Mons Spes, et novellæ aliæ

Part 12

Chapter 12 3,279 words Public domain Markdown

Tempore interim labente, Dionysius aspectus furtivos sæpius in puellam ipsam coniiciebat. Vultus eius prorsum erat flexus manibusque opertus, atque figura eius crebris singultibus agitari et convelli videbatur. Etiam sic ipsa minime erat indigna cui aspectus inhæresceret, habitu enim corporis pleno et tamen haud ingracili, cuti fusciore et calente, comaque tantæ pulchritudinis, ut, ex opinione Dionysii, plane nulla alia in universo mulierum mundo. Manus eius similes erant manibus patrui, brachia tamen aptius finire videbantur iuvenilia, atque infinitæ teneritudinis, mulcendoque aptissimæ esse parebant. Meminit etiam quemadmodum oculi eius cæsii, tum pleni iræ, misericordiæ innocentiæque se appellarent. Atque quo plus perfectiones eius contemplabatur, eo sibi mors immanior videri cœpit, eoque magis eius lacrymæ se afflixerunt et in pœnitentiam compulerunt. Iam et sensus conscientiæ in animo suo cooriri cœpit, neminem hunc mundum linquere audere posse, dum in eo tanta muliebris pulchritudo floreret; ac nunc iam quadragena minuta ultima horæ vitæ suæ libenter donaturus esset, si sua crudeliter dicta indicta reddere posset.

Subito e profunda caliginosaque valle procul sub fenestris raucus ac lacer galli cantus aures iuvenum perstrinxit. At hic altum noctis silentium perfringens ac perstrepens sonitus erat lucis instar in tenebris, qui eos e suis meditationibus suscitavit.

“Euge,” fatur ipsa suspiciens, “quidquamne tui gratia præstare possum?”

“Mea Domnicella,” respondit Dionysius omnino præter rem,” siquid dixerim quo animum tuum offendissem, crede mihi, tua id causa, non mea factum.”

Ipsa oculis lacrymantibus gratias ei egit.

“Status tuus,” prosequitur ipse, “mihi dolenter clare constat. Mundus se erga te durum et atrocem præbuit. Patruus tuus dedecus generis humani est. Crede mihi, Domnicella mea, nullum iuvenem ingenuum in omni Francia dari, quin meo loco paratus sit in servitio vel brevissimo tibi præstando mori.”

“Fortem te atque generosum esse mihi iam bene notum,” respondit illa. Unum tantum est quod me doceri cupio, utrum ego tibi prodesse possim — nunc, aut postea,” subiunxit illa tremula.

“Ut quum maxime,” respondit ipse in eam renidens. “Sine, quæso, ut iuxta te considam, acsi essem amicus, loco stulti advenæ inviti; tenta sis oblivisci qui sit noster status ad invicem; fac ut extrema vitæ meæ momenta placide defluant; hunc in modum maxime iucunda mihi servitia præstiteris.”

“Virum te probas perquam fortem,” subiunxit illa etiam profundiori mœstitiá... “perquam fortem... et hoc me non parum affligit. Sed accede sis propius, si ita videtur; atque siquid habeas quod mihi dicendum putes, reperies duntaxat gratissimas aures. A, Domnicelle de Beaulieu,” in hæc verba erupit — “a, Domnicelle de Beaulieu, quínam vultum tuum digna intuear?” His verbis iterum lacrymæ ei obortæ sunt, acerbissimeque flere cœpit.

“Domnicella mea,” refert Dionysius, manu eius suá utraque apprehensá, “perpende modo exiguum quod mihi superest tempus, summamque amaritudinem in quam contemplatio tui infortunii me præcipitavit. Arce a me supremis his vitæ meæ momentis conspectum eius, quod ne pretio vitæ meæ quidem sanare par sim.”

“Atqui ego mei studiosissima sum,” respondet Blanca. “Fortior ero, mi Domnicelle de Beaulieu, tui gratia. Sed recole modo tecum utrum non imposterum quid grati tibi facere queam — utrum amicos non habeas, ad quos tuum ultimum vale perferre queam. Grava me quantum possis; quodque onus vel tantillum levabit sensum grati animi quo me tibi obstrictam sentio. Fac ut possim aliquid plus tibi prodesse quam te deflendo.

“Mater mea iterum nupsit, habetque proles minores quarum curam gerat. Mea prædia fiduciaria frater meus Gichardus hæreditate accipiet; atque, ni fallar, ob meam mortem id eum satis compensabit. Vita vapor est tenuissimus, qui cito evanescit, ut ii nos docent qui sacris ordinibus initiati sunt. Rebus secundis, quum quis omnes vitæ semitas coram se patere videt, se in aliquo numero in orbe terrarum esse facile sibi persuadebit. Equus suus hinnitu eum excipit; quum copiarum suarum dux clangore tubarum oppidum intrat, cunctæ puellæ e fenestris prospectant; multa illi offeruntur honoris atque fiduciæ testimonia — alias litteris per veredarium — alias coram, optimatibus eum amplexantibus. Nihil mirum siquando, pro tempore, caput eius vertatur. Primum tamen ac moritur, fuerit licet fortis atque Hercules, sapiens atque Salomon, memoriá protinus excidit. Ne decem quidem anni sunt ex quo pater meus cum equitibus compluribus circa eum in pugna ferocissima cecidit, et tamen ego minime puto non modo nomina eorum, verum ne certamen quidem ipsum quemquam amplius meminisse. Ita vero, mea Domnicella, quo propius ad mortem accesseris, eo clarius intelligis angulum caliginosum ac pulverulentum eam esse, ubi quis sepulcrum suum intrat, quo facto, ianua pone eum usque ad extremum diem Iudicii obseratur. Paucis ego glorior modo amicis, mortuus habebo nullos.”

“A, mi Domnicelle de Beaulieu!” interpellat ipsa, “Blancæ de Malétroit tu oblivisceris.”

“Tu profecto, mea Domnicella, suavi es animo, prohinc vel exiguum servitium pluris quam valeat facis.”

“Non de eo agitur,” respondet ipsa. “Haud recte de me existimas, si me re mea tantum teneri putes. Sic dico, quoniam te omnium, quos me convenisse contigit, nobilissimum censeo; quod animum in te agnosco, qui vel humillimum quemquam ex plebe in clarissimum huius regni evexisset.”

“Et tamen hic, in muscipula,[15] moriar — haud maiori tumultu, quam meo proprio mintritu,” refert ille.

Umbra doloris vultum puellæ obsedebat, ac paulisper conticuit. Mox tamen lux oculos eius illustrare videbatur, ac subridens iterum fari cœpit.

“Ferre non possum ut propugnator meus se parvi faciat. Quisquis vitam suam pro altero tradit, ei in Paradiso omnes præcones angelique Domini Dei obviam eunt. At tu nulla huiusmodi re teneris. Nam ... obsecro, venustamne me existimas?” quærit ipsa cum rubore.

“Ita, profecto, existimo, mea Domnicella,” ait ipse.

“Id me valde delectat,” ex corde respondit. “Existimasne multos in Francia esse, quibus venustæ puellæ sese in connubium obtulerint — et hoc propriis labiis — quæque ab iis propalam tulerint repulsam?[16] Non ignoro vos viros idgenus triumphum fere despecturos; at mihi crede, nos mulieres longe accuratius intelligimus, quid in amore pretio æstimandum sit. Nihil est quod quemquam in sua ipsius opinione in altius fastigium evehat æstimationis; nos vero mulieres nihil pluris faceremus.”

“Revera tu humanissima es,” ait ille; “facere tamen non poteris ut obliviscar mihi oblationem ex misericordia, non ex amore factam esse.”

“Id plane non constat,” fatur ipsa luminibus demissis. “Ausculta modo, Domnicelle de Beaulieu, dum finiam. Quanto despectui me habere te necesse sit, haud ignoro; ius tuum non in dubium voco; creatura nimis misella ego sum quominus locum vel unius cogitationum tuarum usurpem, quamvis, pro dolor, causa mei iam hoc mane moriendum tibi sit. Verumtamen, quum te rogavi ut me in uxorem duceres, id ideo feci, quia te veneratione atque admiratione prosequebar, amavique te ex omni corde meo inde ab eo temporis momento, quo me adversum patruum meum propugnabas. Si tute tunc vidisses, quam nobilem te exhibebas, miserereris mei potius quam me aspernareris. Nunc vero,” pergebat ipsa dum manu eum refrænabat, quamquam omnem seposui verecundiam, tamque clare tibi locuta sum, ne te fefelleris, nam quid de me sentias, est iam mihi plane notum. Ex nobili prosapia quum sim, mihi crede, ad assensum mihi præbendum importunis verbis te nunquam fatigarem. Namque et mihi est quo meo modo superbiam: iuroque tibi coram Beata Virgine, Matre Dei, si nunc, postquam mihi fidem dedisti, me falleres, tam parum tibi nubere vellem, quam agasoni[17] patrui mei.”

Dionysius paullo amarius subridebat.

“Ieiunus amor ille est, quem vel modica superbia refellit.”

Ipsa nihil respondit, licet quod cogitaret et ipsa habuerit.

“Veni modo ad fenestram,” fatur ille cum suspirio. “En auroram.”

Ac, revera, aurora iam dilucescere cœperat. Cœli convexum iam lumine diei complebatur, clarum, absque colore; infra autem vallis subalbido lumine reverberato profluebat. Aliquot vellera vaporum profusa fluitabant circa sylvarum latera, secundumque fluminis decursum. Aspectus regionis silentii altitudinem miro effectu referebat, quod prorsus nihil rumpebat, donec galli ex suis latibulis iam iterum canere inciperent. Idem fortasse ipse nebulo, qui vel dimidia hora ante tam tætro cantu silentia ruperat, nunc iam lata acclamatione appropinquantem diem salutabat. Leniora interim flabra percurrebant arborum comas infra, sub fenestris. Tamen e diluculo in oriente lux diei pedetentim evolvebatur, quæ sensim gliscere, et fulgidior fieri cœpit, coruscum illum atque candentem globum, solem orientem mox paritura.

Dionysius hæc omnia non sine tremore intuebatur. Puellæ manum in suam sumpsit, eamque vix conscius tenebat.

“Anne dies iam ortus est?” quærebat ipsa; tum vix sibi consistenter: “nox tam fuit diuturna! Eheu, quid nuntiabimus patruo meo reversuro?” quæsivit.

“Quidquid tibi videtur,” respondet Dionysius, digitis puellæ arctius pressis.

Ipsa silebat.

“Blanca,” fatur denique ipse celeri, incerto verborum impetu, “iam vidisti utrum mortem reformidem. Perinde necesse est constare tibi, me eodem æquo animo paratum esse ex hac fenestra in inane infra præcipitem dare, quam vel digito te invita te contrectare. Attamen, si mihi cupis vel maxime, noli sinere ut vitam ex errore amittam; nam te plus quam universum mundum amo; atque, tametsi gratia tui libenter mortem oppetam, nihilo secius omnibus Paradisi voluptatibus me frui existimarem, si mihi pervivere, cæteramque vitam meam in tuo servitio exigere daretur.”

Uti fari desiit, campanula in penetralibus insonuit; tum strepitus armaturæ in ambitu indicabat mercenarios in sua loca munerum revertisse, atque duas horas iam ad finem vergere.

“Posteane omnia quæ audivisti?” susurrabat ipsa, labiis oculisque pansis in Dionysium proclinata.

“Audivi vero nihil,” ipse respondit.

“Nomen centurionis fuit Florimundus de Champdivers,” ipsa in aures eius susurrabat.

“Non audivi,” ille refert, molle ac tenerum corpus eius amplexatus, osculisque eam obruens.

A tergo sonorus pipitus exaudiebatur, insecuto leni risu, ac dein vox Domni de Malétroit novo suo nepoti sospes ac faustum mane precabatur.

Finis.

1. Equestellus, -i, vocabulum cusum e Romano equester, quia ex \ eques nihil derivari potest. Significare autem per id volo \ ordinem Medii Ævi socialem, quem Neo Latini etiam longe \ ineptius ex caballo conabantur deducere, velut caballero, \ cavallero, chavallier, chevalier, equester, hoc autem Ordo \ Equitum Romanorum significabatur ut tum vigebat in Europa, aut \ etiam alios quoslibet optimates, aut etiam alios, ex plebe, \ qui aut Equitum more se gerebant, et eandem æstimationem \ publicam meruerunt, aut saltem affectabant; hi omnes etiamnum \ cavalleri, aut chevalieres vulgo appellantur. 2. Catulaster, sive catlaster, est Romanum, valetque idem atque \ hircitallio; deductum a catulo, quo parvuli leones, tigrides \ aliæque bestiæ designantur; iuveni viro applicitum idem \ sonabit quod in linguis modernis leo, i. e., iuvenculus suas \ virtutes jactans, ad captandam apud mulieres gratiam. 3. Fulcimenta lapidea murorum, præsertim templorum, ornamenti \ potius quam utilitatis causa adiecta. 4. Pars fenestræ, imaginis, speculi, lignea, aut metallica quæ \ vitrum, aut imaginem, complectitur ac tuetur, sæpe inaurata. 5. Candelæ ex cera, ut in aris hodiedum adhibentur. 6. Quod in apicem excurrit, acuminatum, cuspidatum. 7. Est plerumque spira, sive filum, aut talea chalybeia, retorta, \ quæ quum se erigere, aut in locum recellere conatur, rem \ aliquam impellit, et in motum agit, uti in horologio. 8. Plerumque abbreviatur in Cl. V., vel C. V., V. C., quod apud \ Romanos titulus laudis fuit, sed V. C. etiam idem valebat ac \ Vir Consularis, titulus statús et dignitatis. Ævo tamen Medio \ titulus hic factus est formalis ordinis, nobilitatis, iunctim \ cum de, et Ablativo loci eius in quo rex viro nobilitato \ fundos, aut latifundia concessit, sic factus est iste titulus \ formalis, Clarissimus Vir de Malétroit, quod Latine idem \ sonaret ac “de male angusto.” 9. Vocabulum dominus, quod Romanis proprietarium domús \ significabat, mox de possessore cuiuscunque rei accipi \ solebat, dein de tyrannis et usurpatoribus, tum de amasiis, \ denique de ignotis ac peregrinis accipiebatur, postremo, \ Christiani, more Iudæorum, Deum Adonaj appellantium, Deo id \ attribuerunt. Ævo Medio verbum id, eliso i, ut Domnus, in \ titulum formalem abiit, scribebatur autem per abbreviaturam, \ uti et hodie, Dn̄us, aut Dn̄. aut vero Dom et Don. 10. Etiam titulus formalis iuvenis viri ingenui, loco Domniculi, \ vel Domnuli, qui apud Valachos est in usu. Mulieres iuvenes, \ pari modo, Domnicellæ titulum obtinent, qui apud Francos \ denique in Demoiselle detritus viget. 11. Domna Nostra, Donna Nostra, Nostra Domna, Notre Dame, Domna \ Mea, Mea Donna, Ma Donna, Madonna, sunt Italorum et Francorum \ formæ detortæ, quibus Beatam Mariam Virginem appellant. 12. Capellanus, linguá Ecclesiasticá est partim sacerdos, qui \ capellam curat, vel in exercitu servit, partim adiutor est \ parochi alicuius cœtús. Capella Romanis est capra parva; in \ idiomate tamen Christiano templum privatum, in aulis principum \ ac procerum, aut quodlibet templum parvum, quod filiale \ vocant. Derivatur autem vocabulum a cappa, fortasse in \ similitudinem nominis litteræ k Græcum, sed origo debetur \ vocabulo caput, unde capedulum, atque capitium, utrumque \ tegumentum capitis. Posterius corruptum est in caputium, et \ capucium, quod Romano sermone vocabatur cucullus, estque pars \ vestimenti, sive habitús, monachorum, quæ retro ex humeris \ pendet, potestque in caput induci. Capitium est etiam genus \ pallii, quod Ecclesiastici modo superpelliceum vocitant, ita \ autem appellabant eapropter, quod per caput humeris \ iniiciebatur. Ista autem cappa celebritatem a Sancto Martino \ ducit, Episcopo Turonum, in Gallia, qui Sabariæ, oppido \ Pannoniæ, modo pars Hungariæ, intra annos 300-mum, atque \ 400-imum fertur natus esse. Is in annalibus Ecclesiæ gloriá \ cluet sanctitatis, et ut reliquiæ eius cappa, sive palliolum, \ in sacello cathedralis conservata esse dicitur. Ab ea veste \ ipsum sacellum, et inde omnia alia sacella capellæ, sacerdos \ eius capellanus, choragus autem, sive director musicæ, a \ Germanis Capellmeister appellatur. Denique sacellum Romanis \ fuit area septa, alicui Deo sacra, cuius ara in medio stare \ solebat, ut ibi sub dio, sive libero cœlo, ei sacrificaretur; \ apud Christianos tamen est parvum templum, sive capella, ut \ supra. 13. Est virgo nupturiens, desponsata, sponsa quam vir, \ paranymphus, sibi in matrimonium accipit, ambo in ornatu, ante \ aram et sacerdotem stantes. 14. Non mera res theatrica, ut ex auctoribus Romanis in scholis \ inculcatur, sed pars indumenti virilis, pedem tibiasque fere \ genuum tenus tegens, fitque ex corio, priscis temporibus \ rubro, flavo, purpureo, aurato, aut quolibet alio colore, et \ si eques gesserit, etiam calcaribus instructa. Nostris \ temporibus tantum ornamenti causa geruntur cothurni, a \ nobilibus, in Europa Mediana, sive Centrali, sed ex corio \ nigro ex plebe etiam plurimi, atque equitatus. 15. Muscipula est apparatus ad mures capiendos; tendicula, \ pedica, insidiæ, musculi autem non loquuntur, sed mintriunt. 16. Repulsam ferre, est repudiari, reiici, non accipi in uxorem, \ vel maritum. 17. Agáso, est adiutor aurigæ, stabularius, equíso.

Suppetiarium[1] Mergularum

Spissiores nebulas, quam eo mane ad Pulvinos[2] Grandes sum expertus, vidi nunquam. Hæ lenunculum[3] circumcluserunt usque eo dum omnem meam conscientiam, me partem huius mundi esse deleverunt, feceruntque ut me solam micam extorrem huius canæ universitatis fluctuum ac vaporum esse sentirem. Hattie Rebecca non procul aberat. Illa lenunculos prima luce dimisit, ipsa tamen in propinquo iacens mansit, ut signum tubæ, si res postularet, a quocunque nostrum excipere posset; at vero, semel ab eius latere digressus, nebulisque haustus, mihi quidem in chao solus esse parebam, quæ quidem vera est conditio quoad magnam vitæ partem his in Grandibus Pulvinis. Si piscium copia detur, tu autem occupatus sis, solitudo nulla est; verum si pisces escam vitent, tu autem otieris, solitudo ingenti onere te opprimit. Quum talia me superveniunt otia, auscultare soleo — ita auscultare, acsi de vita mea ageretur. Etenim hi Pulvini Grandes commeatuum commercii orbis frequentissimorum unus est. Londinum Parisiique ex una parte iter trium dierum absunt. Neo Eborácum atque Bostonium iter trium dierum in adversam partem, magnæ autem vaporariæ, quæ merces totius orbis vectant, has nebulas, locaque piscatoria, tractuum expeditorum instar percurrunt. Nemo nostrum est, qui vel per aliquod tempus piscationem hic exercuerit, quin hæc spectra viderit meteorum ingentium, e nebulis emergentium, iterumque evanescentium — et id totum intra minutum, quæque nihil post se relinquunt nisi validum turgorem, paucis minutis residentem, atque habitum auscultandi, ad finem vitæ usque perdurantem.

Hoc mane nebula præter morem erat densa. Pisces satis abundanter obversabantur, tamen ego auscultabam. Primo mane me clangorem dissiti machinamenti marini audisse existimabam, sed erravi, quandoquidem sonitus subito cessavit, machinamenta autem marina in Pulvinis cessare non solent. Notio tamen ista semel suscitata, non me deserebat, et mox post alios sonitus percipere cœpi. Quandoque sonum putabam me audisse aquarum crepidini illidentium, alias, denique, voces percepi — passim tantum incidentes, dissitas, non agnoscibiles — tamen voces, probeque notum indicium morbi Pulvinorum, — auscultationis.

Circa horam undecimam dies paulatim clarescere cœpit. Visus iam ultra lenunculum penetrabat, itaque aciem in superficie aquæ ulterius intendens, non multum ultra retia quæ curabam, lagena fluitans mihi sub oculos cecidit. Nauculam eá impuli, lagenam ex aqua sustuli, et in ea schédulam in hunc tenorem inscriptam reperi:

In Germanica incursoria,[4] Albi.

In Pulvinis sumus. Si notula hæc in manus classis piscatoriæ \ inciderit, magistratus confestim edocebitis. Albis uno fumario \ est instructa, quod nunc nigro est pictum. Ipsa duos fert \ malos, quisque cum antennis ante et post, cum cánaba[5] \ stegaria parva, nec prora nec puppi aquæ impendenti, et octo \ tormentis est instructa.

Fert autem Albis prope ducentos captivos, de navibus ab Albi \ mersis coactos. Notula hæc scripta est a Magistro Alixis Mac, \ Glascoviensi, Haliface Liverpool tendentis, hesterno mane \ depressæ. Navim hanc ex aliqua re laborare arbitror, \ videturque mihi Albim penuria lithanthracum[6] detineri. \ Machinamenta ex summo mane hodierno stant, quum duo nautæ \ dromone[7] minori in terram dimissi sunt.

Alexander Carey.

Me solum esse iam non amplius sensi. Primum id solum cogitabam, quí magistratus edoceam, tum, postquam rerum statum pensaveram, mirari cœpi quid nuntium meum valeret. Quo die notula edita esset, non constabat, nec ego de incursoria Albi unquam audivi. Alix Mac mihi notissima erat — vetus velifera trium malorum, per multos annos vectoria mercium Provintiarum Maritimarum, quæ, nisi propter exigentias belli, iam pridem inter obsoletas relegari potuisset. Mea ignoratio Albis, utique, parum referebat, quandoquidem nos portum iam dudum reliquimus, et inter navigandum nova nobis parcissime ad notitiam pervenerunt. Cæterum lagena poterat a vectore aliquo faceto de stega protelariæ[8] cuiusdam fluctibus committi, cuius conceptus iocandi e studio constabat alios in errorem inducendi. Quin etiam, si notula genuina ac vera esset, poterat iam nullius esse pretii, quum sciri, quam diu in aquis iactata esset, plane non posset — et tum, ut ibi sedebam speculabundus, nebula paullo iterum plus rarescebat, licebatque mihi, obscure dumtaxat, in medio cœcæ caliginis speciem cernere vaporariæ cum prærupta prora atque puppi, canábula in stega, uno fumario, binis malis, antennis ante et post. Figuras sive in stega, sive in catasta,[9] nullius hominis dignoscere ullo pacto poteram, licet rite intellexerim acerrimas excubias non deesse, atque ubi ego videre possem, me quoque vicissim videri. Quapropter post primum intuitum me ab ea navi averti, totumque animum in retia mea defixi, et hoc lente, data opera, ac prorsus sine omni superfluo gestu. Dum hoc agebam, nebulæ me iterum circumcluserunt, iterumque mersus vaporibus eram — at non iam solus. Ante dimidiam horam in vasta illa nebula ita eram ab omni societate humana segregatus, ut quasi nullum nexum cum cætero mundo habere, nec partem in eo ullam efficere me mihi viderer, nunc vero, subito, et absque omni præmonitione, partem honoris in hac mundi tragœdia mihi delatam sensi. Res quidem parebat acsi gentes terrarum, quæ me ne exsistere quidem scivissent, modo suspenso spiritu, quid statuturus essem, exspectarent — acsi Historia ipsa meum auctoramentum litteris mandasset: Scitote me speciali fiducia in hoc iuvene posita, illi vitas fortunasque multorum concredidisse.

Iam erat meridies quum ad Hattie Rebeccam perveni. Tres iam lenunculi eo prosperá captura reverterunt, duo usque desiderabantur. Quinque nautæ in mica[10] prandebant quum ego intrabam, meaque nova narrabam — nos prope intra ictum tormentorum incursoriæ Albis iacere, ducentos captivos Anglicos intra auditum vocum nostrarum teneri, ac, denique, si Germanis ita visum esset, posse eos horum numerum augere, quod vel minimus sonitus, uti stridor nostrarum trochlearum[11] eorum velites[12] adversum nos allectare posset. In propatulo esse ne signa quidem duobus lenunculis absentibus edi debere; itaque duo nautæ dimittebantur ad eos arcessendos, interea autem tempus nobis sumpsimus ad deliberandum quid potissimum facto opus esset.

Alterutrum, ut videbatur, nobis assequendum erat — unum, ut incursoria aut deprimatur, aut capiatur; alterum, modo id fieri possit, ut captivi liberentur. De impetu in hostem directa fronte, ne somniandum quidem erat — nos enim nimis pauci, Germani vero tum nimis multi, tum optime armati erant. Casu quodam habebamus in Hattie Rebecca aliquot corticulos[13] dynamis[14] copiamque tortilis[15] septati,[16] aliqui autem nostrum putabant noctu effici posse ut dynamis scapo[17] Albis clam subigatur. Ad hoc efficiendum opus non esse ut lenunculus nimis prope ad navim accedat. Posse lenunculum plura centena pedum distare, dynamis autem cubulis ligneis imposita posse ad navim pelli, quum dexter quis natator scapo rite aptaret. Huic proposito unum repugnabat præter exilem spem successús, salus nempe captivorum, qui simul cum navi interituri essent.