Part 14
Nihilo tamen secius ipsi mantabant. Quin, profecto, et conversi sunt, meque præstolabantur. Tum, cogitabam mecum, status rei sese explicat — sumus — ambo dromones sunt — in loco stato. Germani venient; ego vero mirari cœpi quid Vilhelmulus Peters nunc agitaret. Certe eo mane quo iter carpsit necesse erat eum audisse dromonem Albis. Erat enim hic toto die in conspectu. Nemo enim qui meum observasset dromonem, potuisset Albis dromonem non animadvertere. Peters utique homines in dromone agnoscere nequivit, si sint semel æquor assecuti, sed credibile erat eos proficiscentes vidisse, aut certe conspectus dromonis dubium in eius animo concitare poterat, unde ille venisset, et quo tenderet.
Data assumptione, quod dromo suam attentionem cepit, in littore facile poterat quoddam vehiculum invenire, ex quo utrumque dromonem oculis sequi posset, quod quidem ego ex totis præcordiis exoptabam, namque si id fecisset, firmiter credebam futurum ut ad reperiendum suppetiarium mergularum rectá deductus fuisset. Nullum enim mihi prorsus suberat dubium, quin hoc prope illic alicubi lateret, ubi mea naucula tunc staret; atque nisi Peters id iam reperisset, certe ego eram solus, qui eius situm cognovisset, ego autem eram in nebula solus, arbitrio horum duorum relictus, quin quod repereram, alteri cuiquam revelare possem. Machillam meam in motum agere, quin Kneebone, ubi sim, prodam, nequivi. Vel motus remi, aut scalmi,[29] eos in me allicere posset. Spes effugii haud erat talis, ut gratia eius operæ pretium esset id tentare; prohinc illic sedere perrexi, tumentibus undis oscillans, adversus littora vergens, flabris a Pulvinis pulsus, intentis in nebulam oculis, acsi eam acie penetrare possem, sed nihil attentavi.
Quamquam illi hic præsto erant, videre eos non poteram. Pone illud canum velum vaporum alicubi latebant, quibus nebula haud exspectatam occasionem præbuit. Hæc rerum conditio ignorari nequibat. Solo certamine ea inter nos dirimenda erat. Ut vero fixis oculis observabam, nebula speciem quandam induit, speciem vultús, paullo supra labra nauculæ cuiusdam, primo quidem haud clare, sed mox clarius et clarius, dein in tantum accrescere animadverti, ut vix humanus esse videretur. Sed sive magnus sive parvus, is Ioannes erat Kneebone. Dextra sua pone tergum aliquid tenebat, ut genibus reptans, aut proclinatus, ita agebat acsi in me, si nauculæ satis prope convenirent, insilire videretur. Eius habitus non erat hominis qui sclopellum[30] minaretur, atque eotenus æquales eramus. Verum ipsi erant duo, ego autem solus. Iuvenis Kneebone in puppi stabat, remo in manu, quo nauculam sine labore et omni silentio prorsum pellebat.
Quum eorum propositum esse videretur lateratim me convenire, more Kneebone et ego in fundo dromonis mei quadrupedavi, et quum me satis prope esse existimabam, machillam in summum concitavi, tum clavum converti, ita ut dromone prorsum currente, eorum dromonem a puppi oblique perstringerem, remo, qui in suo scalmo firmiter fixus erat, percusso, iuvenem in aquam elisit. Hoc facto, res inter nos iam nunc ab initio plus quam æquatæ erant.
Unicum nunc iam propositum meum erat cum Ioanne manum conserere, etenim si huius voti compos futurus essem, occasio illi filium servandi eriperetur. Quapropter eum non præterivi, sed nauculam rectá reflexi, meáque nauculá suo dromoni appressá, qui sic mecum moveri cœperat, filium, qui neutram nauculam assequi poterat, solum reliquimus. Si clavum paucis minutis ante mittere potuissem, homine meo potitus essem, et æquum certamen cum eo inivissem, verum ut ego manum porrexeram, ipse se declinavit, machillamque dromonis Albis incitavit. Si ipsi a me evadere datum esset, hominemque ex aqua sublevare valuisset, ultima mea occasio me fefellisset. Res itaque moram non patiebatur. Apprehendi itaque labra dromonis, calcibus quam poteram maxima vi machillam meam percussi, me in labrum nauculæ usque attraxi, donec in fundum dromonis Kneebone lateratim devolverer.
Una tantum cogitatio mihi nunc obversabatur — iuvenem, siquo modo possem, devitare, et cum patre solo rem dirimere. Dromo meus derelictus iuveni utique necessario sola erat salus. Nauculam facile consequi poterat, sed non mihi in proposito fuit ut ea potitus, patri in certamine adesset, proin, si machilla mea diruta esset, nihil mihi ab eo timendum foret.
Contra, machilla Kneebone in cursu erat, et in quocunque eventu in cursu servari debebat. Interim eniti me oportebat ut ipse inter Kneebone eiusque machillam essem, quidquid eveniret. Quem cursum dromo secuturus esset, dum certamen sæviret — recti bonique faciendum mihi esset, sperandumque a fortuna, ne aut filius eum conscenderet, aut in Turbine capi posset.
Kneebone interim ad servandum filium proruit, quum ille in aquam elisus erat, et quum manus ad capiendum eum porrexisset, casu culter sibi excidit. Hunc cultrum in suam nauculam incidens animadverti, verum Kneebone, antequam sive eum tollere, sive meum protrahere potuissem, mihi insiliit, meaque gula prehensa, toto suo pondere me supinum oppressit. Dromone in turgido oscillante, nos huc et illuc volutabamur, ut iactatio dromonis ferebat, ego situm subinde nactus, quo cubitorum usu Kneebone adegi, ut læva sua sedili fortiter inniteretur dum me premeret. Crura quidem mihi soluta erant, iis tamen me suffulcire, quin caput meum infra sessibulum in latere nauculæ retruderem, nequibam. Manu firma eram constrictus, sed pedetentim et ipse Kneebone tantis videbatur esse in angustiis, in quantis ego, quamvis, fortasse non in tanto incommodo. Ut me feriat, seque liberet, non ei dabatur, nec utraque manu ad gulam meam comprimendam uti audebat. Attamen licebat ei manum lævam a transtro amoliri, seque in crate fundi fulcire. Interim dum fulcimentum suum mutabat, sensi eum disquirere cultrum, quem uterque nostrum probe novit inibi occultari. Iam erat uterque nostrum viribus fere exhaustus, halitus sibi, æque ac mihi, hæsitabat, nec locum suum se facile sustinere posse videbatur. Subito, quum naucula solito plus subsiliret, ipse lævum brachium a latere suo, ad se arctius fulciendum adversus cratem protenderet, ego rectum brachium meum subter axillam eius ac per scapulam ad vultum usque eius protrusi, palmoque meo maxillam eius prehendens, caput eius retro pressi, occluso eius spiritu. Ut vero ipse mihi se eripere conabatur in genu se erigens, nacta copia me circumvolvendi, ego quoque me erexi. Dein, ut ipse se iterum levabat, ego me simul cum eo levavi, recto meo crure summa qua par eram vi distento, ita ut quum ambo caderemus, ipse in labrum nauculæ sic incidit, ut caput eius supra aquam penderet. Casus is fuit vehemens, cum pondere meo illi addito, et ambo maxima vi labro nauculæ impulsi, quantum ego pro viribus meis impellere poteram, quum subito animadverti totum corpus Kneebone esse lentum.
Naucula per totum id tempus adversum littus tendebat. Clivi iam in pleno conspectu erant dum ego cum Ioanne Kneebone in complexu eram, quos etiamsi vidissem, nihil me attinere rebar. Omnes meæ facultates in ea lucta erant defixæ. Tamen non multo postea quam Ioannes ceciderat, et prius quam ego sensus meos colligere potueram, factum est ut naucula rupibus violenter illideretur, dum ego usque vertiginosus, meique impos, excessi, viamque mihi in loco elatiori, ab aspergine tuto quæsivi, ubi consedi ut conquiescerem, animumque disiectum recolligerem.
Aliquanto illic quam in aqua, calidius erat, verumtamen non prorsus calidum, ego vero e longo certamine usque æstuans sudore manabam, unde mox sensi me aliquá latebrá indigere, quamobrem inter rupes altius repsi, ubi denique subter tegmen eminentis rupis suffugium reperi. Naucula, quantum ego cernere poteram, inter rupes in unum latus inclinata et aquæ plena esse videbatur. Utrum Kneebone lapsu occisus fuerit, an vero intermortuus sit, nescio; quoniam tamen naucula deversa stabat, caput eius infra superficiem aquæ tenebatur, dextrá suá subter se, læva autem cum aqua sursum deorsumque iactabatur, ut undæ super cadaver suum prorsum retrorsumque volvebantur. Utrum naucula reparari posset necne, dicere nequeo, consilium enim eo ad disquirendum regrediendi, mihi repugnabat.
Locus, ubi sedebam, erat omnino tranquillus. Ex campis supra me cantilenas avium mihi exaudire licebat, subinde et odores terrestres ad me vergentes percepi, quamquam flabra usque ex Ortu ferebantur. Interea exoptabam ut Peters compareret, ipse tamen non venit; proinde post horæ quietem surrexi, meque viæ adversum Sancti Ioannis pedibus commisi, quo quum perveni, eadem vespera Adiutori Ducali de rebus meis gestis retuli. Postridie Hattie Rebeccam in portu reperi, ac post biduum, postmeridiem, vela ad Pulvinos reversuri vento dedimus.
Fateor me Sancti Ioannis spe frustratum reliquisse. Vilhelmulus Peters haud erravit quum asseruit nos nimis prope accessisse ad revelandum aliquid permagni, quam ut id infectum deseramus — et tamen id uterque nostrum deseruit. Unum tamen inde solatium retulimus, nempe quod pares nos præstitimus viam Gubernio ostendere, quo præsertim modo certamen contra mergulas gerendum esset. Ad Gubernium potius quam ad me et Peters attinebat singularia eius generis certaminis cognoscere, viamque ad id prosequendum reperire; nihilo tamen secius ingenue fateor quod quum paullo ante quam a Sancti Ioannis solvissemus, et quidam officialis Gubernii in stegam nostram venisset, Navarchum Carter admonitum, novam aream prohibitam adversum Austrum a Sancti Ioannis esse decretam, et ego et Peters dimidio tantum eramus cognitione contenti, quum laborem nostrum fructum ferre, nobis tamen non indigeri, intellexissemus.
“Ni fallor,” inquit Peters, “aliquod genus tendiculæ modo illic collocatum habent. Quidnam tibi id videtur?”
Nos, ut iam monui, portum Sancti Ioannis postmeridiem reliquimus longe procurrentes in alto, antequam cursum in Meridiem vertissemus. Rupes in pleno conspectu erant, ut se adversum solem occumbentem erigebant, dum ego et Peters prope ad cancellos stabamus oculos in oris circumferentes, quas paullo ante præternavigavimus. Pagos domosque singulas commode discernere valebamus. Novimus distincte ubi dromo Albis relictus erat, quum Peters subito exclamavit:
“At illud certe non est Turbo — videsne illam aquæ columnam? Turbo ulterius ad Aquilonem est!”
Ad intendendum animum in aquæ columnam suasione opus non erat. Nemo prorsus in navi erat quin eam vidisset, et existimo etiam quemque post punctum temporis rem intellexisse, quoniam omnes stabant silentes. Non dubito fateri quin mihi observanti sanguis in venis celerius pulsaret, et alios quoque haud aliter sensisse, cuius rei gratia Navarchus Carter sustulit capedulum, quem cæteri omnes imitati sunt.
Aquæ columna lumine occumbentis solis collustrata scintillans et fulgida in sublime erigebatur, ac mox concidit. Sursumvolans aqua sub tali angulo lumini incidit, ut eo illustrata flammam concepisse videretur, ac medulla columnæ silani flagrare momento temporis, et quum eadem concidisset, ipse sol simul extinctus esse parebat, quod et horizon in umbram vespertinam propere involvebatur.
Nec quidquam plus de suppetiario mergularum scio. Diu optavi scire quid de Navarcho Carey factum esset, item quo captivi Albis devenissent. Profligato bello fortasse sciemus. Interea hoc unum certum est — operationes mergularum in aquis Americanis tam subito cessasse, quam incepissent. Hactenus denûm mensium securitas viguit, atque si tumultus recrudescat, novo gaudemus fœderis socio, quo firmati ei occurramus.
Finis.
1.
Quandoquidem novellula hæc in rebus versatur non modo modernis, \ verum prorsus hodiernis, ego autem quum puritatis dictionis \ Romanæ cultor atque vindex sim, mihi nec ad vocabula peregrina \ licet, aut lubet recidere, iisque orationem Latinam \ contaminare; et vagas circumlocutiones abhorreo, nihil \ supererat nisi ut terminis technicis modernis, qui quum utique \ pæne omnino e thesaurario Latino-Græco inepte derivati sint, \ aliis, ex iisdem fontibus, ad normam dictionis Romanæ probe \ formatis, plena fronte occurrerem. Sunto itaque:
Suppetiarium, -ii, e nomine substantivo suppetiæ, -arum, omnibus \ noto formatum, quo locum indico, ubi suppetiæ ad bellum navale \ necessariæ, ad usum copiarum nauticarum asserventur. Moderni \ idgenus locum basin, ipsa natura vocabuli repugnante, \ vocitant.
Mergula-, æ, a verbo mergo, -ere, si-, -sum, ex quo sequentia \ nomina substantiva derivantur: mergus, -i, homo, qui se ad \ perficiendos labores in fundo aquarum mergit, qui alioquin \ proprio vocabulo urinator audit; tum etiam avis aquatica, alio \ nomine larus, diversa a fúlica; dein, mergæ, -arum, est furca; \ merges, -itis, f., manipulus frumenti cum stramine colligatus, \ quod ei mergas immergimus; denique est mergulus, -i, \ ellychnium candelæ, aut lucernæ, quod in sebo, vel oleo mersum \ ardet. Huius fœminino utor ad significandas nauculas, quæ ad \ arbitrium in aquis mergi, et inde emergi possunt. Moderni \ idgenus nauculam sub-marinam vocitant, quæ quidem vix vel \ subaquanea vocari possit, quandoquidem nunquam est sub mari, \ ibi enim nihil præter fundum est, atque plus in, et in \ superficie aquæ est quam secus. 2. Pulvinus, -i, præter sensum ordinarium et consuetum et in \ lingua nautica adhibetur ad significandos magnos cumulos et \ strues sabulonum, et glareæ, quos mare prope ad littora \ converrit, perinde ac nebulas atque nubes eodem modo coactas, \ et littora obruentes, uti in regionibus Newfoundland. 3. Parvus lembus, scapha piscatoria. 4. E verbo incurso, in fines vicinæ gentis animo hostili sæpe \ incurro, quo sensu auctores Romani verbum adhibent. Ex hoc \ nomen adiectivum finxi incursorius, -a, -um, ad significandas \ naves, quæ in oris maritimis hostium idem faciunt. Albis est \ nomen fluminis in Germania, vulgo Elbe. 5. Cánaba, æ, est domuncula, casula. Stegarium, quod est in \ stega, vel constrato, navis. 6. Lithanthrax, -cis, m., lapis ardens, id quod loco lignorum in \ fornacibus ad calefaciendum urimus. 7. Quibus potissimum nominibus, Romanis usitatis, varia genera \ nostrarum navium appellem, vix revera refert, quando quidem \ Græco-Romana nomina æque parum definiunt speciem et naturam \ navium eius ætatis, quam nostra huius ætatis. Utor itaque \ terminis, qui mihi maxime verosimiles esse parent. Hæc fere \ erant nomina frequentissima: triremis, longa, oneraria, \ tabellaria, speculatoria, corbíta, lembus, linter, scapha, \ actuaria, barca, celox, pristix, phaselus, dromo. Postremo \ horum designo nauculam levem et velocem, quæ vi agitur partim \ vaporaria, partim autem, et fere plerumque, naphtha, aut \ oleaceo in machinula combusto. Quoniam tamen Græcis drómos \ cursum significat, hoc nomen ob celeritatem suasam, potius \ habendum putavi, et etiam moderno nomini præstare, quod a \ lancea, nimis longe, petitur. 8. Protelaria, scilicet, navis; quo verbo significare volo naves \ grandes, quæ statis temporibus, una post alteram, oneratæ \ mercibus, atque magno vectorum numero, tamquam fluitantia \ palatia, inter statos portus, maxima celeritate commeant. \ Imago sumpta a protelo (-um, -i), quod tractum significat \ boum, singillatim, unius post alterum iugatorum, ad prorsum \ vectanda onera, a verbo protelo, -are, -vi, -tum, proprie \ “prorsum veho,” dein etiam “differo,” vel “procrastino,” a \ verbo Græco téle, longe, procul. Moderni has naves vocabulo \ etiam longius petito, nempe a lino, ac denique a linea \ vocitant. 9. Catasta, -æ, est podium, locus in navi editior, ubi navarchus \ stare solet; alioquin alius quilibet locus editus, veluti unde \ oratores suos alloqui solent auditores; moderni suis linguis \ pontem vocant. 10. Mica, -æ, præter ordinarium et consuetum sensum, ac, fortasse \ propter eum sensum, parvum cœnaculum, sive triclinium, \ cubiculum exiguum se cibo reficiendo præparatum et adaptatum, \ significat. 11. Trochlea, -æ, est rotula, vel plures rotulæ, in modiolo \ firmatæ, quibus funes inserti sunt, quorum ope maxima etiam \ onera minima vi in sublime attolli, aut in ima demitti solent. 12. Veles, -itis, m., est miles, aut nauta, fere semper numero \ plurali, propter rei naturam, quia velitum est hostes extra \ ordinem atque aciem, disquirere, eos aggredi, et ad prœlium \ provocare atque cogere, sive lacessere. 13. Cortex, -icis, m., proprie exterius tegumentum arborum, \ latiori sensu, cuiuscunque rei, uti putamina fructuum, dein, \ quidquid his simile est. Forma eius diminutiva, corticulus, \ hic adhibetur ad designandum id, quod Franci a charta \ deducunt, per chartago, chartage, cartage, cartouche, quod, \ denique Angli additis et mutatis aliquot litteris, in \ cartridge, detorserunt. Est itaque vaginula, olim ex charta, \ sed nunc iam ex aurichalco, aut ex cupro, quæ pulveribus \ pyriis, aut alia materia chemica displosiva completur, \ efficitque onus sclopetorum, tormentorum. 14. Dynamis, -is, f., non dynamitis; vocabulum sequioris \ Latinitatis, in qua copiam, abundantiam significat, eo sensu \ ut vis; tum potentiam numerorum, uti radicis quadrati aut \ cubi. Hic sensu moderno, aliquantum extento accipitur, nempe \ virium, potentiæ. Est ex verbo Græco, dünamai, valeo viribus, \ potestate, possum, multum possum, unde et Romanis dynastés, \ homo potens, præpotens, unde dynasta, -æ, princeps, rex, atque \ dynastia, -æ, familia regnans. Dynamis, igitur est condimentum \ chemicum ingentis potentiæ, quod quum sese succensum \ distendere satagit, quidquid impedimento sibi est, in rudera, \ micas atque pulverem diruit, haud aliter quam fulmen. 15. Tortile, -is, n., a nomine adiectivo tortilis, -e, quod \ torqueri potest, aut quod ex torsione producitur. Ut nomen \ substantivum Romanis non usitatum, quantum sciam, sed effinxi \ ad designanda fila metallica, e quibus funes, oræ, in levandis \ magnis oneribus, in ductandis navigiis adhibitæ nentur, \ variæque telæ texuntur. 16. Septatus, -a, -um, Romanum, a septus, -a, -um, a sepio, -ire, \ -ivi, -ptum, circumdo, incirculo, circumcludo, circumnecto. \ Significo autem hoc vocabulo sepimentum, tegumentum subinde \ sericeum, alias ex gummi, quo fila idgenus conteguntur, ne \ manibus nudis, aut aqua contingantur. 17. Scapus, -i, est lignum, ferrum, chalybs, aut quælibet \ materia, in speciem perticæ, vel pali, estque teres, sive \ stans ad perpendiculum, sive iacens ad planum, uti stirps \ arboris, candelabri; est axis navis vaporariæ, cuius \ extremitati turbines affixi sunt, qui in aqua versantes, navim \ impellunt ac propellunt. 18. Supplodimentum, -i, a verbo plaudo, cuius composita sunt \ ad-plaudo, applaudo, complodo, displodo, explodo, supplodo, h. \ e., sub-plaudo, quod proprie manuum concussarum sonum imitatur \ aut pedum tripudium in solo; tum quemlibet sonum subitum, \ concussionem quamcunque; ita iam et Romanis. Nomen \ substantivum a me formatum ad exempla aliorum similium, uti \ impedimentum, emolumentum, et plurima alia. Significari autem \ eo volo apparatum bellicum aquis mersum, cui si carina navis \ ex improviso se impingat, concussio eum succendit, ac \ supplodens, navim diruit. Moderni eundem apparatum a minio, \ quod pigmentum rubrum significat, quo vocabulo fodinam volunt \ designare, quod minium e fodinis obtinetur, proinde veluti \ fodinam subaquaneam, vocitant, quod certe a longinquissimo est \ petitum. 19. Oleaceum, -i, materies ita vocari potest ex oleo fossili, \ vulgo petroleo, sive oleo saxeo, elixata; est spiritus olei, \ gas enim est vulgaris forma Germanici vocabuli geist, Anglis \ ghost, quod spiramen, spiritum audit, vultque id dicere quod \ nos Latine “spiritum oleaceum” appellamus, aut uno verbo, \ oleaceum. 20. Torpedo, -inis, f, est vocabulum Romanum, a torpeo, -ére, \ torpor, -is, torpidus, -a, -um, torpesco, -ere, quod totum \ languorem, lassitudinem in agendo denotat; sed et piscem \ significat alicuius generis electricum, hinc est nomen istud \ in mechanicis derivatum. 21. Mergulas, Germanis ducibus, in usum venit U-nauculas \ appellare, ut vulgo creditur, a Germanico nomine Unterseeboot, \ i. e., submarina naucula. 22. Navis subauditur. 23. Idem quod vulgo “centralis.” 24. Ita voco, quia eo excipimus nuntium, locutionem. 25. Divaricatus, non privatus. 26. Cama, -æ, lectulus est uti in navibus, quilibet lectus imus, \ parvus, speciali usui accommodatus. 27. Sámara, -æ, nomen fluminis in Gallia Belgica, Ambianorum \ (Amiens), quam regionem Cæsar Sámarobrívam (B. G., Lib. V., \ 24, 47, 53) appellat. Inscriptiones autem Sámarabrívam, sed \ flumen non memorat. Ævo Medio eius nomen erat Sómena, mox post \ Súmena, hodie autem Somme. 28. Machilla, -æ, est correpta forma abbreviatæ machinulæ, ex \ “máchina.” 29. Scalmus, i, est retinaculum remi, thole, row-lock. 30. Instrumentum iaculatorium minus, quod in vaginula coriacea, \ aut vero in sacculo geritur.
E-book notes Transcriber’s footnotes
1. «interciperetur."» → «interciperetur.» 2. “perseverarare” → “perseverare” 3. «egeo.’» → «egeo."» 4. “similtudinem” → “similitudinem” 5. «dapina» → «"dapina» 6. “presonabat” → “personabat” 7. “humili ter” (2 lines) → “humiliter” 8. “Avrei” → “Aurei” 9. “quasilo” → “quasillo” 10. “attolit” → “attulit” 11. “une” → “una” 12. «sed» → «"sed» 13. “postratus” → “prostratus” 14. “retorsum” → “retrorsum” 15. “repæsentabit” → “repræsentabit” 16. “insicio” → “inscio” 17. This should probably be “areolam” instead of “areolem". 18. “Itam” → “Item” 19. “quædem” → “quædam” 20. “quarere” → “quærere” 21. “appellamus” → “appellamus.” 22. “cogitione” → “cognitione” 23. “perviveres” → “perviveres.” 24. “examplar” → “exemplar” 25. “pecurrebat” → “percurrebat” 26. “cumu- orum” (2 lines) → “cumulorum” 27. “ad versum” (2 lines) → “adversum” 28. “acclerato” → “accelerato” 29. “silentiam” → “silentium” 30. «mentiris;» → «mentiris;"» 31. “ceperat” → “cœperat” 32. “audiuvet” → “adiuvet” 33. “trifoliroum” → “trifoliorum” 34. «vereor» → «"vereor» 35. “obtularam” → “obtuleram” 36. “patientá” → “patientiá” 37. “perhorescere” → “perhorrescere” 38. «a,» → «"a,» 39. “nobillissimum” → “nobilissimum” 40. “tibi,” → “tibi” 41. 'Nomen' → '"Nomen' 42. Unclear if typo (instead of “certe") or indeed the rather \ rare word “cette” (an old form of the verb “cedo"). 43. “momendi” → “monendi” 44. “colliger” → “colligere”
Reviser’s notes