Mons Spes, et novellæ aliæ

Part 4

Chapter 4 3,276 words Public domain Markdown

“Vestes tuæ, mi here,” inquit Glück, “ibi mox exsiccabuntur;” quibus dictis, ad versandum veru iterum consedit. At vestes senis minime siccabantur, quin guttæ cadere nequaquam cessarunt, sed defluere in favillas pergebant, ignis autem sibilare ac sputare cœpit, et pedetentim nigrescere, atque tristiorem aspectum induere; pallium istiusmodi nunquam antea visum est: quæque eius ruga imbricis more aquam fundebat.

“Here mi, obsecro,” ait tandem Glück, postquam per quadrantem horæ observabat aquam de pallio fluentem, atque instar fili hydrargyri per medium pavimentum manantem; “visne ut tibi pallium in loco sicco pendam?”

“Habeo tibi gratiam, filiole, sed id minime expedit;” respondet senecio haud omnino lepide.

“At, mi here — revera doleo,” instat Glück invitus, “equidem vereor, hercule, ne mihi ignem restinguas.”

“Nihil refert, tanto diutius durabit vervecinam assare,” retulit senecio minime turbatus.

Glück multum stupuit, miratusque est mores sui hospitis, nec illi plane liquebat utrum ii mores collecti magis fuerint an humiliores. Vultum igitur avertens, veru per ulteriora quinque minuta versare perrexit.

“Aspectus vervecinæ illius certe præclarus est,” denique fatur senecio. “Nonne posses mihi offam ex ea præbere?”

“Nullo pacto, here mi!” refert Glück.

“Admodum esurio,” prosequitur homunculus. “Nec heri, nec hodie quidquam ad gustandum habui. Certe micam ex articulo fœmoris fratres tui haud iacturæ loco haberent.”

Senecio voce adeo mœsta loquebatur, ut corculum Glück prorsus liquesceret. “Fratres mei segmentulum eius mihi in hodiernum diem promiserunt,” inquit, “hinc licere me existimo id tibi dare, mi here, sed ne micam quidem plus.”

“En puerum probum!” laudat eum hospes.

Tum Glück patinam calefecit, cultrumque acuit. “Nec curo si ob hoc vapulem,” cogitat secum. Ipso momento temporis, ubi frustulum e vervecina desecuerat, vehemens pulsus ianuæ exaudiebatur. Senecio desiliit de pinna, quasi iam nimium illic caleret. Glück reposuit frustulum resectum ut loco hæreret, interim autem ad ianuam aperiendam cucurrit.

“Quid nos tantum temporis in pluvia detines ac demoraris?” increpitat eum Schwartz, ut ingressus umbellam detentam ei in vultum iniecit; sic sane, furcifer parve,” subiungit Hans, superaddito circa auriculam educatorio pugni ictu, ubi is post fratrem in culinam ingressus est.

“Dii nobis propitii sunto!” fatur Schwartz, ut ianuam intrat.

“Faxint Dii” obsecundat homuncio, sublato cucullione, dum interim se in media sistit culina, maximaque celeritate se proclinat.

“Quisnam ille est?” quærit Schwartz, prehenso volgiolo placentario,[1] et vultu admodum torvo.

“Equidem ego nescio, frater mi,” refert Glück perterritus.

“Equí est nactus ingressum?” vagit Schwartz.

“Adeo scilicet pluviá madebat, mi frater,” deprecabatur Glück.

Iam volgiolus in caput Glück descensurus erat, quum senecio cucullionem suum interposuit, qui ictum excipiebat tanta succussione, ut aspergo per totum cubiculum dissiliret. At hoc erat maxime mirum quod volgiolus non antea attigerit cucullionem, quam etiam e manu Schwartz elisus sit, ingentique verticillo, tamquam stramen in turbine, circumferri cœperit, ac, tandem, in adverso cubiculi angulo deciderit.

“Quis es tu?” ad senem conversus Schwartz scire postulat.

“Quid tuum est negotium?” canino hirritu Hans quærit.

“Misellus senecio sum, here mi,” humili ac modesto more homunculus explicare pergit; “viso nempe per fenestram igne, eius lumine inductus, suffugium vel ad quadrantem horæ hic quærere statui.”

“Velis itaque iam hinc abire,” fatur Schwartz, satis enim aquæ iam in culina habemus, quin tu eam siccatoriam facias.”

“Tempus nimis algidum uvidumque est, nec senem convenit tam impropitia tempestate tecto evertere; vide sis canos meos.” Hi enim, ut iam antea dictum erat, in humeros eius dependebant.

“Hem, ad te operiendum habes eorum satis,” refert Hans, “abi!”

“At ego admodum esurio, mi here, numquid non vobis superest frustulum panis, quo famem expleam, antequam abeam?”

“Panis? ais tu?” quærit Schwartz, “an tu existimas nullum nos pro pane locum et usum reperire posse, nisi ut rubro-nasonibus, tui similibus, eum dispertiamus?”

“Ut quid non vendis pennam tuam?” irridens quærit Hans. “Iam hinc facesse!”

“Paulisper!’ ” instat senecio.

“Apage!” clamat Schwartz.

“Rogo vos, ingenui viri —”

“I in malam crucem!” inclamat eum Hans per collare comprehensum. Simul tamen atque collare senis attrectarat, volgioli fata eum supervenerunt: gyrabat enim ac versabatur eodem modo, ac, denique, in angulo super eundem concidit. Ira tunc multum incensus eius frater Schwartz, ad eiiciendum homunculum, eum adoritur. Verumtamen et ipse, primum quam senem contrectavit, abactus ruit non aliter quam Hans, atque volgiolus, caputque in angulo corruens parieti illisit. Sic itaque omnes tres illic in cumulo iacuerunt.

Tum senecio veloci gyratu sese in adversam partem cubiculi contulit, gyrabatque usque eo dum laciniæ pallii sui circum corpus nitide colligerentur; dein, cucullione arctius capiti impresso, quippe qui hactenus ad latus dependulus erat, non enim erigi poterat quin lacunar perfoderet, mystacibus etiam ulterius intortis, omnino compositus, sereno fatur animo: “Heri mei, faustum felixque vobis precor mane. Horá duodecimá hac nocte iterum vos visitabo; nec post tam invitam hospitalitatem, quá me excepistis mirari debebitis, si post hanc apud vos experientiam, amplius vos non visitaturus sim.”

“Si unquam te hic offendero,” mutiebat Schwartz, ut satis perterritus ex angulo proserpebat, — verum antequam sententiæ finem facere potuisset, senecio ianuam domus magno strepitu post se obdidit; atque eodem temporis momento ante fenestram tractus nubis lacer prætervehebatur, unde deorsum in vallem in omnes species convolutus ruebat, in aere iterum iterumque circumversatus, donec edito denso imbre, evanuit.

“Egregium sane negotium, here Glück!” affatur eum Schwartz, “dapina sis vervecinam. Si te in eiusmodi molimine iterum deprehendero — at, Hercle, assatura excisa est!”

“Quin tu, frater, nonne mihi offam promisisti?” obtestatur parvulus Glück.

“A! et ob eam rem tu vervecinam semiassam, ut plus succi caperes, carpsisti. Diu tibi exspectandum erit, mihi crede, donec tibi talequid pollicear. Effer te nunc ex isto cubiculo, et usque eo dum te accersero, in cellario lithanthrácino[2] moráberis.”

Glück satis mœstus cubiculum reliquit. Duo fratres tantum vervecinæ voraverunt quantum collibitum est, quod vero eius supererat in caliculario recondiderunt, deinde, sic pransi, se ebrios compotaverunt.

Verum enimvero, qualis nox supervenit! Furentes venti, cataractæque imbrium tota nocte non cessarunt. Fratribus haud plus quam satis sobrietatis supererat ad fenestram tabulis claudendam, et ad januam duplici claustro muniendam antequam cubitum ivissent. Plerumque in eodem cubiculo soliti sunt dormire. Horologio duodecim sonante, immani strepitu suscitabantur. Ianua sua tam violento ictu ac boatu intrusa est, ut domus tota, a summo ad ima, concussa nutaret.

“Quid hoc est?” terrore perculsus clamat Schwartz.

“Nihil, nisi ego!” respondit homuncio.

Duo fratres in cervicalibus erecti cœcutiebant. Cubiculum aqua operiebat, atque lumine nebulosi radii lunæ, qui per foramen in tabulato fenestræ irrepebat, ingentem globum spumæ in mediis aquis speculari poterant, ut ea ad instar suberis huc et illuc, sursum deorsumque fluitabat, super quam, ceu in commodissimo pulvillo, senecio, cum cucullione, cæterisque rebus uná, reclinis, sedebat. Satis nunc spatii pro cucullione, siquidem tectum prorsus aberat.

“Pœnitet me vobis incommodo esse,” fatur hospes cum ironia. “Existimo etiam vestros lectos parumper madere; satius fortasse vobis erit fratris cubiculum petere: ibi enim tectum salvum reliqui.”

Monitum secundum minime exspectandum rati, in cubiculum Glück cucurrerunt, madidi ut erant terroreque exsangues.

“Chartulam, nomen meum ferentem, in mensa reperietis culinaria,” clamat post eos senecio. “Memineritis me ultimo vos visisse.”

“Faxint Dii ut ita sit!” tremens respondet Schwartz. Interim globus spumeus evanuit.

Denique dies illucescere cœpit, quum duo fratres e parvula fenestella Glück prospectabant. Vallis Thesauraria omnino eversa ac desolata iacuit. Diluvio arbores, segetes, iumentaque prorsus delevit, eorum autem in loco solitudinem sabulone rufam, lutoque inviam, reliquit. Duo fratres e frigore tremuli, horroreque rigentes, intraverunt culinam. Aquæ totum pedeplánum merserunt: frumentum, pecunia, pæneque cuncta mobilia abrepta erant, nec quidquam nisi chartula alba in mensa culinaria repertum erat. In ea maiusculis, dilatatis, ac veluti ventosis litteris inscriptum legerunt: —

HERVS AFRICVS

Caput II.

Quid duo Fratres post visitationem heri Africi gesserint; et quemadmodum parvus Glück regem Aurei Rivi ad colloquendum convenerit.

Herus Africus ipse, perinde ac sua verba, sibi prorsus consistebat. Post visitationem momentosam, quam supra retulimus, Vallem Thesaurariam nunquam amplius ingressus est; quod vero hoc etiam peius erat, apud suos cognatos Vulturnium atque Zephyrum, multum poterat, et ita usus est hac potestate ut hi quoque haud aliter sibi agendum putarent. Proinde ab initio anni ad finem usque in ea regione prorsus nulla pluvia erat. Itaque, quamvis in regione campestri in ima planitie omnia læte virerent, ac florerent, patrimonium Trium Fratrum solitudo deserta facta est. Solum, quod hactenus fertilissimum totius regni erat, in rufas mobilesque arenas prorsus steriles versum est; atque fratres, quum colluctari cum cœli asperitate et inclementia amplius non valerent, ad victum sibi merendum, deserto suo patrimonio, in vallem commigrarunt, societatemque humanam in urbibus locisque campestribus quæsiverunt.

“Quid si artem aurifabrilem tentaverimus?” quæritat Schwartz ab Hans, ubi frequentem quamdam urbem appropinquarunt.

“Ars egregia fraudatorum est: liceret enim in ea copiam auri admixta mole cupri pulchre adulterare, quin id ulli mortalium unquam innotesceret.”

Placuit propositum, convenitque inter illos, prohinc clibanum conduxerunt, atque fratres aurifabri facti sunt. Duo tantum prosperitati suæ artis obstabant: alterum, quod adventoribus suis cupreatum aurum minus placebat; alterum, quod quum eis quidquam vendere contigisset, parvum Glück solum ad clibanum administrandum relinquere soliti essent, ipsi autem in proxima caupona quidquid meruissent, in potanda sabaia prodigere consuevissent. Itaque totum quod auri habebant liquaverunt, et quum non haberent unde novas suppetias emerent, quum pretium perpotavissent, tandem eo ventum est ut capidem, quam patruus donaverat parvulo Glück, et quam hic perquam in pretio habebat, nec iacturam eius pro universo mundo facere vellet, etiamsi nihil unquam ex ea nisi aquam aut lac bibisset, concupiscerent. Capis ista etiam aspectu erat admodum curiosa. Ansula eius e cirris capillorum aureorum geminatis erat efficta, tanta arte texta, ut fibræ potius e serica quam e filis metallicis formatæ esse viderentur. Textura ea defluebat miscebaturque cum barba, operis faberrimi, quod vultum humanum delicatissime conformatum ex auro purissimo, omniumque maxime furvo, exprimebat sed paullo severiorem atque iracundum. Supra, in vultu humano, in anteriore parte capidis, par oculorum videbatur, quorum imperio ac dominationi tota vasis superficies subesse parebat. Nemo autem ex hac capide bibere poterat quin oculi hi in oculos potantis acriter defigerentur; unde Schwartz ut factum indubitatum narrabat hos oculos, postquam capidem, vini Rhenani plenam, decies et septies hausisset, in se nictasse. Quum denique fratres decrevissent e capide cochlearia fabricari, dolor ex rei conscientia tantum quod corculum parvi Glück non contrivit. At sui fratres nihil nisi riserunt eum, et capidem in ærariam coniecerunt; quo facto, ipsi in contiguam cauponam iam titubantes digressi sunt, et eum, more suo, solum reliquerunt ut aurum, quum omnia ad id parata essent, in lateres conflaret.

Post eorum discessum Glück dilectæ suæ capidi in æraria iacenti ultimo obtutu valedixit. Textura crinium iam evanuit, rubens tantum nasus scintillantesque oculi modo supererant, qui usque petulantes prospectabant. “Nec mirum,” secum cogitabat Glück, “quum hunc in modum tractentur.” Inde nunc ad fenestram exspes perambulabat, et ibi ad captandam, serotinam auram, post tantum caloris a clibano perlatum consedit. Ex hacce fenestra latissimus in iuga montium prospectus patebat, quæ, ut iam antea monui, Valli Thesaurariæ impendebant, præsertim autem in verticem, unde Aureus Rivus decurrebat. Dies iam nunc ad finem vergebat. Glück, ut ad fenestram resedit, oculos in longinquis rupibus pascere cœpit, viditque cacumina earum iubare occumbentis solis inaurata et inflammata, ut nonnullæ nubium linguæ circumpendentes veluti flagrare videbantur; item torrens, qui cæteris etiam magis fulgidus undarum puri auri instar atque ardentis columnæ ex uno præcipitio deorsum in alterum cadebat, quum interim arcus cœlestis purpureus latus in transversum illi impendebat, nunc coloribus in sua aspergine vividius inflammatis, nunc vero languescentibus.

“Ah!” fatur Glück elata voce, postquam oculos diu ea visione pavisset, “utinam torrens ille revera solidum aurum esset, quam foret iucundum!”

“Non foret, profecto, mi Glück!” interloquitur quædam vox clara et metallica, a suis auribus haud procul.

“Dii boni, quidnam est hoc?” clamitat Glück in pedes subsiliens.

Nemo in conspectu erat. Circumspectat in cubiculo, dispectat subter mensam, identidem respectat pone se et iuxta se, at certe neminem vidit, proinde iterum resedit ad fenestram. Nunc iam nihil locutus meditabatur, nec a priori cogitationum cursu sibi temperare poterat, iterumque ratum ei videbatur desiderium, si quo casu rivus ille in solidum aurum mutaretur.

“Non foret, mi puerule;” fatur eadem vox etiam firmius.

“Quidnam, Ædepol, hoc est?” iterum quærit Glück. Iterum inspectat calicularium, omnes cubiculi angulos, et quaquaversum, ut in medio cubiculo stans, se versabat, continuo suspicatus aliquem pone se latitare, quum eadem identidem vox cantilando in auribus suis perstrepuit, “La-la-lira-la,” nullis quidem verbis, sed sono tantum lenem melodiam profundebat; susurro ferventis in lebete aquæ haud multum dissimilem. Dein Glück per fenestras foras spectabat. At vero vox non foris, sed intus sonabat: sive sursum in diæta, sive vero subtus in pedepláno. Neutiquam; id in isto ipso cubiculo sonuisse necesse est; et cantilena iam iterum personabat, sed iam voce firmiori, et numeris celerioribus quam ante “La-la-lira-la.” Tum animo Glück incessit suspicio sonum hunc acriorem e regione ærariæ manare. Eo itaque currit, levat operculum, inspicit, et recte sibi videtur se speculatum fuisse, nam cantilenam non modo ex æraria, verum plane e capide manare certum erat. Tollit igitur operculum, et protinus fugit, terrore pavitans: certe etenim capis cantilabat! Tantum in adverso angulo consistere ausus est, labiis apertis, manibus per pauca tantum momenta sublatis, quum cantilena demum cessavit, vox autem magis sonora facta est, quin etiam sic fari cœpit:

“Heus!” clamat vox ad eum.

Glück nullum reddit responsum.

“Heus, mi puellule, Glück!” fatur capis iterum.

Omni igitur sua fortitudine fultus Glück ad clibanum accedit, catillum, sive crucibulum, inde eximit atque introspectat. Aurum totum erat fusum, eiusque omnis superficies tam erat lævis ac polita quam fluvii; attamen loco vultum Glück repercutiendi introspectantis, conspicatur subtus massam auri imaginem rubri nasi scintillantiumque oculorum dilectæ suæ capidis, vel millies magis rubentem nasum micantioresque ocellos quam unquam antea viderat.

“Age mi puerule Glück,” fatur iterum vox e capide, “ego prorsus salvus sum, fac me effundas.”

At Glück pavore longe arctius tenebatur, quam ut idgenus facinus tentare auderet.

“Age, effunde me, inquam!” rudiuscule repetit eadem vox.

Tamen Glück se movere usque non est ausus.

“Quin tu non perges me effundere?” iratus pergit vox. “At ego iam nimis caleo.”

Viribus omnium artuum concitatis, Glück tandem crucibulum apprehendit, id ad unum latus vertit, ut omne aurum efflueret. Verumtamen loco auri liquidi primum venustum par crurum flavorum, tum laciniæ tunicæ, dein duo brachia coxim posita, ac, postremo, notissimum caput amici sui capidis prodibant, quæ omnia, ut in apricum excesserant, in solum evolvendo sibi coaluerunt, ac solo contacto, pumilio in pedes se erexit altitudinis vix sesquipedalis.

“Factum bene!” fatur pumilio, prius crura, tum brachia, mox artus omnes, denique caput porrectans collumque, quoad licuit, fere quinque minuta circumquaque versans, eo scilicet proposito ut cognosceret utrum membra sua probe composita essent, et utrum quæque proprie moverentur, dum Glück non sine hilari lepore miratus adstabat. Indutus autem pumilus erat tunicellá e filis aureis texta tam subtilibus, ut quasi intexti iricolores velut conchæ micarent. Super hanc tunicellam fulgidam ad dimidiam fere corporis altitudinem in cincinnum demissa barba defluebat, nec Glück discernere poterat ubi desineret, sed in aere ei diffluere videbatur. Lineamenta tamen vultus eius non tam delicatæ subtilitatis erant, quin potius rudiora videbantur, colorque faciei cupreo erat similior, atque indolem pusilli huius pertinaciorem magisque intractabilem prodebat. Finito sui examine pumilio acutos suos ocellos rectá in Glück sublevavit, eumque per minutum, aut plusculum, acriter contuebatur. “Haud ita foret, Glück, mi puelle!” ait homunculus.

Hoc abruptum, et certe sine nexu, erat alloquendi genus. Poterat quidem id ad fluxum cogitationum Glück referri, quem priora verba pumili e catino excitarant; sed quocunque demum referendum sit, Glück minime putabat sibi de ea re disceptandum.

“Non ergo esset, mi here?” quærit Glück humiliter et leniter.

“Non ita!” iudicis gravitate respondet pumilio; “nequaquam foret.” Hoc dicto pumilus cucullionem suum superciliorum tenus deorsum vulsit, duosque circuitus trium pedum longitudinis in cubiculo fecit, pedibus suis altissime quam poterat sublatis, tum violenter demissis. Hoc temporis intervallo Glück ad cogitationes suas colligendas usus est; et quum nullam graviorem causam perciperet quare a pusillo suo hospite sibi metuendum existimaret, ac, porro, quum stuporem suum curiositate superari sentiret, quæstionem delicatiorem ponere non dubitavit.

“Obsecro, mi here,” sumpto animo quærit Glück; “nonne tu capis mea paullo ante fuisti?”

Audito hoc, homullus alacri motu se vertit, ad Glück accedit, ad summam se proceritatem suam attollit, atque: “Ego,” inquit, “rex sum Aurei Rivi.” Hoc dicto iterum se vertit, iterumque duos circuitus senum pedum longitudinis perambulat, tempore concesso ut Glück interea stuporem ex auditis conceptum perpendere ac digerere posset. Deinde iterum reversus, ante Glück se stitit ut audiret quid Glück de effatis suis sibi existimandum putaret.

Glück aliquid respondendum sibi duxit, quilibet sit rerum eventus. “Maiestatem tuam,” inquit, “bene valere spero.”

“Audidum!” refert homunculus, urbanam quæstionem nihil dignatus, “Ego sum rex eius quod vos mortales Aureum Rivum vocitatis. Species, in qua me videras, sceleri cuiusdam potentioris regis debetur, a fascino cuius, tu hoc temporis momento me liberavisti. Ob ea omnia quæ ex te tuisque rebus, cum fratribus tuis sceleratis gestis, ad servitia præstanda paratum me sentio. Quamobrem animum ad ea quæ dicam adverte. Quiscunque conscenderit culmen eius montis ex quo Aureum Rivum scatere cernis, atque, quiscunque scatebræ ad ipsum caput et fontem tres guttas aquæ benedictæ iniecerit, eius in gratiam, et eius solius tantum, rivus in aurum convertetur. At nemo semel frustratus tentamen cum successu repetet; siquis vero aquam non benedictam amni iniiciet, aquis eius obruetur, ipse autem in saxum nigrum mutabitur.” Sic fatus rex Aurei Rivi se vertit, atque rectá candentissimas flammas clibani invasit. Statura eius pedetentim incaluit, tum irrubuit, mox candere, pellucida fieri, coruscare — fulgor fieri impensissimus — dein levari, tremere, evanescere. Rex Aurei Rivi evanuit.

“Va!” clamat Glück misellus, dum interim currit subter caminum profugum persecuturus. “Dii boni!” meam en capidem! Meam capidem! Meam capidem!”

Caput III.

Quemadmodum Herus Hans expeditionem ad Aureum Rivum susceperit, et quemadmodum ibi prosperavit.

Vix rex aurei rivi tam singulari modo, ut in superiori capitulo narravimus, e medio discesserat, Hans et Schwartz, immani modo ebrii, domum boantes intraverunt. Quum paullo post comperissent ultimam etiam laminam auri se penitus amisisse, saltem usque eo sobriefacti sunt ut in Glück se præcipitarent, eumque per solidum quadrantem horæ caiarent ac mulcarent; quo peracto se in sellas propinquas coniecerunt, copiamque sese purgandi ei dederunt, quid scilicet ad extenuandum suum scelus allegare posset. Glück itaque quid sibi evenerit ex ordine enarravit, e quibus narratis ipsi utique ne verbum quidem crediderunt. Itaque eum iterum fustigarunt, donec brachia lassa conciderent, ac tum demum titubantes dormitum iverunt. Postridie tamen, quum Glück in relatis constanter perseveraret, apud eos quandam fidem meruit. Primus huius fidei eventus fuit dissidium inter fratres, diuturnaque contentio, uter eorum prior rei periculum facturus esset; quocirca strictis gladiis inter se certarunt. Vociferatio inde exorta atque strepitus vicinos in terrorem coniecerunt; qui quum certantes in gratiam conciliare non valerent, rem ad magistratum detulerunt, unde lictor est missus qui rixam vi sopiret.

Ea de re certior factus Hans arte effecit ut clam evaderet, seque absconderet; verum Schwartz raptus ad magistratum est, atque iudex eum ad servandam pacem mulctavit; quoniam tamen pridie vesperi omnem suam pecuniam ad ultimam libellam perpotaverat, nec solvendo esset, usque eo dum solvere posset, in vincula est coniectus.

Ut Hans hoc inaudivit valde est gavisus, statuitque iter ad Aureum Rivum sine mora ingredi. Id unum modo quærebatur, quo potissimum modo aquam benedictam sibi comparare posset. Adiit itaque parochum; at parochus aquam benedictam homini tam perdito impertiri plane recusavit. Postero igitur die, qui fuit Dominicus, Vesperis interesse statuit, totá suá vitá primum; qua usus occasione, sub specie se aquá benedictá lustrandi, scypho pleno furto sustulit, eamque secum domum cum triumpho reportavit.

Postridie iam ante solem surrexit, aquam benedictam lagenulæ solidæ infudit, duas lagenas vini, et aliquantum carnis assæ cum pane quasillo imposuit, hoc autem humeris suspenso, sumptoque baculo alpino, iter iugum montis versus ingressus est.

Eo itinere e suo pago carcerem oportebat eum præterire. Inspectando fenestras quemnam putabimus ei sub oculos cecidisse, nisi ipsum Schwartz inter clathra prospectantem, qui admodum pendens erat animi.

“Salve mi frater!” affatur eum Hans; “quidquamne habes quod regi Aurei Rivi nuntiare velis?”

Schwartz præ furore dentibus frendebat, clathraque omnibus viribus quassabat, sed Hans tantum irridebat illum, suasitque ei, ut usque eo dum ipse reverteretur, iucunde læteque tempus degeret, tum quasillo sublato, lagenuláque aquæ benedictæ ante oculos Schwartz ostentatá, ut labiá huius rabie fere spumarent, iter suum susceptum animo perquam erecto prosequebatur.