# Mysterium Arcae Boulé

## Part 14

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/mysterium-arcae-boule-46456/index.md

Signaculum sine responso aspectabam. Nam de rebus gestis Gargantuanis huius Crochard in diurnis relatis sæpenumero legi — de “Invincibili,” ut se libenter vocare consuevit, nec sine iusta causa. Verumtamen suæ res gestæ, saltem in quantum eæ in diurnis recitabantur, ita inflatæ et ementitæ parebant, ut nullam fidem mererentur. Ego saltem iam dudum suspicabar eum nihil nisi figmentum esse scripturientium Parisiacorum lacunas explentium veluti quoddam penu, pro siccitate præservatum; aut vero eum genus esse hirci emissarii, cui decuria lictoria Parisiaca cuncta facinora, quibus eruendis ipsa impar esset, veluti sarcinam congestam illigare solita sit. At nunc iam Crochard ille revera exsistere videbatur; litteras eius meis tenebam manibus; quin et cum eo collocutus eram — et ut nunc miram civilis ac politi Felicis Armand conversandi suavitatem in mentem revocavi, aliquam partem insolitissimæ eius famæ denique intelligere cœpi.

“Nihil de eo ambigi potest,” inquit Godfrey, manum ad recipiendas litteras porrigens, et ad contemplandas eas in sella reclinans. “Crochard unus est famosissimorum qui unquam vixerunt malefactorum, phantasiæ adiumentorumque referctissimus, qui et lepóre cluet acutissimo. Per annos non destiti eius vitæ rationem, ut litteris prodebatur, lectitando prosequi — atque inde primam suspitionem ansamque sum nactus. Ipse iam antea hominem occidit, ita ut hunc occiderat. Is eum decuriæ prodiderat. Nunquam iterum proditus est.”

“Quantum dæmonem eum esse necesse est!” contremiscens exclamavi.

At Godfrey capite cito renuit.

“Noli de eo sic iudicare,” serio obtestatur. “Usque ad suum Neo Eboraci adventum præter eum proditorem ipse occidit neminem. Illum iure quodam — saltem legibus morum furibus propriis — occidit. Sua ipsius vita sæpenumero in discrimine versabatur, sed ad servandum se nunquam alium interemit. Hoc ei in acceptis referto.”

“Præter Drouet et Vantine,” noto ego.

“Casu fortuito, ob quod ipse nullo pacto in culpa est,” respondit Godfrey.

“Visne innuere hunc eos non occidisse?”

“Nullo pacto. Iste novissimus quem occiderat, fuit, ut primus, proditor. Ut ego opinor, Crochard hunc in modum ratiocinatur: adversarium occidere facile est; estque bestiale; caret omni animi subtilitate. Insuper et tollit adversarium. Vita autem ipsi Crochard sine adversariis omni prorsus sale careret. Nam ultimo etiam adversario sublato, ipsum sibi vitam adimere oporteret.”

“Hominem istius generis omnino non intelligo,” aio ego.

“At vide modo,” arguit Godfrey, litteris iterum attrectatis. “Ipse mihi, velut adversario, honorem præstat. Num me ad perdendum postulat? Plane contra, munerari me vult. Tollit reginam suam e latrunculis, quo difficilius sit me in incitas agere.”

“At vero, Godfrey, tu eas litteras certe non in seriis habes!” obtestor ego. “Si vel maxime ipse eas scripserit, id ad te ludendum fecit. Si diem statuit Mercurii, revera cras tentabit arca potiri.”

“Id ego minime puto. Nonne dixi tibi eum me novitiorum numero habere? Scisne, Lester, ubinam has litteras ipse scripserit? In ipsa adeo officina Record. Charta ista est e maculatura[6] nostra. Ipse ibi consedit, ab ipso meo naso, ut ita dicam, haud procul, litteras has exscripsit, in pyxidem iniecit meam, forasque ambulavit. Et cuncta hæc aliquando ista vespera fecit, officina nostra hominum turba scatente.”

“Verum si revera sentit quod scribit, absurdum est idgenus litteras scribere. Tu modo decuriam edoceas . . .”

“Animadverte modo eum mihi in fiducia scribere.”

“Tu vero fidem erga eum servabis?”

“Servabo, profecto; quin eum mihi maximum honorem tribuisse existimo. Nec ulli has litteras nisi tibi exhibui, vel per fiduciam.”

“Nullam eiusmodi fiduciam Iurisprudentia agnoscit,” docui eum. “Fidem idgenus servare perinde est ac maleficio patrocinari.”

“Et tu eam tamen servabis,” fatur Godfrey suaviter. “Tene modo, ego, pro viribus enitar omnibus ut flagitium illud præpediam. Iam et experiemur utrum Crochard vere invincibilis sit.”

“Ego quoque servabo,” adstipulabar, “quandoquidem istas litteras nihil nisi verba dare existimo. Atque, præterea,” subiunxi, “etiam habeo litteras ab Armand et Fils factum confirmantes fide librorum suorum constare arcam Boulé Philippo Vantine venditam fuisse. Quando sic res se habent, eam mihi vindicabo, Museoque tradam.”

“Spero tamen,” cito interpellat Godfrey, “hanc rem te ante diem Mercurii non turbaturum. Post eum diem his rebus prorsus ero solutus.”

“Tunc revera credis Crochard die Mercurii tentaturum arca potiri?”

“Omnino credo.”

Nihil nisi humeros in responsum quassavi. Quid enim attinebat cum homine tali argumentis disceptare?

“Esto ergo, usque post diem Mercurii,” assentior; Godfrey vero, de fide litterarum per collationem utrarumque certior factus, duobusque promissis quæ quæsiverat a me elicitis, sospitem mihi precatus noctem, valedixit.

1. Muscipula, -æ, capsa, tendicula, qua mures capi solent. 2. Feriaticus, -a, -um, quod feriis, h. e. non quotidie fit, \ agitur, adhibetur; homines, lictores, satellites, quicunque \ alii, quorum nomina in elenche servitii retinentur, invocantur \ autem quum eorum opera egent. 3. Pessulus calculatus: sic vocare lubet pagmentum, vel \ machinationem rationatam, cuius usus fit in arcis fortibus \ argentariarum, ubi thesauri, quæcumque pretiosa in tuto haberi \ creduntur, quarum quædam ad indicium horologii, statis \ temporibus, secundum certum calculum, cuius notitia uni tantum \ concredi solet, certa versatione plinthidum reserari queat, \ nisi, ut assolet, dynami displodatur. 4. In incitas redigi: in ludo latrunculorum, qui agitur in tabula \ lignea, duobus coloribus in parva quadrata distincta, duo \ lusores figuras reginæ, turris, latrunculorum osseas, eburneas \ aut ligneas in suo quisque scutulato secundum regulas \ prorsum-retrorsumque motat, donec alter in angulum, sive in \ incitas agatur; is dicitur in incitas redactus. Hinc lingua \ negotiali qui solvendo non est, i. e. qui sua debita impar est \ solvendo, perinde in incitas dicitur reductus esse. 5. Bomba, -æ: globus ferreus solidus aut cavus, quem e tormentis \ milites pyrotechnici eiaculari solent. Verbum est _bombio,_4 \ quod sonum refert insectorum volitantium; sonus ipse est \ bombus, vel bombos, est enim Græcum; id autem quod sonum hunc \ efficit est bomba, a Latinis sæculi quartidecimi, post \ inventum pulverem pyrium, atque tormentum igniarium effictum. \ Quam probum sit vel inde patet quod nullæ linguæ modernæ aliud \ vocabulum cognoscant. 6. Maculatura, -æ, vocatur charta, in qua exercitia, vel alias \ compositiones, sæpe cum multis maculis et emendationibus \ scriptitamus.

Caput XXIII.

Hero Pigot Obviam Imus.

Postridie tempore pomeridiano iam ex officina prodire parabam, quum Godfrey me per telephonum provocavit.

“Quonam hodie vales modo, Lester?” quærit ille.

“Non ex omni numero ut vellem,” respondi.

“Iamne paravisti quæ ad profectionem tuam die Iovis feriatam spectant omnia?”

“Id quidem, Godfrey mi, haud lepidissimum iocum esse arbitror.”

“Equidem nullo modo iocor. Volo te ea apparare. Interea tamen quid tibi de haustu modicæ auræ salsæ, hac ipsa vespera, videtur?”

“Quam optimum. Ecquí id eveniet?”

“La Savoie circa horam sextam ad moratoriam appellet. Ego nostra celoce[1] ei obviam ibo. Inspectorem Pigot — agentem Francicum — paucis convenire volo. Visne interesse?”

“Quidni velim!” respondeo illi. “Ubi vis te conveniam?”

“Hora quinta in exitu Viæ Libertatis.”

“Adero,” illi promisi. Et adfui.

Simul atque celocem ingressi sumus, soluta est, puppi in flumine retro acta, edito acuto sibilo, proraque prorsum versa, iter secundo flumine ingressa est. Celox navigium erat expeditum — Record, quod alia diurna plerumque superare hactenus gloriabatur, idem et nunc præstiturum erat — et quum se in cursum elaboravit, machinæque eius ad numeros halitabant, ripæ utrimque celeriter retrorsum labi parebant.

Definientia lineamenta urbis Neo Eboracenæ, ut e flumine visuntur, mundi miraculorum unum efficiunt, quæ ego stans contemplabar, donec in portum inferiorem iter flexissemus. Duo alii erant in stega — relatores navales ordinarii, ut puto — quibuscum Godfrey ad deliberandum de muneribus operis vespertini in diætam descenderat; itaque ego ad proram haustum quantum poteram auræ salsæ, cuius saporem iam in labris meis perceperam, progressus sum. Statua Libertatis paullo ante nos erat, ingensque facis suæ lumen speculatorium aquas persultabat. Navigia innumera huc et illuc circitabant, luminibus in aquis trementibus, longe autem prorsum, aliquanto ad lævum, ab aura reverberatum lumen videbam, quod situm Insulæ Coney indicabat.

Mox et Godfrey accessit, unaque stantes silentio spectaculum intuebamur.

“Nonne hæc grata sunt visui?” cœpit tandem fari. “Hem! cerne illam naviculam!” pergit ille, conspecta quadam celoce, in sinu deorsum festinante, nosque pedetentim assequente, ac sensim superante. “Hæc certe novit quæ celeritudo sit. Ista celox nostra haud limax est, ut nosti; at vide sis quam illa nos prætereat. Miror oppido quænam illa sit. Quæ illa est navicula, navarche?” inclamat præfectum in ponte.

“Non novi eam, mi Here,” respondit navarchus, telescopio seposito. “Celox privata — nomen non liquet — genus aplustris operit puppim. Vexillum fert Francicum. A tergo nobis cæteræ naviculæ preli[2] vehuntur,” ait navarchus. “Atque illic stat La Savoie, sive ad moratoriam[3] lentescens.”

E longinquo satis clare discerni poterat ingens cortex classiariæ[4] in horizonte tenebricantis, cum ordinibus luminum emicantium.

“Haud satis solemus intelligere quam ingentes hæ naves sint, donec eas e superficie aquæ cernamus,” noto ego. “Cernedum quam immanis illa sit.”

“Et tamen ista non est e maximis quidem,” refert Godfrey. “Unam e maximis subire — veluti Olympica — est eventus, quem memoriá non facile deleas.”

La Savoie iam ita conquievit ut fluitando tantum se contra æstum sustineret, quum porta unius inferiorum adituum propandebatur. Eodem fere momento navicula pulsitans eo accessit, deligatur, quatuor viri conscendunt, ac mox intra portam evanuerunt.

“En, medici ascenderunt,” inquit Godfrey. “Illic autem est celox Francica ad latus progrediens.”

Helciaria[5] moratoriæ ad puppim recessit, eiusque locum celox Francica cepit. Post breve colloquium unus ex ea in portam levatus intravit Sabaudiam. Nostram denique vicem secuti, post ingentem aquarum turbationem ac tumultum, unde ego illisionem verebar, nos subivimus apertam portam, celoceque nostra, orá[6] ad nos traiecta, destinata, sistimus, et paucis minutis post ego et Godfrey, cum alteris duobus in constrato grandis vectoriæ eramus.

Salute inter comites meos præfectumque portæ apertæ utrimque data ac reddita, per angustiorem ageam[7] gummi ac fervidi metalli nidore redolentem progrediebamur, tum sursum per plures cursus graduum, donec in principe stega per scalare[8] medianum pervenimus. Duo nostri comites hic a nobis discesserunt ad videndos, ut puto, eminentiores quosdam vectores, quorum sententias circa questiones diei (ut credi licet) ex consensu vulgi cognoscere et expetere videbantur. Godfrey constitit ante officinam ærarii, pagellamque suam nomenclatoriam per fenestellam homini in septo porrexit.

“Herum Pigot, præfectum Servitii Securitatis Parisiaci vellem paucis convenire,” inquit. “Fortasse pro tua humanitate curabis ut aliquis mediastinorum[9] nomenclatoriam meam ad eum deferat.”

“Haud erit necesse, mi Here,” urbane ille respondet. “Herus Pigot illic stat — vir ille canis capillis, tergo ad nos versus. Exspectandum tamen tibi erit modicum; is enim qui cum eo modo agit a consulatu Francico est, paucisque ante momentis advenit.”

Vultum Inspectoris Pigot videre non poteram; animadverti tamen eius staturam admodum erectam, quæ eum militari disciplina institutum prodebat. Nuntius consulatús Francici vir erat iuvenilis, mystacibus ceratis et extersis, oculariaque gerens. Eodem tempore salutabat herum Pigot, et post aliquot verba, ex interioribus sacculis produxit involucrum[10] officialis formæ, vittá rubrá circumligatum, magnoque sigillo munitum.

Herus Pigot paucis aspexit, interea dum salutator suus aliquid in aurem eius susurravit; tum nutu assensus in proximam ageam diversus est, salutatore comitante.

“Negotium officiosum, sine dubio,” interpretatur ærarius, qui eventulum etiam observabat. “Herus Pigot ex optimis nostræ decuriæ lictorum est, et conversationem cum eo iucundissimum comperies. Haud dubium quin negotiis mox solutus prodeat.”

“Credo quidem, nisi quod interea dignissimi quoque æmuli mei adfuturi sint,” respondit Godfery gestu iocoso. “Hi vestigia mea premunt — quin et iam adsunt!”

Vicenis circiter minutis proximis relatores cæterorum diurnorum non cessarunt affluere, et mox tota eorum turba officinam ærarii circumfudit. Nam fere ab omnibus diurnis aliquis specialis relator ad intervisendum herum Pigot delectus erat. Manifestum enim parebat cuncta diurna hunc eventum summi fecisse. Interim ioca bono animo iactabantur, dein aliquis mediastinorum pecunia corrumpebatur ad nomenclatorias congestæ turbæ ad herum Pigot deferendas, et exauditionem petentes.

Mediastinus ridens discessit, mox tamen reversus nuntiabat herum Pigot paucis minutis ad eos excipiendos paratum fore. Sed quum quinque minuta præterivissent, nec ipse comparuisset, hi impatientes iterum tumultuari cœperunt. Isti enim reguli preli ad exspectandum invito assueti non sunt.

“Suadeo ut in castra eius impetus fiat,” relator Mundi dicit.

Eodem fere tempore herus Pigot egressus est in ageam. Momento temporis relatores eum circumfluxerunt.

“Æstimatissimi amici a prelo,” tractim, et vix ullo vestigio peregrinæ enuntiationis fari cœpit, simul in vultus se circumfluentium dispiciens. “Ignoscetis mihi si mei causa tam diu vobis exspectandum erat, sed rebus detinebar maximæ gravitatis; quin etiam vidulo[11] meo convasando. Mediastine,” subiungit, “vidulum meum ante ianuam reperies. Velis huc eum afferre, ut ad excedendum statim paratus esse possim.” Mediastinus propere digressus est, herus autem Pigot se ad nos vertit: “Itaque mei amici,” prosequitur, “quí potero me vobis utilem præstare.”

Ex rei natura vice oratoris Godfrey fungi debebat.

“Primum, mi Here Pigot, te, in Americam advenientem, salvere iubemus,” ait ille, “dein sperare libet moram, quam in patria nostra exiges, prosperrimam ac iucundissimam futuram.”

“Dicis amicissime,” iucundo risu respondit Francus. “Persuasum mihi est hic me omnia iucundissima experturum — præsertim urbem vestram miram, de qua iam tanta audivi iucunda, stupenda ac mira.”

“Deinde,” prosequitur Godfrey, “speramus, te adiuvante, fieri posse ut decuria lictorum nostra mysterium nuper hic cæsorum trium retegere, reumque apprehendere valeat. Sibi enim relicti nihil proficere posse videntur.”

Herus Pigot velut in deprecationem manus protendit.

“Ego quoque spero labores nostros effectu non carituros,” ipse respondit; “verum si lictores vestri efficere nihil poterant, vereor ut exili meá operá possint. Ego profecto magna decuriæ vestræ admiratione teneor; labores eius miris eventibus iure gloriantur, præsertim si rerum statum sibi obversantem ex æquo ponderemus.”

Sermo autem eius voce tam ex corde genuina prolatus mihi videbatur, ut vix verbum eius dubitare auderem; Godfrey tamen subridebat tantum.

“Lictorum decuriam Francicam in orbe efficacissimam esse,” inquit ille, “iam in proverbium abiit. Certe tu habes quod de horum morte sentias?”

“Vereor admodum,” respondit herus Pigot veluti dolenter, “ut hic quæstioni isti modo respondere possim, aut ut eam tecum pertractem. Primum oportebit me præfecto vestrorum agentum quædam referre. Cras cuncta quæ potero cum voluptate tibi enarrabo. Verum pro ista vespera labia mea constricta manere decet, quamcunque doleam me minus civilem præbere oportere.”

Satis clare licebat mihi audire a tergo quemadmodum relatores leni retrorsum spiramine tracto improbarent negatum directæ quæstioni responsum. At nullum profecto dubium esse poterat, quin herus Pigot officio suo rite stetisset; tamen Godfrey assultum a latere tentavit.

“Futurumne est ut hac vespera in terram descendas?” quærit.

“Equidem aliquem, qui vicem decuriæ agentum gerat, me hic conventurum paravi,” explicat herus Pigot. “Cum eo in urbem ire exspectavi; tempus enim urget. Præterea, quo citius opus nostrum aggrediemur, eo existimo verosimilius cum fructu nos elaboraturos. A, fortasse is ille est!” subiungit quum vocem sciscitantem elatam de “Musir Piggott” audivisset.

Vocem ego agnovi, ut et Godfrey, probeque animadverti umbram tristitiæ in eius vultu.

Momento post Grady, cuius calcibus Simmonds insistebat, viam sibi cubitis per turbam parabat.

“Here Piggott!” clamitabat Grady, manumque gracilem Franci vastis suis ungulis compressit ea quidem vi, quæ sine dubitatione dolorem incussit. “Delectat me videre te posse, mi Here. Salvus esto in urbe nostra, ut nos hic in America dicere solemus. Enixe spero te Anglice scire, nam ego linguaculam tuam prorsus non calleo. Ego Delectus Grady sum, præfectus decuriæ agentum; hic autem Simmonds est, unus meorum hominum.”

Suavis heri Pigot morum tranquillitas ne minimum quidem erat turbata.

“Pergratum mihi est te, mi Here, convenisse; et te, mi Here Simòn,” fatur ille. “Ita sane, scio Anglice — tamen, ut vides, non sine arduo conatu loquor.”

“Isti relatores, ut mihi videtur, ad exitium te molestant,” quibus dictis per turbam circumspexit, frontemque rugavit, quum Godfrey animadvertit. “Iam deceret vos iuvenculos hinc facessere. Hac enim vespera nihil e nobis elicietis, nonne, Here Piggott?”

“Ex mea parte paullo ante palam feci me oportere ut primum acta ad referrem,” assentitur Pigot.

“Tum secedamus aliquo, bibamusque aliquid,” suggerit Grady.

“Ego vero,” mite respondet Pigot, “sperabam sine mora nos in terram descensuros. Acta enim pro te habeo parata . . .”

“Placet,” excipit Grady, “postea autem quam acta perspexero Latamviam tibi ostentabo, tecumque paciscar nullá tali re hilareos Parisios gloriari posse. Celox nostra nos præstolatur, ac statim licebit nos discedere. Tuane ista bulga est? Itane? Apprehende eam, Simmonds, ferque tecum,” et sic Grady præivit gradus descensurus.

At mediastinus attentissimus Simmonds antevertit.

Herus Pigot leni risu ad nos conversus,

“Ad crastinum ergo usque diem, amici,” inquit. “Hospes ero Diversorii Astor, libenterque ibi vos excipiam, horá undecimá? Hac vespera vobis me nihil edisserere posse revera perquam doleo.”

His dictis ærario manum porrexit, nosque sublata manu salutans, se socium Grady adiunxit, qui satis impatiens has amœnitates observabat. Denique per gradus oculis nostris iunctim se subduxerunt.

“En, amici, exemplum, quam sint mores contrarii!” affatur nos Godfrey circa se dispiciens. “Non vos pudet Americæ?”

Adstantes riserunt, probe enim tenebant hæc ad Grady referre, tamen etiam palam constabat inter illos assensum negari nequire.

“Veni, Lester,” de discessu cogitans me affatur, “iam et redire convenit. Ad cæteros revehendos celocem iterum mittam,” quibus dictis gradus descendere cœpit.

1. Celox, -cis, genus est navis celerioris, plerumque privatorum, \ ad navigandum animi causa. 2. Prelum, -i, sensu proprio ac primo est torcular ad premendum, \ quo exprimimus succum plantarum, uti uvæ, olivæ, cannarum; \ latiori sensu prelum typographorum, denique producta \ typographiæ, præsertim diurna. Idiomata moderna pleraque, quum \ proprio vocabulo careant, Participium Præteriti verbi Latini \ premo (pressus, -a, -um) usurpant. 3. Moratoria, -æ: subaudi statio, ubi medici officiosi vectores \ in valetudinem eorum inquirentes navim demorantur. 4. Non tantum bellicæ, sed etiam mercatoriæ naves cuiusque \ consortii classis appellantur. 5. Helciaria, -æ, navis est quæ aliam, veluti helcio, vectat. 6. Ora, -æ, est funis, quo navis deligatur, destinatur vel \ tractatur. 7. Agea, -æ, est ambitus, sive faux, vel via inter casterias, \ cubicula. 8. Pars navis in medio, ubi mediæ scalæ, sive gradus, sursum \ ducunt. 9. Mediastinus, -i, est homo in locis publicis ad servitia omnis \ generis præstanda conductus. 10. Involucrum, -i, est cui litteræ includuntur, quod a fronte \ titulum, vel insignaculum (nomen, locumque cui et quo \ reddantur), a tergo autem — nonnunquam — sigillum fert. 11. Vidulus, -i: genus bulgæ, vel sacciperii, quod viatores manu \ secum gerunt, in quo res exiguæ ad commiditatem necessariæ \ continentur.

Caput XXIV.

Secretum Arcæ.

Godfrey mihi in crepidine valedixit, et ad suam officinam properavit, ut eventus diei in tractatu comprehenderet, quocirca mihi iam in antecessum constabat eum mores Americanos, præsertim quos Grady exhibuerat, perstricturum. Cæterum, quod ad me attinet, iste vel modicus aeris salsi haustus cibi appetentiam haud parum exacuisse mihi parebat, unde pilento meritorio me ad Murray convehendum censui, quod cæteram vesperæ partem cœnæ lautiori accumbens explendam statui. Cæterum, nisi sim in certo statu animi, ganea Murray non me admodum allectat. Templum in angulo pseudo-Græcum, cum aqua per gradus decurrente, fictæ dein nubes quæ per laquear fluitare simulantur, mensæ vitreæ ab imo illustratæ — cuncta hæc, quotidiano quidem more vulgaria videntur ac trita; subinde tamen, quum animus in curiosa ac peregrina inhiat, ganea Murray placet, quum lauta muliercularum indumenta, nitentes humeri, venustique vultus in hac congerie ineptiarum, satis valent quæ animo quid pictorii ac poetici suggerant ac supportent. Insuper, utique, et culinaria ars accedit ponderanda, quæ quidem nihil quod desideretur relinquit.

Animo hac vespera tali eram ut locum hunc æqui bonique facerem; nec mirum si ordinem cœnæ tam otiose prosecutus sim, tantumque temporis circa nigram caffam volvellasque triverim, ut iam decima esset hora quum in viam Quadragesimam Secundam egressus essem. Vel momento diremi satius esse pedibus domum ambulare, ideoque ad Latamviam regressus sum, quæ iam turbis e theatris excedentium scatere cœpit.

Sæpissime ut eam videram, tamen Latavia noctu candentibus eius signis, turbis variantibus, clangenti vehiculorum caterva, ac denique tabernarum illustribus ostentariis,[1] miro modo me devincit. Recte quidem Grady docuit “festivos Parisios” nihil cale quo gloriari posset, habere; at ne alia quidem urbs, quantum ego sciam. Ista prorsus unica est, vereque Americana; proin obambulavi eam omni quo par eram otio, ut omnia eius oblectamenta perciperem; tamen subinde stiti ad cernenda ostentamina,[2] atque ad Diversorium Hoffman — eheu, iam nudatum suo Bouguereau — ad meum penu volvellarum explendum.

Assecutus denique Compitum Madison sub arbores me diverti, quod moris mei est, unde clarior est in Ædes Erugatorias[3] prospectus, adversum cœlum albicantes. Illinc in Turrim Metropolitanæ Cautelæ[4] suspexi multo altiorem, aspectu tamen minus poeticam, cuius ingens horologium collustratum me commonuit iam fere decimam cum dimidia esse.

Tandem Lataviá iterum traiectá, iter meum deorsum in Viam Vigesimam Tertiam, versus Marathonem iturus, flexi, quum cornu assecutus obviam factus sum iis tribus qui paullo ante me eodem gressus suos direxerunt. Protinus agnovi Grady atque Simmonds, in medio quorum herus Pigot itabat. Manifestum erat Grady promissis stetisse, Grandemque Viam Candentem a summo ad imum, cum omnibus suis mirabilibus ostendere, muneris sui duxisse, et hoc maxime quidem liberali modo — qui ritus sine dubio postulavit ut auctore se hospes peregrinus cuncta temeta[5] Americanis propria degustaret — unde factum est ut crura Grady sensim vacillarent. Ex mera comparatione gentili etiam herum Pigot oculis perstrinxi, sed reperi eum prorsus sine labe esse.

