Mons Spes, et novellæ aliæ

Part 11

Chapter 11 3,411 words Public domain Markdown

Rectá ex adverso ingredienti Dionysio, iuxta caminum, in celso artisellio vir sedebat senex, pelliceo focali amictus. Sedebat autem crure uno alteri superiecto, manibus iunctis, calice vini aromatibus condíti in pluteolo ad parietem. Vultus eius aspectu perquam masculinus erat, non adeo hominis proprius, quam idgenus quem in tauro, hirco, vel in verre solemus videre; aliquid ambigui et assentatorii; aliquid avari, atrocis atque perniciosi. Labium superius præter morem erat crassum, quasi ex ictu, aut ex dentium dolore tumidum; dein risus ille, supercilia cacuminata, oculique pusilli acresque aspectum præbebant curiosum ac fere comice male ominantem. Decori cani e capite undique pendebant, tamquam sancti alicuius, omnesque in singulo cirro in focale defluebant. Barba mystacesque suæ decori erant indices venerabilis suavitatis. Senectus, haud dubie propter singularem curam, nulla vestigia in manu eius reliquit; manus etenim stirpis Malétroit semper fuit clara. Difficile esset quidquam tam carnosi, simul et figurá tam delicati sibi fingere; digiti leniter in tenuitatem desinentes procacitatem digitorum muliebrium a Leonardo pictorum æquabant; radix pollicis clausi minutam lacunam in ruga exsurgenti efficit; ungues in figuram perfectam erant formati, albedine prorsus insolita. Quod quisquam huiusmodi manibus, virginis martyris instar — pietate quadam religiosa eas iunctas servet — quod quisquam tam intento conspectu atque mirificis vultús lineamentis patienter sedeat, hominesque oculis fixis contempletur tamquam Deus, aut statua Dei, huius aspectum decies magis formidolosum reddidit. Quies eius ironica ac subdola videbatur, nec aspectui eius conformis.

Talis erat Alain, Clarissimus Vir[8] de Malétroit.

Dionysius atque ille per pauca momenta se invicem contuebantur.

“Velis, rogo, intrare,” fatur denique Domnus[9] de Malétroit. “Tota vesperá te exspectavi.”

Interea non surrexit, sed verba subridens protulit, caputque leni nutu proclinavit. Dionysius, partim e subrisu, partim e sonoro murmure singulari, quo verba sua vir senex protulerat, acrem animi aversionem persentiscebat medullá tenus. Tædio rei percitus, et ex imo confusus, advena vix verba ad respondendum reperire poterat.

“Equidem vereor,” respondet denique, “ne casus hic dupliciter fortuitus sit. Non enim is ego sum quem tu esse arbitraris. Aliquem tu exspectasse mihi videris; at, quoad me, nihil a mente mea poterat esse magis alienum — nihil voluntati meæ magis adversum — quam ista intrusio.”

“Eia mi bone,” indulgenter respondet senex, “ecce te hic; et hoc solum refert. Cape sedem, amabo. Esque prorsus bono animo. Negotiola nostra confestim dirimemus.”

Dionysius perspexit statum rerum usque esse cum aliquo conceptuum errore confusum, prohinc explicare perrexit.

“Ostium tuum ...” prosequitur.

“De ostio meo?” excipit ille supercilio cacuminato erecto.” Lusus ingenii merus.” Et humeris tantum gestiebat. “Phantasia hospitalitatis! Secundum tua propria verba, tu minime eras cupidus me noscendi. Nos seneciones tale quid haud raro exspectamus; quum vero id ad famam nominis nostri attingendam respicit, conari solemus aliquid ad id superandum comminisci. Non invitatus quidem advenis, haud tamen ideo minus opportune.”

“At, mi vir, pergesne in errore perseverare?” instat Dionysius. “Inter me et te nullus quæstioni esse potest locus. In hac regionis parte peregrinus ego sum. Nomen mihi est Dionysio Domnicello[10] de Beaulieu. Si me domi tuæ vides, id inde fit, quod —”

“Mi amicule,” incidit in eius sermonem senex, “indulgebis mihi si in his rebus proprium sequar iudicium. Verosimile est iudicia nostra hoc momento inter se differre,” modo inani subiungit, “dies tamen uter nostrum in vera sententia fuerit, ostendet.”

Dionysius se cum demente agere credere cœpit. Cum gestu humerorum consedit, reique eventum exspectare statuit; tum silentium institit, dum interea se discernere putabat quasi pone aulæum, e regione sibi, clam preces recitarentur. Interdum unius tantum vox audiri videbatur, alias binæ, atque vocis, tametsi submissæ, vehementia sive magnam properantiam, sive vero agoniam animi indicare parebat. Tunc sibi in mentem venit aulæum istud ingressum celare sacelli, cuius formam exteriorem foris animadverterat.

Interim vir senex Dionysium a capite ad calcem oculis scrutabatur censoriis, leniter subridens, ac nonnunquam sonitum haud absimilem aviculæ, aut musculi edens, unde inferri licebat eum contentissimum, spirituque elatum esse. Hic rerum status pedetentim tolerari non posse videri cœpit; quamobrem Dionysius, finem rei facturus, suavi modo memorabat ventum foris iam recessisse.

Vir senex hoc audito impetu submissi risús captus est tam diuturni ac violenti ut toto vultu rubore perfunderetur. Dionysius extemplo surrexit, pileumque gestiens capiti imposuit.

“Mi Domne,” eloquitur hic, “si sanus es, iam plus satis me vilipendisti. Sin autem insanis, licet mihi credere facultates meas intellectús iucundius impendere posse quam cum demente agere. Mea mens recti est conscia; tu me inde a primo momento lusisti; audire meam excusationem recusasti; et nunc nulla sub Diis potestas me hic ulterius continebit; atque nisi mihi nullus honestior modus viam foras reperiendi detur, ense ostium tuum diffringam.”

Domnus de Malétroit dextram levavit, eamque adversum Dionysium, indice, minoribusque digitis pansis, agitavit.

“Nepotule mi dilecte,” inquit, “conside.”

“Nepotule!” regerit Dionysius, “quin tu ore pleno mentiris;” talitrum ipsi minitatus.

“Conside, inquam, nebulo!” clamat denique vir senex, subita asperaque voce, consimili canis latrantis. “Existimasne,” tum prosequitur, quum tendiculas ope ostii commentus eram, me rem ibi terminasse? Si mavis ut manibus pedibusque vinciaris ita ut ossa tibi doleant, tenta modo surgere ac discedere. Sin vero malis hircus manere liber, teque suavem erga virum senem præstare — tum bene, sede ibi ubi es in pace, ac Dii te amabunt.”

“Num tu indicare vis me captivum esse?” quærit Dionysius acrius.

“Facta memoro,” respondet ille. “Satius duco ut reliqua ipse tibi inferas.”

Dionysius itaque iterum consedit. Extrinsecus se satis compositum gerebat, in animo tamen furore æstuabat, subinde vero sollicitudine refrigerabatur. Nec amplius sibi cum demente negotium esse existimavit. At si vir senex mente captus non erat, quid per Deorum fidem sibi exspectandum erat? Quidnam absonum aut tragicum discrimen se supervenit? Quemnam vultum eum oporteat fingere?

Dum hæc taliaque secum meditabatur animo fluctuans, aulæum in sacellum ingressum celans tollitur, procerior sacerdos ornatu suo indutus inde egressus, longoque aspectu Dionysium acriter contuitus, Domno Malétroit aliquid in aures susurravit.

“Estne ipsa animo tranquillior?” quærit hic.

“Mente placidiori modo est, mi Domne,” respondet sacerdos.

“Dii eam adiuvent, ipsi non facile satisfit!” ludificatur vir senex. “Propago optimæ spei — haud male natus — et hoc etiam propriæ electionis? Ehem, quid mannus hic amplius sibi vellet?”

“Status hic nulli domnicellæ est quotidianus,” refert alter, “ac pro sua verecundia res etiam est nimis aspera.”

“Decebat eam hæc priusquam choreas agere cœperat perpendere. Non propriæ electionis meæ id fuisse, Diis notum: quando tamen eam inesse contingit, sic Domna[11] Nostra eam adiuvet, totam hanc rem illa exsequetur ipsa.” Tum Dionysium allocutus, “Domnicelle mi de Beaulieu,” quærit ab eo, “licebitne ut te nepti meæ sistam? Ipsa te diu præstolabatur haud dubito dicere, etiam quam ego magis impatiens.”

Iam Dionysius cum gratia se sorti suæ totum dedidit — nec ulterius quidquam expetivit, nisi ut deterrima fata sua citissime quam fieri posset, cognosceret; surrexit itaque sine mora, nec invitationem recusans, se proclinavit. Domnus de Malétroit, exemplum eius secutus, brachio capellani[12] adiutus, adversum cancelli ostium claudicavit. Sacerdos aulæum revulsit, simulque omnes tres intraverunt. Ædificium ornatu architectonico non immerito superbiebat. E medio arcu lacunaris inter sex robustas columnas lenior fornicatus desursum pendebat paribus ornatissimis. Sanctuarium pone altare in rotunditate desinebat anaglyphis supra modum affluentibus ornata, eamque complures fenestellæ formas stellarum, trifoliorum aut rotarum referentes collustrabant. Hæ fenestellæ vitris haud satis erant clausæ, ita ut aer nocturnus minime impeditus sacellum perflabat. Cerei quorum haud pauciores quam quinquageni credibile erat ibi arsisse, a vento violentissime agitabantur, unde lumina nunc in coruscam claritatem, nunc autem in umbratilem eclipsin verterentur. Ante aram, in infimo gradu, nympha[13] ornatu resplendens, virgo genibus insistebat. Ut Dionysius animadvertit ornatum eius, contremuit; omni vi conabatur suspitiones, quæ menti suæ subreperant, repellere; id fieri nec debet — nec potest, quod futurum timebat.

“Blanca,” fatur Domnus voce sua tibiæ cantui simillima, “puellula mea, amicum tibi adduco sistendum; velis te vertere, manumque ei præbere. Multum iuvat religioni esse deditum, sed, mea neptis, haud minus iuvat esse civilem.”

Puella surrexit, seque ad advenas convertit. Motus autem eius talis erat quasi corpus nusquam flecteretur, et in omnibus vegeti ac iuvenili corporis lineamentis indicia verecundiæ torporisque expressa videbantur, stabatque capite declinato, et oculis demissis, dum interim leni gressu propius accedebat. Progredienti oculi in pedes Dionysii de Beaulieu incidebant — in pedes, quibus ipse merito superbiebat, liceat hic monere, quos etiam in itinere maximá curá vestiri et indui moris ei erat. Ipsa substitit — exterrita est, acsi cothurni[14] sui flavi indicia essent alicuius rei terribilis — tum, repente, lumina ad vultum levavit cothurnos eos gerentis. Oculi eorum concurrunt; pudicitia horrori ac formidini locum cedit in vultu puellæ; labia expallescunt; acri quiritatu vultum manibus tegit, suique impos in solum sacelli corruit.

“Hic non is est!” clamat puella. “Patrue mi, hic non est is!”

Domnus de Malétroit suaviter mussitabat: “Utique non est,” inquit, “tantum et ego exspectavi. Tam infortunate factum, quod nomen illius tibi excidisset.”

“Sic prorsus,” quiritat puella, “ego profecto hunc ad istud ipsum temporis momentum nunquam vidi — nequaquam, ne oculis quidem hunc unquam contuita sum — nunquam amplius eum conspicere volo. Mi Domne,” ait ad Dionysium conversa, “si vir es, verba mea confirmabis. Unquamne te vidi — unquamne tu me vidisti — ante hanc horam maledictam?”

“Ut pro me solo loquar, nunquam ita fortunatus fui,” respondit iuvenis, “nunc mihi primum contigit, mi Domne, ut tuæ formosæ neptis in conspectum venirem.”

Vir senex humeris gestiebat.

“Hoc audire multum aggravor,” inquit ille. “Attamen initium facere nunquam sero est. Et ipse haud multo plus notitiæ uxoris meæ bonæ memoriæ habebam quam eam duxissem; unde clarum fit,” subiunxit mimice gestiens, “posse fieri ut connubia eiusmodi extemporanea, habitu diuturniori in optimam concordiam evadant. Quandoquidem et paranymphus hac in re habiturus est quod dicat, duarum horarum spatium illi concedam ad reparandum tempus amissum, antequam ad ritum procedamus.” Quibus dictis ad ianuam versus processit, sacerdote comitante.

Puella sine mora in pedibus constitit. “At, mi Patrue, tu certe non serio hæc dicis,” interpellat illa. “Deos testes appello, malle memet propria manu confodere, quam ut invito huic iuveni obtrudar. Cor rebellat. Dii vetant idgenus connubium; tu autem canos tuos dehonestas. O, mi Patrue, miseresce mei. Nulla in terrarum orbe est mulier, quæ non mortem, quam tale connubium potiorem habeat. Fierine potest,” subdit titubans, “fierine potest ut tu fidem mihi neges, atque ulterius quoque credas hunc” — digitis Dionysium cum flagranti ira et contemptu indicans — “ut tu usque putes hunc eum fuisse?”

“Ingenue fateor,” refert vir senex in limine subsistens, “me ita credere. Verum, sine ut tibi, mea Blanca de Malétroit, semel omnino explicem, quid hac de re censeam. Quum tu tecum statuisti nostram prosapiam nomenque, quod bello ac pace plus quam sexagenos annos cum honore gesseram, dehonestare, non modo ius tuum in meam sententiam inquirendi pessumdedisti, verum etiam vultum meum contuendi. Si pater tuus tunc in vivis fuisset, te conspuisset, et ex domo exesse iussisset. Ipse manibus fuit ferreis. Grates Diis tuis habueris, mea Domnicella, quod tantum cum manibus byssinis tibi agendum est. Muneri meo duxi te, citissime quam poteram, locare. Ex mera bona voluntate tuum tentavi proprium reperire procum. Et confido me successisse. Verum, per omnes Deos et cœlicolas, Blanca de Malétroit, si id mihi minus contigit, ne vel hilum quidem curo. Prohinc, sine ut te moneam, ut iuveni amico tuo civilem te præstiteris; etenim sic me Dii ament, procus tuus proximus minus tibi ad gustum futurus est.”

His dictis, capellano comitante, egressus est; aulæum autem pone iuvenes demissum est.

Puella flagrantibus oculis se ad Dionysium vertit.

“Ecquid hæc omnia sibi volunt?” quærit ipsa nervose.

“Dii ipsi norunt,” mœste refert Dionysius. “Captivus sum in ista domo, quæ cerritorum plena esse paret. Plus scio nihil; nec quidquam intelligo.”

“Quí autem, rogo, huc intravisti?” percontatur ipsa.

Rem brevissime quam poterat narravit. “Cæterum,” subiunxit, “fortasse exemplum meum secutura ænigmatibus his tu respondebis, dicesque quid Diis propitiis, exspectandum, et quis exitus eorum futurus sit.”

Paulisper ipsa silens stabat, licebatque iuveni videre quemadmodum ipsa tremeret, oculique absque lacrymis lustro febrili micarent. Tum ipsa utraque manu frontem premebat.

“Eheu, quam mihi caput dolet!” fatur cum lassitudine — “ut de corde laborante sileam! At tu iure postulabis meam partem eventuum scire, tametsi ea narrare muliere indignum videri debeat. Nomen mihi est Blancæ de Malétroit; patre matreque orba eram ex — o! ex quo memini, fuique omni mea vita infelicissima. Ternis ab hinc mensibus iuvenis quidam centurio in templo quotidie iuxta me stare cœpit. Satis perspexi me ei placuisse; meá profecto culpá factum, sed me ab aliquo amari perquam iucundum existimavi; atque quum epistolium mihi porrexisset, id mecum domum tuli, magnaque cum voluptate legi. Exinde complura mihi scripsit. Misellus ille me convenire perquam cupivit, meque continuo rogitavit, ut ostium quadam vespera apertum relinquerem, ut ad gradus vel pauca verba nobis colloqui liceret. Cognitum enim habebat, quantopere patruus meus mihi confideret.” Hic aliquot singultus edidit, ac pauca solum post momenta prosequi valuit. “Patruus meus durus est homo, sed admodum astutus,” tandem perrexit ipsa. “Multa ille præclara in bello edidit facinora, non exiguo in aula loco habebatur, atque olim magna apud reginam Isabeau gratiá cluebat. Quo autem tandem modo suspitio illi de me in animum irrepserit, haud equidem scio; sed vix quidquam ab eius notitia arceri potest; atque hoc mane quum a missa domum veniebamus, ipse manum meam cepit, eam vi aperuit, meumque epistolium legit, dum a latere mecum itabat. Postquam id legerat, omni civilitate id mihi reddidit. In eo iterum rogabar ut ostium apertum linquerem; et hoc cunctos nos labefactavit. Patruus etenim me per totum diem ad vesperam usque in cubiculo continuit, ac tum, ut modo vides — me vestiri et ornari iussit, en insignem, nonne putas? in quamlibet puellam, contumeliam. Quandoquidem, ut puto, nomen iuvenis centurionis ex me extorquere non valeret, insidias illi tetendit, in quas, per Deorum vindictam, pro! tu incidisti. Confusionem utique acerbam exspectabam; quínam enim præscire poteram utrum ipse legibus tam duris me in uxorem accipere paratus esset? Fieri etiam poterat eum inde ab initio nunquam serio fuisse animo; aut etiam ego me nimis vili æstimare poteram quam ut illi placerem. Revera tamen pœnam tam insolentem mihi inflictum iri nunquam exspectavi! Fingere nequibam fieri posse ut Dii puellam, in conspectu cuiuspiam iuvenis viri sic dehonestari sinerent. His itaque cuncta tibi edisserui; ac vix sperare audeo fore ut me non despectui habeas.”

Dionysius honorem ei tribuit proclinando.

“Domnicella mea,” respondit hic, “fiduciá tuá insignem honorem mihi præstitisti. Superest ut ipse ostendam me eo honore indignum non fuisse. Estne Domnus Malétroit ad manum?”

“Eum in contigua aula scribendo occupatum esse existimo,” ait ea.

“Indulgesne, mea Domnicella, ut eo te ducam?” quærit Dionysius, manum ei urbanissimo modo præbens.

Accepit ipsa; quo facto, iuvenes e sacello excesserunt, Blanca admodum deiecta et pudibunda, sed Dionysius, conscius quodammodo functionis officiosæ, iuvenilique confidentiá fultus se id et effectui dare posse, pavonis instar itabat.

Domnus de Malétroit, ironicá quadam obsequentiá ei obviam venit.

“Mi Domne,” fatur Dionysius insigni grandiloquentiá, “et ego mihi hoc in connubio interloquendi ius sane vindico; prohinc, iam in antecessum monitum te esse volo me nullo pacto adstipulaturum ut virgo hæc invita ad id adigatur. Si manus sua libere mihi oblata fuisset, ex corde accepissem, perspectum enim habeo eam tam probam quam venustam esse; verum, ut res sunt, officio meo esse duco, mi Domne, cum omni humanitate recusare.”

Blanca eum oculis ex grato animo fulgentibus contuita est; at vir senex arridebat tantum, sed ita ut arrisio eius Dionysio prorsus stomachum verteret.

“Tu quidem, Domnicelle de Beaulieu,” respondit ille, “vereor admodum, electionem quam tibi obtuleram, ne perperam intellexeris. Velis modo me ad istam fenestram comitari” Quibus dictis adversus unam magnarum fenestrarum, quæ nocte hac patebat, processit. “Nota, velim,” prosequitur ipse, “ferreum annulum in superiori muro, item ei insertum satis robustum funem. Nunc animadverte, sis, verba mea: si quo casu aversio tua erga personam meæ neptis tibi insuperabilis videretur, ante solis ortum te illic ex hac fenestra suspendi curabo. Mihi crede, ad hoc extremum cum maximo dolore descendam. Nam ego nequaquam tuæ mortis sum cupidus, sed ut neptis mea in vita stabiliatur. Si tamen te contumacem præstiteris, necesse erit ut ad id deveniatur. Tua familia, Domnicelle de Beaulieu, clarissima suo modo est; tamen, etiamsi originem tuam a Charulo Magno ducas, manum virginis ex prosapia Malétroit impunis non recusaveris — ne tum quidem si tam esset communis quam via quælibet Parisiaca — imo ne tum quidem si adeo esset turpis quam caput draconeum imbricis meæ supra ostium meum. Hac in re nec ratio meæ neptis, nec tui, nec sensus meus privatus me impellunt. Honos meæ domús erat violatus; te reum esse arbitror, aut secreti duntaxat nunc iam es conscius, nec proinde tibi mirari licebit, si abs te postulo ut maculam eluas. Sin hoc feceris, sanguis tuus super caput tuum proprium erit! Nullius compensationis loco habebo si videro decoras reliquias tuas sub fenestra mea flabris agitatas calces collidere, sed, ut vulgo dicitur, media panis pasta, quam nulla, præstat; atque si malum direptæ honestatis sanare nequeo, saltem gliscens probrum sistam.”

Silentium intercessit.

“Quantum scio,” fatur denique Dionysius, “viris ingenuis alia quoque via cognita est idgenus querimonias dirimendi. Tu nimirum ensem geris, cuius, ut fando audivi, quondam eximium usum feceras.”

Domnus Malétroit ad hæc signum dedit capellano, qui lentis gressibus aulam perambulavit, atque aulæum tertii ostii revulsit. Intra momentum idem iterum demisit; tempus tamen Dionysio suppeterat ad ambitum opacum, armatorum plenum animadvertendum.

“Quum ætate paullo minor eram, mi Domnicelle de Beaulieu, hunc honorem tibi libenter tribuissem,” respondit Domnus Alain; “at nunc iam nimis sum senex. Nervi senectutis sunt mercenarii. Uti igitur iis, quas habeo, viribus cogor. Hæc est durissima omnium rerum, quas senectute adacti nos deglutire cogimur; aliquá tamen patientiá etiam hoc in consuetudinem abit. Tu atque Domnicella videmini duas horas, quæ tibi ex vita supersunt, malle in hac aula explere; et quoniam nullo modo mihi in animo est electioni tuæ officere, eam omnino vobis concedam ex intima cordis voluptate. Nihil properandum!” subiunxit sublata manu, quum videret faciem Dionysii de Beaulieu in sinistrum obtutum mutari. “Si tibi animus rebellat quominus suspendaris, ad te ex fenestra præcipitandum, aut in lanceas mercenariorum meorum te proiicere post duas horas satis temporis tibi suppetet. Duæ horæ ex vita usque duæ sunt horæ. Etiam tam exiguo temporis spatio quam sunt duæ horæ plurima evenire queunt. Ac, præterea, si aspectus meæ neptis non me fallit, ipsa quoque habere videtur quod tibi dicat. Ultimas vitæ tuæ horas certe non deturpabis te erga virginem incivilem præstando?”

Dionysius oculos in Blancam convertit, quæ eum gestu implorare parebat.

Verosimile erat hunc mutuum consensum viro seni perquam gratum fuisse; namque in utrumque renidens, suaviter monebat: “Si mihi fidem præstiteris, Domnicelle de Beaulieu, antequam ego revertar post duas horas te nihil temerarii tentaturum, abducam meos mercenarios, faciamque, ut cum Domnicella tanto confidentius, testibus remotis, colloqui possis.”

Dionysius iterum puellam contuitus est, quæ eum ad assentiendum implorare videbatur.

“Fidem tibi spondeo,” respondit Dionysius.

Domnus de Malétroit se proclinavit, ac trans aulam claudicando itare cœpit, interea faucem screando purgitans eo musico pipitu singulari, qui auribus Dionysii de Beaulieu iam pridem irritamento fuit. Primum aliquot philyras chartæ in mensula iacentes sustulit; dein ad ingressum ambitús accessit ubi armati erant conglobati pone aulæum, mandataque eis impertivit; ac, denique per ostium, per quod Dionysius ingressus erat, foras claudicavit, in limine conversus ut in par iuvenum ultimum renideret, ac postremo, a capellano, lanternam manu gerente comitatus, discessit.

Vix erant soli relicti, Blanca manibus pansis ad Dionysium accessit. Vultus eius rubore erat suffusus atque concitatus, in oculis autem lacrymæ micabant.

“Tu vero non morieris!” clamabat ipsa, “quin postremo tamen me duces.”

“Domnicella,” refert Dionysius, “tu mihi mortem me nimium perhorrescere putare videris.”

“Minime vero,” ait ipsa, “fucum ignavum te non esse, palam mihi est. Mei ipsius gratia id dico — ut talis scrupuli causa moriaris, ferendum non esse puto.”

“At ego vereor, mea Domnicella,” respondit Dionysius, “ne tu quam ardua isthæc res sit, minus perspicias. Quod enim tu quominus recuses nimis es generosa, id ego quominus accipiam, nimis esse possum superbus. Vicissim tu, quodam momento liberalitatis erga me, fortasse immemor es quid aliis debeas.”

Dum hæc dicebat, et etiam postea quam dixerat, debiti decoris conscius, vultum in solo defixum tenebat, ne confusionis puellæ testis esset. Ipsa paulisper silens stabat, tum subito abscessit, seque in sella patrui demissa, in singultus amaros erupit. Nunc Dionysius ipse in acerbissimam confusionem incidit. Interim circumspexit, velut qui omnino inops est consilii, et ubi sellam repererat vacuam, toto pondere eo consedit, ut aliquid agere videretur. Illic sedens cum capulo sui ensis lusitabat, vel millies se mortuum satius existimans atque sub tæterrimo sordium culinariarum totius Franciæ cumulo sepultum. Oculi eius in aula circumvagabantur locum quærentes ubi conquiescere possent, repererunt tamen nullum. Tanta enim spatia inter partes supellectilis intercedebant, lumen illis tam languide ac mœste incidebant, aura denique nocturna caliginosa tam frigida per fenestram penetrabat, ut se nec unquam templum tantæ vastitatis, nec sepulcrum tam luctuosum vidisse arbitraretur. Singultus Blancæ lapsum temporis tamquam horologium indicare videbantur. Epigramma clypei iterum iterumque perlegit donec rei se tæderet, oculique caligarent; angulos tenebricosos intuebatur donec visiones sibi oborirentur ferarum illic scatentium horridarum; passim etiam horrescens ad se redibat, memor duarum horarum, quæ vitam terminaturæ erant, præterlabentium, mortisque adventatis.