# Meditationes de prima philosophia

## Part 2

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/meditationes-de-prima-philosophia-23306/index.md

In sexta denique intellectio ab imaginatione secernitur; distinctionum signa describuntur: mentem realiter a corpore distingui, probatur: eandem nihilominus tam arcte illi esse conjunctam, ut unum quid cum ipso componat, ostenditur; omnes errores qui a sensibus oriri solent, recensentur, modi quibus vitari possint exponuntur; et denique rationes | omnes ex quibus rerum materialium existentia possit concludi, [7] afferuntur: non quod eas valde utiles esse putarim ad probandum id ipsum quod probant, nempe revera esse aliquem mundum, et homines habere corpora, et similia, de quibus nemo unquam sanae mentis serio dubitavit; sed quia illas considerando agnoscitur non esse tam firmas, nec tam perspicuas, quam sunt eae, per quas in mentis nostrae et Dei cognitionem devenimus; adeo ut hae sint omnium certissimae et evidentissimae, quae ab humano ingenio sciri possint. Cujus unius rei probationem in his Meditationibus mihi pro scopo proposui. Nec idcirco hic recenseo varias illas quaestiones de quibus etiam in ipsis ex occasione tractatur.

Meditatio I. De iis quae in dubium revocari possunt.

Animadverti jam ante aliquot annos quam multa ineunte aetate falsa pro veris admiserim, et quam dubia | sint quaecunque istis postea [8] superextruxi, ac proinde funditus omnia semel in vita esse evertenda, atque a primis fundamentis denuo inchoandum, si quid aliquando firmum et mansurum cupiam in scientiis stabilire; sed ingens opus esse videbatur, eamque aetatem expectabam, quae foret tam matura, ut capessendis disciplinis aptior nulla sequeretur. Quare tamdiu cunctatus sum ut deinceps essem in culpa, si quod temporis superest ad agendum, deliberando consumerem. Opportune igitur hodie mentem curis omnibus exsolvi, securum mihi otium procuravi, solus secedo, serio tandem et libere generali huic mearum opinionum eversioni vacabo.

Ad hoc autem non erit necesse, ut omnes esse falsas ostendam, quod nunquam fortassis assequi possem; sed quia jam ratio persuadet, non minus accurate ab iis quae non plane certa sunt atque indubitata, quam ab aperte falsis assensionem esse cohibendam, satis erit ad omnes rejiciendas, si aliquam rationem dubitandi in unaquaque reperero. Nec ideo etiam singulae erunt percurrendae, quod | operis esset [9] infiniti: sed quia suffossis fundamentis quidquid iis superaedificatum est sponte collabitur, aggrediar statim ipsa principia quibus illud omne quod olim credidi nitebatur.

Nempe quidquid hactenus ut maxime verum admisi, vel a sensibus, vel per sensus accepi, hos autem(9) interdum fallere deprehendi; ac prudentiae est nunquam illis plane confidere qui nos vel semel deceperunt.

Sed forte quamvis interdum sensus circa minuta quaedam et remotiora nos fallant, pleraque tamen alia sunt de quibus dubitari plane non potest, quamvis ab iisdem hauriantur; ut jam me hic esse, foco assidere, hiemali toga esse indutum, chartam istam manibus contrectare, et similia: manus vero has ipsas, totumque hoc corpus meum esse, qua ratione posset negari? nisi me forte comparem nescio quibus insanis, quorum cerebella tam contumax vapor ex atra bile labefactat, ut constanter asseverent vel se esse reges, cum sunt pauperrimi, vel purpura indutos, cum sunt nudi, vel caput habere fictile, vel se totos esse cucurbitas, vel ex vitro conflatos; sed amen|tes sunt isti, nec minus ipse demens viderer, [10] si quod ab iis exemplum ad me transferrem.

Praeclare sane, tanquam non sim homo qui soleam noctu dormire, et eadem omnia in somnis pati, vel etiam interdum minus verisimilia, quam quae isti vigilantes: quam frequenter vero usitata ista, me hic esse, toga vestiri, foco assidere, quies nocturna persuadet, cum tamen positis vestibus jaceo inter strata! Atqui nunc certe vigilantibus oculis intueor hanc chartam, non sopitum est hoc caput quod commoveo, manum istam prudens et sciens extendo et sentio, non tam distincta contingerent dormienti. Quasi scilicet non recorder a similibus etiam cogitationibus me alias in somnis fuisse delusum: quae dum cogito attentius, tam plane video numquam certis indiciis vigiliam a somno posse distingui, ut obstupescam, et fere hic ipse stupor mihi opinionem somni confirmet.

Age ergo somniemus, nec particularia ista vera sint, nos oculos aperire, caput movere, manus extendere, nec forte etiam nos habere tales manus, nec tale totum corpus; tamen pro|fecto fatendum est visa per [11] quietem esse veluti quasdam pictas imagines, quae non nisi ad similitudinem rerum verarum fingi potuerunt; ideoque saltem generalia haec, oculos, caput, manus, totumque corpus res quasdam non imaginarias, sed veras existere: nam sane pictores ipsi, ne tum quidem, cum Sirenas et Satyriscos maxime inusitatis formis fingere student, naturas omni ex parte novas iis possunt assignare, sed tantummodo diversorum animalium membra permiscent; vel si forte aliquid excogitent adeo novum, ut nihil omnino ei simile fuerit visum, atque ita plane fictitium sit et falsum; certe tamen ad minimum veri colores esse debent ex quibus illud componant. Nec dispari ratione, quamvis etiam generalia haec, oculi, caput, manus, et similia, imaginaria esse possent, necessario tamen saltem alia quaedam adhuc magis simplicia, et universalia vera esse fatendum est, ex quibus tanquam coloribus veris omnes istae seu verae seu falsae, quae in cogitatione nostra sunt, rerum imagines effinguntur.

Cujus generis esse videntur natura corpo|rea in communi, ejusque [12] extensio; item figura rerum extensarum, item quantitas, sive earumdem magnitudo et numerus: item locus in quo existant, tempusque per quod durent, et similia.

Quapropter ex his forsan non male concludemus Physicam, Astronomiam, Medicinam, disciplinasque alias omnes, quae a rerum compositarum consideratione dependent, dubias quidem esse, atqui Arithmeticam, Geometriam, aliasque ejusmodi(10), quae non nisi de simplicissimis et maxime generalibus rebus tractant, atque utrum eae sint in rerum natura nec ne, parum curant, aliquid certi atque indubitati continere: nam sive vigilem, sive dormiam, duo et tria simul juncta sunt quinque, quadratumque non plura habet latera quam quatuor; nec fieri posse videtur ut tam perspicuae veritates in suspicionem falsitatis incurrant.

Verumtamen infixa quaedam est meae menti vetus opinio, Deum esse qui potest omnia, et a quo talis, qualis existo, sum creatus: unde autem scio illum non fecisse ut nulla plane sit terra, nullum caelum, nulla res extensa, nulla figura, nulla magnitudo, nul|lus locus, et tamen [13] haec omnia non aliter quam nunc mihi videantur existere? Imo etiam quemadmodum judico interdum alios errare circa ea, quae se perfectissime scire arbitrantur, ita ego ut fallar quoties duo et tria simul addo, vel numero quadrati latera, vel si quid aliud facilius fingi potest? At forte noluit Deus ita me decipi, dicitur enim summe bonus; sed si hoc ejus bonitati repugnaret, talem me creasse, ut semper fallar, ab eadem etiam videretur esse alienum permittere ut interdum fallar; quod ultimum tamen non potest dici.

Essent vero fortasse nonnulli qui tam potentem aliquem Deum mallent negare, quam res alias omnes credere esse incertas, sed iis non repugnemus, totumque hoc de Deo demus esse fictitium, at seu fato, seu casu, seu continuata rerum serie, seu quovis alio modo me ad id, quod sum, pervenisse supponant; quoniam falli et errare imperfectio quaedam esse videtur, quo minus potentem originis meae authorem assignabunt, eo probabilius erit me tam imperfectum esse ut semper fallar: quibus sane argumentis non habeo quod | respondeam, sed tandem cogor fateri [14] nihil esse ex iis quae olim vera putabam, de quo non liceat dubitare, idque non per inconsiderantiam vel levitatem, sed propter validas et meditatas rationes, ideoque etiam ab iisdem, non minus quam ab aperte falsis accurate deinceps assensionem esse cohibendam, si quid certi velim invenire.

Sed nondum sufficit haec advertisse, curandum est ut recorder, assidue enim recurrunt consuetae opiniones, occupantque credulitatem meam tanquam longo usu et familiaritatis jure sibi devinctam, fere etiam me invito, nec unquam iis assentiri, et confidere desuescam, quamdiu tales esse supponam, quales sunt revera, nempe aliquo quidem modo dubias, ut jam jam ostensum est, sed nihilominus valde probabiles, et quas multo magis rationi consentaneum sit credere quam negare. Quapropter, ut opinor, non male agam, si voluntate plane in contrarium versa me ipsum fallam, illasque aliquamdiu omnino falsas imaginariasque esse fingam, donec tandem velut aequatis utrimque praejudiciorum ponderibus nulla amplius | prava consuetudo judicium meum a recta rerum perceptione [15] detorqueat. Etenim scio nihil inde periculi, vel erroris interim sequuturum, et me plus aequo diffidentiae indulgere non posse, quandoquidem nunc non rebus agendis, sed cognoscendis tantum incumbo.

Supponam igitur non optimum Deum, fontem veritatis, sed genium aliquem malignum eundemque summe potentem et callidum omnem suam industriam in eo posuisse, ut me falleret: putabo caelum, aerem, terram, colores, figuras, sonos, cunctaque externa nihil aliud esse quam ludificationes somniorum, quibus insidias credulitati meae tetendit: considerabo me ipsum tanquam manus non habentem, non oculos, non carnem, non sanguinem, non aliquem sensum, sed haec omnia me habere falso opinantem: manebo obstinate in hac meditatione defixus, atque ita siquidem non in potestate mea sit aliquid veri cognoscere, at certe hoc quod in me est ne falsis assentiar, nec mihi quidquam iste deceptor, quantumvis potens, quantumvis callidus possit imponere, obfirmata mente cavebo. Sed laborio|sum est hoc institutum, et desidia quaedam ad consuetudinem [16] vitae me reducit. Nec aliter quam captivus, qui forte imaginaria libertate fruebatur in somnis, quum postea suspicari incipit se dormire, timet excitari, blandisque illusionibus lente connivet: sic(11) sponte relabor in veteres opiniones, vereorque expergisci, ne placidae quieti laboriosa vigilia succedens non in aliqua luce, sed inter inextricabiles jam motarum difficultatum tenebras in posterum sit degenda.

Meditatio II. De natura mentis humanae. Quod ipsa sit notior quam corpus.

In tantas dubitationes hesterna meditatione conjectus sum, ut nequeam amplius earum oblivisci, nec videam tamen qua ratione solvendae sint, sed tanquam in profundum gurgitem ex improviso delapsus ita turbatus sum, ut nec possim in imo pedem figere, nec enatare | ad summum. [17] Enitar tamen et tentabo rursus eandem viam quam heri fueram ingressus, removendo scilicet illud omne quod vel minimum dubitationis admittit, nihilo secius quam si omnino falsum esse comperissem; pergamque porro donec aliquid certi vel si nihil aliud, saltem hoc ipsum, pro certo, nihil esse certi, cognoscam. Nihil nisi punctum petebat Archimedes, quod esset firmum et immobile, ut integram terram loco dimoveret; magna quoque speranda sunt, si vel minimum quid invenero quod certum sit et inconcussum.

Suppono igitur omnia quae video falsa esse, credo nihil unquam extitisse eorum quae mendax memoria repraesentat, nullos plane habeo sensus; corpus, figura, extensio, motus, locusque sunt chimerae; quid igitur erit verum? fortassis hoc unum, nihil esse certi.

Sed unde scio nihil esse diversum ab iis omnibus quae jam jam recensui, de quo ne minima quidem occasio sit dubitandi? Nunquid est aliquis Deus, vel quocunque nomine illum vocem, qui mihi has ipsas cogitationes immittit? quare | vero hoc putem, cum forsan ipsemet illarum author [18] esse possim? Nunquid ergo saltem ego aliquid sum? Sed jam negavi me habere ullos sensus, et ullum corpus; haereo tamen, nam quid inde? Sumne ita corpori, sensibusque alligatus, ut sine illis esse non possim? Sed mihi persuasi, nihil plane esse in mundo, nullum coelum, nullam terram, nullas mentes, nulla corpora, nonne igitur etiam me non esse? Imo certe ego eram si quid mihi persuasi(12). Sed est deceptor nescio quis, summe potens, summe callidus qui de industria me semper fallit; haud dubie igitur ego etiam sum, si me fallit, et fallat quantum potest, nunquam tamen efficiet, ut nihil sim quamdiu me aliquid esse cogitabo, adeo ut omnibus satis superque pensitatis denique statuendum sit hoc pronuntiatum: _ego sum, ego existo_(13), quoties a me profertur, vel mente concipitur, necessario esse verum.

Nondum vero satis intelligo, quisnam sim ego ille, qui jam necessario sum, deincepsque cavendum est, ne forte quid aliud imprudenter assumam in locum mei, sicque | aberrem etiam in ea cognitione, quam omnium [19] certissimam, evidentissimamque esse contendo. Quare jam denuo meditabor quidnam me olim esse crediderim, priusquam in has cogitationes incidissem; ex quo deinde subducam quidquid allatis rationibus vel minimum potuit infirmari; ut ita tandem praecise remaneat illud tantum quod certum est et inconcussum.

Quidnam igitur antehac me esse putavi? Hominem scilicet, sed quid est homo? dicamne animal rationale? non, quia postea quaerendum foret quidnam animal sit, et quid rationale, atque ita ex una quaestione in plures difficilioresque delaberer; nec jam mihi tantum otii est, ut illo velim inter istiusmodi subtilitates abuti. Sed hic potius attendam quid sponte, et natura duce cogitationi meae antehac occurrebat quoties quid essem considerabam: nempe occurrebat primo, me habere vultum, manus, brachia, totamque hanc membrorum machinam, qualis etiam in cadavere cernitur, et quam corporis nomine designabam; occurrebat prae|terea [20] me nutriri, incedere, sentire et cogitare; quas quidem actiones ad animam(14) referebam; sed quid esset haec anima, vel non advertebam, vel exiguum nescio quid imaginabar, instar venti, vel ignis, vel aetheris, quod crassioribus mei partibus esset infusum. De corpore vero ne dubitabam quidem, sed distincte me nosse arbitrabar ejus naturam, quam si forte, qualem mente concipiebam, describere tentassem, sic explicuissem: per corpus intelligo illud omne, quod aptum est figura aliqua terminari, loco circumscribi, spatium sic replere, ut ex eo aliud omne corpus excludat; tactu, visu, auditu, gustu, vel odoratu percipi, nec non moveri pluribus modis, non quidem a seipso, sed ab alio quopiam a quo tangatur; namque habere vim seipsum movendi, item sentiendi, vel cogitandi, nullo pacto ad naturam corporis pertinere judicabam; quinimo mirabar potius tales facultates in quibusdam corporibus reperiri.

Quid autem nunc(15) ubi suppono deceptorem aliquem potentissimum, et, si fas est dicere, mali|gnum, data opera in omnibus quantum potuit, me [21] delusisse? Possumne affirmare me habere vel minimum quid ex iis omnibus, quae jam dixi ad naturam corporis pertinere? Attendo, cogito, revolvo, nihil occurrit, fatigor eadem frustra repetere. Quid vero ex iis quae animae tribuebam, nutriri, vel incedere? Quandoquidem jam corpus non habeo, haec quoque nihil sunt nisi figmenta. Sentire? nempe etiam hoc non fit sine corpore, et permulta sentire visus sum in somnis, quae deinde animadverti me non sensisse. Cogitare? Hic invenio, cogitatio est(16), haec sola a me divelli nequit; ego sum, ego existo, certum est. Quandiu autem? nempe quandiu cogito; nam forte etiam fieri posset si cessarem ab omni cogitatione, ut illico totus esse desinerem: nihil nunc admitto nisi quod necessario sit verum: sum igitur praecise tantum res cogitans, id est, mens, sive animus, sive intellectus, sive ratio, voces mihi prius significationis ignotae. Sum autem res vera, et vere existens, sed qualis res? dixi, cogitans.

Quid praeterea? ima|ginabor: non sum compages illa membrorum, quae [22] corpus humanum appellatur: non sum etiam tenuis aliquis aer istis membris infusus, non ventus, non ignis, non vapor, non halitus, non quidquid mihi fingo, supposui enim ista nihil esse. Manet(17) positio, nihilominus tamen ego aliquid sum. Fortassis vero contingit, ut haec ipsa, quae suppono nihil esse, quia mihi sunt ignota, tamen in rei veritate non differant ab eo me quem novi? nescio, de hac re jam non disputo; de iis tantum, quae mihi nota sunt, judicium ferre possum. Novi me existere, quaero quis sim ego ille quem novi; certissimum est hujus sic praecise sumpti notitiam non pendere ab iis quae existere nondum novi: non igitur ab iis ullis, quae imaginatione effingo. Atque hoc verbum, _effingo_, admonet me erroris mei: nam fingerem revera si quid me esse imaginarer, quia nihil aliud est imaginari quam rei corporeae figuram, seu imaginem, contemplari; jam autem certo scio me esse, simulque fieri posse ut omnes istae imagines, et generaliter quaecunque ad corporis naturam referuntur, nihil sint | praeter insomnia(18). [23] Quibus animadversis, non minus ineptire videor dicendo, imaginabor, ut distinctius agnoscam quisnam sim, quam si dicerem, jam quidem sum experrectus, video nonnihil veri, sed quia nondum video satis evidenter, data opera obdormiam ut hoc ipsum mihi somnia verius, evidentiusque repraesentent. Itaque cognosco nihil eorum quae possum imaginationis ope comprehendere ad hanc quam de me habeo notitiam pertinere, mentemque ab illis diligentissime esse avocandam, ut suam ipsa naturam quam distinctissime percipiat.

Sed quid igitur sum? res cogitans; quid est hoc? nempe dubitans, intelligens, affirmans, negans, volens, nolens, imaginans quoque, et sentiens.

Non pauca sane haec sunt, si cuncta ad me pertineant. Sed quidni pertinerent? nonne ego ipse sum qui jam dubito fere de omnibus, qui nonnihil tamen intelligo, qui hoc unum verum esse affirmo, nego cetera, cupio plura nosse, nolo decipi, multa vel invitus imaginor, multa etiam tanquam a sensibus venientia animadverto. Quid est horum, quam|vis [24] semper dormiam, quamvis etiam is, qui me creavit, quantum in se est, me deludat, quod non aeque verum sit ac me esse? quid est quod a mea cogitatione distinguatur? quid est quod a me ipso separatum dici possit? Nam quod ego sim qui dubitem, qui intelligam, qui velim, tam manifestum est, ut nihil occurrat per quod evidentius explicetur. Sed vero etiam ego idem sum, qui imaginor, nam quamvis forte, ut supposui, nulla prorsus res imaginata vera sit, vis tamen ipsa imaginandi revera existit, et cogitationis meae partem facit. Idem denique ego sum qui sentio, sive qui res corporeas tanquam per sensus animadverto. Videlicet jam lucem video, strepitum audio, calorem sentio; falsa haec sunt, dormio enim. At certe videre videor, audire, calescere. Hoc falsum esse non potest, hoc est proprie quod in me sentire appellatur; atque hoc praecise sic sumptum nihil aliud est quam cogitare.

Ex quibus equidem aliquanto melius incipio nosse quisnam sim: sed adhuc tamen videtur, nec possum abstinere quin putem, res | corporeas, [25] quarum imagines cogitatione formantur, et quas ipsi sensus explorant, multo distinctius agnosci quam istud nescio quid mei, quod sub imaginationem non venit: quanquam profecto sit mirum res quas animadverto esse dubias, ignotas, a me alienas, distinctius quam quod verum est, quod cognitum, quam denique me ipsum, a me comprehendi. Sed video quid sit, gaudet aberrare mens mea, necdum se patitur intra veritatis limites cohiberi. Esto igitur, et adhuc semel laxissimas habenas ei permittamus, ut illis paulo post opportune reductis facilius se regi patiatur.

Consideremus res illas quae vulgo putantur omnium distinctissime comprehendi; corpora scilicet, quae tangimus, quae videmus, non quidem corpora in communi, generales enim istae perceptiones aliquanto magis confusae esse solent, sed unum in particulari. Sumamus, exempli causa, hanc ceram; nuperrime ex favis fuit educta, nondum amisit omnem saporem sui mellis, nonnihil retinet odoris florum ex quibus collecta est; ejus co|lor, figura, magnitudo, manifesta sunt: dura est, frigida est, [26] facile tangitur, ac si articulo ferias emittet sonum; omnia denique illi adsunt, quae requiri videntur ut corpus aliquod possit quam distinctissime cognosci. Sed ecce, dum loquor, igni admovetur, saporis reliquiae purgantur, odor expirat, color mutatur, figura tollitur, crescit magnitudo, fit liquida, fit calida, vix tangi potest, nec jam si pulses emittet sonum. Remanetne adhuc eadem cera? remanere fatendum est, nemo negat; nemo aliter putat. Quid erat igitur in ea quod tam distincte comprehendebatur? certe nihil eorum quae sensibus attingebam, nam quaecunque sub gustum, vel odoratum, vel visum, vel tactum, vel auditum veniebant, mutata jam sunt: remanet cera.

Fortassis illud erat quod nunc cogito, nempe ceram ipsam non quidem fuisse istam dulcedinem mellis, nec florum fragrantiam, nec istam albedinem, nec figuram, nec sonum, sed corpus quod mihi apparebat paulo ante modis istis conspicuum, nunc diversis: quid est autem hoc praecise quod sic | imaginor? Attendamus, et remotis iis, quae ad ceram non [27] pertinent, videamus quid supersit, nempe nihil aliud quam extensum quid, flexibile, mutabile. Quid vero est hoc flexibile, mutabile?(19) an quod imaginor, hanc ceram ex figura rotunda in quadratam, vel ex hac in triangularem verti posse? Nullo modo, nam innumerabilium ejusmodi mutationum capacem eam esse comprehendo, nec possum tamen innumerabiles imaginando percurrere, nec igitur comprehensio haec ab imaginandi facultate perficitur. Quid extensum? nunquid etiam ipsa ejus extensio est ignota? nam in cera liquescente fit major, major in ferventi, majorque rursus, si calor augeatur; nec recte judicarem quid sit cera, nisi putarem hanc etiam plures secundum extensionem varietates admittere, quam fuerim unquam imaginando complexus. Superest igitur ut concedam, me nequidem imaginari quid sit haec cera, sed sola mente percipere(20): dico hanc in particulari, de cera enim in communi clarius est. Quaenam vero est haec cera quae non nisi mente percipitur? Nempe ea|dem quam video, quam tango, quam imaginor, eadem denique quam ab [28] initio esse arbitrabar(21): atqui, quod notandum est, ejus perceptio(22) non visio, non tactio, non imaginatio est, nec unquam fuit, quamvis prius ita videretur, sed solius mentis inspectio quae vel imperfecta esse potest et confusa, ut prius erat, vel clara et distincta, ut nunc est, prout minus vel magis ad illa ex quibus constat attendo.

Miror vero interim quam prona sit mea mens in errores, nam quamvis haec apud me tacitus, et sine voce considerem, haereo tamen in verbis ipsis, et fere decipior ab ipso usu loquendi: dicimus enim nos videre ceram ipsammet si(23) adsit, non ex colore, vel figura eam adesse judicare. Unde concluderem statim, ceram ergo visione oculi, non solius mentis inspectione cognosci, nisi jam forte respexissem ex fenestra homines in platea transeuntes, quos etiam ipsos non minus usitate quam ceram dico me videre. Quid autem video praeter pileos et vestes, sub quibus latere possent automata, sed judico homines esse: atque ita id quod | [29] putabam me videre oculis, sola judicandi facultate, quae in mente mea est, comprehendo.

Sed pudeat supra vulgus sapere cupientem ex formis loquendi quas vulgus invenit dubitationem quaesivisse, pergamusque deinceps, attendendo utrum ego perfectius, evidentiusque percipiebam quid esset cera, cum primum aspexi, credidique me illam ipso sensu externo, vel saltem sensu communi, ut vocant, id est potentia imaginatrice cognoscere; an vero potius nunc, postquam diligentius investigavi, tum quid ea sit, tum quomodo cognoscatur? Certe hac de re dubitare esset ineptum, nam quid fuit in prima perceptione distinctum? quid quod non a quovis animali haberi posse videretur? At vero cum ceram ab externis formis distinguo, et tanquam vestibus detractis nudam considero, sic illam revera, quamvis adhuc error in judicio meo esse possit, non possum tamen sine humana mente percipere.

