# Le procès des Templiers, Tome II.

## dici. Clam, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, eorum capitulia

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/le-proces-des-templiers-tome-ii-22920/index.md

tenebantur. Credit quod lata statuta per Magistrum cum conventu fuissent servata in toto ordine, contra quem grandia scandala, suspicio et infamia post eorum capcionem sunt exorta, ad cujus deffensionem se non obtulerat. Nec sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, temporali comodo habito vel habendo, sed pro veritate dicenda, ut dixit; et fuit protestatus ante deposicionem suam quod non intendebat [p. 50] recedere ab alia deposicione per eum facta coram dicto domino episcopo Ambianensi: et fuit ei injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.

Acta fuerunt hec dictis die et loco, presentibus me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra proximo nominatis.

Post hec die Lune sequenti, que fuit XV dies dicti mensis Marcii, fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum, commissariorum et domini Mathei, Symon lo Begue serviens, Altisiodorensis diocesis, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum, non defferens mantellum ordinis, quia ipsum voluntarie dimiserat, et radi fecerat sibi barbam, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Aurelianensem, Senonis, qui inquisiverat cum eodem, sexagenarius vel circa. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec audivisse dici, nec credere de contentis in eis nisi quod sequitur, asserens se non interfuisse recepcioni alicujus alterius nisi sue, nec capitulis eorum. Ipse enim fuit receptus in capella domus Templi de Villa Mozon Altisiodorensis diocesis, circa instans festum Pasche erunt trigenta anni vel circa, per fratrem Galterum Gonterii quondam servientem, tunc preceptorem dicte domus, presentibus fratribus Guillelmo Villani, Guaufredo et Guillelmo Guilhon fratribus carnalibus servientibus, deffunctis, in hunc modum: cum enim peciisset panem et aquam, societatem fratrum et pauperem vestitum ordinis, et dictum et responsum fuit ei quod bene deliberaret, quia multa dura et aspera oporteret eum sustinere; tandem ipso instante pro recepcione sua, dictus receptor fecit eum vovere, et jurare castitatem, obedienciam, et vivere sine proprio, servare bonos usus et bonas consuetudines, et non revelare secreta ordinis. Quo facto, imposuit sibi mantellum, et ipse receptor et astantes fuerunt eum osculati in ore. Postmodum instruxit eum quot _Pater noster_ diceret pro singulis horis, et qualiter se regeret et haberet in ordine. Deinde precepit ei quod spueret super quamdam [p. 51] crucem ligneam, ut sibi videtur, nescit per quem ibidem allatam, in qua erat ymago Crucifixi; et cum ipse aliquantulum resisteret, dictus receptor dixit sibi quod ita debebat facere, et tunc ipse testis propter obedienciam quam juraverat, spuit non supra sed juxta dictam crucem. Postea precepit sibi quod abnegaret Deum, et cum idem testis diceret quod ipse hoc nullo modo faceret, dictus receptor dixit ei quod alii de ordine ita faciebant, et tunc ipse testis abnegavit Deum; premissa tamen fecit ore non corde. Postmodum dixit ei quod oscularetur eum in spina dorsi, et tunc ipse testis, elevatis per dictum receptorem pannis suis, osculatus fuit eum in carne nuda retro supra zonam. Alia inhonesta non fuerunt facta seu dicta in recepcione sua. Requisitus si credit quod alii reciperentur in ordine per modum per quem deposuit se fuisse receptum, respondit se credere pocius quod sic quam contrarium, quia ita fuit factum in recepcione sua. Requisitus si nunquam audivit dici quod dicta illicita fierent in recepcionibus fratrum ordinis, dixit se nunquam audivisse, nisi post capcionem eorum, a quibusdam secularibus. Item, dixit quod ipse bene credebat ecclesiasticis sacramentis, credens quod alii fratres bene crederent, et eorum sacerdotes debite celebrarent. Clam recipiebantur, scilicet nullis presentibus nisi fratribus ordinis et januis clausis, et ex hoc credit quod esset mala suspicio contra eos. Multi ex fratribus cordulis cingebantur super camisiam, nescit ex qua causa. Injunctum fuit per receptorem suum quod non revelaret modum recepcionis sue; qui eum revelasset vel secreta capitulorum fuisset punitus, sed nescit qualiter. Si qui erant scientes errores fuerunt negligentes quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem vidit convenienter fieri et servari, et elemosinas augeri in domibus ordinis in quibus extitit commoratus. Audivit dici quod Parisius tenebantur capitulia generalia eorum, quandoque de nocte et clam; ordinata per Magistrum cum conventu, ut audivit dici, fuissent servata in ordine, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta. Audivit dici magnum Magistrum et alios aliquos errores confessos fuisse contra ordinem, ad [p. 52] cujus deffensionem se non obtulerat.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.

Frater Robertus de Correnflos presbiter, curatus ecclesie de Bralli, Bertrandus de Somerens, Johannes Bocherii de Grandi Villarii Ambianensis, Adam de Inferno Noviomensis, Philippus de Manin, Robertus de Rambeval Morinensis, Philippus de Lavercines, Martinus de Marselhes, Johannes Peynet presbiter Belvacensis, Petrus de Siven presbiter, Bisuntine, Geraldus Judicis preceptor domus Templi Narmatensis, Martinus de Monte Trichardi preceptor domus Templi de Malo Leone, Johannes Durandi preceptor domus Templi de Gandria, Johannes de Raans preceptor Templi de Landeblancha, Bartholomeus de Podio Revelli Pictavensis, Petrus de Sancto Benedicto Aurelianensis, Petrus de Monte Chalveti Lugdunensis, Andreas de Monte Laudato, et Raynaudus Larchier Turonensis diocessium, adducti pro testibus ad presenciam dictorum dominorum commissariorum, premissa protestacione quod non intendunt recedere a deposicionibus per eos factis coram ordinariis suis, et si plus vel minus dicerent, quod eis non prejudicet, juraverunt, tactis sacrosanctis Evangeliis, dicere in isto negocio plenam et meram veritatem, secundum formam juramenti aliorum testium superius registratam, expositam et vulgarizatam eisdem.

Acta fuerunt hec dictis die et loco, presentibus me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis ultimo nominatis. Dictus eciam magister Amisius interfuit recepcioni juramenti testium predictorum hodie productorum.

Post hec, die Martis sequenti, que fuit XVI dies dicti mensis Marcii, fuit adductus ad presenciam dictorum dominorum episcoporum Mimatensis et Lemovicensis, et archidiaconi Tridentini, aliis excusatis, [p. 53] frater Garinus de Corbon serviens lathomus, Lingonensis diocesis, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum, non defferens mantellum, quia dimiserat ipsum post capcionem suam, et radi fecerat sibi barbam, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus Senonis per dominum episcopum Aurelianensem, quinquagenarius vel circa. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit quod nullum alium viderat recipi in ordine, nec interfuerat capitulis eorum, unde nesciebat, nec credebat, nec audiverat dici de contentis in ipsis articulis nisi quod sequitur. Dixit enim se fuisse receptum per fratrem Hugonem de Cabilone militem, quem credit vivere, circa instans festum Assumptionis beate Marie erunt X anni vel circa, in capella domus Templi de Espalhiaco diocesis Lingonensis, presentibus fratribus Roberto Lescolhe preceptore dicte domus Stephano de Biceyo presbitero dicte domus, et Thoma preceptore de sancto Medardo, deffunctis, a quo receptore, instructus per alios, peciit frequenter panem et aquam et societatem ordinis; quibus sibi concessis, fecit eum vovere et jurare castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, servare bonos usus et bonas consuetudines ordinis, et quod non revelaret secreta capitulorum eciam illis fratribus qui non adfuissent in eis. Et imposito sibi mantello, omnes astantes osculati fuerunt eum in ore; sed prius dictus testis fuit osculatus predictum receptorem in dorso super pannos; ostensa sibi quadam cruce metallina ante dictum osculum in qua erat ymago Crucifixi, quam dictus presbiter tenebat in manu, et precepto ei per dictum receptorem quod spueret super eam, ipse tamen noluit spuere supra eam, sed spuit juxta. Item, dixit quod post dictam spuicionem precepit ei quod abnegaret Deum, et ipse testis, dicto receptore dicente quod hoc oportebat eum facere, et fratribus astantibus suadentibus quod hoc faceret, abnegavit Deum, ore non corde; de quibus dixit se fuisse confessum, infra octo dies tunc sequentes, fratri Jacobo quondam conventuali fratrum Minorum de Castellione super Seccanam, et absolutus ab eo, qui dixit ei quod male fecerat, et pocius illi qui preceperant sibi talia, et imposuit ei quod jejunaret in pane et aqua sextis [p. 54] feriis a Paschate usque Pentecosten, quod et fecit. Alia inhonesta non intervenerunt in recepcione sua predicta nec post, et credit quod communiter predicta illicita intervenirent in recepcionibus aliorum vel post. Item, dixit se credere ecclesiasticis sacramentis, et quod alii fratres ordinis eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Si quis exivisset ordinem post recepcionem, fuisset excommunicatus, ut audivit dici. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ita quod filii ipsius testis, quos habuerat in seculo, non potuerunt sue recepcioni adesse; ex quibus credit quod esset suspicio contra eos. Cordulis unde volebant assumptis cingebantur super camisias cum quibus jacebant. Audivit dici quod absque licencia non poterant nisi sacerdotibus ordinis confiteri, sed sibi non fuit inhibitum. Fratres ordinis scientes errores fuerunt negligentes quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem vidit convenienter fieri et servari in domibus ordinis in quibus extitit commoratus ante ingressum et post. Audivit dici quod eorum capitulia, januis clausis, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, tenebantur. Ordinata per Magistrum cum conventu servasset totus ordo, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta. Confessata per eum credit quod erant nota fratribus ordinis, contra quem magnus Magister et alii dicuntur aliqua fuisse confessi; ad cujus deffensionem se non obtulerat. Nec sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio vel comodo temporali habito vel habendo, sed pro veritate dicenda, ut dixit. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.

Frater Stephanus de Brolio Cathalanensis diocesis serviens, testis supra juratus, sexagenarius vel circa, agricola, non defferens mantellum ordinis quia voluntarie ipsum dimiserat, et radi fecerat sibi barbam, cum quo Senonis inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Aurelianensem, lectis et diligenter expositis [p. 55] sibi omnibus et singulis articulis, respondit quod nullum alium viderat recipi in ordine, nec capitulis interfuerat eorumdem, unde nec sciebat, nec credebat, nec audiverat dici de contentis in dictis articulis nisi quod sequitur. Dixit enim se fuisse receptum, circa festum Omnium Sanctorum proximo preteritum fuerunt VIII anni vel circa, in quadam aula domus Templi de Brolio Cathalanensis diocesis, per fratrem Poncium de Longo Campo militem, quondam preceptorem dicte domus, presentibus fratribus Johanne de Buris, presbitero dicte domus, et Geraldo servienti, cujus cognomen ignorat, qui morabatur, apud Malam Domum ejusdem diocesis, deffunctis; a quo receptore peciit instanter et frequenter panem et aquam, societatem et pauperem vestitum ordinis, et de astancium consilio sibi concessis, predicto ei quod bene deliberaret, fecit eum vovere et jurare castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, servare bonos usus et bonas consuetudines ordinis, et non revelare secreta capitulorum; et imposito sibi mantello, alii fratres astantes, sed non ipse receptor, fuerunt eum osculati in ore. Postque precepit ei dictus receptor quod abnegaret Deum, et ipse abnegavit ore non corde; et quod spueret super quamdam crucem metallinam, in qua erat ymago Crucifixi, positam super quodam tapeto ad terram, et ipse testis spuit non supra sed juxta; sed non recolit, ut respondit requisitus, an abnegacio spuicionem precesserit vel contrarium. Dixit eciam quod, de dicti receptoris mandato, fuit eum osculatus, pannis intermediis, inter braccale et zonam, et credit quod predicta illicita et non alia intervenirent communiter in recepcionibus aliorum fratrum ordinis, qui credebant ecclesiasticis sacramentis, sicut credit, quorum eciam sacerdotes debite celebrabant, ut estimat. Juravit ordinem non exire, credens quod alii idem jurarent, et quod esset suspicio contra eos quia clandestine recipiebantur, et quod cordule sumpte unde volebant, quibus cingebantur super camisias cum quibus jacebant, non tangerent capita ydolorum. Injunctum fuit ei quod non revelaret modum sue recepcionis, de quo fuit confessus dicto presbitero et absolutus ab eo; et jejunavit certis diebus sibi impositis in pane et aqua. Fratres ordinis [p. 56] scientes errores fuerunt negligentes quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem in domibus ordinis in quibus exstitit commoratus vidit convenienter fieri et servari. Audivit dici quod, januis clausis, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, eorum capitulia tenebantur, et credit quod ordinata per Magistrum cum conventu, si fuissent bona et licita, fuissent servata in ordine, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta; cujus fratribus nota erant confessata per eum, ut credit. Audivit dici magnum Magistrum et alios aliquos confessos fuisse contra ordinem, ad cujus deffensionem se non obtulerat. Nec sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio vel comodo temporali habito vel habendo, sed pro veritate dicenda, ut dixit; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.

Frater Robertus de Correnflos presbiter, curatus ecclesie de Bralli Ambianensis diocesis, testis supra juratus, etatis XXXVI annorum vel circa, non defferens mantellum ordinis, quia ipsum dimiserat vetustate consumptum, absolutus et reconciliatus per dominum archiepiscopum Remensem, cum quo inquisiverat in concilio Remensi, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit quod non viderat recipi in ordine nisi fratrem Fulconem de Nuylhi servientem, testem supra examinatum, receptum in capella domus Templi de Belvaco, per fratrem Robertum de Sancto Justo presbiterum, quondam preceptorem dicte domus, anno illo quo ipse testis fuit receptus, presentibus fratribus Rogerio quondam de Marselhes, Philippo de Lavercines, teste supra jurato nondum examinato, in cujus recepcione vel post nichil vidit nec scivit fieri illicitum, unde nesciebat nec audiverat dici de contentis in dictis articulis nisi quod sequitur. Dixit enim se fuisse receptum a dicto fratre Roberto, circa festum beati Martini hiemalis proximo preteritum fuerunt VIII anni vel circa, in capella domus Templi de Morlenis Belvacensis diocesis, presentibus dicto fratre Philippo, et fratribus Petro de Laya, et Clemente de Hodenvilha servientibus, [p. 57] deffunctis; a quo receptore instanter et frequenter petitis pane et aqua, societate et paupere habitu ordinis, eique responso quod bene deliberaret, quia oporteret eum a se abdicare propriam voluntatem, et subjici aliene, esurire quando vellet comedere, et vigillare quando vellet dormire, et multa alia dura et aspera sustinere, finaliter fecit eum vovere et jurare castitatem, vivere sine proprio, et obedire omnibus preceptoribus qui preponerentur eidem, servare bonos usus et bonas consuetudines ordinis. Quo facto, imposuit ei mantellum, et ipse et astantes fuerunt eum osculati in ore. Deinde precepit dictus receptor Philippo et Petro predictis quod exirent et irent ad officia sua exequenda; et cum illi recessissent, precepit ipse receptor eidem testi quod abnegaret Deum, in presencia dicti Clementis; et cum ipse resisteret, dicens quod hoc nullo modo faceret, dictus receptor dixit ei quod oportebat eum abnegare, quia nisi hoc faceret volens, alias faceret invitus, et quod abnegaret saltem ore non corde; et tunc ipse testis abnegavit ore non corde. Postmodum precepit ei quod spueret super quamdam crucem ligneam, ut sibi videtur, nec recordatur si erat ibi aliqua ymago, allatam per dictum Clementem de juxta altare; et cum ipse testis resisteret, dictus receptor dixit ei quod hoc oportebat eum facere, et tunc ipse testis spuit juxta non supra dictam crucem. Item, dixit sibi dictus receptor quod, si moveretur calore naturali, poterat carnaliter commisceri cum fratribus ordinis et ipsi poterant cum eo, et ipse debebat hoc pati secundum puncta ordinis; ipse tamen nunquam hoc fecit nec fuit requisitus, nec credit quod fratres ipsius ordinis illud peccatum committerent. Item, precepit ei quod oscularetur eum in umbilico, et dictus testis, elevato supertunicali ipsius receptoris per ipsum receptorem, fuit eum osculatus prope umbilicum supra tunicam. Alia illicita non intervenerunt in dicta recepcione sua nec post, credens quod eadem intervenirent in recepcionibus aliorum vel post et uniformiter ubique reciperentur. Item, credit se credere quod fratres ordinis alii bene crederent ecclesiasticis sacramentis, et quod ipse celebrabat in ordine secundum formam Ecclesie, credens quod alii [p. 58] presbiteri ordinis eodem modo celebrarent; nec fuit sibi inhibitum nec audivit aliis inhiberi quod non dicerent verba canonis. Statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. Cordulis unde volebant assumptis cingebantur supra camisias cum quibus jacebant. Injungebatur eis quod non revelarent secreta capitulorum, de modo recepcionis speciali non habita mencione. Dicebatur eis quod sacerdotes ordinis habebant super eos majorem potestatem quam alii, et quod ideo debebant eis confiteri; et ipse testis fuit receptori suo confessus de illicitis que intervenerant in dicta sua recepcione, qui absolvit eum, imposita sibi penitencia quod non interesset deinceps in loco in quo talia fierent; et dixit ei quod, ex quo predicta fecerat ore non corde, non multum peccaverat. Fratres scientes errores dictos fuerunt negligentes quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem vidit convenienter fieri et servari in domibus ordinis in quibus exstitit commoratus; et fuit ei preceptum per receptorem quod debite acquireret ordini absque alterius injuria. Audivit dici quod clam eorum capitulia tenebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis. Licita et honesta ordinata per Magistrum cum conventu fuissent servata in toto ordine, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta. Credit quod confessata per eum essent nota fratribus ordinis, et quod magnus Magister et alii confessi fuerint illa que littere apostolice continent eos confessos fuisse contra ordinem, ad cujus deffensionem se, tamquam fatuus et simplex, una cum aliis obtulerat, sicut dixit.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.

Acta fuerunt hec die et loco predictis, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.

Post hec, die Mercurii sequenti, que fuit XVII dies dicti mensis [p. 59] Marcii, fuit adductus ad presenciam eorundem dominorum commissariorum et domini Mathei, in domo predicta fratrum Minorum, Bertrandus de Somorens Ambianensis diocesis, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum, quadraginta quinque annorum vel circa, non defferens mantellum ordinis, quia voluntarie ipsum dimiserat et radi fecerat sibi barbam, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum archiepiscopum Remensem in concilio Remensi. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audivisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur. Dixit nempe quod frater Michael miles quondam, cujus cognomen ignorat, in instanti festo Ramis palmarum erunt decem anni vel circa, recepit ipsum testem, et Johannem de Noviomo, et Johannem Gastel, qui fuit tempore capcionis serviens, de quorum vita vel morte non habet certitudinem, simul in capella domus Templi de Bosco in Viromandia Noviomensis diocesis, presentibus fratribus Petro de Frayniches presbitero, Roberto lo Diable serviente, deffunctis, in hunc modum: nam cum requisivissent pluries et instanter panem, et aquam, et societatem, et pauperem vestitum ordinis, et finaliter concessisset eis, prestito per juramentum quod non habebant infirmitatem latentem, nec erant excommunicati, nec servilis condicionis, nec alteri religioni obligati, fecit eos vovere et jurare castitatem, vivere sine proprio et obedire omnibus preceptoribus qui preponerentur eisdem. Impositis autem eis mantellis, receptor et alii astantes osculati fuerunt eos in ore, et instruxit eos quot _Pater noster_ dicerent pro horis suis, et qualiter regerent se in ordine. Post que allata nescit per quem quadam cruce metallina, in qua erat ymago Crucifixi, et ostensa eisdem, dixit eis: Vos promisistis et jurastis obedienciam preceptoribus vestris; secundum puncta ordinis, debitis abnegare Deum, unde precipio vobis, quod abnegetis. De quo precepto ipse testis et alii fuerunt plurimum stupefacti, et responderunt quod hoc nullo modo facerent, sed finaliter omnes tres abnegaverunt Deum vel Jhesum Christum, sed non bene recolit, ut respondit interrogatus, quid eorum precepit receptor abnegari et quid abnegaverunt certum, [p. 60] tamen se esse dixit quod eorum alterum dictus receptor nominavit, et ipsi abnegaverunt. Item, dixit quod postea precepit eis quod spuerent super dictam crucem, quia hoc erat de punctis dicti ordinis, et tunc ipsi recepti spuerunt juxta non super dictam crucem; premissa fecit dictus testis ore non corde, credens idem de aliis, propter signa displicencie que pretendebant. Requisitus quis eorum primo fecit abnegacionem et spuicionem predictas, dixit quod predictus Johannes de Noviomo fuit primus in faciendo predicta, et ipse testis secundus, et alter Johannes tercius. Postmodum dictus receptor dixit eis quod, si moverentur calore naturali, poterant carnaliter commisceri cum fratribus ordinis et illi secum, et quod unus de alio debebat pati, secundum puncta ordinis; ipse tamen non fecit nec fuit requisitus, nec credit quod fratres ordinis peccatum illud committerent. Deinde precepit eis quod oscularentur eum in ano; ipsi tamen non fuerunt eum inibi osculati, sed elevatis pannis predictum receptorem fuerunt osculati in spina dorsi nuda, et hoc fecerunt, quia dixit eis quod erat de punctis ordinis. Requisitus quis eorum primo fecit osculum supradictum, respondit quod dictus Johannes de Noviomo primo, ipse testis secundo et alter Johannes ultimo fecerunt osculum supradictum. Requisitus si scit vel credit quod alii reciperentur in ordine per modum per eum confessatum, respondit se nescire, quia non vidit aliquos alios recipi; credit tamen quod alii communiter reciperentur in ordine sicut se et alios duos deposuit fuisse receptos. Credit ecclesiasticis sacramentis; credens eciam quod alii crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Statim habebantur pro professis. Recepciones fiebant clandestine, scilicet nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo credit quod esset mala suspicio contra eos. Cordulis cingebantur super camisias, quas recipiebant unde volebant. Injunctum fuit eis quod non revelarent secreta capitulorum, et sub hoc continebatur modus recepcionis, et qui revelassent fuissent puniti, nescit qualiter. Fratres scientes errores predictos negligentes fuerunt quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem vidit [p. 61] convenienter fieri et servari in domibus ordinis in quibus fuit moratus. Audivit dici quod capitulia tenebantur secrete, nullis presentibus nisi fratribus ordinis. Quod magnus Magister cum conventu suo ordinasset totus ordo servare tenebatur, sicut credit et audivit dici. Credit quod errores predicti confessati per eum longo tempore duraverunt in ordine, nescit tamen quanto. Grandia scandala, suspicio et infamia nunc sunt exorta contra ordinem Confessata per eum credit nota et manifesta esse inter fratres ordinis, non inter alios. Audivit dici magnum Magistrum et alios confessos fuisse aliquos errores contra ordinem, credens quod illos confessi fuerint de quibus ipse supra deposuit. Ad deffensionem ordinis se obtulerat. Interrogatus quare se offerebat ex quo sciebat errores predictos, respondit quod ideo quia alii se offerebant, modo tamen non deffenderet.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.

Frater Adamus de Inferno serviens, Noviomensis diocesis, testis supra juratus, non defferens mantellum ordinis, quia ipsum dimiserat volutarie, et radi sibi fecerat barbam, postquam absolutus et reconciliatus fuerat per dominum Remensem archiepiscopum et inquisiverat cum eodem, quinquagenarius vel circa, lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, repetita protestacione quod non intendit recedere a deposicione per eum facta coram dicto domino archiepiscopo, respondit se nescire nec audivisse dici de contentis in ipsis articulis, quia parum fuit in ordine, nisi quod sequitur. Ipse namque fuit receptus, circa festum Omnium Sanctorum proxime preteritum fuerunt quatuor anni, in capella domus Templi de Morlenis Belvacensis diocesis, per fratrem Johannem de Nans presbiterum quondam, de mandato fratris Roberti de Sancto Justo quondam, presentibus fratribus Philippo de Lavarcines, teste supra jurato sed nondum [p. 62] examinato, et Adam nato de comitatu Pontivi serviente, cujus cognomen ignorat, quem credit vivere, in hunc modum: nam petitis pane et aqua, societate et paupere vestitu ordinis, et sibi concessis, fecit eum vovere et jurare super quemdam librum castitatem, obedienciam, et vivere sine proprio; et imposito sibi mantello, receptor et astantes fuerunt eum osculati in ore. Et eo instructo quot _Pater noster_ diceret pro horis suis, et qualiter regeret se in ordine, et aliquibus casibus expositis propter quos poterat incurrere diversas penas, et dicto eis quod de aliis casibus informaretur per antiquos religionis, precepit ei quod abnegaret Jhesum Christum; et cum ipse testis responderet se hoc nullo modo facturum, dixit ei quod hoc oportebat eum facere, quia ita faciebant alii et hoc erat de punctis religionis; et tunc ipse testis, dolens et timens, ut dixit, abnegavit Jhesum Christum ore non corde. Postea precepit ei quod spueret super quamdam crucem metallinam quam tenebat idem receptor in manu sua, in qua erat ymago Crucifixi, et ipse testis cum dolore et timore spuit non supra sed juxta dictam crucem. Deinde dixit ei quod secundum dicta puncta poterat carnaliter commisceri fratribus ordinis et ipsi cum eo; hoc tamen non fecit nec credit quod in ordine fieret. Item, dixit quod de precepto dicti receptoris, fuit osculatus super carnem nudam in umbilico dictum Philippum; prius tamen dixerat quam, quando predicta illicita intervenerunt, omnes recesserunt de capella preter ipsum testem et dictum receptorem. Sed modo super hoc interrogatus, dixit quod predictus Philippus, qui erat preceptor dicte domus, redierat ad capellam, et tunc dictus receptor dixit ei quod alterum eorum debebat osculari in umbilico. Alia illicita non intervenerunt in dicta sua recepcione vel post, quod ipse recolat, et predicta illicita et licita que deposuit intervenisse in recepcione sua, credit quod intervenirent communiter in recepcionibus aliorum fratrum ordinis pocius quam contrarium, quia vidit ea intervenire in recepcione Geraldi de Folqueriis quondam, qui fuit simul et per eundem, et eisdem presentibus, receptus cum eo. Dixit tamen semel quod non viderat [p. 63] intervenire illicita predicta in recepcione dicti Geraldi, statim cum avisasset se, dixit quod ea viderat fieri. Requisitus quis eorum primo fecit dicta illicita, respondit se non recordari. Requisitus qui fuerunt presentes quando dictus Geraldus fecit predicta illicita in eodem loco in quo deposuit se predicta fecisse, et si fuit eadem crux, respondit quod sic: Item, dixit se credere quod eorum sacerdotes debite celebrarent, et quod alii fratres crederent ecclesiasticis sacramentis, quibus ipse credebat. Dictum fuit ei in recepcione sua quod statim pro professo habebatur. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis. Cordulis unde volebant assumptis cingebantur super camisias cum quibus jacebant. Injunctum fuit ei quod non revelaret secreta capitulorum nec modum recepcionis sue, et fuit ei dictum quod si revelaret, perderet habitum. Absque licencia, excepto casu necessitatis, non poterant nisi sacerdotibus ordinis confiteri. Fratres scientes errores fuerunt negligentes quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Nescit si elemosine et hospitalitas servabantur debite in ordine vel non, quia fuit tantum in quadam domo ordinis apud Belvacum moratus, in qua non erat consuetum elemosinas fieri nec hospitalitatem servari. Ordinata per Magistrum cum conventu totus ordo servasset, contra quem, propter predicta, grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta. Confessata per eum credit quod essent nota fratribus ordinis, contra quem audivit dici magnum Magistrum et alios aliqua fuisse confessos; ad cujus ordinis deffensionem se, ex fatuitate sua, obtulerat, sicut dixit. Nec sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio vel temporali comodo habito vel habendo, sed pro veritate dicenda, sicut dixit; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.

Frater Philippus de Lavercines serviens, Belvacensis diocesis, testis supra juratus, septuagenarius et ultra, qui voluntarie mantellum ordinis dimiserat et radi fecerat sibi barbam, et in concilio Remensi absolutus et reconciliatus fuerat per dominum archiepiscopum Remensem, [p. 64] repetita protestacione quod non intendit recedere a deposicione per eum facta coram dicto domino archiepiscopo, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audivisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur. Dixit nempe se fuisse receptum, circa festum Nativitatis Domini proximo preteritum fuerunt XXX anni et plus, in capella domus templi de Somorens Ambianensis diocesis, per fratrem Galterum d'Este quondam militem, tunc preceptorem de Pontivo, presentibus fratribus Radulpho de Sorney, Jacobo de Rubeo Monte, Bartholomeo de Cays et Roberto de Rozis deffunctis; a quo petitis pane et aqua, societate et paupere vestitu ordinis amore Dei sibi concedi, et responso ei quod bene deliberaret, quia si intraret, statim pro professo haberetur, et oporteret eum voluntati subjici aliene, et multa dura et aspera sustinere, cum ipse testis instaret pro sua recepcione, imposuit ei mantellum, et ipse et astantes fuerunt eum osculati in ore. Postea fecit eum vovere et jurare super quemdam librum castitatem, obedienciam, et vivere sine proprio. Deinde allata per unum ex dictis fratribus, nescit per quem, quadam cruce lignea, in qua non recolit si erat ymago Crucifixi, et in terram posita, precepit ei quod abnegaret Deum et dictam crucem et spueret super eam, quia hoc debebat facere secundum puncta ordinis eorum; et ipse testis, in presencia predictorum, abnegavit Deum et dictam crucem, et spuit juxta non super ipsam, ore non corde; et fuit eum osculatus, de mandato ipsius receptoris, in umbilico super camisiam. Dixit ei insuper quod, secundum dicta puncta, poterat carnaliter commisceri fratribus ordinis, et ipsi cum eo; hoc tamen non fecit, nec credit quod in ordine fieret. Requisitus si scit vel credit, vel audivit dici, quod licita vel illicita que deposuit intervenisse in recepcione sua intervenirent communiter in recepcionibus aliorum fratrum ordinis, respondit quod ipse viderat recipi secundum eundem modum fratrem Adam de Inferno, testem proximo examinatum, per fratrem Johannem de Nans presbiterum quondam, per unum annum vel circa ante capcionem eorum, in capella domus [p. 65] Templi de Morlenis, presente fratre Adam Colli Ordei. Requisitus si bene recolebat quod dictus Adam de Inferno osculatus fuerit in umbilico receptorem suum vel ipsum testem, respondit quod sic, sed non recolit quem eorum. Requisitus si ipse et dictus Adam Colis Ordei exiverant capellam predictam in qua receptus fuit dictus Adam de Inferno priusquam idem Adam faceret dictum osculum et alia illicita predicta, respondit quod non, quod ipse recolat, et eis presentibus, videntibus et audientibus, intervenerunt predicta. Requisitus si recolebat qualis esset crux juxta quam spuerat dictus Adam de Inferno, respondit se non recordari. Requisitus si aliquis alius fuerat receptus cum dicto Adam de Inferno, respondit quod sic, et per eumdem modum, frater Gerardus de Folqueriis. Requisitus quis eorum primo fecerat predicta illicita, respondit se non recordari. Requisitus quem fuerat osculatus in umbilico dictus frater Gerardus, respondit quod dictum fratrem Johannem de Nans. Item, dixit se vidisse recipi per eumdem modum, ut sibi videtur, sunt XX anni vel circa, in capella domus Templi de Belvaco, per fratrem Robertum de Sancto Justo presbiterum quondam, fratrem Albertum de Belvaco presbiterum quondam, non recolit quibus presentibus, et fratrem Lucham de Grandi Villarii servientem quondam, sunt XII anni vel circa, in capella domus Templi de Bellenval Ambianensis diocesis, per fratrem Garinum de Grandi Villarii militem quondam, presente fratre Petro Minhot presbitero quondam; plurium recepcionibus non recolit se adfuisse, ut dixit. Requisitus si interfuerat recepcioni fratris Fulconis de Nuylhi servientis, testis supra examinati, recepti in capella domus Templi de Belvaco, per dictum fratrem Robertum, respondit se non recordari. Requisitus iterato si scit, vel credit, vel audiverat dici quod dicta illicita confessata per eum intervenirent communiter in recepcionibus aliorum quos non vidit recipi, respondit se pocius credere quod sic quam contrarium, sed aliter nesciebat. Item, dixit quod ipse bene credebat ecclesiasticis sacramentis, credens quod alii fratres ordinis eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis. [p. 66] Cordulis unde volebant assumptis cingebantur super camisias cum quibus jacebant. Injungebatur eis ne illis qui non erant de ordine revelarent secreta capitulorum nec modum recepcionis eorum, et curati eorum dicebant quod non poterant aliis absque eorum licencia confiteri; hoc tamen non servabant. Item, dixit de illicitis confessatis per eum fuerat confessus dicto fratri Roberto de Sancto Justo et aliis sacerdotibus ordinis et absolutus ab hiis. Fratres scientes errores fuerunt negligentes quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem vidit convenienter fieri et servari in domibus ordinis in quibus extitit commoratus ante ejus recepcionem et post, et hoc eis precipiebatur per superiores suos. Ordinata per Magistrum cum conventu servasset totus ordo, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia propter predicta sunt exorta. Credit quod confessata per eum essent nota pluribus fratribus ordinis, ad cujus deffensionem cum pluribus aliis se obtulerat.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.

Acta fuerunt hec die et loco predictis, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.

Post hec, die Jovis sequentii, que fuit XVIII dies dicti mensis Marcii, fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, in dicta domo fratrum Minorum, frater Philippus de Manni serviens, Morinensis diocesis, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum, triginta annorum vel circa, qui voluntarie mantellum dimiserat et radi fecerat sibi barbam, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum archiepiscopum Remensem in concilio Remensi. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, [p. 67] respondit se nescire, nec credere, nec audivisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur; et fuit protestatus quod non intendit recedere a deposicione per eum facta coram dicto domino archiepiscopo Remensi. Dixit autem se fuisse receptum per fratrem Johannem de Sernay servientem quondam, preceptorem tunc de Oysimonte Ambianensis diocesis, in capella dicte domus de Oysimonte in festo Omnium Sanctorum proximo preterito fuerunt octo anni vel circa, presentibus fratribus Egidio de Rotengi presbitero supra examinato, Nicolao de Cella quondam preceptore dicte domus, et Hugone de Gamaches, et Johanne Burgundo, cujus cognomen ignorat, servientibus, de quorum vita vel morte non habet certitudinem; a quo peciit ter panem et aquam, societatem et pauperem vestitum ordinis. Responso autem ei quod bene deliberaret, quia oporteret eum a se abdicare propriam voluntatem, et multa dura et aspera sustinere, cum ipse testis responderet quod omnia sustineret, prestito per juramentum quod non habebat infirmitatem latentem, nec erat excommunicatus, nec alteri religioni, matrimonio nec debitis que non posset solvere obligatus, nec servilis condicionis, fecit eum vovere et jurare castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, et quod esset servus esclavus Terre Sancte; et imposito sibi mantello, traxit eum retro altare, aliis remanentibus in capella, et ostensa sibi quadam cruce metallina in qua erat ymago crucifixi, precepit ei quod abnegaret Deum; et cum ipse testis responderet se hoc nullo modo facturum, dixit ei quod hoc oportebat eum facere, quia erat de punctis ordinis et poterat abnegare ore non corde: et tunc ipse testis abnegavit ore non corde. Dixit eciam quod, prius quando ostendit sibi dictam crucem, precepit ei quod spueret super eam, quia hoc erat de dictis punctis ordinis; et ipse testis noluit spuere supra, sed spuit juxta. Item, dixit ei quod secundum dicta puncta poterat carnaliter commisceri fratribus ordinis et ipsi cum eo; hoc tamen non fecit nec fuit requisitus, nec credit quod in ordine fieret. Item, dixit quod, de mandato dicti receptoris, fuit eum osculatus in carne nuda, retro, inter zonam et braccale. Plura [p. 68] illicita non intervenerunt in recepcione sua predicta nec post, et credit quod eadem intervenirent communiter in recepcionibus aliorum; nam vidit recipi fratrem Robertum le Verrier servientem, quem credit vivere, per fratrem Robertum de Sancto Justo quondam, in capella domus Templi de Belvaco, non recolit de tempore, presente fratre Thoma de Envalle presbitero, teste supra examinato; et cum omnia licita que deposuit intervenisse in recepcione sua intervenissent, vidit dictum Robertum duci retro altare per dictum Robertum de Sancto Justo, et ipso teste et dicto Thoma in capella remanentibus, et credit quod tunc facta et dicta fierent illicita supradicta. Plures non vidit recipi, nec affuit generalibus capitulis eorumdem. Item, dixit credere se ecclesiasticis sacramentis, et quod alii fratres ordinis crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Dictum fuit ei quod statim pro professo habebatur. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis. Cordulis unde volebant assumptis cingebantur super camisias cum quibus jacebant. Injungebatur eis ne revelarent secreta capitulorum nec modum recepcionis, et si revelassent graviter puniti fuissent. Fratres scientes errores fuerunt negligentes quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. In domibus ordinis in quibus extitit commoratus, vidit religiosos et bonas personas bene recipi et elemosinas convenienter fieri et servari. Ordinata per Magistrum cum conventu servasset totus ordo, contra quem nunc, propter predicta, grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta. Credit quod confessata per eum essent nota fratribus ordinis, contra quem Magister et alii dicuntur aliqua fuisse confessi; ad cujus deffensionem ordinis se, ex fatuitate et simplicitate sua, obtulerat, sicut dixit.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali commodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.

Frater Martinus de Marselhes Belvacensis diocesis serviens, [p. 69] testis supra juratus, quadraginta annorum vel circa, qui voluntarie mantellum dimiserat et radi fecerat sibi barbam, et absolutus et reconciliatus fuerat per dominum archiepiscopum Remensem, protestacione premissa quod non intendit recedere a deposicione per eum facta coram domino G. Ambianensi quondam episcopo; lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audivisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur. Dixit namque se fuisse receptum in capella domus Templi de Somorens Ambianensis diocesis, in festo beati Mathei proximo preterito fuerunt XII anni vel circa, per fratrem Robertum de Sancto Justo quondam, presentibus fratribus Johanne de Tara, teste supra examinato, et Johanne Peynet presbytero, teste supra jurato sed nondum examinato, et Alberto de Grimenilio presbitero, Garrico de Nulhiaco, et Radulpho de Sornoy servientibus, deffunctis; a quo receptore petitis instanter pane et aqua, societate et paupere vestitu ordinis, et ei concessis, fecit eum vovere et jurare castitatem, obedienciam, et vivere sine proprio; et imposito sibi mantello, receptor et omnes astantes fuerunt eum osculati in ore. Post que precepit quod omnes qui adfuerant recederent, excepto dicto Auberto, et cum recessissent, precepit ipsi testi, presente dicto Auberto, quod abnegaret Deum; et cum ipse testis responderet quod hoc nullo modo faceret, dixit ei quod hoc oportebat eum facere, quia talia erant puncta ordinis; et tunc ipse testis abnegavit Deum ore non corde. Deinde precepit ei quod spueret super quamdam crucem metallinam, in qua erat ymago Crucifixi, quam dictus Aubertus acceperat de altari et tenebat in manu, et ipse testis noluit spuere supra, sed spuit juxta. Dixit eciam ei dictus receptor quod secundum dicta puncta poterat carnaliter commisceri fratribus ordinis et ipsi cum eo; hoc tamen non fecit, nec credit quod in ordine fieret. Post que, de mandato dicti receptoris, osculatus fuit eum in carne nuda, retro in spina dorsi, inter zonam et braccale. Alia illicita non intervenerunt in dicta sua recepcione nec post, et credit quod eadem communiter [p. 70] intervenirent in recepcionibus aliorum vel post; nam vidit recipi fratrem Petrum de Boncherre servientem, Ambianensis diocesis, testem supra examinatum, per dictum fratrem Robertum de Sancto Justo, in capella domus Templi de Loyson Morinensis diocesis, in instanti festo Ascensionis erunt octo anni vel circa, presentibus fratribus Guillelmo de Platea, teste supra examinato, Anrico de Bofleys quondam, Hugone d'Oysimont, teste supra examinato, Johanne Dalsena, de cujus vita vel morte non habet certitudinem. Vidit eciam recipi fratrem Nicolaum de Ambianis servientem quondam, per fratrem Gerardum de Villaribus quondam, tunc preceptorem Francie, in hieme preterita fuerunt novem anni vel circa, in quadam camera domus Templi de Somorens Ambianensis diocesis, presentibus dictis fratribus Radulpho de Sernoy, Garrico de Nulhiaco et Guillermo de Platea servientibus, Roberto de Sancto Justo et Auberto de Grimenilio presbiteris, deffunctis; et cum omnia licita que deposuit intervenisse in recepcione propria vidisset intervenisse in recepcionibus predictorum fratrum Petri et Nicolai et eos osculatus fuisset, recessit dictus testis, relictis dictis receptis et receptoribus eorumdem in locis recepcionis; unde credit quod tunc, post ejus recessum et aliorum, intervenirent illicita supradicta. Requisitus quare recedebat, respondit quod propter officia que gerebat. Item, dixit se fuisse confessum de predictis erroribus predictis fratribus Roberto et Auberto, et absolutum fuisse ab eis, sed nullam penitenciam propter hoc imposuissent eidem. Plurium recepcionibus dixit se non adfuisse in capitulis generalibus eorumdem. Item, dixit se credere quod fratres ordinis crederent ecclesiasticis sacramentis, quibus ipse credebat, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis. Cordulis unde volebant assumptis cingebantur super camisias cum quibus jacebant. Injunctum fuit ei quod non revelaret secreta capitulorum, de modo recepcionibus nulla speciali habita mencione. Audivit dici quod absque licencia non poterant nisi sacerdotibus ordinis confiteri. Fratres scientes dictos errores fuerunt negligentes [p. 71] quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem vidit convenienter fieri et servari in domibus ordinis in quibus extitit commoratus. Ordinata per Magistrum cum conventu servasset totus ordo, contra quem nunc propter predicta grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta; ad cujus deffensionem se tanquam stultus, ut dixit, cum aliis se obtulerat. Credit quod confessata per eum essent nota fratribus ordinis, contra quem magnus Magister et alii dicuntur aliqua fuisse confessi.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel comodo temporali habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.

Frater Johannes Peynet presbyter, Belvacensis diocesis, testis supra juratus quadragenarius vel circa, qui voluntarie mantellum dimiserat post concilium Remense, in quo absolutus et reconciliatus fuerat per dominum archiepiscopum Remensem, qui inquisiverat cum eodem; lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec audivisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur. Dixit nempe se fuisse receptum in capella domus Templi de Somorens, circa instans festum nativitatis beati Johannis Baptiste erunt quatuor decem anni, per fratrem Hugonem de Penrando, presentibus fratribus Auberto de Grimenilio presbitero, de Somorens quondam curato, Adam de Vallencourt milite, et Milone serviente cujus cognomen ignorat, et Johanne de Tara, teste supra examinato, a quo receptore peciit panem et aquam, et cum concilio habito ei concessisset, et dixisset quod bene deliberaret, quia oporteret eum abdicare a se propriam voluntatem et subjici aliene, et multa dura et aspera sustinere, prestito per juramentum quod nichil dederat vel promiserat quod reciperetur in ordine, et quod non erat servilis condicionis, alteri religioni obligatus, fecit eum vovere castitatem, obedienciam, et vivere sine proprio, et promittere quod servaret bonos usus et bonas [p. 72] consuetudines ordinis; et imposito sibi mantello, dictus receptor et alii astantes osculati fuerunt eum in ore. Post que dicti Aubertus et Milo duxerunt ipsum testem ad dormentorium, et clauso ostio, dictus Milo precepit ei quod abnegaret Jhesum Christum; et cum ipse testis diceret se nullo modo facturum, dixit ei quod hoc oportebat eum facere, quia erat de punctis ordinis, et tunc ipse testis abnegavit Jhesum Christum ore non corde, ut dixit. Deinde dictus Milo extraxit desubtus vestes suas quamdam crucem ligneam, pictam, veterem, in qua non potuit discernere imaginem Crucifixi, et precepit ei quod spueret super eam, et ipse testis non spuit, sed finxit se spuere juxta. Post que dixit ei quod secundum dicta puncta debebat osculari receptorem suum in ano, et poterat commisceri carnaliter fratribus ordinis et ipsi cum eo; quod tamen non fecit, nec credit quod crimen sodomiticum committeretur in ordine. Alia illicita non intervenerunt in dicta sua recepcione nec post, nec scit si ea intervenirent in recepcionibus aliorum vel post; credit tamen quod sic, et quod ipse non fuit infelicior aliis quoad ista. Requisitus si viderat alios in ordine recipi, respondit quod sic: fratrem Martinum de Marselhes, testem supra proximo examinatum, per fratrem Robertum de Sancto Justo presbiterum quondam, in capella domus Templi de Somorens Ambianensis diocesis, sunt octo anni vel circa, presentibus fratribus Alberto predicto, Johanne de Tera, teste supra examinato, et quibusdam aliis de quorum nominibus non recordatur. Vidit eciam recipi fratrem Clementem de Hodenvilla servientem quondam, natum de prope Claromonte Belvacensis diocesis, qui fuit receptus in capella domus Templi de Morlenis dicte Belvacensis diocesis, per dictum fratrem Robertum de Sancto Justo, sunt IX vel decem anni, presente fratre Johanne le Camus quondam, preceptore tunc dicte domus, in quorum recepcionibus nichil vidit illicitum fieri, quia exivit tradito mantello dicto fratri Martino, pro eo quod sanguis exibat de naribus ipsius testis, et nescivit quod egerunt; mantello autem tradito dicto Clementi, dictus frater Robertus intravit cameram suam, et predictus Clemens fuit eum secutus, et nescit quid egerunt ibidem; credit tamen quod [p. 73] illicita predicta intervenerunt statim post recepciones predictas. Item, dixit se fuisse confessum de predictis erroribus, infra duos menses a recepcione sua, domino Theobaldo quondam Belvacensi episcopo, in ejus camera de Belvaco, nec celebraverat ipse testis, ex quo intraverat ordinem usquequo fuit confessus eidem; qui absolvit eum, et injunxit quod a talibus abstineret, et quod jejunaret per triennium sextis feriis in pane et aqua; quam penitenciam complevit, ut dixit. Item, dixit quod in ordine celebrabat secundum formam Ecclesie, et quod contrarium non fuerat sibi preceptum, et credit quod fratres ordinis crederent ecclesiasticis sacramentis. Item, dixit se vidisse in aliquibus scriptis quod frater laicus qui tenebat capitulum debebat dicere in terminacione capitulorum talia verba in effectu: De peccatis que obmisistis dicere, propter verecundiam carnis vel propter timorem discipline ordinis, nos, auctoritate privilegiorum nobis concessorum, a domino papa, facimus vobis remissionem quam possumus, et frater presbiter vos absolvet; et eadem verba audivit dici per dictum fratrem Robertum in quodam capitulo quod tenuit apud Oysimont Ambianensis diocesis. Requisitus si per dictam remissionem laici credebant fratres ordinis esse absoluti a peccatis venialibus vel mortalibus, respondit quod non, quod ipse sciat vel credat, vel audivit dici; sed credit quod si dedissent occulte aliqua de bonis ordinis, quod ex dicta remissione indulgeretur eis. Statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis. Cordulis unde volebant assumptis cingebantur super camisias cum quibus jacebant. Injungebatur eis quod non revelarent secreta capitulorum, de modo recepcionis speciali non habita mencione, et qui revelassent graviter puniti fuissent, sed nescit qualiter. Dicebatur eis quod sacerdotes ordinis habebant majorem potestatem super eos quam alii ex privilegiis apostolicis. Elemosinas et hospitalitatem vidit convenientes fieri et servari, et religiossos et nobiles bene recipi in domibus ordinis in quibus exstitit commoratus. In capitulis deffendebatur eis ne illicite acquirerent ordini, qui servasset [p. 74] que magister cum conventu statuisset. Nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta propter predicta contra ordinem, cujus fratribus credit quod essent nota confessata per eum. Audivit dici magnum Magistrum et alios aliqua confessos fuisse contra ordinem, ad cujus deffensionem se obtulerat propter ejus indiscrecionem, ut dixit.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate; et fuit protestatus in principio deposicionis sue quod non intendebat recedere a deposicione alias facta per eum coram dicto domino archiepiscopo Remensi. Hujus autem testis examinacioni dominus Matheus non interfuit, certa de causa excusatus, nec dictus dominus archidiaconus Tridentinus examinacioni primi; et ideo fuit preceptum per dictos dominos commissarios quod in crastinum dictus Philippus primus testis rediret ad presenciam eorum, et quod in omni presencia religeretur deposicio sua.

Acta fuerunt hec die et loco predictis, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.

Post hec, die Veneris, que fuit XVIIII dies dicti mensis Marcii, fuit adductus ad presenciam dictorum dominorum Mimatensis et Lemovicensis episcoporum et archidiaconi Tridentini, aliis legitime excusatis, in domo predicta fratrum Minorum, frater Robertus de Reinheval, alias dictus prepositus, serviens Morinensis diocesis, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum, quadraginta quatuor annorum vel circa, non defferens mantellum ordinis, quia voluntarie ipsum dimiserat vetustate consumptum, et radi fecerat sibi barbam; qui, protestacione premissa quod non intendit recedere a deposicione per ipsum facta coram domino archiepiscopo Remensi, per quem absolutus et reconciliatus fuerat in concilio Remensi, lectis et diligenter expositis sibi omnibus, [p. 75] et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audivisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur. Dixit nempe se fuisse receptum in capella domus Templi de Loyson Morinensis diocesis, per fratrem Helinum militem quondam, cujus cognomen ignorat, de mandato fratris Johannis de Villa Nova quondam tunc preceptoris ballivie de Pontivo, circa instans festum nativitatis beati Johannis Baptiste erunt decem et octo anni vel circa, presentibus fratribus Anrico de Gres et Johanne de Renavilla servientibus, deffunctis, in hunc modum: nam cum peciisset instanter et frequenter panem et aquam ordinis et ei concessa fuissent, prestito per juramentum quod non erat excommunicatus, servilis condicionis, nec matrimonio, nec alteri religioni, nec debitis que solvere non posset obligatus, nec habebat infirmitatem latentem, fecit eum vovere et jurare super quemdam librum castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, servare bonos usus et bonas consuetudines ordinis, et quod non interesset loco in quo aliquis exheredaretur injuste; et imposito mantello, fecit ipsum testem osculari crucem metallinam sibi traditam, et postmodum ipse receptor et astantes fuerunt ipsum testem osculati in ore. Quo instructo quot _Pater noster_ pro horis suis diceret et qualiter se in ordine regeret, recesserunt, nullo illicito dicta die facto vel dicto. Elapsis vero IIII^or diebus, quidam miles ordinis, duos fratres servientes secum ducens, quorum nomina et cognomina ignorat, proficiscens versus Angliam, et per predictam domum de Loyson transitum faciens, audito quod dictus testis noviter receptus fuerat, vocavit ipsum post prandium ad quamdam cameram; et clauso ostio, ostendit sibi quamdam crucem ligneam depositam, nescit per quem allatam, quam in manu sua tenebat, et assistentibus sibi dictis duobus serventibus, precepit eidem testi quod abnegaret Deum et dictam crucem; quo respondente se hoc nullo modo facturum et quod non abnegaret creatorem suum, dixit ei quod statim abnegaret dictam crucem et spueret supra eam, quia ita faciebant alii fratres ordinis; et tunc dictus miles, videns ejus resistenciam, dixit: Ego recedam; et cras [p. 76] erit in tali loco in quo oportebit eum ista facere, et traxit se ad partem, dictis duobus servientibus remanentibus, cum teste predicto, qui timore ductus spuit juxta dictam crucem, ore non corde. Non tamen abnegavit Deum nec crucem. Post que dictus miles dixit ei quod poterat carnaliter commisceri fratribus ordinis et ipsi cum eo; hoc tamen non fecit, nec credit quod in ordine fieret. Dixit eciam ei dictus miles quod eum debebat osculari in ano, non tamen precepit fieri dictum osculum, nec ipsum fecit; de quibus omnibus dixit se fuisse confessum capellano curato seculari dicte ville, cujus nomen et cognomen ignorat, deffuncto secunda die postquam predicta intervenerunt, a quo absolutus exstitit et jejunavit sextis feriis trium mensium in pane et aqua, sicut injunxerat ei. Requisitus si scit, credit, vel audiverat dici quod illicita confessata per eum vel alia intervenirent in recepcionibus aliorum fratrum vel post, respondit quod non, adiciens se vidisse recipi infrascriptos in quorum recepcionibus nichil vidit, nec scivit, nec audivit dici intervenisse illicitum nec post; videlicet fratrem Petrum de Lenhi servientem, Noviomensis diocesis, ut credit, testem supra examinatum, quem recepit frater Robertus de Sancto Justo presbiter quondam, in capella domus Templi de Aymont Ambianensis diocesis, sunt X anni vel circa, presentibus fratribus Petro de Lenhi quondam avunculo predicti Petri, tunc preceptore dicte domus, et Johanne bergerio dicte domus. Vidit eciam recipi fratres Petrum de Sancto Maxencio Ambianensis diocesis, et Johannem de Juveniliis servientes, per fratrem Garinum de Grandi Villarii militem quondam, in dicta capella de Aymont, in estate proxima erunt octo anni vel circa, presentibus dicto Petro de Lenhi preceptore, et ipso teste, et quibusdam aliis de quorum nominibus non recordatur, et de quorum receptorum, recipiencium et astancium vita vel morte non habet certitudinem. Item, dixit se credere quod fratres ordinis crederent ecclesiasticis sacramentis, quibus ipse credebat, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis. Cordulis unde volebant assumptis cingebantur super [p. 77] camisias cum quibus jacebant. Injunctum fuit sibi et illis quos vidit recipi ne revelarent secreta capitulorum, de modo recepcionis nulla speciali habita mencione, et credit quod idem injungeretur aliis; et si revelassent, nescit si et qualiter puniti fuissent. Absque licencia non poterant aliis quam sacerdotibus ordinis confiteri, quia dicebatur eis quam alii non habebant potestatem absolvendi eosdem, et ipse obtinuit licenciam confitendi curato predicto. Elemosinas et hospitalitatem vidit convenienter fieri et servari in domibus ordinis in quibus exstitit commoratus. Deffendebatur eis ne injuste acquirerent ordini. Audivit dici quod eorum capitulia clam tenebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, et quod ordinata per Magistrum cum conventu servasset totus ordo, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta; ad cujus deffensionem se obtulerat una cum pluribus aliis.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.

Prefatus frater Philippus de Manin, eri examinatus, fuit reductus ad presenciam dictorum dominorum commissariorum, in quorum presencia fuit ei lecta et in vulgari exposita deposicio sua predicta, quam idem frater Philippus iteravit, et per juramentum prestitum eam esse veram asseruit prout continetur in ea.

Frater Johannes Rocherii de Grandi Villarii serviens, Ambianensis diocesis, testis supra juratus, etatis XXXIII annorum vel circa, qui citra duos menses voluntarie dimisit mantellum et radi fecit sibi barbam, absolutus et reconciliatus per dominum archiepiscopum Remensem, qui inquisiverat cum eodem, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audivisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur. Dixit enim se fuisse receptum in capella domus Templi de Bosseria Ambianensis [p. 78] diocesis, in instanti octaba Pasche erunt octo anni vel circa, per fratrem Johannem de Crepicordio servientem, de mandato fratris Garini de Grandi Villarii quondam, tunc preceptoris de Pontivo, presentibus fratribus Egidio de Rotangi presbitero, teste supra examinato, Hugone de Gammaches, et Johanne de Hannonia servientibus, quos credit vivere, in hunc modum: nam cum peciisset pluries, sicut instructus fuerat, panem et aquam, societatem et pauperem vestitum ordinis, responso ei quod bene deliberaret, quia oporteret eum a se abdicare propriam voluntatem et aliene subjici, et quod oportebat eum vigillare quando vellet dormire, esurire quando vellet comedere, et multa aspera sustinere, ipsoque respondente quod omnia bene cum Dei adjutorio sustineret, finaliter dictus receptor fecit eum vovere et jurare super quemdam librum apertum, castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, servare bonos usus et bonas consuetudines ordinis; et postmodum imposuit sibi mantellum, et tam ipse quam alii astantes fuerunt eum osculati in ore; dicens idem testis quod ante dictum osculum osculatus fuit crucem mantelli alterius dictorum astancium, nescit tamen cujus. Deinde instruxit eum quot _Pater noster_ diceret pro singulis horis, et qualiter se haberet et regeret in ordine. Post que, dicti fratres Johannes de Crepicordio et Johannes de Hanonia traxerunt eum justa altare, aliis astantibus, ut sibi videtur, recedentibus, et hostensa sibi quandam cruce lignea, in qua non erat aliqua ymago, quam ipse recordetur, assumpta de retro altare per alterum dictorum fratrum, nescit per quem, dictus Johannes de Hanonia precepit ei quod abnegaret Deum; et cum ipse fortiter ressisteret et facere recusaret, predictus Johannes dixit ei quod ita debebat facere, quia hec erant puncta religionis, et tunc ipse testis, multum dolens, abnegavit Deum ore non corde. Postea dixit ei quod spueret super dictam crucem positam in quadam sella sive sedili; ipse tamen noluit spuere nec super nec juxta. Preterea dixit ei quod secundum puncta ordinis poterat commisceri carnaliter fratribus ordinis et ipsi cum eo; hoc tamen non fecit, nec credit quod in ordine fieret. Dixit ei insuper dictus [p. 79] Johannes de Anonia quod, secundum dicta puncta, debebat osculari in ano receptorem suum; ipse tamen noluit facere nec fecit, et dictus receptor dixit ei quod non curabat; alia illicita non intervenerunt in recepcione sua predicta nec post. Requisitus si scit, credit, vel audivit dici quod dicta illicita vel alia intervenirent in recepcionibus aliorum fratrum ordinis vel post, respondit se nescire, nec sciebat bene quod fratres crederent, quia a fratre Clemente de Grandi Villarii, quondam de parentela ipsius testis, et a fratre Lucha de Sernoy, combustis apud Silvanetum, fuerat dictum ipsi testi post capcionem eorum quod predicta illicita vel alia inhonesta non intervenerant in recepcionibus eorum nec post. A fratribus vero Roberto Rembenval, teste proximo examinato, et ab aliis in concilio Remensi audiverat dici quod ipsi fecerant illicita predicta. Nullum alium vidit recipi in ordine nec adfuit capitulis eorum. Item, dixit quod ipse bene credebat ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii fratres ordinis bene crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis. Juravit ordinem non exire absque licencia superiorum suorum. Post capcionem suam audivit dici quod ex clandestinis recepcionibus contra ordinem suspicio habebatur. Cordulis unde volebant assumptis cingebantur, de mandato superiorum, super camisias cum quibus jacebant. Injungebatur eis ne revelarent secreta capitulorum, sed non recolit si expresse fuit sibi inhibitum ne revelaret modum sue recepcionis; qui revelassent, puniti fuissent, nescit qualiter. Injungebatur eis quod absque licencia non confiterentur aliis nisi sacerdotibus ordinis, et ipse testis, de licencia dicti fratris Egidii curati, fuit in die sue recepcionis confessus de dictis erroribus Philippo presbitero seculari, curato quondam ecclesie de Boafles, propinque domus in qua fuerat receptus, potestatem habenti, ut dicebatur, domini archiepiscopi Rothomagensis, qui absolvit eum, imposita penitencia quod jejunaret sextis feriis per annum in pane et aqua, quod et fecit, ut dixit. Fratres scientes errores fuerunt negligentes quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie, si hoc facere poterant et hoc [p. 80] sciebant. Elemosinas et hospitalitatem vidit convenienter fieri et servari in domibus ordinis in quibus exstitit commoratus. In recepcione sua fuit ei preceptum per receptorem suum quod debite acquireret ordini absque prejudicio juris alieni, et si contrarium faceret, esset super animam suam. Audivit dici quod clam eorum capitulia tenebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis; in quo servatum fuisset quod magnus Magister cum conventu ordinasset. Nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt propter predicta exorta contra ordinem, contra quem audivit dici magnum Magistrum et alios aliqua fuisse confessos; ad cujus ordinis deffensionem se obtulerat.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali commodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate; et fuit protestatus idem testis in deposicione sua predicta quod non intendebat recedere a deposicione alias per ipsum facta coram dicto domino archiepiscopo Remensi.

Frater Petrus de Siveu presbiter, Bisuntinensis diocesis, testis supra juratus, quadraginta annorum vel circa, mantellum ordinis defferens, cum quo inquisitus fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum archiepiscopum Turonensem, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audivisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur, quia nullum alium viderat recipi in ordine, nec interfuerat generalibus capitulis eorumdem. Ipse autem receptus fuerat in capella domus Templi de Salis dicte diocesis Bisuntinensis, in octabis festi beati Martini hiemalis proximo preteriti fuerunt novem anni vel circa, per fratrem Ricardum de Botoncort militem; preceptorem dicte domus, de cujus vita vel morte non habet certitudinem, presentibus fratribus Laurencio de Belna, alio dicto de Bretanay, Henrico cujus cognomen ignorat, servientibus, et Guidone de Bontencort milite, deffunctis, in hunc modum: nam instructus ab aliis [p. 81] fratribus quod bene deliberaret ante ingressum, quia oporteret eum voluntati subjici aliene, et multa dura et aspera sustinere, cum respondisset quod omnia sustineret, peciit panem et aquam et societatem ordinis; et finaliter ei concessis, fecit eum vovere et jurare castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, et servare usus et consuetudines ordinis; et imposito sibi mantello, receptor et astantes osculati fuerunt eum in ore. Post que precepit ei dictus receptor, in presencia illorum, quod abnegaret Deum, et ipse testis abnegavit Deum ore non corde, ut dixit. Deinde precepit ei quod spueret super quamdam crucem, nescit si ligneam vel metallinam, nec si erat in ea ymago Crucifixi, in terra positam, nescit per quem, et ipse testis noluit spuere nec super nec juxta. Alia illicita non intervenerunt in dicta sua recepcione nec post. Requisitus si dixit sibi quod predicta illicita essent de punctis ordinis, respondit quod non. Requisitus si scit, credit, vel audivit dici quod abnegacio et spuicio, vel aliqua alia illicita intervenirent in recepcionibus aliorum fratrum vel post, respondit se nescire; credebat tamen quod communiter alii reciperentur sicut deposuit se fuisse receptum. Item, dixit quod in ordine celebrabatur secundum formam Ecclesie, et quod contrarium non fuerat sibi dictum, et credebat quod fratres ordinis crederent ecclesiasticis sacramentis. In ejus recepcione fuerat sibi dictum quod statim pro professo habebatur, et fuit clandestine receptus, nullis presentibus nisi fratribus ordinis. Cordulis unde volebant assumptis cingebantur super camisias cum quibus jacebant. Injungebatur eis ne revelarent secreta capitulorum, de modo recepcionis speciali non habita mencione; qui revelassent, puniti fuissent, nescit qualiter. Absque licencia, ut audivit dici, non poterant aliis quam sacerdotibus ordinis, si eos habere poterant, confiteri. Fratres scientes errores fuerunt negligentes quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem vidit convenienter fieri et servari in domibus ordinis in quibus extitit commoratus. Ordinata per Magistrum cum conventu, pertinencia ad temporalitatem, fuissent servata in ordine, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta, et [p. 82] contra quem Magister et alii dicuntur aliqua fuisse confessi; ad cujus ordinis deffensionem se non obtulerat.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; cui fuit injunctum quod, non revelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate; et fuit protestatus, in principio deposicionis sue, quod non intendebat recedere a deposicione per eum facta coram domino archiepiscopo memorato.

Acta fuerunt hec die et loco predictis, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis; et est sciendum quod dominus Matheus superveniens interfuit examinacioni predicti testis ultimo examinati.

Post hec, die Sabati sequenti, que fuit XX dies dicti mensis Marcii, fuit adductus ad presenciam dictorum dominorum commissariorum et domini Mathei, in domo predicta fratrum Minorum, frater Geraldus de Augnihaco Lemovicensis diocesis serviens, preceptor Nanatensis, quinquagenarius vel circa, mantellum et barbam defferens. Qui, protestacione premissa quod non intendit recedere a deposicione per eum facta Pictavis coram officiali Pictavensi et quibusdam aliis, a quibus absolutus et reconciliatus exstitit, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire nec audivisse dici ante capcionem eorum quod in recepcionibus fratrum ordinis vel post fierent abnegaciones, nec vituperia crucis, nec oscula inhonesta, nec quod crimen sodomiticum concederetur nec committeretur in ordine, nec quod adorarent catum, nec quod fierent dogmatizaciones contente in articulis, nec quod essent increduli ecclesiasticis sacramentis, quibus ipse credebat; nec quod eorum sacerdotes obmitterent verba canonis, nec quod hoc preciperetur eis; nec quod eorum laici absolverent vel possent absolvere a peccatis, sed aliquando remitebant disciplinas ordinis; nec quod haberent nec adorarent ydola et capita ydolorum; nec quod [p. 83] cordule sumpte unde volebant, quibus de mandato superiorum cingebantur in signum castitatis super camisias cum quibus jacebant, tangerent capita ydolorum. Item, dixit quod crucem sanctam ultra mare devote venerabantur, et in die Veneris sancta reverenter crucem adorabant ubique. Statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo credit quod per malos suspicio contra ordinem haberetur. Item, dixit se credere quod diversis modis reciperentur in ordine, quia in recepcione sua et illorum quos vidit recipi, vel post, non intervenit aliquid illicitum vel inhonestum quod ipse sciverit vel audiverit dici, sed credit quod in recepcionibus aliquorum aliorum, vel post, intervenirent aliqua illicita de contentis in articulis, pro eo quod magnus Magister et alii hoc dicuntur fuisse confessi. Requisitus de quibus illicitis credebat predicta, respondit se nescire in speciali. Requisitus si sciebat aliquid malum in ordine, respondit quod nimis erant elati multi ex eis, et per abusum litterarum apostolicarum vexabant multos. Item, dixit quod eis injungebatur per sacramentum quod non revelarent secreta capitulorum, de modo recepcionis speciali non habita mencione, et quod si revelassent, graviter puniti fuissent, sed nescit qualiter. Non audivit inhiberi quod non confiterentur nisi sacerdotibus ordinis. Si qui erant fratres scientes errores in ordine, fuerunt negligentes quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem vidit convenienter fieri et servari in domibus ordinis in quibus exstitit commoratus, et audivit deffendi ne illicite acquirerent ordini. In eorum capitulis que post matutinum, missam et sermonem, clam tenebantur, satis tempestive, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, excubiis non positis nec familia non exclusa a domo, providebatur quod non audiretur exterius quod interius agebatur. Ordinata per Magistrum cum conventu servasset totus ordo, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta. Si illicita contenta in articulis fiebant in ordine, credit quod essent manifesta illis qui sciebant et faciebant predicta. Requisitus ubi, quando et qualiter et a quo receptus fuerat, et quos recipi [p. 84] viderat, respondit quod ipse et quinque alii fratres Petrus Mathei presbiter, et Petrus et Johannes Mathei servientes, nepotes ejusdem presbiteri, de Nantolio diocesis Pictavensis, Arnaudus de Vuctone, cujus cognomen ignorat, et quidam alius de cujus nomine et cognomine non recordatur, fuerunt simul recepti in capella domus Templi de Vertone Engolismensis diocesis, per fratrem Raymundum de Marolio militem quondam, tunc locumtenentem preceptoris Pictavie, in festo Omnium Sanctorum proxime preterito fuerunt XX anni vel circa, presentibus fratribus Guillelmo le Chandelier de Sancto Guillelmo deu Desert Lodunensis, Petro de Montuhac Engolismensis diocesis, quos credit vivere; Gerardo la Vernha preceptore Petragoricini, Arnaudo de Badalhac, et quibusdam aliis servientibus deffunctis, in hunc modum: nam exposito quod volebant esse in servicio Dei et ordinis et servi esclavi Terre Sancte, et petita caritate ordinis, fuit eis responsum quod bene deliberarent, quia oporteret eos abdicare a se propriam voluntatem et subjici aliene, et multa dura et aspera sustinere; et cum ipsi dixissent quod omnia sustinerent et pro eorum recepcione instarent, poscito ab eis quod non erant matrimonio, alteri religioni nec debitis que solvere non possent obligati, nec excommunicati, nec servilis condicionis, nec habebant infirmitatem latentem, fecit eos vovere et jurare quod essent obedientes Deo et ordini, Magistro ordinis et preceptoribus eorum, quod viverent sine proprio, et servarent castitatem et bonos usus et bonas consuetudines qui tunc erant in ordine, et qui in posterum imponerentur per presbiteros ordinis, et quod essent servi et esclavi Terre Sancte, et impositis eis mantellis, receptor et astantes fuerunt eos osculati in ore; et instruxit eos quot _Pater noster_ dicerent pro horis suis, et qualiter regerent se in ordine, plures casus exponentes propter quos poterant incurrere diversas penas et perdere domum, et dixit eis quod ab aliis fratribus ordinis possent in posterum amplius informari. Requisitus si ipse vel aliquis predictorum receptorum cum eo fuerint ducti ad partem per receptorem vel alium, respondit quod non, et quod nullum illicitum vel inhonestum tunc vel post intervenit in [p. 85] recepcionibus supradictis. Et per eumdem modum vidit recipi fratres Guillelmum de Madito militem quondam, Ademarum Balotel servientem, deffunctos, simul in quadam camera domus Templi de Vilagast Pictavensis diocesis, in instanti estate erunt XIIII anni vel circa, per fratrem Gaufredum de Vilzero militem quondam, tunc visitatorem citra mare, presentibus Guillelmo de Blere tunc preceptore de Chausilho, qui detinetur apud Caynonem Pictavensis diocesis, et Geraldo quondam la Vernha, et Guillelmo Chandelier, predictis, et quibusdam aliis de quorum nominibus non recordatur. Vidit eciam recipi fratrem Johannem Folhi servientem, de Podio Revelli Pictavensis diocesis, qui detinetur Turonis, dominica in Ramis palmorum proxima erunt septem anni vel circa, in capella domus Templi de Podio Revelli, per dictum fratrem Guillemum de Blere, presentibus fratribus Bartholomeo de Podio Revelli, teste supra jurato sed nondum examinato, et Johanne Criando de terra Vindocinii quondam, cujus cognomen ignorat; plurium recepcionibus non recolit se fuisse. Requisitus si se obtulerat deffensioni ordinis, respondit quod non, sed bene venerat propter predicta una cum aliis usque Parisius.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.

Frater Hunbaudus de la Boyssada serviens, Lemovicensis diocesis, adductus pro teste ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, tactis sacrosanctis Evangeliis, juravit dicere veritatem in isto negocio, secundum formam aliorum testium superius registratam, expositam et vulgarizatam eidem; et non detinebatur captus, nec ferebat mantellum ordinis neque barbam, quia post ejus capcionem voluntarie ipsum dimiserat et radi fecerat sibi barbam; XXV annorum vel circa, cum quo inquisitum fuerat per fratres predicatores inquisitores, sed [p. 86] nondum erat absolutus nec reconciliatus. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audivisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur. Dixit namque se fuisse receptum, in festo Omnium Sanctorum proximo preterito fuerunt sex anni, in capella domus Templi de Blandesio Lemovicensis diocesis, per fratrem Humbertum de Comborino militem quondam, preceptorem tunc de Pulhaco, presentibus fratribus Petro de Remeys presbitero, Guillelmo de Chambonent, Guidone de la Chastareda et Aymerico de Copiac militibus, Guillelmo Calabru preceptore de Viveriis, Guillelmo Brivatz, et Guillelmo de Podio Vinali servientibus, Lemovicensis diocesis vivis, in hunc modum: nam petito per receptorem a fratribus predictis in capitulo congregatis si sciebant in eo aliquid impedimentum, et concordato quod eum reciperent, dicti fratres Guillelmus de Calabru et Guillelmus de Podio Vinali, missi ad eum in quadam camera, predixerunt ei quod bene deliberaret ante ingressum, quia oporteret eum a se abdicare propriam voluntatem et subjici aliene, et multa dura et aspera sustinere; et cum respondisset quod omnia sustineret, et instructus ab eis peciisset a receptore panem et aquam et societatem ordinis sibi concedi, et obtulisset se velle fieri servum esclavum ordinis, fecit eum vovere et jurare super quemdam librum, apertum, in quo erat ymago Crucifixi, quod non revelaret secreta capitulorum, et quod servaret usus et consuetudines qui tunc erant in ordine et qui in posterum imponerentur per Magistrum, et quod acquireret ordini quibuscumque modis, non exprimendo licitis vel illicitis, et quod servaret castitatem, obedienciam, et viveret sine proprio. Quo facto, dictus receptor in presencia omnium predictorum precepit ei quod spueret ter supra dictam ymaginem; et cum ipse testis responderet quod hoc nullo modo faceret, dixit ei quod hoc oportebat eum facere, quia ita faciebant alii et hoc erat de punctis ordinis, et quod faceret predicta et non curaret, quia non propter hoc minus valeret; et tunc ipse testis spuit ter supra dictam ymaginem. Quo facto, imposuit sibi mantellum, dicto presbitero dicente quasdam oraciones, et receptor et omnes [p. 87] astantes fuerunt eum osculati in ore. Et per eumdem modum vidit recipi, per dictum fratrem Guillelmum de Chambonent, fratrem Stephanum de Closis servientem, Lemovicensis diocesis, qui detinetur apud Riomum in Alvernia, per quindecim dies post recepcionem ipsius testis, in eadem capella, presentibus predictis presbitero, Guillelmo la Chastaneda, Aymerico de Copiaco militibus, Guillelmo Brivatz et Guillelmo de Podio Vinali. Plures non vidit recipi, nec alia illicita intervenerunt in dictis receptionibus vel post, et credit quod eadem intervenirent communiter in recepcionibus aliorum vel post, et forte plura, quia audivit dici a dictis Guillelmo Bruivatz et Guillelmo de Podio Vinali pluries ante capcionem eorum, in dicto loco de Blandesio, quod magis voluissent toto tempore vite eorum stetisse ad panem et aquam quam quia erant Templarii, et quod hoc melius fuisset eis et quibusdam aliis Templariis, sed causam noluerunt ei exprimere. Dixerunt tamen quod postquam fratres steterant decem annis in ordine, explicabantur eis plura ex punctis ordinis quam prius, et ipse bene sciret si tamen in ordine viveret. Item, dixit quod bene credebat ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii fratres ordinis eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Jurabant ordinem non exire. Statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur, ex quo erat suspicio contra eos. Milites et alii qui alii cingebantur super camisias cum quibus jacebant quibusdam cordulis in penitencia, sed ipsi testi non fuit preceptum quod dictas cordulas portaret, nec portavit, nec scit nec audivit dici quod dicte cordule tangerent capita ydolorum, nec quod ydola adorarent. Qui noluissent facere illicita confessata per eum, credit quod fuissent carceri mancipati. Injungebatur eis per sacramentum ne revelarent secreta capitulorum nec modum recepcionis; qui revelassent, puniti fuissent et mantellum perdidissent. Injungebatur eis ne confiterentur nisi sacerdotibus ordinis. Fratres scientes errores et corrigere valentes fuerunt negligentes quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Audivit dici quod ab antiquo fiebant omni die elemosine generales in domibus ordinis, et quod magnus Magister qui nunc est ordinaverat ne daretur nisi ter in ebdomada, propter negocia [p. 88] que eis incumbebant, et quod propter restitucionem dictarum elemosinarum paciebatur ordo, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta; et credit quod confessata per eum essent nota fratribus ordinis, et quod magnus Magister et alii eadem sint confessi. Non obtulerat se deffensioni dicti ordinis.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.

Acta fuerunt hec dictis die et loco, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.

Post hec, die Lune post _Letare Jerusalem_, que fuit XXII dicti mensis Marcii, convenerunt dicti domini Mimatensis et Lemovicensis episcopi, et archidiaconus Tridentinus, aliis legitime excusatis, in domo domini Petri de Sabaudia archiepiscopi Lugdunensis, ante domum fratrum Minorum de Parisius, et fuit ibidem adductus ad presenciam eorumdem frater de Monte Trichardi serviens, Turonensis diocesis, preceptor domus Templi de Malo Leone Pictavensis diocesis, mantellum ordinis et barbam defferens, sexagenarius vel circa, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per officialem Turonensem. Lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audivisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur. Videlicet quod nunquam viderat, nec sciverat, nec audiverat dici ante capcionem eorum quod fierent abnegaciones, dogmatizaciones, vituperia crucis, oscula inhonesta, crimen sodomiticum, adoraciones cati et ydolorum, absoluciones per laicos eorumdem, vel aliqua illicita circa sacramentum altaris vel alia sacramenta, vel aliqua alia illicita vel inhonesta intervenirent in recepcione fratrum ordinis vel post. Requisitus si credebat quod in aliquibus partibus intervenirent alia illicita que dictus papa in litteris patentibus fatetur magnum Magistrum et alios fuisse confessos; et hoc eciam dixit se fuisse confessum se [p. 89] credere coram officiali predicto, et ex hoc absolutum et reconciliatum fuisse. Item, dixit quod jurabant ordinem non exire. Statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo credit quod esset suspicio mala contra eos. Credit quod in partibus Francie reciperentur fratres ordinis uniformiter et bene, sicut ipse fuit receptus et vidit alios recipi, et quod in aliquibus aliis partibus reciperentur sicut Magister dicitur confiteri. Injungebatur eis per sacramentum quod non revelarent secreta capitulorum, de modo recepcionis in speciali nulla habita mencione; qui revelassent, ad panem et aquam positi fuissent. In signum castitatis cingebantur super camisias cum quibus jacebant cordulis unde volebant assumptis; si qui erant fratres scientes errores esse in ordine, fuerunt negligentes quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. In capitulis quibus affuit audivit precipi in virtute obediencie quod elemosine debite fierent in ordine, et deffendebatur quod non acquirerent injuste ordini, et vidit dictas elemosinas et hospitalitatem convenienter fieri et servari in domibus ordinis in quibus extitit commoratus. Vidit quod aliquando post mediam noctem surgebant, et dictis matutinis, sermone per aliquem religiosum facto et missa celebrata, eorum capitulia tenebantur januis clausis, et providebatur ne audiretur exterius quod interius agebatur. Ordinata per Magistrum servasset totus ordo, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta. Illicita illis qui ea faciebant erant nota. Requisitus ubi, quando, a quo et qualiter receptus fuerat et alios recipi viderat, respondit se fuisse receptum in capella domus Templi de Monte Gauguerii Pictavensis diocesis, in instanti festo Ascensionis Domini erunt XLI anni, per fratrem Johannem Francisci militem quondam, presentibus fratribus Reginaldo Bertrandi milite, preceptore dicte domus, Petro de Valle Gordonis preceptore de Ouson, et Petro Normanni et Roberto de Chesac servientibus, deffunctis, in hunc modum: nam cum peciisset caritatem et societatem ordinis, et obtulisset se velle fieri servum esclavum Terre Sancte et ordinis, et responsum ei fuisset quod [p. 90] bene deliberaret, quia oporteret eum a se abdicare propriam voluntatem et subjici aliene, et multa dura et aspera sustinere; finaliter cum dictus receptor deliberasset eum recipere, poscito ab eo sine juramento quod non erat servilis condicionis, nec excommunicatus, nec matrimonio, alteri religioni nec debitis que non posset solvere obligatus, nec habebat infirmitatem latentem, fecit eum vovere et jurare castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, et servare bonos usus et bonas consuetudines qui tunc erant in ordine, et qui in posterum imponerentur cum consilio proborum ordinis; et imposito sibi mantello, receptor et alius miles fuerunt eum osculati in ore; et eo instructo quot _Pater noster_ pro horis suis diceret et qualiter se in ordine regeret, recesserunt; et per eundem modum vidit recipi infrascriptos, videlicet fratres Guaufredum Goumar militem quondam Xantonensis diocesis, et Johannem de Ruans, testem supra juratum sed nondum examinatum, servientem similiter, circa instans festum beati Barnabe erunt XII anni vel circa, in capella domus Templi de Ouso, per fratrem Petrum de Villaribus quondam, tunc preceptorem Pictavie, presentibus fratribus Guillelmo deu Liege preceptore de Rupella, teste supra examinato, Petro de Turonis et Guillelmo de Blere, qui detinebatur apud Caynonem Pictavensis diocesis, Gerardo de Anguihaco, alias cognominato Judicis, teste ante eri examinato, et pluribus aliis. Vidit eciam recipi fratrem Salomonem, presbiterum de Xantonia, cujus cognomen ignorat, quem credit vivere in capella domus Templi de Campo Gilonis Pictavensis diocesis, per fratrem Guillelmum de Blere preceptorem dicte domus, in instanti festo Ramorum palmorum erunt X anni vel circa, presentibus fratribus Roberto de Chesat, et quibusdam aliis de quorum nominibus non recordatur. Vidit eciam recipi insimul fratres Petrum de Chastanhatz Engolismensis, et Robertum lo Chamalent Aurelianensis, ut credit, diocesium, servientes deffunctos, in capella domus de Espaucis Pictavensis diocesis, per fratrem Petrum de Madico militem quondam, tunc locum tenentem visitatoris, erunt XXI vel XXII anni in instanti [p. 91] tempore Paschali, presentibus fratribus Guillelmo de Terrellis milite, Johanne Anglico Remensi, testibus supra examinatis, Johanne de Chesaco quondam serviente. Plurium recepcionibus se non recolit adfuisse, nec scit, nec credit, nec audivit dici quod in eis vel post interveniret aliquid inhonestum.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel comodo temporali habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate; et non obtulerat se ad deffensionem dicti ordinis, et intelligebat latinum.

Frater Johannes Durandi Lemovicensis diocesis, preceptor domus Templi de Codria Pictavensis diocesis, testis supra juratus, defferens mantellum ordinis et barbam, quinquagenarius vel circa, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per officialem Pictavensem; lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audivisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur. Dixit enim quod in recepcionibus sua et aliorum quos vidit recipi non intervenerunt nec injuncta fuerunt abnegaciones et dogmatizaciones, vituperia crucis, oscula inhonesta, crimen sodomiticum, nec vidit nec audivit dici quod adoraciones cati et ydolorum fierent in ordine, nec absoluciones per laicos eorum, nec quod fratres ordinis essent increduli ecclesiasticis sacramentis, quibus ipse credebat, nec quod eorum sacerdotes indebite et contra formam Ecclesie celebrarent, nec quod hoc preciperetur eis. Jurabant ordinem non exire. Statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis. Cordulis cingebantur in signum castitatis super camisias cum quibus jacebant, et ipsas cordulas assumebant unde volebant. Requisitus si credit quod fratres ordinis reciperentur uniformiter in ordine, respondit quod ante capcionem credebat quod omnes reciperentur uniformiter et bene, secundum quod ipse fuit receptus et vidit alios recipi; sed post capcionem eorum, credidit et [p. 92] credit quod diversimode reciperentur, propter confessionem Magistri et aliorum deponencium quod aliqua illicita interveniebant in ipsis recepcionibus vel post. Injungebatur eis per sacramentum ne revelarent secreta capitulorum, de modo recepcionis speciali non habita mencione. Si revelassent, nescit qualiter puniti fuissent; absque licencia non poterant nisi sacerdotibus ordinis confiteri. Fratres scientes errores fuerunt negligentes quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. In domibus ordinis in quibus exstitit commoratus vidit elemosinas et hospitalitatem convenienter fieri et servari, et deffendi ne acquirerent indebite ordini; et dicebatur quod, si acquirerent indebite, eorum anime gravarentur. Januis clausis, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, eorum capitulia tenebantur. Ordinata per Magistrum cum conventu servasset totus ordo, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta. Credit quod, si illicita fiebant in ordine, essent nota illis qui ea faciebant. Non obtulerat se ad deffensionem ordinis. Requisitus ubi, quando et qualiter receptus fuerat et quos recipi viderat, respondit se fuisse receptum in capella domus Templi de Molendinis Pictavensis diocesis, in instanti festo Pentecostes erunt XXII anni vel circa, per fratrem Amblardum militem quondam Vienensem, tunc preceptorem Pictavie, presentibus fratribus Johanne de Sancto Benedicto preceptore de Insula Bochardi, teste supra examinato, Matheo Velhier Turonensis, Gerardo de Nonay Vienensis diocesium servientibus, deffunctis, in hunc modum: nam cum peciisset panem et aquam ordinis, et responsum ei fuisset quod bene deliberaret, quia oporteret eum abdicare a se propriam voluntatem et subjici aliene, et multa dura et aspera sustinere, et ipse respondisset quod omnia sustineret, finaliter poscito per juramentum ab eo quod non erat servilis condicionis, matrimonio, alteri religioni vel debitis que non posset solvere obligatus, nec habebat infirmitatem latentem, fecit eum jurare supra quemdam librum quod servaret bonos usus et bonas consuetudines que tunc erant in ordine, et qui in posterum [p. 93] imponerentur per presbiteros ordinis, et quod esset servus esclavus ordinis, et vovit castitatem, obedienciam, vivere sine proprio; et recepit eum, patrem et matrem, fratrem et sororem suos ad beneficia ordinis; et imposito sibi mantello, receptor et omnes astantes fuerunt eum osculati in ore. Deinde fuit instructus ab eodem receptore quot _Pater noster_ diceret pro horis suis, qualiter regeret se in ordine, et fuerunt ei expositi casus propter quos poterat incurrere diversas penas; et eadem in omnibus et per omnia vidit servari in recepcione fratris Mathei Velhier predicti, qui fuit similiter et ab eodem et eisdem presentibus receptus cum eo; et in recepcionibus infrascriptorum, scilicet fratrum Guaufredi Gommerii militis, et cujusdam alterius militis de circa Petrusiam Lemovicensis diocesis, cujus nomen et cognomen ignorat, deffunctorum; Johannis de Ruans, testis jurati sed nondum examinati, et cujusdam alterius servientis Picardi deffuncti, cujus nomen et cognomen ignorat, qui quatuor simul recepti fuerunt in capella domus Templi de Ouso Pictavensis diocesis, circa instans festum beati Barnabe erunt octo anni vel circa, per fratrem Gaufredum de Gonavilla militem, preceptorem Pictavie, presentibus fratribus Guillelmo deu Liege preceptore de Rupella, teste supra examinato, Johanne de Turonis preceptore de Banes Xantonensis diocesis, qui detinetur in Turonia; Guillelmo de Blere preceptore de Campo Gilonis, qui detinetur apud Caynonem; Johanne preceptore dicte domus de Oyson, cujus cognomen ignorat; Matheo de Stagno preceptore de Rochos prope Pictavam, et pluribus aliis vivis et deffunctis. Vidit eciam recipi fratrem Petrum de Sancto Benedicto, testem supra juratum sed nondum examinatum, in capella domus Templi de Insula Bochardi, per fratrem Petrum de Madico milite, quondam tenentem locum visitatoris, sunt XVI anni vel circa, presentibus fratribus Hugone de Narsaco preceptore de Espaucis Xantonensis diocesis, qui detinetur Xantonis, dicto fratre Johanne de Sancto Benedicto, avunculo predicti fratris Petri de Sancto Benedicto deffuncto, teste supra examinato. Vidit eciam recipi fratrem Gaufredum de Tenten, Turonensis diocesis; testem supra examinatum, in capella domus [p. 94] Templi de Insula Bochardi, per dictum fratrem Johannem de Sancto Benedicto, presentibus fratribus Petro de Sancto Benedicto, et Andrea carpentario dicte domus, deffuncto. Plurium recepcionibus non recolit se adfuisse, nec scit, nec credit, nec audivit dici quod in dictis recepcionibus vel post aliquid intervenerit inhonestum. Requisitus si vidit aliquem ex dictis receptis duci ad partem post mantellum eis traditum vel ante, respondit quod non.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.

Frater Johannes de Ruivans preceptor domus Templi de Landa Blancha, Pictavensis diocesis serviens, testis supra juratus, mantellum ordinis et barbam defferens, quadragenarius vel circa, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per officialem Pictavensem, lectis et diligenter sibi expositis omnibus et singulis articulis, respondit quod nunquam viderat recipi in ordine nisi fratres Gaufredum Gommerii militem, qui ivit ultra mare et postmodum non rediit, et quondam alium militem, cujus nomen et cognomen ignorat, sed credit quod esset de Lemovicensi diocesi; et Baudoynum nepotem fratris Martini preceptoris de Maloleone, testis hodie examinati, qui similiter recepti fuerunt una cum ipse teste, in capella domus Templi de Cuso Pictavensis diocesis, circa instans festum beati Barnabe erunt X anni vel circa, per fratrem Petrum de Villaribus militem quondam, preceptorem tunc Pictavie, presentibus fratribus Martino et Johanne Durandi, testibus proximo examinatis, et Baudoyno de Cheli milite, qui transfretavit, de cujus vita vel morte non habet certitudinem; et Audeberto preceptore de Cuso, qui detinetur, ut credit, apud Niorcium; et Guillelmo de Blere, qui detinetur apud Caynonem, Johanne de Sancto Benedicto, teste supra examinato, et Johanne de Ruans avunculo ipsius testis, deffunctis, in quorum quidem [p. 95] recepcionibus vel post nichil fuit actum nec dictum de illicitis in articulis contentis nec aliquid aliud inhonestum; sed per eos requisitis societate, pane et aqua ordinis frequenter, et deliberacione habita, eis concessis, eis pro suis recepcionibus instantibus, predicto quod bene deliberarent, quia oporteret eos a se abdicare proprias voluntates et subjici alienis, et multa dura et aspera sustinere; finaliter poscito ab eis quod non habebant infirmitates latentes, nec erant debitis que solvere non possent, nec matrimonio, nec alteri religioni obligati, fecit eis vovere et jurare castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, et servare bonos usus et bonas consuetudines ordinis. Et impositis primo militibus, postmodum servientibus, mantellis, fuit eos osculatus in ore, et instruxit eos quot _Pater noster_ dicerent pro horis suis, et qualiter regerent se in ordine. Requisitus si scit, credit vel audivit dici quod illicita contenta in articulis vel alia, seu aliqua ex eis intervenirent in recepcionibus aliorum fratrum dicti ordinis vel post, respondit se nescire, nec audiverat dici ante capcionem eorum; sed post capcionem, audivit dici magnum Magistrum et alios contrarium fuisse confessos, et propter hoc, dixit se nescire quod credat super hoc, an dicta illicita intervenirent vel non; nec scit aliud de contentis in dictis articulis nisi predicta et illud quod sequitur: nam dixit quod bene credebat ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii fratres ordinis eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Jurabant ordinem non exire. Statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. Cordulis unde volebant assumptis cingebantur propter honestatem super camisias cum quibus jacebant. Injungebatur eis per sacramentum quod non revelarent secreta capitulorum, de modo recepcionis speciali non habita mencione. Quamdiu poterant invenire sacerdotes ordinis, non poterant absque eorum licencia, aliis confiteri. Si qui erant fratres scientes errores in ordine, fuerunt negligentes quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. De mandato superiorum ordinis vidit elemosinas et hospitalitatem convenienter fieri et [p. 96] servari in domibus ordinis in quibus exstitit commoratus, et capituli clam teneri, custode posito, ne audirentur exterius que interius agebantur. Ordinata per Magistrum cum conventu servasset totus ordo, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta; ad cujus deffensionem se non obtulerat. Nec sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, sed pro veritate dicenda, ut dixit; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.

Acta fuerunt hec die et loco predictis, presentibus magistro Amisio, me Florimonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.

Post hec, die Martis sequenti, que fuit XXIII dies dicti mensis Marcii, fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum et domini Mathei, in eadem domo domini Petri de Sabaudia, frater Petrus de Sancto Benedicto serviens, Aurelianensis diocesis, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum; quadragenarius vel circa, mantellum ordinis et barbam defferens, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum archiepiscopum Turonensem. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audivisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur. Ipse quidem fuit receptus in capella domus Templi de Insula Bochardi Pictavensis diocesis, sunt XXI anni vel circa, per fratrem Petrum de Madico quondam militem, tunc locum tenentem visitatoris, presentibus fratribus Johanne Durandi eri examinato, Hugone de Narsac preceptore de Espaucis, quem credit vivere, et Johanne de Sancto Benedicto avunculo ipsius testis, deffuncto, teste supra examinato, in hunc modum: nam cum peciisset panem et aquam et societatem fratrum ordinis, et responso eidem quod bene deliberaret, quia oporteret eum abdicare a se propriam voluntatem, et multa sustinere de quibus non cogitabat, ac responso per eum quod ipse, cum Dei adjutorio, bene omnia sustineret, dictus [p. 97] receptor, poscito ab eo quod non habebat infirmitatem latentem, nec erat debitis que non posset solvere neque alteri religioni vel matrimonio obligatus, fecit eum vovere et jurare castitatem, obedienciam et vivere sine proprio. Quo facto, imposuit ei mantellum, et tam ipse quam alii astantes osculati fuerunt eum in ore. Postmodum instruxit eum quot _Pater noster_ diceret pro horis suis, et qualiter regeret se et haberet in ordine. Requisitus si abnegaciones, dogmatizaciones, vituperia crucis, oscula inhonesta, vel alia illicita in dictis articulis contenta, vel aliqua ex eis intervenirent in dicta recepcione sua vel post, et si de peccato sodomitico fuit sibi aliquid dictum vel tactum, respondit per juramentum suum quod non. Requisitus si scit, credit vel audivit dici quod dicta illicita vel aliqua ex eis vel alia intervenerunt in recepcionibus aliorum fratrum vel post, dixit se nescire; credit tamen quod in recepcionibus aliquorum intervenirent illa illicita que magnus Magister et alii fratres ordinis dicuntur fuisse confessi. Requisitus si vidit alios recipi in ordine, dixit quod sic, videlicet: fratrem Matheum de Insula Bochardi quondam servientem, qui fuit receptus in capella domus Templi de Insula Bochardi, circa festum Epiphanie proximo preteritum fuerunt sexdecim anni vel circa, per dictum fratrem Johannem de Sancto Benedicto, presentibus fratribus Johanne Durandi predicto, et Guillelmo de Munac serviente, Turonensis diocesis, quem credit vivere. Item vidit recipi fratrem Gaufridum de Tencen Turonensis diocesis, testem supra examinatum, per dictum fratrem Johannem de Sancto Benedicto, in quadam camera domus Templi de Insula Bochardi, in instanti festo Ascensionis Domini erunt XV anni vel circa, presentibus fratribus Johanne Durandi, et Guillelmo Munac predictis, ac Gerardo de Nonay quondam Viennensis diocesis. Vidit eciam recipi fratrem Guillelmum de Sancto Benedicto, consanguineum ipsius testis, qui detinetur Turonis, in capella domus Templi de Molendinis Pictavensis diocesis, per dictum fratrem Johannem de Sancto Benedicto, circa festum beati Hilarii proximo preteritum fuerunt quinque anni vel circa, presentibus fratribus Guillelmo de Blere preceptore de Campo [p. 98] Gilonis Pictavensis diocesis, qui detinetur apud Caynonem; Andrea de Monte Laudato, teste supra jurato nondum examinato, et dicto Guaufredo de Tencen, et Johanne Picardi, qui detinetur Turonis, servientibus; plurium recepcionibus non recolit se adfuisse. In predictorum autem recepcionibus vel post non vidit aliquid illicitum fieri vel injungi, nec credit quod factum fuerit. Credit ecclesiasticis sacramentis, credens eciam quod alii crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Juravit quod non exiret ordinem, et vidit quod alii quos vidit recipi idem jurarent. Statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus, ex quo mala suspicio habebatur contra eos. Nunquam audivit loqui de ydolis, sed cordulis cingebantur bene super camisias cum quibus jacebant. Credit quod diversimodo reciperentur in ordine, propter illa que de recepcione sua et illorum quos vidit recipi supra deposuit, propter illa illicita que magnus Magister et alii confessi fuisse dicuntur. Juravit, et alii quos vidit recipi juraverunt, quod non revelarent secreta capitulorum, non facta mencione speciali de modo recepcionis, credens quod omnes alii hoc idem jurarent, et quod, si revelarent, fuissent puniti, nescit qualiter. Qui sciebant errores esse in ordine negligentes fuerunt quia non correxerunt nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem vidit convenienter fieri et servari in domibus ordinis in quibus fuit moratus. Injungebatur eis quod juste et licite acquirerent ordini, non autem per nefas. Audivit dici quod clam tenebantur capitula, nullis scilicet presentibus nisi fratribus ordinis. Ordinata per Magistrum cum conventu suo servata fuissent in ordine. Grandia scandala, suspicio et infamia nunc exorta sunt contra ordinem propter predicta. Illicita credit esse nota fratribus qui fecerunt et qui viderunt fieri. Ad deffensionem ordinis se non obtulerat.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate; et fuit [p. 99] protestatus ante deposicionem suam quod non intendebat recedere a deposicione per eum facta coram domino archiepiscopo memorato.

Frater Petrus de Monte Chalveti serviens, Lugdunensis diocesis, testis supra juratus, mantellum ordinis et barbam defferens, etatis quadraginta quinque annorum vel circa, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum archiepiscopum Turonensem, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audivisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur. Dixit enim se fuisse receptum in capella domus de Belleyo Eduensis diocesis, sunt modo XX anni vel circa, per fratrem Geraldum de Sanzeto militem quondam, Lemovicensis diocesis tunc, preceptorem Lemovicinii et Alvernie, presentibus fratribus Guillelmo Arnaudi Lemovicensis, Guidone et Hugone de Monbalho Claramontensis, et Stephano de Valle Eduensis diocesis, servientibus deffunctis, ut credit, in hunc modum; nam cum peciisset flexis genibus panem et aquam et societatem fratrum ordinis ter, tandem dictus receptor concessit eidem, et fecit eum vovere et jurare castitatem, et vivere sine proprio, servare bonos usus et bonas consuetudines que tunc erant et in posterum imponerentur in ordine etquod non revelaret secreta capitulorum. Quo facto, dictus receptor imposuit sibi mantellum, et tam ipse quam alii astantes fuerunt eum osculati in ore. Deinde instruxit eum quot _Pater noster_ diceret pro horis suis, et qualiter se regeret in ordine, dicens idem testis quod in dicta recepcione sua nulla illicita intervenerunt. Postmodum autem, dimidio anno elapso vel circa, predictus frater Guido de Monbalho preceptor domus Templi de Lammens Eduensis diocesis, vocavit dictum testem in dicta domo morantem ad cameram suam, nullis aliis presentibus, dicens ei quod ipse nondum erat Templarius, precipiens ei quod abnegaret Deum; et cum ipse diceret se nullo modo hoc facturum, dixit sibi dictus preceptor quod oportebat eum abnegare, alioquin poneret eum in malo loco, et tunc ipse testis abnegavit Deum ore non corde. Deinde [p. 100] precepit ei quod spueret super crucem mantelli ipsius testis, et dictus testis spuit non supra sed juxta dictam crucem ad terram. Requisitus si alia illicita tunc vel alias fuerunt sibi injuncta vel facta, respondit quod non. Requisitus si scit vel credit quod predicta illicita in dictis articulis contenta vel aliqua ex eis intervenerint in recepcionibus aliorum vel post, respondit se nescire; credit tamen quod confessata per eum intervenirent in recepcionibus aliorum vel post. Requisitus si vidit recipi alium vel alios in ordine, respondit se vidisse unum solum recipi, videlicet fratrem Gerardum quondam de Bonart servientem, Eduensis diocesis, in capella predicte domus de Belleyo, circa festum Nativitatis Domini proximo preteritum fuerunt decem anni vel circa; quem recepit frater Guillelmus Geandi miles, preceptor dicte domus, presentibus fratribus Stephano Marreu, Hugone de Bonart, quondam fratre dicti recepti, Martino Curbita et Guillelmo de la Toyssoniera, quos credit vivere; in cujus Gerardi recepcione non vidit aliquid illicitum fieri vel injungi. Credit tamen quod postea per dictum receptorem vel alium illicita confessata per eum fuerint injuncta dicto Gerardo et facta per eum. Item, dixit se credere ecclesiasticis sacramentis, et quod alii fratres ordinis eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Jurabant ordinem non exire. Statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. Cordulis unde volebant assumptis cingebantur super camisias cum quibus jacebant, in signum castitatis. Credit quod graviter puniti fuissent recusantes facere illicita confessata per eum, vel secreta capitulorum aut modum recepcionis sue revelantes. Absque licencia non poterant nisi sacerdotibus ordinis confiteri. Fratres scientes errores esse in ordine fuerunt negligentes quia non correxerunt nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem in domibus ordinis in quibus exstitit commoratus convenienter vidit fieri, et audivit dici quod capitulia aliquando post mediam noctem et aliquando de die, januis clausis, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, tenebantur; in quo ordine servatum fuisset quod magnus Magister cum conventu [p. 101] ordinasset. Credit quod errores confessatos per eum longo tempore, nescit tamen quanto, in ordine durasse, et fratribus ordinis manifestos fuisse, et quod vera sunt que magnus Magister et alii in licteris apostolicis nominati dicuntur fuisse confessi de erroribus supradictis. Item, dixit se fuisse confessum de predictis erroribus confessatis per eum fratri Guischardo de Sancto Saturnino, quondam ordinis Minorum conventuali tunc de Caro Lelo Matisconensis diocesis, in ecclesia sancte Fidis Eduensis diocesis, infra duos menses post abnegacionem et spuicionem per eum factas; a quo absolutus exstitit, et jejunavit sextas ferias per annum, sicut imposuit ei.

Requisitus si sic deposuit prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; et non obtulerat se ad deffensionem ordinis, et fuit protestatus ante deposicionem suam quod non intendebat recedere a deposicione per eum facta coram dicto domino archiepiscopo Turonensi; et fuit sibi injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.

Frater Bartholomæus de Podio Revelli serviens carrugarius, Pictavensis diocesis, testis supra juratus, quadragenarius vel circa, mantellum et barbam defferens, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per officialem Pictavensem, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nunquam vidisse, scivisse vel audivisse dici ante capcionem eorum quod in recepcionibus fratrum ordinis vel post intervenirent abnegaciones, dogmatizaciones, opprobria crucis, oscula inhonesta, crimen sodomiticum, adoraciones cati vel ydolorum, vel quod essent increduli ecclesiasticis sacramentis, quibus ipse bene credebat, vel quod eorum sacerdotes contra formam Ecclesie celebrarent, vel quod eorum laici absolverent vel possent absolvere a peccatis, adiciens quod in recepcione sua et in recepcione fratris Johannis Folhi servientis detenti Turonis, quem vidit recipi, vel post, nichil intervenit illicitum. Requisitus ubi, quando, a quo et [p. 102] qualiter ipse et dictus Johannes recepti fuerant, respondit se fuisse receptum in capella domus Templi de Podio Revelli Pictavensis diocesis, et per fratrem Guillelmum de Blere preceptorem dicte domus, qui detinetur apud Caynonem, dominica post instans festum nativitatis beati Johannis Baptiste erunt XI anni vel circa; presentibus fratribus Guillelmo Charbonen, Guafredo Prioris et Raymondo Pogneuz servientibus, deffunctis, in hunc modum: nam cum peciisset caritatem et societatem fratrum ordinis, et responsum fuisset ei quod grandem rem petebat, et quod bene deliberaret, tandem ipso instante se recipi, dictus receptor; annuens votis ejus, fecit eum vovere et jurare castitatem, obedienciam, et vivere sine proprio, et servare bona et elemosinas ordinis; quo facto, imposuit sibi mantellum, et tam ipse quam alii astantes osculati fuerunt eum in ore. Dictus vero Johannes receptus fuit in eadem capella et per eumdem receptorem, in proximo festo Annunciacionis Dominice erunt octo anni vel circa, presentibus fratribus Gerardo Judicis de Auginhaco, teste supra examinato, Johanne de Ussayo, et Guillelmo lo Breto servientibus, deffunctis; in cujus Johannis recepcione predicta licita facta in sua recepcione servata fuerunt. Requisitus si scit vel credit quod predicta illicita in articulis contenta, vel aliqua ex eis, aut aliqua alia intervenirent in recepcionibus aliorum vel post, dixit se nescire; credit tamen, propter illa que magnus Magister et alii in litteris apostolicis nominati confessi fuisse dicuntur, quod in aliquorum recepcionibus aliqua illicita intervenirent. Jurabant quod non exirent ordinem, et statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur, scilicet nullis presentibus nisi fratribus ordinis, et credit quod ex hoc habebatur mala suspicio contra eos. De ydolis non audivit loqui, sed cordulis cingebantur assumptis unde volebant, in signum castitatis. Qui revelassent secreta capitulorum puniti fuissent, sed nescit qualiter. Absque licencia non poterant confiteri aliis quam sacerdotibus ordinis, et hoc fuit sibi injunctum. Magnus Magister et alii qui sciebant errores negligentes fuerunt quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem vidit [p. 103] convenienter fieri et servari in domibus ordinis in quibus fuit conversatus. Nescit qualiter tenebantur capitulia, quia non interfuit nec de hoc inquisivit. Ordinata per Magistrum cum conventu servata fuissent in ordine, contra quem nunc scandala grandia, suspicio et infamia sunt modo exorta.

Requisitus si sic deposuit prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate; et non obtulerat se ad deffensionem ordinis.

Acta fuerunt hec die et loco predictis, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis. Dictus tamen Matheus predictus non interfuit examinacioni dicti fratris Bartholomæi, se excusans.

Post hec, die Mercurii sequenti, que fuit XXIIII dies dicti mensis Marcii, fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, in domo predicta domini Petri de Sabaudia, frater auditus de Monte Laudato serviens, Turonensis diocesis, testis supra juratus, mantellum ordinis et barbam defferens, quadragenarius vel circa, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum archiepiscopum Turonensem. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, protestacione premissa quod non intendit recedere a deposicione per eum facta coram dicto domino archiepiscopo, respondit se nescire, nec credere, nec audivisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur. Dixit nempe se fuisse receptum, circa instans festum nativitatis sancti Johannis Baptiste erunt circiter XVIII anni, in capella domus Templi Angavensis, per fratrem Petrum de Mandito quondam, tunc locum tenentem visitatoris, presentibus fratribus Raginaldo Bertrandi milite, et Stephano de Ambasia preceptore dicte domus, avunculo ipsius testis, deffunctis, in hunc modum: nam cum frequenter peciisset panem et aquam ordinis, et obtulisset se velle fieri servum esclavum Terre Sancte, et pluries ei responsum fuisset quod [p. 104] bene deliberaret, quia oporteret eum abdicare a se propriam voluntatem et subici aliene, et multa dura et aspera sustinere, finaliter ipso teste instante et dicente quod omnia sustineret, dixit quod recipiebat eum ad honorem Dei et beate Marie, et fecit eum vovere et jurare supra quemdam librum apertum quod servaret bonos usus et bonas consuetudines ordinis, et quod esset servus esclavus ordinis, castitatem, obedienciam, et vivere sine proprio; et imposito ei mantello, receptor, sed non astantes, fuit osculatus eum in ore. Deinde dixit et precepit ei in presencia predictorum quod abnegaret Jhesum ter, de Christo non habita mencione, nec quod esset de punctis ordinis, sed dixit quod hoc debebat facere, et ipse testis tunc abnegavit ter Jhesum ore non corde, quia cogitabat quod loqueretur de Jhesu Christo, ut dixit. Postea precepit ei quod spueret super quamdam crucem ligneam veterem in qua nulla erat ymago Crucifixi, nescit per quem ibi allatam, et ipse spuit juxta non supra eam. De aliis illicitis contentis in articulis non fuit ei locutus, nec credit quod in ordine fiant, sed credit quod abnegacio et spuicio supradicte intervenirent communiter in recepcionibus aliorum, quia secundum modum predictum vidit recipi fratrem Guillelmum de Sancto Benedicto, in capella domus Templi de Molendinis Pictavensis diocesis, per fratrem Johannem de Sancto Benedicto, testem supra examinatum, circa festum Nativitatis Domini proximo preteritum fuerunt IIII^or anni vel circa, presentibus fratribus Guillelmo de Blere, preceptore de Campo Gilonis, qui detinetur apud Caynonem, Petro de Sancto Benedicto, teste supra examinato, et Johanne Picardi, qui detinetur Turonis, servientibus, et credit quod dicti errores fuerint introducti in ordine ab illis qui fuerunt ultra mare, et quod intervenirent in dictis recepcionibus, quia magnus Magister et alii hoc dicuntur fuisse confessi. Item, dixit se credere ecclesiasticis sacramentis, et quod alii fratres eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Statim pro professis habebantur, et juravit ordinem non exire absque licencia superioris nisi pro arciori religione vel [p. 105] Cartusiensium, credens quod alii idem jurarent. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. Cordulis unde volebant assumptis cingebantur super camisias cum quibus jacebant. Injungebatur eis per sacramentum quod non revelarent secreta capitulorum, de modo recepcionis speciali non habita mencione. Quamdiu habere poterant sacerdotes ordinis, non debebant aliis absque eorum licencia confiteri. Fratres scientes errores predictos fuerunt negligentes quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem vidit convenienter fieri et servari in domibus ordinis in quibus exstitit commoratus, et per predictum fratrem Johannem de Sancto Benedicto fuit ei preceptum quod dictas elemosinas et hospitalitatem bene servaret in periculum anime sue. Preceptum fuit ei quod modis debitis procuraret ordinis incrementum. Credit quod illud quod magnus Magister cum conventu ordinasset servasset totus ordo, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta; cujus fratribus credit quod essent nota confessata per eum: que non deposuit prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, sed pro veritate dicenda, ut dixit; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate; et se non obtulerat ad deffensionem ordinis.

Frater Raynaudus Larchier serviens, Turonensis diocesis, testis supra juratus, triginta octo annorum vel circa, non defferens mantellum ordinis, quia ipsum dimiserat vetustate consumptum, postmodum radi fecerat sibi barbam, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per officialem Pictavensem, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, protestacione premissa quod non intendit recedere a deposicione per eum facta coram dicto officiali, respondit quod non viderat recipi in ordine nisi fratrem Nicolaum Rosselli servientem, deffunctum, quem recepit frater Stephanus Enrici quondam, tunc preceptor domus Templi de Clisson Nannatesis [p. 106] diocesis, in capella dicte domus, sunt circiter sex anni, presente fratre Guillelmo de Bosco Ferrici, commoranti in dicta domo de Clisson, et ipso teste, in hunc modum: nam cum requisivisset panem et aquam ordinis, et ei concessa fuissent, et vovisset et jurasset servare bonos usus et bonas consuetudines ordinis, et quod esset servus esclavus dicti ordinis, castitatem et obedienciam, et vivere sine proprio, et imposuisset ei mantellum, et omnes osculati fuissent eum in ore, fecit eum ter abnegare Jhesum, de Christo nulla habita mencione, et precepit quod spueret super quamdam crucem ligneam in qua non erat ymago Crucifixi, nescit per quem allatam, et dictus Nicolaus spuit juxta eam, et receptor fuit osculatus ipsum Nicolaum in humero ex parte anteriori et posteriori super vestes; et per eumdem modum dixit eidem testi se fuisse receptum in dicta capella, circa festum Omnium Sanctorum proxime preteritum fuerunt circiter decem et octo anni, per fratrem Oliverium Flameni militem quondam, preceptorem tunc de Malo Leone, presentibus fratribus Stephano Enrici predicto et Johanne de Sancto Maxencio servientibus, deffunctis, et credit quod per eumdem modum reciperentur communiter omnes alii in ordine, et quod nulla alia illicita intervenirent in recepcionibus aliorum vel post, plura nesciens de contentis in dictis articulis, nec alia credens esse vera de contentis in eis nisi hoc quod sequitur. Nam dixit se credere ecclesiasticis sacramentis, et quod alii fratres ordinis eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Juravit ipse et dictus Nicolaus ordinem non exire, credens quod alii idem jurarent, et dictum fuit eis quod statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. Cordulis unde volebant assumptis cingebantur super camisias cum quibus jacebant. Injungebatur eis per sacramentum ne revelarent secreta capitulorum, eciam fratribus qui non adfuerant, de modo recepcionis speciali non habita mencione; qui revelassent graviter puniti fuissent, sed nescit qualiter. Quamdiu habere poterant sacerdotes ordinis, non debebant aliis confiteri. Fratres ordinis quibus [p. 107] credit dictos errores manifestos fuisse, fuerunt negligentes quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. De mandato superiorum vidit elemosinas et hospitalitatem convenienter fieri et servari in domibus ordinis in quibus extitit commoratus, et deffendebatur eis ne indebite acquirerent ordini. Audivit dici quod clam eorum capitulia tenebantur; et quod previdebatur ne audirent exterius quod interius agebatur. Credit quod ordinata per Magistrum cum conventu fuissent servata in toto ordine, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta, et quod dictus Magister confessus fuerit abnegacionem et spuicionem predictas.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate; et non obtulerat se ad deffensionem ordinis, et intelligebat latinum.

Post hec, redierunt ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum predicti fratres Martinus de Monte Trichardi, Johannes Durandi et Johannes de Ruans, testes ante erri examinati sigillatim. Et dictus Martinus, juramento per eum prestito de veritate dicenda, dixit se errasse in deposicione per eum facta coram dictis dominis commissariis et mentitum fuisse, et conseruit quod in recepcione sua abnegaverat Jhesum de mandato receptoris sui, in presencia fratrum qui adfuerunt dicte recepcioni sue, et quod dictus receptor precepit ei quod spueret super quamdam crucem ligneam in qua non erat ymago Crucifixi, allatam ibi per fratrem Robertum de Chasat, et ipse spuit non super sed juxta. In aliis dixit se nolle aliquid immutare in sua deposicione predicta, et dixit quod predicta confessus fuerat coram officiali Pictavensi. Requisitus per sacramentum suum quare non dixerat ista predictis dominis commissariis in prima deposicione sua, respondit quod propter stultitiam et nescientiam suam. Requisitus si de hoc locutus fuerat alicui alteri, respondit quod non. Requisitus si fuerat per aliquem inductus ad dicendum predicta, respondit quod non, nec quod aliquis ei [p. 108] fuerat comminatus.

Predictus frater Johannes Durandi dixit coram dictis dominis commissariis se fuisse mentitum coram eis in alia sua deposicione facta coram eis; et juramento per eum prestito, dixit quod in recepcione sua abnegavit Jhesum ore non corde, de mandato receptoris sui, presentibus et viventibus fratribus Gerardo de Nonay et Hugone de Narsac, in quorum eciam presencia precepit ei quod spueret super quamdam crucem ligneam in qua non erat ymago Crucifixi, nescit per quem allatam, ibidem positam, et ipse testis spuit non supra sed juxta eam. Requisitus quid processit de predictis abnegacione et spuicione, respondit se non recordari. Requisitus si revelaverat alicui suam deposicionem factam coram dictis dominis commissariis, respondit quod non. Requisitus si predicta spuicio et abnegacio fuerunt precepta et facta in recepcionibus illorum quibus deposuit se adfuisse, respondit quod sic. Audivit precipi, non tamen vidit fieri, quia longe et in recedendo erat propter occupaciones quas habebat in recepcionibus fratrum Guaufredi Gommar et alterius militis qui simul recepti fuerunt, et credit quod eadem intervenirent communiter in recepcionibus aliorum vel post. Alia non vult immutare in sua deposicione predicta, ut dixit, sed perseverare in ea. Requisitus si fuerat per aliquem inductus ad dicendum ista, respondit quod non. Requisitus quare hoc non dixerat quando primo deposuit coram dictis dominis commissariis, respondit quod credebat sufficere, quia predicta deposuerat coram dicto officiali Pictavensi, et quod celaverat ista propter fatuitatem suam.

Predictus frater Johannes de Ruans coram predictis dominis commissariis constitutus, juramento ipsius prestito per eumdem de veritate dicenda, dixit se fuisse confessum coram officiali Pictavensi quod spuerat supra crucem, et quod abnegaverat Deum, et quod ita fiebat in ordine, et quod credebat confessionem magni Magistri et aliorum nominatorum in licteris apostolicis esse veram. Cui confessioni per eum facte coram [p. 109] dicto officiali dixit se velle stare, et mentitum fuisse in hoc coram dictis dominis commissariis, et quia non dixerat eis quod predicta abnegacio et spuicio intervenerant in recepcionibus trium qui fuerunt recepti cum eo; sed in aliis volebat perseverare in deposicione coram eis facta, hoc excepto quod credit quod communiter in ordine intervenirent dicta illicita in recepcionibus aliorum vel post, quia magnus Magister et alii plures hoc fuerunt confessi. Requisitus quare celaverat ista in deposicione sua facta coram dictis dominis commissariis, respondit quod propter fatuitatem suam. Requisitus si revelaverat deposicionem suam alicui, respondit quod non. Requisitus si fuerat per aliquem inductus ad dicendum predicta, respondit quod non, et quod nulle mine fuerant sibi illate, sed proprio motu dixerat predicta, quia viderat se errasse.

Acta fuerunt hec dictis die et loco, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei et aliis notariis supra ultimo nominatis.

Post hec, die Veneris sequenti, in crastinum Annunciacionis beate Marie, que fuit XXVI dies dicti mensis Marcii, fuerunt adducti ad presenciam eorumdem dominorum Mimatensis et Lemovicensis episcoporum et archidiaconi Tridentini, aliis excusatis, pro testibus, in dicta domo domini Petri de Sabaudia, fratres Egidius de Lovencort, et Johannes de Gaenes Ambianensis, Guido de Bellavilla Meldensis, Anricus de Compendio Suessionensis, Oddo de Buris Lingonensis, et Philippus Griselli Noviomensis diocesum, servientes. Qui protestacione premissa quod non intendebant recedere a deposicionibus per eos factis coram suis ordinariis, et quod si coram ipsis dominis commissariis aliquid plus vel minus dicerent, quod eis non prejudicet, juraverunt, tactis sacrosanctis Evangeliis, dicere in isto negocio plenam et meram veritatem, secundum formam juramenti aliorum testium superius registratam, expositam et vulgarizatam eisdem.

Quo facto, domino Matheo veniente et presente cum aliis dominis commissariis, dictus Odo de Buris serviens, XXVIII annorum vel circa, mantellum non deferens, quia ipsum dimiserat in concilio [p. 110] Senonensi, in quo absolutus et reconciliatus fuerat per dominum episcopum Parisiensem, qui inquisiverat cum eodem, lectis et diligenter expositis sibi omnibus, et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audivisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur. Dixit nempe se fuisse receptum, circa instans festum beati Dionisii, erunt octo anni, in capella domus Templi de Villa Moso Altisiodorensis diocesis, per fratrem Guillelmum de Lurs militem, preceptorem dicte domus, qui affugit quando alii capiebantur, presentibus fratribus Hugone de Rocha, alias de Cava, milite Guillelmo Villani et Stephano de Sancto Questo, et Guillelmo Guilheu, et Anrico de Biches servientibus, quos credit esse mortuos, preter dictum Stephanum, in hunc modum: nam petitis, prout instructus fuerat, pane et aqua ordinis, et ei concessis, prestito cum eo per juramentum quod non erat excommunicatus, nec habebat infirmitatem latentem, nec aliquid dederat vel promiserat quod in ordine reciperetur, et quod non erat debitis que solvere non posset, alteri religioni vel matrimonio obligatus, fecit eum vovere et jurare castitatem, obedienciam, et vivere sine proprio, quod esset servus esclavus Terre Sancte, et quod semper esset obediens Ecclesie. Quo facto, associavit eum ad honorem Dei, beate Marie et omnium sanctorum, beneficiis ordinis, et imposito sibi mantello, ipse et astantes osculati fuerunt eum in ore. Instruens eum quot _Pater noster_ diceret pro horis suis, et qualiter regeret se in ordine. Post que dicti fratres Hugo et Guillelmus Guilhon duxerunt ipsum testem retro altare ad exuendum vestes seculares et induendum vestes religionis; quibus indutis, dictus Hugo precepit eidem testi quod abnegaret Jhesum Christum: et cum ipse testis diceret se nullo modo facturum, dictus Guillelmus dixit ei quod bene poterat hoc facere, quia in patria sua abnegabant cencies pro una pulice, et tunc negavit ore non corde. Postea precepit ei dictus Hugo quod spueret super quamdam crucem ligneam, factam de duobus baculis, in qua nulla erat ymago Crucifixi; et cum ipse testis responderet se nullo modo facturum et fleret, fuit ei dictus Hugo comminatus quod [p. 111] ipse lueret nisi faceret, et tunc ipse testis spuit juxta dictam crucem. Cum autem receptor qui cum aliis remanserat in dicta capella audivisset ipsum testem flentem, dixit predictis Hugo et Guillelmo quod dimitterent eum, quia facerent eum alienari a sensu nisi dimitterent, et tunc dimiserunt eum, et predictus receptor tradidit ipsi testi quemdam parvum librum in quo erat scripta regula eorum; in quo quidem libro nichil legit nec invenit illicitum. Cum autem post aliquos dies fuisset conquestus de predictis dicto receptori, respondit ei quod non curaret, quia pro trufa fecerat supradicta. Requisitus si scit, credit vel audivit dici quod dicta illicita vel aliqua alia illicita intervenirent in recepcionibus aliorum fratrum ordinis vel post, respondit quod non, quia non continebatur in dicta regula, et quia vidit fratrem Hugonem de Bozcesel militem Viennensem, qui esse dicitur ultra mare, per fratrem Guillelmum de Lurs predictum recipi in dicta capella, circa instans festum Pasche erunt VII anni, presentibus fratribus Guillelmo Gibon, qui detinetur Parisius, Symon Lobrege et Guillelmo Villani predicto; in cujus recepcione vel post non vidit, nec scivit, nec audivit dici aliquid intervenisse illicitum; de quo eciam postmodum interrogavit dictum fratrem Hugonem, qui respondit ei quod nichil illicitum intervenerat in dicta sua recepcione vel post. Item dixit se bene credere ecclesiasticis sacramentis et quod eorum sacerdotes debite celebrarent; et vidit in die Veneris sancta crucem devote et reverenter in ordine adorari; et hoc per superiores suos precipiebatur eisdem. Statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. Ordinem Cartusiensium intrare poterant. Cordulas quibus cingebantur super camisias cum quibus jacebant assumebant unde volebant. Injungebatur eis per sacramentum ne revelarent secreta capitulorum, de modo recepcionis in speciali non habita mencione. Qui revelassent puniti fuissent, nescit qualiter. Si qui erant fratres scientes esse errores in ordine, fuerunt negligentes quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Ex precepto superiorum vidit elemosinas et [p. 112] hospitalitatem convenienter fieri et servari in domibus ordinis in quibus exstitit commoratus, et audivit deffendi ne indebite acquirerent ordini. Statutum factum a Magistro ne uteretur certis cibariis in sexta feria servavit ordo, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta, et contra quem dictus Magister aliqua dicitur fuisse confessus; ad cujus ordinis defensionem se obtulerat.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.

Frater Egidius de Lovencort serviens, Ambianensis diocesis, testis supra juratus, LV annorum vel circa, qui mantellum vetustate consumptum dimiserat, postmodum radi fecerat sibi barbam, et in consilio Remensi absolutus et reconciliatus fuerat per dominum archiepiscopum Remensem qui inquisiverat cum eodem. Lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, repetita protestacione predicta, respondit se nescire, nec credere, nec audivisse adici de contentis in eis nisi quod sequitur. Dixit nempe quod ipse et frater Arnulphus serviens, cujus cognomen et patriam ignorat et an vivat, fuerunt simul recepti, in crastinum instantis festi nativitatis Johannis Baptiste erunt X anni, in capella domus Templi de Mormancio Lingonensis diocesis, per fratrem Laurencium de Belna tunc preceptorem dicte domus, presentibus fratribus Guidone lo Masso et Durando cujus cognomen ignorat et an sint vivi, et quibusdam aliis de quibus non recolit, in hunc modum: nam cum peciisset panem et aquam et societatem ordinis et eis concessisset, fecit eos vovere et jurare castitatem, obedienciam, vivere sine proprio et servare bonos usus et bonas consuetudines ordinis; et impositis eis mantellis, fuerunt eos omnes osculati in ore: et instructis quot _Pater noster_ dicerent pro horis suis, et qualiter se in ordine regerent, recesserunt. Elapsis vero sex vel septem diebus, dictus receptor vocavit [p. 113] ipsum testem ad cameram suam, una cum dicto Guidone lo Masso, nullis aliis presentibus, et dixit ei quod, ex quo erat frater eorum, oportebat eum abnegare Deum vel Jhesum Christum, sed non plene recolit si expressit Deum vel Jhesum Christum; et cum ipse testis responderet se nullo modo abnegaturus, dixit ei quod hoc oportebat eum facere, quia sic erat in ordine fieri consuetum, et tunc ipse testis abnegavit Deum vel Jhesum Christum ore non corde, ut dixit. Post que precepit ei quod spueret super quamdam crucem ligneam in qua erat ymago Crucifixi, et ipse testis noluit spuere supra, sed spuit juxta. Alia illicita non intervenerunt in dictis recepcionibus nec post; nec credit quod dicta illicita vel alia intervenirent in recepcionibus aliorum vel post, quia non vidit nec audivit dici; et fuit locutus cum fratre Radulpho de Frisa preceptore, de Veteri Villa Ambianensis diocesis, de cujus vita vel morte non habet certitudinem, si ipse in recepcione sua fecerat predicta illicita vel alia; per quem fuit sibi responsum quod non, et quod nunquam audiverat dici nec credebat quod in ordine fierent predicta illicita, et mirabatur de hiis que dictus testis dixerat indebite facta fuisse post suam recepcionem. Item dixit se bene credere ecclesiasticis sacramentis, et quod alii fratres ordinis eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis. Cordulis unde volebant assumptis cingebantur super camisias cum quibus jacebant. Injunctum fuit eis ne revelarent secreta capitulorum; credit quod aliis idem injungeretur, et qui revelassent puniti fuissent, sed nescit qualiter. Injunctum fuit eis quod confiterentur sacerdotibus ordinis, non tamen fuit inhibitum quod non confiterentur aliis. Si qui erant qui scirent errores esse in ordine, negligentes fuerunt quia non correxerunt nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem vidit convenienter fieri et servari in domibus ordinis in quibus fuit conversatus. Totus ordo servasset quod per magnum Magistrum cum conventu ordinatum fuisset. Grandia scandala, suspicio et infamia contra ordinem sunt exorta, contra quem audivit magnum Magistrum et alios [p. 114] aliquos errores fuisse confessos. Ad ordinis deffensionem se non obtulerat.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.

Frater Guido de Bella Villa serviens, Meldensis diocesis, testis supra juratus, XXIIII^or annorum vel circa, qui mantellum dimiserat in concilio Remensi, cum quo inquisitum fuerat; absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Suessionensem lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit quod nullum alium viderat in ordine recipi, nec interfuerat capitulis eorum, unde nesciebat, nec audiverat dici, nec credebat de contentis in dictis articulis nisi quod sequitur. Dixit nempe se fuisse receptum, in hac media quadragessima fuerunt quinque anni, in capella domus Templi de Latinihaco Sicco Meldensis diocesis, per fratrem Radulphum de Taverniaco preceptorem dicte domus, testem supra examinatum, presentibus fratribus Guillelmo d'Ormont presbytero, Guillelmo de Crene, Guillelmo de Sancto Dionisio, et Humberto Valhant qui affugit tempore capcionis, de quorum vita vel morte non habet certitudinem, in hunc modum: nam cum peciisset pluries panem et aquam et societatem fratrum ordinis, et responsum fuisset ei quod bene deliberaret quia multa dura erant in ordine, tandem ipso instante, concessit eidem dictus receptor, et fecit eum vovere et jurare castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, et quod servaret bonos usus et bonas consuetudines ordinis. Quo facto, imposuit sibi mantellum, et ipse et alii astantes fuerunt osculati eum in ore. Postmodum instruxit eum quot _Pater noster_ diceret pro horis suis, et qualiter haberet se et regeret in ordine. Deinde precepit ei, in presencia aliorum, quod abnegaret Deum; et cum ipse testis resisteret et hoc facere recusaret, dictus receptor dixit ei quod hoc oportebat eum facere, quia talia erant puncta dicti ordinis; et tunc ipse [p. 115] testis abnegavit Deum ore non corde. Deinde dixit ei quod, secundum dicta puncta, poterat carnaliter commisceri fratribus ordinis et ipsi cum eo, et hoc debebat pati; ipse tamen nunquam fecit nec fuit requisitus, nec credit quod in ordine fieret. Post que precepit ei quod spueret super quamdam crucem ligneam, in qua non erat ymago, per dictum receptorem de retro altari assumptam; et cum ipse testis diceret se hoc non facturum, dictus receptor dixit quod hoc oportebat eum facere, quia hoc erat de punctis ordinis; et tunc ipse testis spuit non supra sed juxta dictam crucem. Requisitus si alia illicita in predictis articulis contenta aut alia intervenerant in recepcione sua vel post, dixit quod non. Requisitus si credit quod predicta illicita confessata per eum vel alia intervenirent in recepcionibus aliorum vel post; dixit quod de confessatis per eum pocius se credere quod sic quod contrarium, quia fuit sibi ita preceptum, nec credit in hiis se fuisse solum. Item, dixit se credere ecclesiasticis sacramentis, credens quod alii fratres ordinis eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Fuit sibi dictum quod statim habebatur pro professo, sed non juravit quod non exiret ordinem. Clam fuit receptus, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, credens eciam quod alii ita reciperentur. Instructum fuit quod non revelaret secreta capitulorum, de modo receptionis non facta alia mencione, credens quod aliis idem injungeretur; quod si revelassent puniti fuissent, sed nescit qualiter. Cordulis cingebantur assumptis unde volebant. Qui sciebant dictos errores esse in ordine negligentes fuerunt qui non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem vidit convenienter fieri et servari in domibus ordinis in quibus fuit conversatus. Ordinata per Magistrum cum conventu suo servata fuissent in toto ordine contra quem grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta. Illicita confessata per eum credit esse nota fratribus ordinis contra quem audivit dici magnum Magistrum et alios aliquos errores fuisse confessos. Ordinis deffensioni obtulerat se, non quod vellet eum deffendere de confessatis per eum, sed de aliis [p. 116] que imponuntur eidem.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem, quousque attestationes fuerint publicate.

Acta fuerunt hec die et loco predictis, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis, hoc salvo quod dictus magister Hugo non interfuit recepcioni juramenti dictorum testium hodie juratorum.

Post hec, die Sabati sequenti, que fuit XXVII dies dicti mensis Marcii, fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, in domo predicta domini Petri de Sabaudia, frater Johannes de Canes serviens, Ambianensis diocesis, testis supra juratus, XX annorum vel circa, qui in concilio Remensi, in quo per dominum archiepiscopum Remensem absolutus et reconciliatus fuerat, mantellum dimiserat. Protestacione premissa quod non intendit recedere a deposicione per eum facta coram dicto domino archiepiscopo, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit quod non steterat in ordine, nisi per dimidium annum ante capcionem eorum, nec aliquem alium viderat recipi in ordine memorato, unde nesciebat, nec credebat, nec audiverat dici de contentis in dictis articulis nisi quod sequitur. Dixit nempe se fuisse receptum in capella domus Templi de Nuylhi Belvacensis diocesis, per fratrem Radulphum de Gisiaco, testem supra examinatum, presentibus fratribus Johanne de Nans presbitero, quem credit obiisse, Petro, nepote fratris Hugonis de Penrando, militis, et Radulpho de Conpendio serviente, quos credit vivere; a quo receptore pane et aqua ordinis requisitis, et predicto quod bene deliberaret, sibi concessis, prestito quod non erat alteri religioni, matrimonio vel debitis que non posset solvere obligatus, nec excommunicatus, nec servilis conditionis, et quod non habebat infirmitatem latentem, fecit, eum vovere [p. 117] castitatem, obedienciam, vivere sine proprio; et imposito sibi mantello, ipse et omnes astantes fuerunt eum osculati in ore; et instruxit eum quot _Pater noster_ diceret pro horis suis, et qualiter regeret se in ordine. Post que omnibus recedentibus de capella, vocavit ipsum testem solum ad quamdam cameram, et clauso ostio, precepit ei quod abnegaret Deum; et cum ipse testis respondisset se hoc nullo modo facturum, dixit ei quod hoc oportebat eum facere, quia erat de punctis religionis, et tunc ipse testis abnegavit Deum ore non corde, ut dixit. Deinde ostendit ei quamdam crucem ligneam depictam, nescit per quem allatam, et precepit ei quod spueret super eam, et ipse testis, timens sibi et dolens et flens, spuit non super sed juxta eam, ut dixit. Postmodum dixit ei dictus receptor quod, secundum dicta puncta, poterat carnaliter commisceri fratribus ordinis et ipsi cum eo; hoc tamen non fecit nec fuit requisitus, nec credit quod in ordine fieret; credit tamen quod predicta illicita confessata per eum intervenirent communiter in recepcionibus aliorum; hoc tamen aliter nescit. Item, dixit se credere quod fratres ordinis crederent ecclesiasticis sacramentis, quibus ipse credebat, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Dictum fuit ei in recepcione sua quod statim pro professo habebatur. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. Cordulis unde volebant assumptis cingebantur super camisias cum quibus jacebant. Juravit quod non revelaret secreta capitulorum nec modum sue receptionis; si revelassent, nescit qualiter puniti fuissent. Fratres scientes errores fuerunt negligentes quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem vidit convenienter fieri et servari in domibus ordinis in quibus exstitit commoratus. Ordinata a Magistro cum conventu servasset totus ordo, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta, et contra quem magnus Magister et alii dicuntur alia fuisse confessi; ad cujus ordinis deffensionem se obtulerat.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, [p. 118] sed pro veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestationes fuerint publicate.

Frater Anricus de Conpendio serviens, Suessionensis diocesis, testis supra juratus, quadraginta sex annorum vel circa, qui mantellum dimiserat in concilio Remensi et postmodum radi fecerat sibi barbam, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum archiepiscopum Remensem, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, protestatione premissa quod non intendit recedere a deposicione per eum facta coram dicto domino archiepiscopo, respondit se nescire, nec credere, nec audivisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur. Dixit nempe se fuisse receptum, sunt circiter XXX anni, in capella domus Templi de Bellincuria Belvacensis diocesis, per fratrem Johannem lo Franceys militem quondam, preceptorem tunc Francie, presentibus fratribus Raynaudo de Codu, et Raynaudo de Argenvilla militibus, et Bartholomeo de Cay serviente, deffunctis; a quo receptore petitis pane et aqua ordinis et sibi concessis, prestito quod non habebat infirmitatem latentem, nec erat excommunicatus, nec matrimonio, alteri religioni vel debitis que solvere non posset obligatus, fecit eum vovere et jurare castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, et servare bonos usus et bonas consuetudines ordinis; et imposito sibi mantello, receptor et astantes fuerunt osculati eum in ore; et instruxit eum quot _Pater noster_ diceret pro horis suis, et qualiter regeret se in ordine. Sumpto vero prandio, vocavit ipsum testem solum ad quamdam cameram, et clauso ostio, precepit ei quod negaret quamdam crucem ligneam, nescit per quem allatam, in qua non erat ymago Crucifixi, et ipse testis, multum dolens, negavit dictam crucem ore non corde, quia dixit ei quod hoc erat de punctis ordinis, secundum quem eciam poterat carnaliter commisceri fratribus ordinis et ipsi cum eo; hoc tamen non fecit nec credit quod in ordine fieret. Credit tamen quod in receptionibus aliorum vel post intervenirent illicita [p. 119] confessata per eum. Requisitus si viderat aliquos recipi in ordine, respondit quod multos viderat recipi, quorum non habebat noticiam, in quorum recepcionibus vel post nichil vidit nec scivit fieri illicitum; credit tamen quod post fuit factum et dictum quod deposuit se fecisse et sibi dictum fuisse. Item, dixit se credere quod fratres ordinis crederent ecclesiasticis sacramentis, quibus ipse credit, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Jurabant ordinem non exire. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. Super camisias cum quibus jacebant cingebantur cordulis supradictis, unde valebant assumptis. Deffendebatur eis per sacramentum ne revelarent capitulorum secreta nec recepcionis modum, et qui revelassent graviter puniti fuissent. Fratres scientes errores fuerunt negligentes quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Decimam partem et ultra panis dabant amore; Dei, et elemosinas et hospitalitatem vidit convenienter fieri et servari in domibus ordinis in quibus exstitit commoratus. Capitulia singularia vidit teneri clauso ostio, nullis presentibus nisi fratribus ordinis; in quo servata fuissent licita per Magistrum cum conventu ordinata; contra quem ordinem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta; cujus fratribus credit fuisse nota illicita per eum confessata.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; cui fuit injunctum, quod non revellaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate; et non obtulerat se ad deffensionem ordinis.

Frater Philippus Grisselli serviens, Noviomensis diocesis, testis supra juratus, XXXV annorum vel circa, qui, postquam absolutus et reconciliatus fuit per dominum episcopum Parisiensem, mantellum dimiserat et radi fecerat sibi barbam; lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, repetita protestacione quod non intendit recedere a deposicione per eum facta coram dicto domino episcopo Parisiensi, respondit se non vidisse recipi aliquem [p. 120] alium in ordine nec interfuisse capitulis eorumdem, et ideo se nescire, nec credere, nec audivisse dici de contentis in ipsis articulis nisi quod sequitur. Dixit enim se fuisse receptum, in instanti media quadragessima nunc preterita fuerunt XI anni vel circa, in capella domus Templi de Castellorio Noviomensis diocesis, per fratrem Garinum quondam de Grandi Villarii, presentibus fratribus Johanne Godardi et Petro Bergerio servientibus, deffunctis, in hunc modum: nam petitis flexis genibus pane et aqua et societate fratrum ordinis et ei concessis, dictus receptor fecit eum vovere et jurare castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, et servare bonos usus et bonas consuetudines qui tunc erant et qui imponerentur in ordine, et quod non interesset in loco in quo aliquis nobilis exheredaretur injuste. Quo facto, imposuit sibi mantellum, et tam ipse receptor quam alii astantes fuerunt eum osculati in ore. Quibus sic actis, dicti fratres Johannes Godandi et Petrus Bergerius duxerunt eum ad quamdam grangiam dicte domus, et ibi dictus Johannes Godandi precepit ei quod abnegaret Deum; et cum ipse testis diceret se hoc nullo modo facturum, dictus Johannes comminatus fuit ei quod eum poneret in tali loco in quo non videret solem neque lunam, et tunc ipse testis, stupefactus et timore ductus, abnegavit Deum ore non corde. Deinde precepit ei dictus Johannes quod spueret super quamdam crucem ligneam quam ipse Johannes tenebat in manu, in qua nulla erat ymago; et cum ipse testis hoc facere recusaret, demum dicto Johanne comminante sibi quod nisi hoc faceret, poneret eum in carcere, ipse testis spuit juxta dictam crucem non supra. Requisitus si alia illicita fuerunt tunc vel post dicta sibi vel facta, respondit quod non. Requisitus si credit quod predicta illicita confessata per eum vel alia intervenirent in recepcionibus aliorum vel post, respondit se nescire quod credat vel discredat. Item, dixit se credere ecclesiasticis sacramentis, credens quod alii fratres eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Juravit et credit quod alii jurarent ordinem non exire, et statim pro professis habebantur. [p. 121] Clam recipiebantur nullis scilicet presentibus nisi fratribus ordinis. Cordulis cingebantur super camisias cum quibus jacebant, quas sumebant unde volebant. Injunctum fuit ei per dictum fratrem Johannem Godandi ne revelaret secreta capitulorum nec illa que dicta et facta fuerunt in dicta grangia. Si qui erant qui scirent errores esse in ordine, negligentes fuerunt quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem vidit fieri et servari convenienter in domibus ordinis in quibus fuit conversatus. Grandia scandala, suspicio et infamia nunc sunt exorta contra ordinem, ad cujus deffensionem, sicut simplex, se obtulerat.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate.

Acta fuerunt hec dictis die et loco, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.

Post hec, die Lune sequenti, qui fuit XXVIIII dies dicti mensis Marcii, fuerunt adducti pro testibus, in domo predicta domini Petri de Sabaudia, ad presenciam dictorum dominorum commissariorum, Mimatensis et Lemovicensis episcoporum et archidiaconi Tridentini, aliis excusatis, fratres Bertrandus de Villaribus preceptor de Rupe Sancti Pauli Petragoricensis, Guillelmus Textoris curatus de Sellis Claramontensis, presbiteri; Guillelmus de Mazayas Claramontensis, Guido la Chastaneda Lemovicensis, milites; Johannes de Mendaco preceptor Marchie, Johannes Senandi preceptor Folhose, Johannes Adam preceptor Turrete, Hugo Charnerii preceptor de Sancto Porciano Claramontensis, Rogerius la Rocha Bituricensis, et Bertrandus de Ansonio Claramontensis diocesium, servientes; qui, tactis sacrosanctis Evangeliis, juraverunt dicere in isto negocio plenam et meram veritatem, secundum formam juramenti aliorum testium superius registratam, expositam et vulgarizatam eisdem; et fuerunt protestati quod non intendunt recedere a [p. 122] deposicionibus suis per eos factis coram domino episcopo Claramontensi.

Quo facto, dictus frater Bertrandus de Villaribus, de diocesi Lemovicensi oriundus, preceptor de Rupe Sancti Pauli, quadragenarius vel circa, absolutus et reconciliatus per dominum Claramontensem episcopum, qui inquisiverat cum eo, mantellum ordinis defferens, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audivisse de contentis in ipsis articulis nisi quod sequitur. Dixit enim se fuisse receptum in capella domus Templi de Paulhaco Lemovicensis diocesis, circa instans festum nativitatis beati Johannis Baptiste erunt XVIII anni vel circa, per fratrem Gerardum de Sanzeto militem quondam, tunc preceptorem Alvernie, presentibus fratribus Johanne de Sancto Hilario tunc preceptore dicte domus, Gerardo de Briva tunc preceptore de Montibus, Gerardo de Sancto Martineto, Petro Reynaudi tunc preceptore domus de Buxeria Raspit Lemovicensis diocesis, deffunctis, in hunc modum: nam ante omnia fecerunt eum jurare quod non revelaret secreta capitulorum, et postmodum vovere et jurare castitatem, obedienciam, et vivere sine proprio. Deinde allata nescit per quem quadam cruce metallina, in qua erat ymago Crucifixi, quam tenebat idem receptor in manu sua, precepit eidem testi quod abnegaret Jhesum Christum et quod spueret super dictam ymaginem, et ipse testis stupefactus, quia juvenis erat, abnegavit Jhesum Christum ore non corde, et spuit juxta dictam crucem, non supra, ut dixit. Item, dixit eidem testi quod carnaliter poterat commisceri fratribus ordinis et ipsi cum eo, et dedit ei licenciam quod in ordine posset promoveri ad sacerdocium, et precepit quod, quando missam celebraret, obmitteret illa verba canonis: _Hoc est enim corpus meum_. Deinde fuit osculatus idem receptor predictum testem in umbilico in carne nuda, et dixit ei in presencia predictorum quod supradicta omnia illicita erant in ordine fieri consueta, et imposuit ei mantellum; et credit quod predicta illicita intervenirent communiter in recepcionibus aliorum [p. 123] fratrum ordinis vel post, quia vidit recipi infrascriptos, in quorum recepcionibus intervenerunt predicta illicita, excepto hoc quod illi qui non fuit presbiter non fuit preceptum quod obmitteret dicta verba canonis; videlicet: fratrem Gerardum de Rupe Apis Lemovicensis diocesis, qui nunc est presbiter et detinetur in Lemovicinio, quem recepit frater Petrus de Madito quondam, preceptor tunc Alvernie, in capella domus Templi de Bela Chassanha Lemovicensis diocesis, presentibus fratribus Guillelmo de Arzaco preceptore tunc domus, serviente, Stephano la Vernha deffuncto, Guidone d'Arsaco serviente, qui aufugit in capcione aliorum, circa instans festum Magdalene erunt XII anni vel circa, et insuper Guillelmum Aymerici, servientem vivum, ut credit, qui fuit receptus, sunt septem anni vel circa, in capella domus Templi de Lobertz Lemovicensis diocesis, per fratrem Humbertum de Comborino militem quondam, presentibus fratribus Guillelmo Aymerici avunculo dicti Guillelmi, preceptore de Champeus, qui detinetur in Lemovicinio, Guidone de Preyssac milite, qui tempore capcionis eorum erat in Chipro, et Guillelmo de Preyssac milite quondam, tunc preceptore dicte domus; plurium recepcionibus non adfuerat, sicut dixit. Item, dixit quod de aliis illicitis vel inhonestis non fuit locutum eidem in sua recepcione vel post, nec dictis duobus quos vidit recipi, quod ipse scivit vel audivit dici. Requisitus si predicta illicita intervenerunt, in recepcione sua et aliorum quos vidit recipi, ante tradicionem mantelli vel post, respondit quod ante tradicionem mantelli. Item, dixit quod nunquam obmiserat verba canonis celebrando missam, nec scit nec audivit dici quod alii presbiteri ordinis obmitterent, nec quod alii fratres ordinis essent increduli ecclesiasticis sacramentis, nec quod carnaliter commiscerentur. Audivit dici post capcionem eorum et fratres aliquos ordinis confiteri quod aliquando recepti osculabantur receptores in ano. Item, dixit se vidisse et audivisse, in terminacione capitulorum, quod frater laicus tenens capitulum dicebat talia verba, quando aliqui fratres confitebantur vel commendabantur in capitulis [p. 124] percussisse alios fratres vel fecisse aliquas inobediencias: «Ego absolvo vos auctoritate Magistri nostri, qui habet super hoc potestatem a Papa.» Requisitus de nominibus illorum per quos vidit fieri supradicta, et de locis et capitulis in quibus fiebant predicta, respondit quod fratres Petrus de Mandito, Gerardus de Sanzeta, et Raymundus de Marolio preceptores Alvernie successive, dicebant et faciebant predicta quando tenebant eorum capitulia in dicto loco de Paulhaco; non tamen recolit de fratribus quos absolverunt. Requisitus si fratres ordinis credebant esse absoluti de peccatis eorum de quibus erant convicti vel que publice fuerant confessi coram predictis laicis per absolucionem eorum, respondit se audivisse a pluribus fratribus ordinis, de quorum nominibus non recordatur, quod absoluti esse credebant propter predicta, et quod non credebant quod ulterius esset eis necessaria absolucio sacerdotis, licet ipse testis argueret eos contrarium asserendo. Item, dixit quod jurabant ordinem non exire, et quod statim pro professis habebantur; et recipiebantur clandestine, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. Cordulis unde volebant assumptis cingebantur, ex precepto superiorum, super camisias cum quibus jacebant. Injungebatur eis, per sacramentum et sub pena carceris, quod non revelarent secreta capitulorum eciam illis fratribus qui non adfuerant in eisdem, de modo recepcionis in speciali non habita mencione. Injungebatur eis ne confiterentur nisi sacerdotibus ordinis, quibus absentibus poterant confiteri fratribus carmelitis. Item, dixit quod de dictis illicitis confessatis per eum fuit confessus, infra biennium a recepcione sua, Lemovicis, fratri Hugoni de Camalicis ordinis Minorum deffuncto, a quo absolutus exstitit, sed non recolit quam penitenciam injunxit ei. Item, dixit quod fratres scientes errores predictos fuerunt negligentes quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie, et credit quod dicti errores essent manifesti Magistro, superioribus et aliis fratribus ordinis, et qui ex eorum ordinacione servarentur in ordine. Elemosinas et hospitalitatem aliqui servabant et faciebant bene in ordine, [p. 125] et aliqui male. Capitulia quibus adfuit vidit teneri aliquando de die et aliquando de nocte, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, januis clausis, proviso ne audiretur exterius quod interius agebatur. Ordinata per Magistrum cum conventu servasset totus ordo, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta, et credit quod dicti errores confessati per eum essent in dicto ordine ante ejus recepcionem, et quod eos magnus Magister et alii sint confessi.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate; et non obtulerat se ad deffensionem ordinis.

Frater Guillelmus de Masayas miles, Claramontensis diocesis, testis supra juratus, mantellum ordinis et barbam defferens, quinquagenarius vel circa, cum quo inquisitum fuerat, absolulus et reconciliatus per dominum episcopum Claramontensem, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit quod nunquam viderat aliquem alium recipi in ordine, nec interfuerat capitulis eorumdem, nec fuerat in ordine, nisi per annum cum dimidio vel circa ante capcionem eorum, quia fuerat receptus in instanti festo Assumpcionis beate Marie erunt quinque anni: prius tamen fuerat donatus eorum per XX^ti annos vel circa, unde nesciebat, nec credebat, nec audiverat dici de contentis in dictis articulis nisi quod sequitur. Dixit enim se fuisse receptum in capella domus Templi de Sellis Claramontensis diocesis, per fratrem Bertrandum de Sartiges militem, tunc preceptorem de Carlaco, qui est unus de IIII^or assumptis in isto processu ad deffensionem ordinis, presentibus fratribus Guillelmo Textoris presbitero, teste hodie jurato sed nondum examinato, Petro Alteyraco, Durando Charnerii, et Guillelmo servientibus Riomi in Alvernia detentis, et Martino et aliis quorum cognomina ignorat, deffunctis, in hunc modum: nam petitis pane [p. 126] et aqua ordinis et sibi concessis, dictus receptor fecit eum vovere et jurare castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, et imposito sibi mantello, ipse receptor et alii fratres astantes fuerunt eum osculati in ore. Deinde allata nescit per quem quadam cruce metallina in qua erat ymago Crucifixi, que erat collocata prope altare, precepit ei in presencia aliorum quod abnegaret Crucifixum, et quod spueret super ipsum, quia hoc erat in ordine fieri consuetum, et tunc ipse testis abnegavit dictum Crucifixum, et spuit non supra sed juxta ipsam, predicta faciens ore non corde, ut dixit. Dixit insuper ei in presencia predictorum quod, secundum dictam consuetudinem ordinis, poterat aliis fratribus ordinis ipsius carnaliter commisceri et ipsi cum eo; hoc tamen non fecit nec credit quod in ordine fieret; de quibus fuit infra tres septimanas confessus apud Sanctum Florum, in quadam domo in qua hospitabatur, cuidam fratri Minori cujus nomen et cognomen ignorat, a quo absolutus exstitit, et jejunavit sextas ferias per annum, sicut imposuit ei; et credit quod dicta illicita confessata per eum intervenirent communiter in recepcionibus aliorum vel post. Alia illicita non intervenerunt in dicta sua recepcione nec post. Item, dixit se credere quod fratres ordinis crederent ecclesiasticis sacramentis, quibus ipse bene credebat, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Item, dixit se audivisse dici a fratribus ordinis, ante capcionem eorum, quod laici tenentes capitulia in eorum terminacione dicebant in effectu talia verba: «De hiis que obmisistis dicere propter timorem discipline ordinis, nos absolvimus vos ex tali potestate qualem habemus.» Non tamen recolit a quibus audivit, nec credit quod propter hoc crederent fratres ordinis absoluti esse a peccatis. Jurabant ordinem non exire. Statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. Cordulis unde volebant assumptis cingebantur super camisias cum quibus jacebant. Audivit dici a fratribus ordinis, de quibus non habet memoriam, quod recusantes facere illicita confessata per eum [p. 127] fuissent incarcerati. Injungebatur eis per sacramentum ne revelarent secreta capitulorum, de modo recepcionis speciali non habita mencione; qui revelassent habitum perdidissent, seu alias graviter puniti fuissent. Fratres scientes errores fuerunt negligentes quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem, et luminaria ecclesiarum, et jejunia consueta vidit convenienter fieri et servari in domibus ordinis in quibus exstitit commoratus. Ordinata per Magistrum cum conventu servasset totus ordo, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta; cujus fratribus credit quod essent nota confessata per eum; et audivit dici magnum Magistrum et alios eadem fuisse confessos.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem, quousque attestaciones fuerint publicate; et non obtulerat se ad deffensionem ordinis.

Frater Guido de la Chastaneda miles, Lemovicensis diocesis, testis supra juratus, mantellum ordinis et barbam defferens, triginta annorum vel circa, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Claramontensem, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audivisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur: videlicet quod ipse receptus fuerat in capella domus Templi de Paulhaco Lemovicensis diocesis, in instanti mense septembris, erunt quinque anni, ut sibi videtur, per fratrem Ymbertum de Comborino militem quondam, preceptorem dicte domus, presentibus fratribus Stephano las Gorsolas, teste supra examinato, Guidone de Malo Monte milite, et Guidone Bruratz serviente, qui detinetur in Lemovicinio et quondam presbitero, ac aliis de quibus non recolit; a quo receptore petita societate ordinis et sibi concessa, fecit eum jurare quod non revelaret secreta capitulorum. Et [p. 128] post multa alia sibi dicta de quibus bene non recolit, fuit ibidem allata, nescit per quem, quedam crux metalina in qua erat ymago Crucifixi; et dictus receptor petiit ab eodem teste si credebat in illum qui representabatur per dictam ymaginem; quo respondente quod sic, dixit ei in presencia predictorum quod non debebat in eum credere, et precepit quod abnegaret et quod spueret super ymaginem supradictam, non exprimendo si erant predicta de punctis ordinis vel non, sed dicendo quod hoc oportebat facere eum; et tunc ipse testis abnegavit, et spuit non supra sed juxta dictam ymaginem, supradicta faciens ore non corde, ut dixit. Post que dixit dictus receptor eidem testi quod oscularetur ipsum testem in umbilico; et dum ipse testis levaret vestes suas, fratres astantes dixerunt quod sufficiebat, et non fuit ibi osculatus eum. Post que dixit ei quod, secundum consuetudinem ordinis, poterat carnaliter commisceri fratribus ordinis et ipsi cum eo; hoc tamen non fecit nec fuit requisitus, nec credit quod in ordine fieret. Requisitus si credit quod predicta confessata per eum intervenirent communiter in recepcionibus aliorum fratrum ordinis, respondit quod sic, quia vidit quod intervenerunt in recepcione Hymbardi de la Beyssata servientis, testis supra examinati, quem vidit cum dictis illicitis recipi, in capella domus Templi de Blandesio Lemovicensis diocesis, per fratrem Hymbertum de Comborio supradictum, infra mensem vel circa a recepcione ipsius testis, presentibus fratribus Petro Remeyo presbitero et curato dicte domus, et pluribus aliis de quibus non recolit, et fuerunt sibi plures nominati per dictos dominos commissarios, et specialiter frater Guillelmus de Chambonent miles, unus de IIII^or ad deffensionem ordinis assumptis, quem dictus Hymbertus deposuit sue recepcioni adfuisse, et respondit dictus testis se non recordari plurium; recepcionibus non adfuerat, nec allia illicita intervenerant in dicta recepcione sua vel post, nec in recepcione dicti Hinbaudi, quod ipse sciverit vel audiverit

