regione autem Grady et Simmonds sedentibus, et in sellis pæne incurie prostratis, nigrosque convolvulos fumantibus.

Omnium oculi in me intrantem conversi sunt, et Pigot quidem caperata fronte, in indicium suæ urbanitatis ad ruptionem intentæ; Simmonds affectata miratione, Grady, denique, blando lenique risu, alioquin vacuus. Hoc risu animadverso animus mihi erigi cœpit.

“Ergo, Here Lester,” me affatur, “arcam hanc videre cupis?”

“Cupio, equidem,” respondi, “quandoquidem, ut nosti, ea revera ad bona spectat Vantine; mihi in animo est eam vindicare — scilicet, si quo casu sine lite restituere nolis.”

“Et hoc tibi modo, media nocte, casu in mentem venit?” per ironiam quærit.

“Minime,” audacter illi regero, “sed vidi te et herum Simmonds, cum isto ingenuo viro” — proclinans versus herum Pigot — “paucis momentis ante huc intrare, unde mihi in animum venit cogitatio fieri posse ut id gratia arcæ factum esset. Utique nos nolumus ut arca ullum detrimentum ferat. Est enim magni pretii.”

“Id ne te angat,” refert Grady minus curius, “non ei officiemus. Simul etiam puto eam nos tibi post hanc noctem quandocunque dedere paratos futuros. Herus Piggott primum paucas technas circa eam nos docere cupit. Equidem puto ius quoddam tibi competere ut hic intersis — itaque si præstigiis delectaris, cape sis sedem.”

Propere igitur quæsivi sellam et consedi, corde meo quasi desidente. Dein vultum simulavi fingere incurium, quod manifestum erat me interesse hero Pigot displicere, verebarque ne eius suaves Francici mores ad rupturam usque tenderentur. At Grady, si etiam noverit hospiti suo meam præsentiam displicere, id neglexit; unde suspicari cœpi mores Franci politos atque civilitatem talem esse nactum exitum, ut herum Grady invitus adversis pilis mulsisset ingratum enim visui erat quam mores huius agrestes moribus illius adversabantur. Quidquid tamen causæ fuerit, risus eius, quo se ad Francum converterat, malitia haud carebat.

“Atque nunc demum, Here Pigott,” in sella reclinatus aliquanto, fatur, “iam pro ostentu parati sumus.”

“Id quod dicere habeo, mi Here,” cœpit fari, voce chalybeiæ duritiæ, glacialique frigore, “probe intellectum volo a me cum fiducia dici. Id nulli prodendum donec malefactor captus fuerit.”

Risus Grady ad hoc aliquantum riguit. Fortasse verbum, in quantum id modum imperativum sonabat, illi minus placuit. Quidquid fuerit, monitum flocci fecit.

“Intellexistine, Here Lester?” quærit me intuitus; ego annui.

Animadverti oculos Pigot excandescere, vultumque ira suffundi, vox enim Grady fere insultum sonabat. Pro momento existimabam futurum ut ipse opus suum prosequi recuset; sese tamen continuit.

Ut illic mihi e regione stabat lumine perfusus, licebat mihi modo accuratius oculis perlustrare quam id in navi efficere potueram, proin diligentius eum aspexi. Verum ipse typum Franci exhibebat — vultu strictim raso, sulcatoque in alba cuti subtilissimis lineamentis, oculi autem densissimo et uberrimo erant supercilio obumbrati, capilli autem fere cuti tenus tonsi, candori vultús albedine prope pares erant. Attentionem tamen meam præsertim species oris sibi vindicavit — utpote subtile simul et lepidum, tametsi paullo largius, labiisque plenioribus, fortitudinis indiciis, pro venustate tamen non nimiis. Sexaginta annorum ætatis eum esse coniectavi, et speciem præbebat hominis, qui centena expertus sit discrimina, quin animi æquitatem exuisset. Id certe facturus nunc non erat.

“Historia a me mox recitanda,” exorditur cauta Anglicitate, verbis subinde carptis ac putatis, “arcte nexa est cum furto celeberrimorum Michaelovitch adamantum. Eventum forte memoria tenetis.”

Ego profecto bene memini, nam furtum illud tanto acumine erat conceptum et effectum tanta dexteritate, audacia ac pernicitate in singularibus, ut animi attentionem mei prorsus devinciret — ut de ea rerum circumstantia, quod congeries formosissima adamantum Magni Ducis Michaelis Russiarum fuisset, plane taceam — qui, quod domi haud magni fieret, et etiam quod caput Franciæ hominibus suæ indolis apprime conveniret, Parisiis degebat vitam — quæ congeries haud minoris quam octonum millionum æstimabatur francorum.

“Furtum illud,” prosequebatur herus Pigot, “tantá audaciá, simul et tam singulari modo erat perpetratum, ut nos nihil dubitassemus opus illud veluti unius tantum hominis agnoscere, nec ab alio fieri potuisse, furciferi cuiusdam, nomine Crochard qui se et ‘Invincibilem’ prædicat — furciferi nempe, qui nobis iam innumeras intulerat molestias, quem tamen convincere nunquam quivimus. Hoc in casu evidentiam contra eum prorsus nullam habuimus; inquisitionem in eum instituimus, reperimusque eum probe cavisse ut tempore furti se omnino alibi fuisse sine dubitatione demonstraret; itaque eum absolvere ac liberare nobis necesse fuit. Non nos præteribat capere eum, quin aliquas gemmarum in sua reperiremus possessione, prorsus esse inutile. Ipse interim pœnæ immunis, ut solitus erat, per vicos et plateas, per ganeas, ubique, liber oberrabat. Nos derisit tantum. Res nobis admodum erat ingrata; at leges nostræ severæ sunt. Grave enim perquam esset delictum siquem caperemus, deinde agnoscere nos errasse adactos nos esse videremus. Fecimus igitur quantum potueramus. Istum Crochard nos perpetuo vigilibus oculis prosequebamur; perscrutati sumus non modo suum, sed etiam suæ amicæ domicilium, nec semel, sed sæpius. Aliquando, quum Vincentiæ telonium[8] egressus esset, agentes nostri ei, sub specie latrocinii, irruerunt, personam vestesque eius perquisiverunt.

“Ipse, bene memineritis, ne momento quidem temporis deceptus fuit. Novit enim accuratissime quid nos agitaremus. Etiam perspectum habebat se nulla in Europæ parte vel unum eorum adamantum venumdare posse. Hinc suspicabamur futurum ut huc, in Americam, eos translaturus esset, et ideo vestrum officium portorium de eo edocuimus. Scivimus etenim posse eum hic omnes adamantes, dempto maximo, etiam cariori quam in Europa pretio, ac pæne sine ullo vendere periculo. Uti nobis persuaseramus, eum ab omni emporio interclusimus — quum protinus oculis nostris se subduxit.

“Binis dein septimanis nihil de eo exaudiebatur — tum fama de isto Drouet ad nos perlata est, puncturá in manu interempti. Extemplo cognovimus id opus Crochard fuisse, nam ipse solus inter vivos cognovit secretum veneni familiæ de Medicis. Est autem illud secretum terribile, cuius usum in tota sua vita semel tantum cepit — et hoc adversum hominem qui eum prodiderat.”

Herus Pigot hic paulisper constitit, manumque per frontem præterduxit.

“Quid inter Crochard, Drouetque intercesserit, perspicere non poteramus,” prosequitur herus Pigot. “Drouet quidem popinarum erat assecla, non tamen malefactor. Tum fama mortis Morel, hominis nullius frugis, percrebuit, in tentamine hac arca potiundi occisi, quum rem perspicere cœpimus. Post hæc de ista arca sciscitari cœpimus; audivimus eius historiam, deque eius structura secreta, unde licuit nobis aliquid certi concludere. Ad hoc ergo explorandum, utrum conclusio nostra valeret, firmoque niteretur fundamento, in causa erat quare ego in Americam venissem.”

“Quænam ergo conclusio est?” quærit Grady, qui hæc omnia perquam impatiens auribus excipiebat, quod adeo adversabatur probatis moribus atque attentioni, qua ego narrationem prosequebar.

Nam ego conclusionem iam præsagivi, et venæ meæ animi concitatione pulsabant.

“Secundum nostram itaque theoriam,” respondit herus Pigot, quin orationem vel minimum acceleraret, “arca hæc adamantes Michaelovitch celat. Omnia hoc suadent et mox comperiemus.”

Usque disserens e sacculo manutium produxit chalybeium, ad stupendum par illi quod Godfrey paraverat, idque rectæ manui induxit.

“Siquis arcana illius ‘Invincibilis’ rimari velit,” subridens fatur, “iuvat eum loricatum incedere; iam tres mulctati sunt ob suam temeritatem.”

“Tres homines!” iterat verba Grady mirans.

“Tres,” numerabat extremis digitis Pigot. “Primum ille qui nomen d’Aurelle simulavit, qui tamen revera extortor nomine Drouet fuit; alter herus Vantine, peritus ille; ac tandem tertius, iste parasitus Morel. Horum unus tantum in aliquo numero erat, herus Vantine; eius mors admodum est dolenda, et ego certo scio Crochard eam gravissime tulisse. Meam quoque mortem posset ille ægre ferre, sed ego nullo pacto quartus fieri volo. Non ego.” Quibus dictis manutium dextræ suæ singulari cura aptavit.

“Indulge, mi Here” eloquor ego, quippe qui iam diutius silere non poteram. “Hæc omnia tam mira sunt — tam terribilia — num plus dicere detrectabis? Quidnam, obsecro, hi tres quæsiverunt? Gemmasne?”

“Singularia, mi Here, tibi æque nota sunt ac mihi,” respondit non sine sarcasmo. “Notum tibi est Drouet occisum fuisse dum fasciculum quærebat litterarum, quæ matronam quamdam ex optimatibus summá affecturæ erant infamiá; æque clarum tibi est herum Vantine occisum fuisse quum forulum aperire tentasset, postquam ancilla eiusdem matronæ illustris, quid occultus forulus celaret prodidisset, utpote quæ præmium sibi mereri speravisset; Morel autem manu ipsius Crochard morte plexus et quoniam proditor fuit, atque supplicium meruit.”

Admiratione magis magisque captus, oculis fixis eum intuebar. Quodnam secretum præ isto homine miro tutum esse possit? quæro a me ipso. Aut fortasse hanc suam historiam e fragmentis sibi notis consarcinavit?

“At ne nunc quidem,” balbutio ego, “res mihi in claro est. Nempe nos occultum forulum aperuimus — nullum ibi erat venenum. Quí tum poterat Drouet herumque Vantine perimere?”

“Facile,” frigide respondit herus Pigot. “Drouet atque herus Vantine mortem oppetiverunt, quia ancilla matronæ Príncipis ex errore lævam cum recta manu commiscuit. Forulus qui litteras celabat ad lævum arcæ est — en,” quo dicto terna choragia pressit, ansulam prehendit, forulumque evulsit. “Ut animadverti licet, litteræ ablatæ sunt, quoniam ipsa matrona Princeps forulum aperuit, litterasque coram hero Lester subduxit quum ea esset illius humanitas ut possessionem litterarum illi indulsisset. Verum forulus, quem Drouet et herus Vantine aperuerant,” et nunc vox eius præ summo animi motu, quum ad istud culmen pervenerat, aliquantum stridere cœpit, “a recto latere arcæ est, omnino ex adverso alteri, aperitur autem prorsus eodem modo ac techná. Verumtamen aliquid magni interest. Circa priorem forulum nihil est quod cuipiam noceat; alter autem veneno custoditur, maxime omnium quæ unquam terricolæ viderant, mortifero. Attendite. Animo attendite, obsecro!”

Animo adeo concitato eram ut pæne febricitarem, et de sella surgens propius ad eum accessi. Usque verba serens in arcam inclinavit, tribusque digitis ab ora dextra dispositis, choragia impressit. Stridor acutus percrepuit, pars musivi ansulam proferens recidit, eo prorsus modo quo in adversa arcæ parte compereram.

Herus Pigot paulisper anceps hærebat — in conspectu tanti, tamque mortiferi discriminis nemo non anceps hæsisset! — dein ansá foruli manu armata prehensá, forulum celeriter evellit.

Crepitus stridens chalybis super chalybem exaudiebatur, atque forulus patuit.

1. Ostentaria, -æ: subaudi fenestra; licet tamen et nomine \ substantivo ostentarium, -ii uti per se. Vocabulum istud \ Romanis mira, monstra, prodigia, et scripta de his, atque de \ vaticiniis significabat, non tamen per se, sed per \ exaggerationem. Ostento enim est ostendo frequenter, atque \ aspectum, visum, intuitum prætereuntium capto, ita ut nostro \ usui aptius sit quam Romanorum usui longe petito. 2. Ostentamen, -inis: n., id quod ostentatur. 3. _Erugo,1 -vi, -tum: rugas tollo, vestes fervido ferro, \ postquam eæ lotæ amyloque tinctæ fuerint, lævigo, explano. \ Ferrum Erugatorium, idem quod pag. 90ma Levigatorium Ferrum \ appellavi. 4. Quod nos Romano more cautelam, h. e., alicui aliqua re cavere \ dicimus, idiomatibus modernis securare, insecurare, adsecurare \ ineptissime exprimere tentant. Romano itaque more dicemus: \ caveo pecuniá de, vel pro incendio, vita, vel rectius de \ morte, pro morte, de, vel pro incendio, caveo mihi de morte, \ pro morte, minime vero adsecuro vitam, insecuro incendium. 5. Temetum, -i: omnis potus ebrians. 6. Ludio, -nis: proprie mimus, actor scœnicus, sensu Romano; sed \ quum et alii ludi, præsertim hac nostra tempestate, in usu \ sint, et quum plerique homines nihil aliud in vita agant quam \ ludant, et vix quidquam serio agatur, ludiones qui pilis, \ follibus, equis, theatris, vorando ac potando pretiosam et \ unicam vitam percurrant, merito appellabuntur. 7. Trames, -itis, m., est ambulacrum, sive ea pars viæ in urbibus \ in qua homines eunt, ambulant, quæ contigua est domibus; inter \ duos tramites est iter proprium equorum et curruum. 8. Telonium, -ii, est claustrum in ingressu urbium, pagorum, \ portuum, ubi ab intrantibus vectigalia exiguntur.

Caput XXV.

Adamantes Michaelovitch.

Herus Pigot collectus, minimeque turbatus in nos renidens manum sublatam, ne minime quidem tremulam nobis ostentabat — manum manutiatam; in aversa parte cuius loricæ parvulas puncturas animadverti. In quoque scrobiculo guttæ videbantur laticis[1] rubri — sanguineo rubri, ut ipse admiratione captus oculisque defixis mihi interpretabar. Et quanta huius hominis fortitudo et constantia est! In venis meis præ admiratione huius hominis sanguis calescere cœpit.

“Latex iste, amici,” molli sua voce fatur, “venenum dirissimum est, quod ab hominibus unquam sit concoctum. Guttulæ hæ duæ vicenos homines perimeret, et ictu quidem oculi. Odor eius originis index est” — ac revera tota aura amygdala amara redolebat — “at venenum commune inde obtentum est veluti nihil, huic comparatum. Istud venenum a Rémy quodam fertur inventum, eo nempe singulari homine qui auctor mortis Ducis Andegavensis dicitur fuisse. Concoctio istius veneni, ut proditum est, una habetur artium quæ neglectu interciderunt, sed secretum eiusdem concoquendi ab isto Crochard iterum inventum est. Nullum profecto secretum ab eo celari potest; historia scelerum, commentarii malefactorum — mysteria, memorabilia facinorum fœderis scelerum, e sæculis vigentis, et cuius existentiam pauci etiam suspicati sunt — huic prorsus propatula hæc cuncta sunt. Hunc ita formidabilem hæ cognitiones reddunt. Nemo ante eum consistet. Quin et secretum huius foruli notum ei erat, et quum opportunum ei videbatur, usus etiam eo fuit.”

Herus Pigot conquievit capite pendulo meditabundus, ego autem in animo cum eo per longam criminum seriem in dissita tempora recurrentem mihi respectare videbar — tristes ordines, tamquam strigæ Père-Lachaise, ubi tumuli tumulos stipant; ubi singulis fere passibus secretis, mysteriis, aut tragœdiis occurrimus. Hic tamen mysteria cuncta erant resoluta, secreta patefacta, tragœdiæ perspectæ. Istæ scelerum ambages electis tantum auctoribus scelerum revera magnis patebant, cæteris omnibus clausæ erant. Fortasse ex omnibus vivis nulli nisi Crochard datum est eas nemine lacessente perambulare.

Visiones istiusmodi, inquam, ante oculos mihi versabantur, sentiebamque quodammodo herum Pigot mecum idem sensisse; sed post pauca momenta ad institutum suum, arcam, animo rediit.

“Nunc, Here Simòn,” mutata denique voce hunc affatur, “si pro tua humanitate hunc forulum hoc in situ tenere velis, ego dentes colubri interea evellam. Nullum prorsus vereare periculum,” subiunxit quum animadverteret Simmonds nisu quodam naturali dubitare.

Sic certior factus Simmonds ansulam foruli prehendit, ne per se clauderetur continuit, interea autem Francus e sacculo suo phialam crystallinam produxit.

“Paullo plusculum,” ait ille; ac Simmonds non sine maiori nisu forulum ad plenitudinem evulsit, quum e fundo arcæ minuta taleola chalybeia bidentata sese sursum pressit. “Ecce dentes,” ait herus Pigot. Orificium phialæ primum uni, tum alteri supposuit manibus pone ac supra magná cautelá illatis. “Venenum in loco adhæsione capillari continetur; sed inde, immisso aere a tergo, id exigam — ecce, cernite!”

Se inde erecto lagenulam luci advertit. Ad medietatem erat ea plena lymphæ[2] rubræ.

“Satis ad decimandam Franciam,” ait, subereque[3] arcte intorto, phialam in sacculum recondidit. “Dimitte nunc forulum, mi Here, si placet,” monuit Simmonds.

Ansula relaxata confestim in locum recurrit, et clangens se replicavit.

“Animadvertite argutum opus,” ait herus Pigot. “Revera perquam scitum est. Namque siquando manus venenosis dentibus percussa in tenendo forulo relaxatur, forulus in locum suum recidit, suaque se sponte claudit, ut cernitis, omniaque in pristinum statum recedunt, nisi quod aliquis alius hominum letho detur. Nunc ego eum aperiam. Dentes iterum ferient; sed ictus manutio incidet, alioquin manum scaripharent, sed mors non sequetur. Si nodulum hunc vertam, choragium fræno, et forulus apertus manebit. Auctor huius mechanismatis tantum sibi ob istam rem tribuit ut id in secreto commentario ad oblectandum Ludovicum Magnum litteris mandavisset. Transcriptum eius commentarii in Bibliotheca Nationali custoditur; primigenium eiusdem Crochard obtinet. Ipse est qui illum commentarium inter et hanc arcam nexum instituit, mechanisma e novo reperit, choragium renovavit, atque venenum denuo invenit. Nullum est dubium quin ictus venenatis iis, dentibus, quo proditores punire consueverat, originem inde ab eo commentario ducat.”

“Croshar iste — vel quidquid nomen eius sit — lurco[4] videtur esse admodum singularis,” notat Grady, convolvulo suo iterum accenso.

“Est profecto,” assentitur herus Pigot quiete, “admodum singularis. Sed ne ipse quidem est falli nescius; equidem quum commentarius alterum forulum occultum non memorasset — illum scilicet in quo Matrona Princeps suas litteras occultasset amicas — ea res Crochard fuit ignota. Atque ista inscitia eum in cæteris suis molimentis frustravit. Nunc vero, amici, delectamento mihi erit aliquot pulcherrimas vobis gemmas exhibere.”

Nunquam usque ad hoc momentum suspicabar quid ille forulus celaret; hactenus enim captus eram tam historia istorum dentium venenatorum, quam cætera narratione, quam agens Francicus tanta quietudine tantoque effectu nobis tradiderat; verum nunc iam animadverti forulum convolutis gossypinis[5] esse conferctum.[6]

Herus Pigot primum horum sumpsit, evolvit, et in scriptoriam arcæ partem collocavit, quo facto splendorem fulgentium adamantum percepimus — adamantum tam grandium, tam fulgidorum, tamque sine macula candentium, ut præ admiratione ex imo traherem suspirium. Ipse adeo herus Pigot, qui non facile moveri sibi virtuti habebat, haud facile tales gemmas oculis lustrare valebat quin animo commoveretur; in genas eius rubor sensim irrepsit, ut deorsum in gemmas oculos figebat, unum alterumque e maioribus sustulit ut eas propius aspectaret. Tum unum convolutum post alterum evolvit semel iterumque sistens ut grandiusculas propius intueretur.

