Part 3
Hi interea sermocinantes celeri gradu itabant, ita ut ego, æquum servaturus passum, subinde tolutim incederem. Quomodocunque tamen festinabamus, procerior ille, Amos, paululum nobis semper antecedebat, atque progressus admodum erat difficilis, quod non viam tenebamus, sed infra Meridianam Williamstown ad Orientem nos verteramus, rivulum Ashford traiecimus laboriosam aggressi viam sursum acclines colles, et Aquilonem versus cum Oriente tendebamus. Haudquaquam me pœnitebat nos horsum tendere, quod quisque gressus nos propius Williamstown ferebat, et quod iter nostrum in conspectu Montis Kidder ducebat, quem iis temporibus Mac’s Pattin vocitabamus, et quem ego signum secundum exspectans diligenter observabam. Postquam succisam sylvæ partem ad oram superiorem usque traieceramus, circiter milliarium sylvam penetravimus; sed quum caligo sylvam magis magisque obrueret, lentius progrediebamur, tamen ubi versaremur, et quo tenderent ipsi, utrique homini erat notum, nec multum temporis erat absumptum. Tandem in clarum egressi sumus, sub radicibus ipsius adeo Montis Spei, et agrum quemdam transire cœperamus qui ad Aquilonem leniter declinis erat, ubi ego iterum in pleno conspectu Montis Kidder, quin etiam totius iugi collium ad Occidentem, quorum verticem sese in occidentali cœlo clare describebant, versabar. Causa properandi hic subito cessare videbatur.
“Hem, Amos,” fatur Iacobellus, “quid nunc?”
“Equidem, ut puto,” respondit Amos, “nihil aliud nisi exspectandum. Fortasse ceperunt barbarum, fortasse non, sed venient, at nobis in summo colle, præter saxum exspectandum est.”
Ager admodum asper erat ac silicosus; et quamvis nunc, mense Augusto, aridus, maiori tamen anni parte manifestum erat palustrem esse, quod tumulis cespitum scatebat, inter quos, iam tenebrascente, nimium quantum cespitabamus. Quum denique oram saxeam summi collis attigimus, Amos sic fatur:
“Si tibi revera in animo est puellum a perficiendis opusculis suis cohibere, Iacobelle, me iudice, consultius feceris si eum ad illam arborem deligabis. Nam hic morari, eique invigilare nequimus, quin etiam ipse puer probus est, et opuscula sua revera perficere vult.”
Ulmus exilior prope ad saxum stabat eius profecto crassitiei ut quum manus meæ pone me ei circumdarentur, vix paucis unciis inter se distarent. Iacobellus igitur manus meas istum in modum colligavit tam firmiter et satis arcte, ut mihi incommodo esset, etiamsi non doleret.
“Sic, sane, mi Amos, vera de eo puero memoras,” fatur Iacobellus per sarcasmum, postquam opus consummatum est. “Probus ille puellus est, omnino probus, nam et se perquam libenter apud nos perseverare velle ait, nec nos de se sollicitari oportere sibi invigilando, ac licere nobis pro amicis longe lateque pro arbitrio circumspectare.”
Hic itaque duo, quum de me rite cautum esse sensissent, in agros descenderunt, ut siquis ex iis partibus unde nos veneramus, horsum appropinquasset, facile animadverterent, quin ego oculos suos fallerem.
Mei ego prorsus eram inops. Funiculus adhibitus erat brevis et tamen multo crassior quam ut ego rumpere valerem, tamque arcte colligatus, ut carpum in laqueo ne vertere quidem par essem. Interea nihil nisi Montem Kidder observare poteram atque de copiis hostilibus per Vallem Berolinensem Septemtrionem versus iter facientibus cogitare, item de nostris copiis e Williamstown, quas rectá Aquiloniam Petropolim progredi oportebat, quæ tamen, si meum nuntium redditum non esset, periculi ignaræ per Pownal aut Aquiloniam Pownal, Septemtrionem versus Bennington proficiscerentur. Signum fortasse de Monte Kidder interea datum erat dum ego per sylvas ducebar, hoc tamen, quamvis de eo cogitans exterrerer, quum iterum perpendissem, probabile mihi non parebat.
Verosimile existimabam ut ii, qui tantum sapivissent, ut signum de Ærumna ederetur, fecissent ut signum maturrime quam fieri posset post Toriorum iter initum accenderetur. Proinde, ut ego ratiocinabar, signum edi debebat antequam Torii ad Aquiloniam Stephentown pervenissent.
Locus ille a Berolino sena, aut paullo plus, milliaria abest. Quantum ego coniectare poteram, locus ubi ego arbori deligatus eram a Fontibus Indicis trium milliariorum spatio seiungebatur ad summum, etiam brevissimá quam nos prosecuti sumus viá, et mihi æque persuasum erat nec homines in Valle Berolinensi iter facientes nobis celeriores fuisse.
Interea et Amos et Iacobellus se sollicitari satis clare prodiderunt. Longius in agros digressi ut eos quos exspectare parebant specularentur, me, utpote quem satis in tuto esse intelligerent, minus ac minus sibi curæ esse existimaverunt. Paullo post loco ad me redeundi mihique invigilandi, me clamore, utrum in officio usque essem, tentaverunt. Primum tamen non respondi. Inde Iacobellus retro ad me cucurrit, et quum reperisset me eo quo reliquerat loco ac modo arbori alligatum et securum usque esse, sæve me percussit sic fatus:
“En, ephebe, habes nunc quo admonearis de tenera tui amicorum cura, ut alias vocatus ab illis scias tui eorum sollicitudine dignum reddere responsum.” Post hæc vocatus diligenter respondi.
Quam diu ad arborem deligatus steterim, haud scio — dimidiam noctem ibi exegisse mihi videbar, revera tamen uná horá vix plus, quum subito fulgidior de vertice Montis Kidder flamma emicuit. Flamma e levioris generis fomento orta esse parebat, quia ut cito crevit ita et resedit. Amos Iacobellusque longiuscule in agris aberant. Uterque me inclamavit, ego autem continuo respondi. Eodem temporis momento funiculus pone me discissus est, et ut ego in fugam me dedi, Indum in arboreto secedere vidi.
Erat in summo colle arboretum acernum cum umbra spissa, fere tamen dumeti vacuum. Hoc arboretum persultavi donec ad declivitatem aquiloniam collis attigissem. Hic iam abietes fagique crebrescebant, dumique densiores fiebant, ita ut in tenebris plane nihil cernerem, nec cursum tenere nisi palpando quibam. Paullo ulterius, in loco ad cœlum aperto perveni, per quem via fruticetis mori nigræ erat impedita. Substiti paulisper deliberaturus quorsum me potius verterem, quum repente voces excepi hominum me persequentium, viamque sibi per dumetum non procul pone me aperire tentantium.
“Putasne eum hac profectum esse?” quærit Amos vix quinisdenis ab eo quo ego stabam loco pedibus, sed adverso latere luci abietum adolescentium.
“Hac necesse est eum profugisse,” inquit Iacobellus. “Opuscula quæ facere volebat, hac, sursumversus esse oportebat. Quem Dii omnes...” mussabat dumetum moreti irruens.
Nihil morabar, sed quietissime quam poteram lævorsum me verti eaque qua veneram via parumper recessi, illinc autem rectá ad rivum. Collis hic loci admodum erat præceps, sed pro bona fortuna callem reperi labidum siliculis herbisque aridis, tamque arduus quam scala, verumtamen callis ad cœlum erat apertus, ita ut hic multo celerius quam in opacis sempervivis progredi possem. Semel planitiem nactus, iterum ad Septemtrionem me verti rivum secutus usque ad superatas cataractas, ubi rivum traieci, rectaque Williamstown versus properavi, semitam per mediam planitiem fluvio contiguam, minime impeditam, ingressus. Hæc semita etiam maxime erat me persequentibus accommodata, ac profecto ambigebam utrum non me iam antevertissent. Cæteroquin fieri etiam poterat ut mihi a tergo essent, nec absimile vero putabam eos me usque in sylva quæritare, nisi ad verticem collis rediverint, ut quos exspectassent, illic convenirent. Utut res fuerit, quid mihi facto opus esset, rite intellexi. Eventus hi me tantopere demorati sunt ut dubitarem utrum, si etiam cuncta quæ pro viribus possem tentarem, copias assequi possem. Poterant eæ utique a Williamstown discessuræ detineri. Quin et eas usque illic agentes reperire poteram, sed iactura temporis nunc perniciei tam plena erat quam ipsa mei captura, proinde in semita perseveravi, cucurrique ut pedes me ferre poterant, deinde ad trahendum spiritum cursum tardavi, iterumque in cursum me concitavi.
Octo mensium in prædio acta vita facultates meas perquam exacuit. Bina in die cum ovibus itinera in pascuum, frequens collium per hyemem cum trahis lignatoribus ascensus, sursum deorsumque in agris deambulatio equos inter arandum occandumque per dies solidos sequendo, me parem currendo effecerunt, cui cursui modo tantæ res innitebantur, interea tamen priusquam Indum convenissem, iam laboris unius diei æquum præstiti: calceos paludes pervadendo madefeci, Rivulum Ashford atque Fluvium Viridem pedibus pertransivi, et pedes mei modo iam pustulis horrere cœperunt. Si modo equum invenirem, cogitabam mecum, siquis obviam fieret qui mihi adiumento esse posset, fortasse necdum sero quidem venirem, verum ego ne subsistere quidem ad opem flagitandam ausus sum et quum denique Williamstown attigeram responsum mihi est copias iam ante horam abscessisse.
Dictum mihi est incolas pagi supplicatum convenisse, ut victoriam copiis divinitus largiendam efflagitarent. Rui in conventiculum. “Torii adventant,” denuntiavi ego, “nuntiumque Præfecto militiæ Williamstown fero.”
“At Præfectus militiæ hinc iam abscessit,” responsum mihi est. “Iam per hoc tempus oportet milites Pownal pervenisse.”
“Fortasse necdum sero est,” instabam ego, “fortasse revertentur.”
“Imo,” fatur quidam senex, “nondum sero est. Iter etenim per Aquiloniam Pownal carpent. Ostende modo nuntium.”
Litteras ei tradidi, quas ipse surgens, elata voce prælegit.
“Litteræ verum nuntiant,” addidi ego. “Per totam viam cucurri, atque etiam signa de montibus rite edita sunt.”
Res interim facundius pro me loquebantur quam ipse ego poteram. Cognitum etiam vulgo erat in Lebanon plurimos esse Torios, satisque cunctis constabat futurum ut si copiæ a Bennington decessissent, oppidum copiis hostium, quæ e regione Berolini venirent, prædæ militibus obiiceretur.
Nulli igitur dubitationi locus cedebatur. Equum itaque mihi comparaverunt, quo vectus iter Pownal versus sine mora laxatis frænis ingressus sum.
Nunc iam et urceatim pluere incepit, et densa caligo regionem obruere, ut summo tantum conatu iter discernere tenereque valerem. In vico quidem lumina fenestrarum viam mihi indicarunt; verum ubi relicto vico Collem Caurinum[2] scandere cœpissem, quamquam viam non facile discernebam, tamen arborum vertices observando adversum cœlum erectos, aut vero situm rerum passim fulguribus emicantibus collustratum, satis commode prosequebar. Nactus fastigium collis, via per milliarium circiter ac dimidium satis apta usus sum, unde aliquantum temporis lucrabar, sed ex parte Pownal via acclinis, labida atque caliginosa erat, ubi summa tantum cautelá proficere valui. A radice collis pars viæ iterum satis erat idonea secundum Fluvium Hoosac, ubi iterum licuit mihi frænis solutis progredi.
Verumtamen Pownal usque sero perveni — copiæ dimidiá horá ante discesserunt, iter tamen Aquilonariam Pownal versus flexerunt, ut senex ille prædixerat, loco rectá Bennington proficiscendi. Denique copias ad Aquilonariam Pownal assecutus, nuntium Præfecto copiarum dedidi.
“Torii, mi Here,” inquam, “adventant; ego vero litteras tibi tuli.”
Ob meum serium agendi modum leniter in me renidens Præfectus litteras accepit, easque sago suo contra pluviam tuitus, dum unus militum lumen lanternæ advertebat, eas admodum lente legit.
“Euge, mi Gardiner!” affatur me Abner, ut lumen lanternæ in vultum meum incidit, “Ubinam has accepisti?”
“Ab Indo,” respondi, “"qui fontes sub Monte Australi frequentare solebat.”
“Factum præstanter,” probat Præfectus militum, “præclare fecisti. Nec quæstionibus te urgebo. Petropolim proficiscemur.”
Tota ea nocte pluebat. Quum Aquilonariam Petropolim perveneramus præmissus est unus qui in rem inquireret, qui brevi reversus retulit nullas copias ea vespera pagum transivisse. Quapropter ingressi sumus viam Bennington versus, atque luminibus restinctis, trans viam atque ex uno latere eius aciem instruximus. Illic in caligine ac pluvia excubantes, hostes usque ad horam fere secundam matutinam exspectavimus.
Diu humi iacebamus silentes et absque luminibus, et, ut opinor, etiam sopore opprimebar, quandoquidem adventús hostium prorsus fui ignarus, donec tonantium armorum strepitu expergefactus conterritusque fuissem. Caput de solo erigere non audebam, nec circumspicere quidem ad videndum quid circa me gereretur, donec brevi post Torii se dedidissent.
Quum denique circumspexeram, complures conspexi humi iacentes, alios autem lanternis inter eos circumeuntes, qui partim saucios curabant, partim vero mortuos de via submoverunt. Caligo erat densissima; lanternæ parum luminis fundebant etiam intra ipsum angustius spatium quo lumen cadebat. Nihilo tamen secius lux mihi satis clarebat ad cernendum chirurgum, in hominem humi iacentem proclinatum. Manifestum erat alium chirurgum nullum interfuisse, quod undique eius opem eodem tempore expetiverunt. Oculos meos ab eo avertere haud poteram, ac, postremo, quum amplius perdurare non possem, quiete ad eum accessi, genibus ad latus unius militum insistentem, unoque brachio eum amplexus sum.
“Euge, mi chare pater,” alloquor eum, “tantopere gaudeo te reperisse, et quam te domi nostræ egeo.”
1. Epigri, -orum, vocabulum Romanum, sunt claviculi e quacumque \ materia, hic e lapillis siliceis. Subúcula, -æ, est vestis \ lintea alba, interior, quæ corpus superius tegit, quæque \ sæpissime lavari solet. Subucula, a fronte aperta est, et in \ collo, in pectore atque in carpis ope epigrorum sive ex \ argento, sive ex auro contineri solet, epigri autem pectorales \ aliquando adamantibus fulgent. Licet hos epigros subuculares \ moderna Latinitate appellare. 2. Caurus: -i, est nomen venti, qui ex Occidente cum Septemtrione \ flat, hinc ea plaga cœli, sive regio, unde ille flat, etiam \ ita appellatur. Hic nomen loci est quo collem a pago \ Williamstown, sive Vilhelmopoli, ad Caurum est, Collem \ Caurinum vocant.
Rex Aurei Rivi sive Fratres Nigri Caput I.
Quemadmodum Herus Africus rationi Fratrum Nigrorum agros colendi sese ingesserit.
Olim in quadam Styriæ seclusa et confragosa regione fuit vallis, quæ luxuriosa ac mira claruit fertilitate. Eam undique montes prærupti saxosique cingebant, qui iuga sua, perpetuis nivibus tecta, passim in altissima fastigia culminaque extulerunt, unde plurimi torrentes per crebras cataractas decurrebant. Una harum occidentem versus, deorsum scopulum tam excelsum labebatur, ut quum iam sol e conspectu omnium occubuisset, cunctaque infra in tenebris essent, radii eius hanc cataractam lumine ita perfunderent, ut similitudinem imbris aurei ea præ se ferret. Ob eam rem incolæ eius regionis hunc torrentem Aureum Rivum appellarunt. Res curiosa erat quod nullus horum amnium in ipsam vallem decucurrit. Quin cuncti per adversum latus montis defluxerunt, ac per patentes campos, propeque frequentes urbes per circuitus volvebantur. At nubes, a verticibus attractæ, tam crebro illic colligebantur, vallique ita globosæ impendebant, ut temporibus æstús siccitatumque, quum omnia in circuitu languerent et exarescerent, parva vallis pluviis usque rigaretur, adeoque esset fertilis, fœnum adeo procerum, mala adeo rubicunda, uvæ adeo glaucæ, vinumque adeo generosum, mella adeo dulcia, ut quibuscunque hæc sub oculos cecidissent stuperent, ac mirarentur, et ob id locus vulgo Vallis Thesauraria appellaretur.
Tota ista vallicula trium erat fratrum, nomine Schwartz, Hans, atque Glück. Schwartz et Hans, duo fratres maiores, viri erant admodum turpes aspectu, propendentibus superciliis, minutisque ocellis, plerumque semiclausis, ita ut nunquam in eos inspexeris, sed ipsi sibi persuadebant se in te profundissime inspicere posse. Victum sibi merebant Vallem Thesaurariam colendo, fueruntque cultores præstantissimi. Quidquid enim victum sibi quoquo modo ipsi non merebatur, hi enecuerunt. Iaculati sunt merulas, quod fructus rostris læderent; occiderunt erinaceos, quod lac vaccarum exsugerent; veneno escarunt gryllos, quod micas in culina devorarent; cicadas quoque oppresserunt, quod totam æstatem tiliis insidentes perstreperent. Famulos suos, nullá solutá mercede, laboribus solebant obruere, usque dum vires deficerent, nec laborando pares essent, quum iurgia cum iis ciere consueverunt, eosque e domibus suis, sine omni mercede, exigere soliti sunt. Prorsus inauditum certe fuisset, si ex eiusmodi prædiis, et huiuscemodi ratione agricolandi magnas sibi divitias non conflavissent; at conflaverunt. Quodam molimine plerumque effecerunt, ut frumenta in granariis continerent donec pretia augerentur, ac tum plus dupli quam alias venderent. Itaque constabat eos in tabulato cumulos auri iacentes habere; nunquam tamen memoriæ proditum est eos vel teruncium, aut micam, egentibus in stipem dedisse; nunquam missæ interfuisse; decimas nunquam sine murmure persolvisse; in summa, ita crudeles, et naturá tenaces fuerunt, ut ab iis, quibuscum negotia eis agitare contigisset, per opprobrium, nomen “Fratrum Nigrorum” inditum esset.
Horum minor natu, Glück, tam externa specie, quam moribus, a suis fratribus natu maioribus adeo fuit dispar ac diversus, ut quisquam sibi fingere, aut vel optare posset. Ætatem duodecim annorum vix excesserat, fuitque comis flavis, oculis cæsiis, atque animo humanissimo ac benigno erga animantia cuncta. Mirum utique non est, si cum fratribus suis non semper fuerit unanimis. Plerumque munus honoris veru versandi, quum quid ad assandum erat, quod haud sæpe contigit, huic delatum est; nam ut erga fratres iusti simus, fatendum nobis est eos erga se haud minus quam erga alios parcos fuisse. Cæterum alias istius fuit calceos repurgare, tabulatum, non raro et vasa cibaria, eluere et elutrire, subinde etiam sua erat portio quidquid in patinis relictum reperit, tamquam virtutum incitamentum, et, insuper, educationis gratia, liberalia verbera.
Interim res in hunc modum satis longo tempore progrediebantur. Denique æstas venit admodum humida, resque in ea regione omnes in contrarium currere videbantur. Vix fœnum cæsum coacervatumque fuerat, quum metæ integræ fluctibus abreptæ, ac mare versus flutare cœperunt; vites grando depavit; frumentum omne nigra lue erat deletum; verumtamen in Valle Thesauraria, more solito, cuncta erant salva. Ut enim ista semper abundabat pluvia, quum alias carebant, ita nec lumen solis illi unquam defuit, si usquam alias desiderabatur. Omnes undique emptores ad frumenta præstinanda ad hoc prædium confluxerunt, discesserunt autem maledicta in Fratres Nigros late spargentes. Pretia enim ad arbitrium exegerunt acceperuntque, præterquam ab egenis, qui nihil nisi flagitare possent, quorum haud pauci præ foribus eorum fame periverunt, quin ulla eorum notitia aut ratio habita esset.
Iam hyems frigoraque appropinquabant, quum die quodam illi duo fratres foras prodiverunt, solo parvo Glück cum consueto monitu relicto, ne, dum ipse versando veru operam daret, quemquam aut intro mitteret, aut quidquam foras ederet. Glück itaque proxime quam poterat igni consedit, quandoquidem foris imbres sæviebant, nec parietes culinæ satis sicci prorsus tutum præbebant suffugium. Interim veru satis sedulo versabat, atque assatura pulchre fuscari cœpit. “Pro dolor!” cogitabat secum Glück, “fratres mei neminem unquam ad secum prandendum invitant. Quum tam præclarum frustum vervecinæ sibi suppetat, dum prope nemo vel aridum crustum panis affatim habet, pro certo scio iis delectamento cordis esse futurum, si haberent, qui se socios mense præberent.”
Vix hæc secum elocutus est, quum ianua gemino pulsu personat, pulsus tamen tam surdum et grave sonabat, acsi pulsatorium pannis obligatum esset, atque ianua tundi, potius quam pulsari dicenda erat.
“Nullo dubio ventus est,” fatur secum Glück, “quis enim sibi præsumeret nostram ianuam gemino pulsu temerare?”
Nequaquam; non ventus id fuit, nam pulsus repetitur, et acriter quidem, et, quod etiam magis erat stupendum, pulsator urgeri ac properare videbatur, nec sequelas pensi habere. Glück ad fenestram accessit, caputque, visum quisnam is esset, exseruit.
Vir is erat statura tam pusillus, forma habituque corporis tam singularis, ut eius similem vidisset nunquam. Nasus eius erat præter morem magnus, et haud parum cuprei coloris; genæ erant admodum tumidæ et inflatæ, tamque rubræ, ut haud esset absurdum sibi fingere eum duodequinquagenarum horarum spatio ignem refractarium oris flatu fovisse; ocelli e ciliis longis, sericam referentibus, lepide micabant; mystaces eius exturaculi[3] instar in utraque oris extremitate bis erant retortæ; crines vero, colore canastri, in humeros longius devolvebantur. Altitudo eius quaternos pedes cum senis digitis haud excedebat; et cucullionem conicum gerebat pæne eiusdem altitudinis, cum pluma nigra in ornamentum insuper, fere trium pedum altitudinis. Tunica eius a tergo elongata erat in similitudinem admodum exaggeratam geminarum caudarum, quas ab hirundinibus appellant, sed hæ a tortuosissimo sinu rugisque ingentis nigri fulgidique pallii obumbrabantur. Pallium istud serena tempestate nimis longum videbatur, siquidem ventus, circum vetustam domunculam sibilo flans, id inde ab humeris in quaternam circiter hominis longitudinem eripiebat.
Glück ita prorsus obstupuit aspectu sui hospitis, ut nec loco moveri, nec vel verbum proferre posset, donec senecio iterato acriorique edito pulsu circumverteretur, laciniisque sui pallii modum poneret. Dum oras pallii sui sese versando sibi obvolvitat, animadvertit flavum Glück caput per fenestram extrusum, ore oculisque perquam hiantibus et patulis.
“Heus, ephebule,” affatur eum homuncio, “istene tuus est ianuam aperiendi modus? Ego, profecto, admodum madeo, admitte me!”
Verum si fatendum sit, homunculus certe madore stillabat. Pluma illi flaccida inter crura sua pendebat, tamquam cauda caniculi profligati, et instar umbellæ udæ, veluti scatebrá, manabat, de extremis autem mystacibus aqua in sacculos colobii sui, tamquam rivulus molaris, decurrebat.
“Ignosce, mi here,” respondit Glück, “quod postulas, facere fas mihi non esse, valde doleo.”
“Quid non est fas?” quærit senecio.
“Te huc intromittere mihi fas non est; revera, non possum; si id tentarem, fratres mei ad cædem usque me verberarent. Cæterum quid a me vis?”
“Quidnam velim?” petulanter quæritat senecio. “Utique ignem ac suffugium volo. En tuas ingentes flammas, ut eæ exsultant, crepant atque rubent, parietes calefaciunt, utitur autem earum calore nemo. Intromitte me, inquam; nihil nisi me refocillare volo.”
Glück interea caput suum tam diu extra fenestram porrectum habebat, ut iam satis exploratum haberet quam algidum foris esset, quidque alsius ventus ac pluvia foris possent. Quum autem se verteret cerneretque iucundas flammas ut eæ flagrarent et crepitarent, earumque subinde linguæ in caminum subsultarent, item pernam vervecinam tam suaviter redolentem lingulis lamberent, cor sibi mollescere, ac perspicere cœpit quid eædem nullius beneficio, et incassum consumerentur. “Ipse certe admodum madet,” ait sibi parvulus Glück, “tamen intromittam eum ad summum ad quadrantem horæ.” Circuivit igitur ad ostium, idque adaperuit; et ut homunculus intrabat, flabra venti tanta irruebant vi, ut fumarium vetus tremeret et nutaret.
“Factum præstanter, puerule mi!” fatur homunculus. “Fratres fac minime cures. Cum iis iam ipse agam ego.”
“Quin, here, obsecro, nihil eiusmodi tentes,” inquit Glück. “Usque eo dum illi venerint te hic morari non sinam; actum etenim de me esset.”
“Dii melius vertant!” fatur senex mirabundus. “Ægre id audio. Usque quo sines me morari?”
“Usque dum vervecinam paratam habuero; iam etiam est satis fuscula.”
Tunc senecio otiose progreditur in culinam, ibi in pinnaculo muri lateralis foci considet, apice sui cucullionis, quod eius vertex altitudinem culinæ excedebat, in caminum promisso.