# Le procès des Templiers, Tome I.

## Part 54

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/le-proces-des-templiers-tome-i-22919/index.md

Frater Johannes de Nici Lingonensis diocesis, serviens, testis supra juratus, non defferens mantellum ordinis, quia ipsum dimiserat in concilio Senonensi; postmodum radi fecerat sibi barbam, triginta annorum vel circa, bergerius, protestacione premissa quod non intendebat recedere a deposicione per ipsum facta Senonis, coram domino episcopo Aurelianensi, qui absolvit et reconciliavit eumdem. Lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit quod nunquam viderat alium fratrem in ordine recipi, nec capitulis interfuerat eorumdem; nec sciebat de contentis in ipsis articulis nisi quod sequitur. Nam credebat quod alii communiter reciperentur in ordine, non tamen hoc sciebat, sicut ipse fuerat receptus, in instanti Quadragesima erunt VII anni vel circa, per fratrem Petrum de Vienesio tunc preceptorem de Buris, quondam in capella domus Templi de Fontanetis Lingonensis diocesis, presentibus fratribus Guillelmo de Buris presbytero, Martino de Buxiaco, Stephano de Volenis, Johanne Avenot et Guidone de Nici servientibus, deffunctis; a quo receptore instructus, ab aliis fratribus peciit pluries sibi concedi amore Dei panem et aquam, societatem et pauperem vestitum ordinis, et cum ei respondisset quod fortem rem petebat, quia volebat abdicare a se propriam voluntatem, et subjicere aliene, et quod bene deliberaret capellam exiens, quia ipsum oportebat multa dura et aspera sustinere, et ipse deliberaret cum fratribus, finaliter fecit eum vovere et jurare castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, et imposuit sibi mantellum, et fuit eum osculatus in ore et fratres astantes. Postmodum instruxit eum quot _Pater noster_ diceret pro horis suis, et quod jaceret cum caligis femoralibus et camisia lineis, cinctus una cordula, et qualiter regeret se in ordine, exponens diversos casus propter quos poterat incurrere multas penas et perdere habitum. Postmodum, presentibus dictis fratribus, [p. 582] precepit ei dictus preceptor quod abnegaret Deum; et cum iste testis diceret quod hoc non faceret, dixit ei quod oportebat hoc eum facere, quia hoc erat de punctis ordinis. Et tunc ipse testis non in despectum Dei, ut dixit, abnegavit Deum ore non corde. Deinde precepit ei quod spueret super quamdam crucem ligneam, in qua non erat ymago Crucifixi, quam dictus presbyter aportaverat et posuerat super terram; sed ipse testis noluit spuere supra, sed spuit juxta, non in despectum crucis. Deinde dixit ei quod, si volebat, poterat carnaliter commisceri fratribus ordinis, et id ipsum pati de eis. Hoc tamen non fecit, nec fuit requisitus, nec scit quod alii fratres facerent. Deinde precepit ei quod oscularetur eum in ano; sed hoc noluit facere. Alia illicita non intervenerunt in recepcione sua predicta. Item, dixit quod bene credebat ecclesiasticis sacramentis; et credit quod alii fratres eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Non credit quod eorum laici possent absolvere nec absolverent a peccatis. Dictum fuit ei quod non poterat exire ordinem. Clandestine recipiebantur. Credit quod qui noluissent facere predicta illicita, vel ea revelassent, quod fuissent incarcerati vel interfecti; et hoc fuit sibi comminatum in recepcione sua. Non fuit sibi inhibitum quod non confiteretur nisi sacerdotibus ordinis. Fratres qui sciebant errores fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem vidit convenienter servari in domibus ordinis in quibus fuit moratus. Audivit dici quod clam eorum capitulia tenebantur. Credit quod totus ordo servasset quod magnus Magister cum conventu statuisset, et quod grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta contra ordinem, propter illa que Magister et alii contra ipsum dicuntur fuisse confessi. Non obtulerat se ad defensionem ordinis.

Requisitus si sic deposuit prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc [p. 583] suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.

Acta fuerunt hec dictis die et loco, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.

Post hec, die Sabati sequenti, que fuit XX dies dicti mensis Februarii, fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, in domo predicta fratrum Minorum, frater Radulphus de Salicibus Laudunensis diocesis, serviens, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum, quadragenarius vel circa; non defferens mantellum ordinis, quia ipsum dimiserat in concilio Senonensi; postmodum radi fecerat sibi barbam. Cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Parisiensem. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit protestacione, quando juravit facta, repetita, se nescire de eis nisi quod sequitur: videlicet se recipi vidisse in capella Visitatoris Templi Parisiensis, in proximo die Cinerum erunt quatuor anni, per fratrem Hugonem de Penrando, fratres Petrum de Sivri et Gerardum de Castro Novo milites juvenes, presentibus fratribus Radulpho de Gisi receptore Campanie, teste supra examinato, Johanne de Tortavilla et Petro de Tortavilla tunc preceptore domus Templi Parisiensis, et Nicolaum de Sara servientem, Trecensis diocesis, in camera domus Templi de Sanciaco ejusdem diocesis, per dictum fratrem Radulphum de Gisi, per duas septimanas vel circa ante capcionem eorum, presentibus fratribus Symone de Jez presbytero, Stephano de Sanci, Petro de Sercellis preceptore tunc domus Trecensis, teste supra examinato, servientibus; in quorum recepcionibus, vel post, nichil vidit nec scivit illicitum fieri vel injungi, nec plus vidit recipi, nec adfuit generalibus capitulis eorum. Ipse autem receptus fuit in capella domus Templi de Cheruto Senonensis diocesis, per dictum fratrem Radulphum de Gisi, in instanti festo Pentecostes erunt VIII vel IX anni, [p. 584] presentibus fratribus Morello de Belna et Remigio preceptore de Colomeriis, servientibus, in hunc modum: nam instructus a dictis duobus fratribus, capellam ingressus, peciit a dicto receptore panem et aquam, societatem et pauperem vestitum ordinis; qui respondit ei quod bene deliberaret, quia grandem rem petebat, et abdicaret a se propriam voluntatem, et quando vellet esse in uno loco, esset in alio; et multa dura et aspera oporteret sustinere, eumdem servare et castitatem; et quum respondisset quod omnia sustineret, fecerunt eum exire et reintrare ter, et petere id quod supra, finaliter prestito ab eo per juramentum quod non erat servilis condicionis, excommunicatus, debitis que solvere non posset, alteri religioni vel matrimonio obligatus, quod non habebat infirmitatem latentem, fecerunt eum jurare et vovere Deo et beate Marie castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, servare bonos usus et bonas consuetudines ordinis. Postmodum ad honorem Dei et beate Marie et omnium Sanctorum, et ex parte Pape et potestate sibi concessa a Magistro et de voluntate dictorum fratrum, dictus receptor dixit quod recipiebat eum et associabat ad participacionem bonorum ordinis, et imposuit sibi mantellum, et ipse et astantes fuerunt osculati eum in ore. Postmodum instruxit eum quod jaceret cum caligis femoralibus et camisia lineis, una cordula cinctus, quot _Pater noster_ diceret pro horis suis, qualiter regeret se in ordine; et exposuit ei casus propter quos poterat perdere habitum vel incurrere alias penas. Post que recesserunt fratres astantes et dictus receptor, qui erat iturus Trecas; post que immediate, antequam idem testis exivisset capellam, dictus Morellus trahens ipsum testem ad partem in dicta capella, dixit ei quod oportebat ipsum abnegare Deum; de quo fuit idem testis multum stupefactus, respondens quod hoc nullo modo faceret. Instante tamen dicto Maurello et dicente quod hoc faceret saltem ore non corde, dictus testis abnegavit ore non corde. Postea precepit ei quod spueret super quamdam parvam crucem ligneam, in qua nulla erat ymago Crucifixi, quam extraxit de subtus mantellum; sed ipse testis noluit spuere supra, sed spuit extra. De aliis illicitis non fuit locutus eidem, et eadem die ante [p. 585] prandium fuit confessus de predictis Martino presbytero seculari, commoranti in dicta domo, cujus cognomen ignorat, qui dixit ei quod forsan pro truffa facta fuerant supradicta. Nichilominus tamen absolvit eum, imposita penitencia quod deinceps non esset in loco in quo fierent talia, et si fierent, quod revelaret ea.

Requisitus si credit quod predicta illicita intervenirent in recepcionibus aliorum vel post, respondit quod non, nec de vita vel morte dicti presbyteri, nec illorum qui interfuerunt recepcioni sue haberet certitudinem.

Item, dixit quod, non obstantibus hiis que fecit, est bonus Christianus, nec unquam propter premissa perdidit fidem, et confitebatur et communicabat ter in anno. Non credit quod fierent dogmatizaciones illicite nec conculcacio crucis, nec quod adorarent catum, nec quod eorum sacerdotes obmitterent verba canonis, nec quod eorum laici absolverent vel absolvere possent a peccatis, nec quod fierent oscula inhonesta, nec quod perpetrarent crimen sodomiticum, nec quod haberent ydola, nec quod cordule quibus cingebantur tangerent capita ydolorum.

Item, dixit quod bene credebat ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii fratres eodem modo crederent. Juravit, absque licencia superioris qui eam dare posset, ordinem non exire, credens quod alii idem jurarent. Clandestine recipiebantur, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. Juravit non revelare secreta capituliorum, et credit quod alii idem jurarent; sed de modo recepcionis non revelando non prestitit juramentum. Qui revelasset secreta capituliorum, fuisset incarceratus. Sacerdotes eorum dicebant quod non poterant nec debebant aliis absque eorum licencia confiteri.

Si qui erant fratres scientes errores, fuerunt negligentes quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Eleemosinam et hospitalitatem vidit convenienter fieri in domibus ordinis in quibus fuit commoratus. Audivit dici quod, clauso hostio, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, eorum capitulia tenebantur. Credit quod [p. 586] totus ordo servasset id quod magnus Magister cum conventu ordinasset. Nunc grandia scandala, suspicio et infamia exorta sunt contra ordinem propter illa que dicuntur Magister et alii fuisse confessi. Ad ordinis deffensionem se obtulerat cum aliis, quia volebat deffendere, non super hiis que confessus est, sed super aliis que negavit.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel commodo temporali habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.

Frater Petrus de sancto Mamerto serviens, Vienensis diocesis, testis supra juratus, non defferens mantellum ordinis, quia quidam miles qui cepit eum in capcione abstulit eum sibi; postmodum radi fecerat sibi barbam; triginta quinque annorum vel circa; absolutus et reconciliatus Senonis, per dominum episcopum Aurelianensem, qui inquisiverat cum eodem, repetita protestacione per eum et alios facta quando juravit. Lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit quod nunquam vidit alium recipi in ordine, nec interfuerat capitulis eorum, nec sciebat de contentis in ipsis articulis nisi quod sequitur, scilicet: quod ipse receptus fuerat in capella domus Templi de Marmant Lingonensis diocesis ante diem, die Jovis post instans festum Resurrectionis Domini erunt sex anni vel circa, per fratrem Guillermum de Lotoringia militem, de cujus vita vel morte non habet certitudinem, presentibus duobus fratribus, quorum nomina et cognomina ignorat, qui soli adfuerunt in dicta recepcione; in domo tamen erant ultra viginti fratres. A quo receptore, instructus per unum ex dictis duobus fratribus, peciit ter flexis genibus interpolate sibi concedi panem et aquam, societatem et pauperem vestitum ordinis, et obtulit se velle esse servum esclavum ordinis et servare bonos usus et bonas consuetudines ordinis; et cum ter ei respondisset quod bene deliberaret, quia [p. 587] grandem rem petebat, et oporteret eum a se abdicare propriam voluntatem, et multa dura et aspera sustinere, finaliter, eodem teste instante, prestito prius per juramentum ab eo quod non erat servilis condicionis, excommunicatus, debitis que solvere non posset, alteri religioni vel matrimonio obligatus, nec habebat infirmitatem latentem, fecit eum vovere, et jurare castitatem, vivere sine proprio, et quod obediret omnibus mandatis suis et superiorum que preponerentur eidem; postmodum imposuit sibi mantellum. Postea duxit eum absentibus dictis duobus fratribus qui adfuerant, ad cameram, ut indueret vestes ordinis, et clauso ostio, precepit ei quod abnegaret Deum; et cum ipse respondisset quod hoc non faceret aliquo modo, precepit eidem quod spueret super quamdam parvam crucem ligneam ablatam de ecclesia, in qua nullam vidit imaginem Crucifixi; et ipso teste respondente quod non faceret, precepit ei quod eum oscularetur in ano; quo respondente quod hoc non faceret, dixit ei quod hoc oportebat eum facere aliquid ex predictis; et tunc ipse testis spuit non supra sed juxta dictam crucem. Item, dixit ei, inter alias instructiones quas faciebat de punctis ordinis, quod non accederet ad mulieres suspectas, quia si committeretur per fratres perderet habitum; sed si contingeret eum ire, iret ita caute quod nescirent, quia in religiosis erat turpius quod irent palam ad dictas mulieres quam in aliis. De aliis inhonestis non fuit locutus eidem, nec scit nec audivit quod dicta illicita vel alia intervenirent in recepcionibus aliorum vel post, nec scit quod super hoc credebat, ut dixit.

Item, dixit quod bene credebat ecclesiasticis sacramentis, credens quod alii fratres eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent; nec scit, nec credit, nec audivit dici quod eorum laici absolverent vel possent absolvere a peccatis, nec quod fierent oscula inhonesta, nec quod perpetrarent crimen sodomiticum, nec quod haberent ydola, nec quod cordule cum quibus cingebantur tangerent capita ydolorum. Dictum est ei quod statim pro professo habebatur. Clandestine recipiebantur, ex quo credit quod esset suspicio inter eos. In [p. 588] recepcione sua fuit ei dictum per dictum receptorem quod, nisi faceret aliquid de dictis illicitis, male veniret ei, et prohibuit sibi quod non revelaret secreta capituliorum nec modum sue recepcionis, et si contrarium faceret, in compedibus poneretur. Non fuit ei inhibitum quod non confiteretur nisi sacerdotibus ordinis. Fratres qui sciebant errores fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Aliqui dabant eleemosinas et servabant hospitalitatem in ordine largius quam alii. Audivit dici quod clam eorum capitulia tenebantur. Credit quod totus ordo servasset quod magnus Magister cum conventu statuisset. Credit quod aliqui exierunt ordinem propter eorum levitates, et forsitan propter predicta; et ipse exivisset, si potuisset recuperare ea que amici sui dederant pro recepcione sua. Nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta contra ordinem, ad cujus deffensionem se non obtulerat.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, vel commodo temporali habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.

Frater Johannes de Elemosina serviens, Parisiensis diocesis, testis supra juratus, non defferens mantellum ordinis, quia ipsum dimiserat in concilio Senonensi, postmodum radi fecerat sibi barbam, triginta duorum annorum vel circa, premissa protestacione quod non intendit recedere a deposicione per eum facta Carnoti, coram domino episcopo Carnotensi, qui absolvit et reconciliavit eumdem. Lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit quod nunquam vidit alium fratrem recipi in ordine, nec unquam interfuerat generalibus capitulis eorumdem, nec sciebat de contentis in ipsis articulis nisi quod sequitur, videlicet: se interfuisse aliquibus capitulis singularibus, in quibus ipse et alii fratres qui in jacendo sine pannis lineis vel alias transgressi fuerant observancias religionis, vel violassent castitatem vel obedienciam, vel habuissent proprium, vel vendidissent [p. 589] aliqua de bonis domus, manifestabant hoc fratri qui tenebat capitulum et aliis in capitulo existentibus, et petebant veniam; et ille qui tenebat capitulum, habito consilio cum fratribus, aliquando remittebat eis penas ordinis, et presbyter absolvebat eos.

Item, dixit quod ipse fuerat receptus, die Veneris ante festum nativitatis beati Johannis Baptiste proximo preterito fuerunt VIII anni vel circa, per fratrem Johannem de Turno tunc thesaurarium Parisiensem, in quadam parva capella domus Templi Parisiensis, presentibus fratribus Johanne Bocelli presbytero, et Guillelmo de Arbleyo olim elemosinario regio, teste supra examinato; a quo receptore, instructus per dictum fratrem Guillelmum, peciit panem et aquam, et pauperem vestitum, et societatem ordinis pluries interpolate; et cum pluries ei responsum fuisset quod deliberaret, quia grandem rem petebat, et oporteret eum a se abdicare propriam voluntatem, et ipse testis respondisset quod bene erat avisatus, et instaret pro sua recepcione, et diceret quod volebat esse serviens esclavus ordinis et mori pro Deo, prestito ab eo per juramentum quod non erat servilis condicionis, excommunicatus, infirmus, debitis que solvere non posset, matrimonio vel alteri religioni obligatus, et quod nichil dederat nec promiserat quod reciperetur in dicto ordine, fecit eum vovere et jurare super quemdam librum quod pro posse suo servaret castitatem, obedienciam, viveret sine proprio, et bonos usus et bonas consuetudines qui tunc erant in ordine, et qui in posterum imponerentur per probos homines dicti ordinis. Postmodum imposuit sibi mantellum, et ipse et fratres astantes fuerunt eum osculati in ore. Deinde instruxit eum quot _Pater noster_ diceret pro horis suis, quod jaceret cum pannis lineis una cordula cinctus, et qualiter regeret se in ordine. Postmodum, ceteris recedentibus, clausa porta dicte capelle per dictum receptorem, vocato ipso teste prope altare, dictus receptor, tenens in manu sua quamdam crucem eream de altari, ut credit, acceptam, dixit ei quod spueret per eam; et cum ipse testis diceret quod hoc, salva sua gracia, non faceret, dixit [p. 590] ei quod imo faceret; et tunc ipse testis, qui erat juvenis et verebatur eum, ut dixit, spuit non supra eam sed juxta. Quo facto, dictus receptor dixit ei: Vade, fatue, confitearis. De alio illicito non fuit locutus eidem, nec quod predicta essent de punctis ordinis; et infra octo dies ex tunc, fuit idem testis de hoc confessus fratri Garnerio de Pontisara, de ordine fratrum Minorum quondam, in capella domus Templi de Soysiaco Meldensis diocesis, qui absolvit eum, et dixit quod causa temptandi an abnegaret Deum si caperetur ab infidelibus ultra mare, forsitan predicta facta fuerunt, imponens ei quod jejunaret tribus diebus Veneris in pane et aqua. Requisitus si scit, vel audivit, vel credit quod predicta illicita vel alia intervenirent in recepcionibus aliorum fratrum vel post, respondit quod non, nisi in recepcionibus illorum qui hoc confessi sunt.

Item, dixit quod bene credebat ecclesiasticis sacramentis, credens quod alii fratres eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent; nec credit quod eorum laici absolverent vel possent absolvere a peccatis, nec quod fierent oscula inhonesta, nec quod perpetrarent crimen sodomiticum, nec quod haberent ydola, nec quod cordule quibus cingebantur tangerent capita ydolorum. Promittebant non exire ordinem pro meliori vel pejori. Clandestine recipiebantur, ex quo credit quod esset suspicio inter eos.

Injunctum fuit ei per sacramentum quod non revelaret secreta capitulorum; et credit quod idem inhiberetur aliis; si revelassent, credit quod puniti fuissent, sed nescit qualiter. Non fuit inhibitum in speciali quod non revellaret modum recepcionis, nec quod confiteretur nisi sacerdotibus ordinis. Si qui erant fratres scientes errores, fuerunt negligentes quia non correxerunt eos, nec denunciaverunt Ecclesie. In domibus ordinis in quibus fuit, vidit elemosinas et hospitalitatem convenienter servari. Audivit dici quod, facto sermone, clam eorum capitulia tenebantur. Credit quod totus ordo servasset quod magnus Magister cum conventu statuisset, et quod nunc grandia scandala, suspicio et infamia sint exorta contra ordinem, ad cujus deffensionem se obtulerat.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, [p. 591] odio, vel comodo temporali habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.

Acta fuerunt hec dictis die et loco, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.

