Mons Spes, et novellæ aliæ

Part 6

Chapter 6 3,466 words Public domain Markdown

“Quid? eos? — Quosnam?” quæro risu simulato.

“Eos utique intelligo, quicunque ii sint, qui domum infestant; nullius pensi eos habeo; eorum e multis annis memini, quum in hac domo non ut famula habitavi, nec ignoro, aliquando futurum esse ut iidem mortis meæ auctores sint. Iam nihil curo — utique sum iam senex, serius aut tardius mihi moriendum esse scio; ac tum iterum cum iis ero, et in hac eadem domo.” Tam mœsta tranquillitate mulier loquebatur ut, profecto, formido quædam obstabat quominus cum ea amplius colloqui prosequerer. Soluto itaque locario septimanæ, ego et uxor fortunatos nos existimavimus quod tam vili nos redimere poteramus.”

“Quin tu me magis curiosum reddis,” refero illi, equidem ego nihil mallem quam in domo infesta pernoctare. Velis, rogo, eius domus, quam tu tam turpiter deseruisti, situm indicare.”

Titulo sitús ab amico impetrato, simul atque invicem valedixeramus iter meum rectá domum versus indicatam flexi.

Ea in vico septemtrionali Viæ Oxoniensis, loco haud illustri, sed honesto, sita est. Domum prorsus occlusam, sine notitia in fenestra reperi, nec pulsanti mihi responsum datum est. Ut me verto, puer cæliarius,[3] qui culignas stanneas ab emptoribus suis colligebat, me affatur: “Quemquamne ex ea domo vis, mi Here?”

“Volo, sane, mi ephebe; fando enim audivi eam ad locandum prostare.”

“Ad locandumne? Hem, mulier quæ eam curabat obiit; iam e tribus septimanis mortua est, nec quisquam ad ibi habitandum reperiri potest, quamvis herus I — præmium obtulerit munificum. Matri quoque meæ, quæ illi servitia diurna præstare solet, obtulit libram unam per septimanam ut modo fenestras aperiret et clauderet, sed ipsa renuit.”

“Renuit? et quamobrem?”

“Domus infestatur; atque curatrix in lecto suo, oculis apertis reperta est mortua. Eam aiunt a diabolo esse laqueo peremptam.”

“Va! Sed tu herum I — memoravisti; estne ipse eius domús dominus?”

“Ipse est.”

“Ubinam is habitat?”

“Via G —, sub numero —.”

“Quidnam ipse est? — ullumne negotium agitat?”

“Nihil admodum, vir privatus est.”

Puero coronidem[4] præbui suæ liberali indicationi debitam, tum iter herum I — versus, viá G — converti, quæ via quidem ad illam erat prope, in qua stabat domus infesta. Pro bona mea fortuna herum I — domi suæ offendi, virum ætate provectiorem, intelligentiá commendabilem, moribusque integrum.

Nomen meum negotiumque ei ingenue aperui. Docui eum me domum eius infestam esse audivisse, mihi in votis esse domum ita infamatam examini subiicere, et eo proposito domum vel pro una nocte conducere. “Here mi,” refert ille, eximia civilitate, “domum ad usum tuum permitto ad tam breve aut tam longum tempus quam tibi libuerit. Locarium prorsus præter rem est; quin gratum existimabo si causam tam sinistrorum eventuum, qui eam pro præsenti omni valore privant, erueris ac declaraveris. Locare eam non possum, quum ne vel famulum quidem conducere queam qui eam curare, aut ostio attendere velit. Pro mala fortuna domus infestatur, si ita loqui fas est, non de nocte tantum, verum et interdiu, licet tumultus nocturni sint infaustiores, quin et horrifici. Misella anus quæ ibi tribus ante septimanis mortua est, egena e ptochotrophio erat, quam ego domui præfeci, utpote quæ in iuventute quibusdam membris familiæ nostræ nota erat et ita prospera, ut a patruo meo eam domum sibi conduxisset. Mulier ipsa satis culta, et ingenio firma, solaque fuit quæ permoveri posset ut in ea domo perseveraret. Revera, ex quo ipsa mortua est, et quod sua mors subitanea erat, ac propter examen ab inquisitore mortuario institutum, quod in vicinitate percrebruerat, omnem spem reperiendi aliquem qui curam domús susciperet, nedum qui conduceret, plane deposui, et hoc adeo, ut domum pro anno, sine omni locario, libenter permittam ulli, qui modo vectigalia, cæterosque sumptus suscipere non recusaverit.”

“E quonam tempore hæc domus ita infamata est?”

“Id vix dicere queo; sed certe e longo tempore. Anus illa quam tibi memoravi, iam tum retulit mihi quum primum conduxit eam infestam esse, circiter triginta aut quadraginta ab hinc annis. Ego profecto vitam meam in India Orientali egi, et quidem in servitio ipsius East India Company. In Angliam anno superiori redii hæreditatem patrui mei aditurus, quam quum adivissem, hanc domum reperi partem eius esse. Eam occlusam ac desertam reperi. Relatum mihi est infestam eam esse, nec quemquam eam incolere velle. Famam risu excepi, quod ea mihi tam absurda videbatur. Aliquantum pecuniæ insumpsi novum illi tectum imponendo, antiquæ supellectili novas quasdam res addendo, tum per præconia nactus sum inquilinum in unum annum. Chiliarchus is erat emeritus dimidio stipendio. Is cum sua familia, uno filio unaque filia et quinis aut senis famulis eo immigravit; postridie ad unum omnes domum deseruerunt; atque quamvis singuli eorum aliud et aliud quid se vidisse asseruissent, tamen ea singulis æque erant terribilia. Salva conscientia chiliarchum non modo tenere stipulatione, sed ne vituperare quidem poteram. Tum domum memoratæ vetulæ commisi, facultate concessa partes domús ut contubernia locandi. Nunquam mihi contigit inquilinum, qui ultra tres dies commoratus esset, obtinere. Historias eorum tibi non memorabo; nullis enim duobus unquam eadem eventa aut visa obversata sunt. Satius erit rem tibi ipsi experiri, quam ut præiudiciis obrutus et obsessus domum intres; tamen ad videndum audiendumque aliquid esto paratus, dabisque operam ut securitati tuæ prospicias.”

“Nunquamne tibi tanta curiositate duci contigit ut noctem in ea domo exigeres?”

“Quin ita contigit; non noctem quidem, sed tres horas plena luce solus in ea domo permansi. Curiositas quidem mea non expleta, sed restincta est. Nullo desiderio teneor experientiam renovandi. Ut vides, iure haud poteris conqueri quasi non aperte tecum egerim; atque, mi Here, nisi maximo desiderio rem periclitandi ardeas, et nisi corde sis fortissimo, impensissime tibi suadeo, ne in ea domo pernoctes.”

“Quin perquam ardeo,” respondi. “Ignavi soli de fortitudine in discriminibus sibi ignotis gloriabuntur; at mea audendi facultas tantis ac tam variis vicissitudinibus est probata ut iure confidam illi me in ipsa adeo domo infesta concredere posse.”

Herus I — amplius parum dixit; promit claves domús e foriculo scriptoriæ easque mihi tradit; tum gratiis ob suam in me voluntatem atque civilitatem actis, præmio meo potitus discessi.

Moræ experiendi impatiens, simul ac domum perveni, fidum meum famulum accerso — iuvenem hilaris ingenii, metús ignarum, superstitionum terriculamentis tam immunem quam unquam videram.

“Nonne F —” alloquor eum, “meministi quemadmodum in Germania ægre tulerimus in eo vetusto castello spectrum nos non reperisse, quod vulgo ferebatur sine capite castellum infestare solitum? Modo autem de domo audivi Londini, quam iustissimis e causis licet mihi revera infestam credere. Mihi in animo est hodie illic pernoctare. E relatis minime dubito ibi aliquid visui aut auditui se oblaturum — aliquid quod maxime horribile fieri possit. Existimasne, si te accersivero, tuæ fortitudini animique præsentiæ, quidquid demum eveniat, me concredere posse?”

“O, mi Here, mihi fidas, obsecro!” albis ridens dentibus respondit.

“Placet; ergo hic sunt claves domús, en titulus. I nunc, selige mihi arbitratu tuo cubiculum; et quoniam domus per septimanas inquilinis fuit vacua, suscitabis commodum ignem, ventilabis lectum, videbisque ut candelæ calæque[5] non desint. Ferto tecum etiam sclopellum[6] meum atque pugionem — hæc quidem quoad mea arma; tute quoque bene armabis; et tum si duodenos lemures non æquabimus, nihil nisi mœstum par Anglorum, et merito, habebimur.”

Per reliquam diei partem negotiis moram non patientibus ita eram occupatus, ut tempus de futura experientia nocturna cogitandi haud mihi suppeteret, cui tamen nomen honoremque meum devoveram. Solus eo vespere, et hoc tarde, cœnavi, ac more meo simul etiam lectitavi. Libellus quem ad id elegeram erat volumen tractatuum Macaulay. Hunc libellum mecum ferendum cogitavi, quum et stylus esset sanus, et materia substrata ex iis rebus quæ in vita usui essent, ideoque eo ut antidote contra phantasmata utendum iudicavi.

Proinde circa nonam cum dimidia volumen in sacculum recondidi, otioseque domum versus infestam spatiari cœpi. Accivi mecum et canem mihi charum, audacem admodum et vigilem, cui moris erat nocturnis temporibus in vicis desertis, in angulis et angiportibus formidolosis mures et glires venari. Cæterum canis erat omnium canum ad venandum spectra aptissimus.

Nox æstiva erat, sed alsia, cœlo aliquantum nubilo ac tristiori; nec luna aberat — languida et ægra, tamen luna; et, siquando nubes siverunt, post mediam noctem, lucidior.

Pervenienti mihi ad domum et pulsanti famulus lætus leni risu ostium aperuit.

“Prospere cuncta, mi Here, et commode.”

“O!” respondeo ego fere ægre, “nihilne insoliti audivisti aut vidisti?”

“Hem, necesse est ut fatear me aliquid curiosi audivisse.”

“Ecquid? dic, quidnam?”

“Sonum pedum pone me gradientium, et semel iterumque veluti susurrum ab auribus haud procul; præterea nihil.”

“Conterritus tamen non es?”

“Minime quidem, mi Here!” Atque audax hominis aspectus de una saltem re certiorem me reddidit, quidquid nempe eventurum esset, non me deserturum.

Nunc in ambitu eramus, ostium vero erat clausum. Attentionem meam canis meus sibi vindicabat. Primum quidem satis alacriter cucurrit introrsum sed pedes suos mox furtim ad ostium retraxit, atque scalpendo, voceque flebili sibi aperiri petivit. Postquam palpando ac mulcendo eum in gratiam reduxi, fato reconciliari videbatur, meque et F — sequebatur per domum, sed loco prorsum currendi et indagandi, ut mos ordinarius ei in cunctis locis peregrinis erat, pone calces meos se continebat. Primum subterna contubernia, culinam, officinas, præsertim autem cellaria inspectum descendimus. Hic tres lagenas vini reperimus in cista telis araneæ obtectas, quæ ex aspectu multis annis ante illic relictæ esse parebant. Lemures a vino abstemios fuisse satis erat clarum. Cæterum nihil, quod ullius esset momenti ibi reperimus. In postico erat areola, altis muris septa. Lapides in ea perquam erant uvidi. Quocunque in his uvidis lapidibus in pulverulento, muscoso ac fuliginoso pavimento gressi sumus, vestigia levia reliquimus. Ac nunc hic prima insolita visio apparuit, quam in hac curiosa domo cernere mihi contigit. Prorsus ante me subito vidi vestigium per se formari, quasi nullá causá. Subsisto, contrecto famulum, illique vestigium indico. Ante illud vestigium alterum æque celeriter imprimebatur. Ambo spectavimus. Cito eo me confero; vestigia ante me gradiebantur; quodque eorum parvum erat, parvæ prolis instar, tam indistinctum tamen, ut forma cuiusque accuratius vix distingui posset, utrique tamen nostrum nudo pede videbantur esse impressa. Visio hæc cessavit quum ad murum adversum pervenimus, nec nobis revertentibus repetita erat. Superatis gradibus conclavia in pedeplano intravimus — triclinium grandius, eius posticum, velut exedram, atque tertium cubiculum parvum, fortasse pro pedisequo — cuncta ut mors silentia. Hinc in exedram nos contulimus, quæ nova ac recens erat. In anteriori conclavi in artisellio consedi. F — candelabrum cum ardenti candela, quæ nobis lumen suppeditabat, in mensam collocavit. Dein fores eum claudere iussi. Ut se id facturus verterat, sella, e regione mihi, celeriter, sed silentio, se a pariete movebat, vixque ternis pedibus a mea, directeque ex adverso, sese deposuit.

“Eheu,” inquam, “hoc certe plus valet quam versationes mensarum,” cachinno eventum prosecutus, dum me ridente canis, sublato capite ululare cœpit.

F — revertens motum sellæ non animadvertit. Nunc cani pacando operam dabat. Ego ulterius sellam intuebar, mihique in ea lineamenta pallidæ, lividæ speciei humanæ videre videbar; at lineamenta tam erant indistincta, ut propriis oculis diffiderem. Canis nunc quietus erat.

“Repone, sis, sellam mihi adversam,” rogo F —, “et ad parietem fac colloces.”

F — fecit quod iussui. “Tune, mi Here, id fecisti?” quærit cito se ad me vertens.

“Egone? quidnam?”

“Hem, aliquis me percussit. Sat acriter sensi, hic in humero.”

“Non ego,” inquam; “sed præstigiatores hic nobiscum habemus; et licet technas eorum non perspiciamus, deprehendemus eos antequam nos perterreant.”

In exedra haud diu morati sumus, quoniam, profecto, aura tam erat humida et algida, ut satius haberem in diætam ad locum ascendere. Ianuam exedræ obseravimus, quod quidem iuvat memorare, in singulis conclavibus quæ in pedeplano perscrutati sumus, perfecimus. Cubiculum quod famulus mihi elegerat, in ea contignatione optimum fuit; bene enim spatiosum erat, duasque habebat fenestras in viam patentes. Lectus fulcris sursum prostantibus satis magnum spatium cubiculi explebat, obversusque stabat foco, qui clarus lætusque flagrabat. Ad lævum ianua patebat lectum inter et fenestram, ingressus cubiculi quod famulus sibi elegerat. Cæterum istud cubiculum angustius erat, cum grabato pro lecto, alioquin id nulla ianua cum ambitu iunxit, nec alium habebat ingressum quam qui in meum cubiculum ducebat. Ab utroque latere foci calicularia[7] stabant sine seris, parieti applicita, chartaque eiusdem coloris obducata. Calicularia hæc sedulo inspeximus; nihil in iis erant nisi unci ad pendenda indumenta muliebria. Pulsavimus parietes; manifeste solida omnia, hi enim parietes muri erant domús. Indagine hac cubiculorum finita, paulisper me refocillavi, tum vero convolvulum[8] accendi, et ab F— iterum comitatus, prodivi ad examen prosequendum. Ad caput graduum erat alia ianua, quæ firmiter erat obserata. “Mi Here,” affatur me famulus stupens, “hanc ego ianuam, primum quam intraveram, cum cæteris unà reseravi; certe ab interiori obserari non poterat, nam —”

Antequam sententiam finivisset, ianua, quam neuter nostrum tunc attrectabat, sua sponte, silenter aperiebatur. Nos invicem intuebamur. Idem cogitatum utrumque nostrum incessit, humanum hic interventum autumari ac reperiri debere. Primus ego irrui, famulo sequente. Cubiculum erat parvum, inane ac desolatum, sine supellectili, cum aliquot cistulis et æronibus in angulis, exigua fenestra contabulata — ne focus quidem — nulla alia ianua nisi qua ingressi sumus, nullæ tapetæ in constrato, constratum vero erat vetus, iniquum, cariosum, passim resartum, quod ex albicantibus frustis tabularum insertis facile constabat; at nihil vivi, nec ullus loculus ubi quidquam vivi sese facile occulere posset. Ut ibi circumspectantes stabamus, ianua, qua intraveramus, æque silenter claudebatur, quam antea aperta erat, nos autem captivi facti sumus.

Nunc primum horror ineffabilis artus meas pervasit. Non sic meo famulo. “Certe non iis in animo erit sic nos capere, mi Here; ianum istam cariosam uno ictu calcis perfringam.”

“Tenta sis primum manu, utrum cedat,” suadeo, vaga illa formidine discussa, quæ paullo ante me occupaverat, “interea dum tabulaturam fenestræ resero, quidque foris sit videro.”

Apertis tabulis reperi fenestram in aream posticam spectare, quem antea descripsi; nullum erat pinnaculum, nihil prorsus nisi murus ad perpendiculum. Nemo qui illic descensum tentasset, antea quam pedes lapidibus areolæ illisi fuissent ullum reperissent sustentaculum.

F — interim ianuam aperire frustra tentabat. Nunc ad me conversus facultatem petivit vim tentandi. Commemorare hic iuvat in iustitiam erga famulum, tantum ab eo omnem pavorem superstitiosum abfuisse, ut sua intrepiditas, tranquillitas, præsentiaque animi in vicissitudine tam ardua in sui me admirationem raperent, mihique gratulabar comitem mihi reperisse qui discrimini omni prorsus par esset. Facultatem petitam libenter ei concessi. At vero, quamvis ipse viribus multum posset, suum hoc tentamen æque futile erat quam leniora ante. Ianua ne tremebat quidem, fortissime ut ipse calcibus tutudisset. Lassus et anhelus destitit. Tum ego eam impetivi, æque frustra. Ubi a vano conatu et ego cessavi, ea ipsa formido mihi obrepere cœpit, verum nunc algidior et contumacior. Sentire opinabar quemdam insolitum funebremque halitum e rimis tabulati emanare, vique quadam virulenta, et humanæ vitæ pestifera auram saturare. Nunc ianua veluti sua sponte, silenter pandi cœpit. Nos ad caput graduum ruimus. Lumen quoddam languidum ambo conspeximus — ad magnitudinem staturæ humanæ, sed informe et insolidum — præ nobis moveri, et gradus ascendere, qui hinc ad subteglinum ducebant. Ego secutus sum lumen, famulo comitante. Ad rectum a capite graduum visio intrabat pusillum cubiculum subteglini, ianua cuius patebat. Ictu oculi et ego intravi. Tum lumen in globulum corruit perquam fulgidum ac vividum; paulisper super lectum conquievit in uno angulo, tremebat paulisper, tum evanuit. Accessimus ad lectum, eum perscrutati sumus — erat autem semivelarius, ut in subteglinis, ubi cubicula famulorum sita esse solent, plerumque reperitur. Super arculam iuxta positam animadvertimus obsoletum et discolor sericeum arsineum,[9] acu usque in fissa parte hærenti, e dimidio reparatum. Arsineum pulvere erat obsessum; illius fortasse quondam anús, quæ postrema in ea domo mortua est, et hoc suum esse poterat cubiculum. Satis mihi curiositatis ad evellendum foriculum suppetebat. In eo variæ næniæ muliebres latebant, ut particulæ telæ et munditiarum, duæque epistolæ discolori vittula flavida colligatæ. Audendum censui epistolas in meam redigere potestatem. Nihil amplius notitia dignum in cubiculo reperimus, nec lumen iterum comparuit; sed quum discessuri nos converteramus, in tabulato ante nos sonum pedum gradientium clare ac distincte audivimus. Dein cætera tria cubicula subteglini pertransivimus, gressibus continuo nos præcedentibus. Visui nihil, sed crepitus gressuum auditui se obtulit. Epistolas manu tenebam; et ubi per gradus descendebam, carpum mihi prehendi, lenique conatu litteras mihi subduci velle satis clare sensi. Tanto, utique, arctius eas tenui, quo facto conatus ille cessavit.

Pedetentim pervenimus ad cubiculum pro me selectum, ubi animadverti canem non nos secutum, sed in loco suo permansisse. Is se ad focum arcte contraxit, et continuo tremebat. Acris me cupido litterarum legendarum tenebat; et dum legendo eram intentus, famulus cistellam, in qua arma nobiscum allata continebantur, mensæ, prope ad caput lecti mei apposuit, tum ad sedandum canem se convertit, qui tamen eum parum videbatur curare.

Litteræ breves erant, tempora dati assignata — accurate quinis et tricenis ex hinc annis. Manifestum erat eas scriptas fuisse ab amasio ad amicam, aut a marito ad iuvenem uxorem. Non modo genus dicendi, verum etiam prioris itineris maritimi commemoratio satis clare prodidit auctorem nauticum fuisse. Ratio verba litteris exprimendi ostendebat scriptorem non diligenter institutum fuisse; lingua tamen qua utebatur firma et agens erat. Verba dulciora amasii genus spirabant agrestis ferique amoris; at hic et illic non amoris sed fortasse criminis arcanum obscure innuere parebant. “Nos invicem amare deberemus,” erat sententiarum, quarum usque memor sum, una, “nam quantopere quisquam nos exsecraretur si cuncta nota essent.” Porro: “Noli pati ut quisquam tecum unà noctu in eodem cubiculo sit — loqueris enim in somnio.” Dein: “Factum infectum reddi nequit; ego autem aio tibi nihil contra nos subesse, nisi mortui in vitam redire queant.” Hic, manu subtiliori, fœminea, interscriptum erat, “Queunt autem.” In postrema epistola, quæ secundum tempus erat ultima, eadem manus fœminea hæc verba adscripsit: “In mari interiit quarto Iunii, eodem die quo —”

Depositis litteris, de earum tenore mecum meditari cœpi.

Sed quum vererer ne cursus cogitationum in quem lapsus sum constantiam animi labefactaret, statui mecum claritatem mentis meæ restaurare, ut quæcunque mira nox imminens latura esset, iis occurrendo par essem. Postquam ergo animum suscitaveram, litteras in mensam reposui, ignem, qui in foco usque flagrabat, fovi, volumen Macaulay evolvi, mihique anteposui. Satis commode lectitavi usque ad undecimam cum dimidia. Tunc, ut eram vestitus, in lectum me constravi, famuloque idem faciendi facultatem dedi, monui tamen eum ut vigilaret, item, ianuam inter cubicula nostra apertam eum habere iussi. Itaque nunc iam solus duas candelas ardentes iuxta caput lecti in mensa servavi, horologiolum autem e sacculo iuxta arma in mensam deposui, ac tum Macaulay placide lectitare prosequebar. E regione mihi focus læte ardebat, atque in stragulum ante focum canis prostratus dormire videbatur. Vicena circiter minuta post aeris meatum perquam algidum genas meas præterlabi sentiebam. Ianuam ad caput graduum ducentem a dextro, sua sponte apertam esse arbitrabar. Minime tamen — nam erat obserata. Tum ad lævum conversus animadverto flammas candelarum quasi a vento violenter agitari. Eodem temporis puncto horologiolum ab armis lenissimo lapsu abscedere video — leniter, leniter — nulla visibili manu — evanuit. Prosilio in pedes, una manu sclopellum, pugionem altera prehendo, ne idem fatum sortirentur, sustuli; nolebam enim iis, ut horologiolo, spoliari. Sic ergo armatus in constrato circumspicio: nullum horologioli vestigium. Nunc tres sonoræ ac distinctæ pulsationes a capite spondæ exaudiebantur; famulus clamavit: “Tune, here pulsas?”

“Non ego; cave!”

Iam et canis suscitatus coxim sedebat, et auriculæ eius prorsum ac retrorsum celeriter agitabantur. Oculos suos tam sinistro modo in me defixos habebat, ut omnem meam attentionem in se traheret. Pedetentim surrexit, omnibus pilis suis arrectis, omnibusque artubus rigore correptis, et eodem sævo intuitu stabat. At mihi nulla erat copia canem examinandi. Subito famulus meus e cubiculo egreditur; atque si unquam imaginem horroris in vultu humano conspicere mihi contigit, id tum fuit. Si ipse mihi in via occurrisset, non eum agnovissem, ita omnia vultus eius lineamenta immutata erant. Me cito præterivit, mihique in aures susurravit, quod ne de suis quidem labiis venire videbatur: “Fuge! fuge! me insequitur!” Accessit ad ianuam, eam reseravit, nactusque gradus, dilabebatur. Præter voluntatem ad caput graduum eum prosequor, inclamo eum ut maneat; verum ille prehensis cancellis, ternos quaternosque gradus transiliit. Audivi ubi stabam ostium aperiri, iterumque claudi. Itaque solus eram in domo infesta.

Pro momento tantum anceps eram, utrum satius ducam famulum sequi, an perseverare. Pudor perinde atque curiositas vetuerunt quominus tam ignavum facinus perpetrem. Itaque regressus sum in cubiculum meum, ianuam pone me obseravi, atque caute intravi cubiculum famuli. Nihil ibi reperi quod iusta causa fugæ videri posset. Iterum pervestigavi parietem, utrum ulla ibi ianua occulta esset. Nullum vestigium eius reperi, ac ne rugam quidem in atrofusca charta quæ parietem tegebat. Quonam ergo modo RES ea, quidquid id fuerit, quæ eum adeo perterruerat, eò, nisi per cubiculum meum, penetrare poterat?

Reverti igitur in cubiculum meum, eá ianuá, quæ in illam cameram ducebat, obseratá, meque exspectabundum ac paratum ante focum stiti. Nunc observavi canem ut se in angulum ad parietem contulit, sese huic arcte applicuit, omnique nisu in eum penetrare tentabat. Accessi ad animalculum idque alloquor; misella bellua præ terrore manifeste extra se esse videbatur. Cunctos dentes ostentabat, ac saliva ex ore manabat, et procul dubio me momordisset si eam contrectassem. Non me novisse videbatur. Quiscunque cuniculum in vivario a colubro fascinatum viderit in angulo trepidantem, angorem fere sibi repræsentabit, cuius indicia hic canis exhibebat. Quum omnem conatum ad canem placandum vanum esse intelligerem, veritus etiam morsum eius in eo statu tam esse lethalem quam in hydrophobia, reliqui eum, arma mea in mensam iuxta focum collocavi, consedi, iterumque Macaulay inchoavi.

Ne eximiorem audaciæ dotem mihi vindicare videar atque constantiæ, quam lector exaggeratam possit iudicare, ignosci mihi posse arbitror, si pauca quæ philautiam[10] sapere queant, de me allegare ausus ero.