Le procès des Templiers, Tome I.

Part 53

Chapter 53 3,063 words Public domain Markdown

Frater Nicolaus de Trecis serviens, testis supra juratus, non deferens mantellum ordinis, quia in concilio Senonensi quondam servientes amoverant sibi, postmodum radi fecerat sibi barbam, quadraginta annorum vel circa, repetita protestacione per eum et alios, quando juraverunt facta, quod non intendit recedere a deposicione per eum facta coram domino episcopo Parisiensi, qui absolvit et reconciliavit eumdem. Lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire de eis nisi quod sequitur. Dixit enim se vidisse recipi fratrem Johannem de Pruino servientem, quem credit vivere, in capella domus Templi de Payans Trecensis diocesis, in instanti festo Pasche erunt VIII vel IX anni, per fratrem Radulphum de Gisi tunc receptorem Campanie, presentibus fratribus Oymont de Jez presbytero, Christiano de Bici, teste supra examinato, et aliis de quibus non recolit, et fratrem Nicolaum de Serra servientem, Trecensis, ut credit, diocesis, quem dictus frater Radulphus receperat per sex septimanas vel circa ante capcionem eorum, in quadam camera domus Templi de Sanci Trecensis diocesis, presentibus fratribus Petro de Cercellis, teste supra jurato, nondum examinato, tunc preceptore domus Templi Trecensis, Stephano de Verreriis serviente, in dicta domo commorante, in quorum recepcionibus vel post non vidit nec audivit aliquid illicitum fieri, nec credit quod factum fuerit in dictis recepcionibus nec in receptionibus aliorum qui hoc non recognoverunt; sed in recepcionibus illorum qui recognoverunt, credit intervenisse illicita recognita per eos. Ipse autem receptus fuerat per fratrem Gerardum de Villaribus militem, tunc preceptorem Francie, in vigilia festi apostolorum Symonis et Jude nuper preterita fuerunt IX anni, in camera domus Templi de Cherruto Senonensis diocesis, presentibus dicto fratre Radulpho et fratre Guillelmo presbytero, capellano dicti receptoris, cujus cognomen ignorat, Petro serviente dicti receptoris, cujus eciam cognomen ignorat, in hunc modum: [p. 572] nam cum peciisset a dicto receptore panem et aquam ordinis, sicut instructus fuerat antequam cameram intraret, a dictis fratribus Radulpho et serviente, et responsum fuisset eidem per dictum receptorem quod bene deliberaret, quia grandem rem petebat, nam oporteret eum abdicare a se propriam voluntatem, et subjici aliene, et multa dura et aspera sustinere, et ipse respondisset quod omnia sustineret, voluit quod exiret cameram bis ad deliberandum, et cum tercia vice rediisset, et idem quod supra peciisset flexis genibus, et dictus receptor habuisset consilium cum fratribus astantibus de recipiendo eumdem, prestito ab eo per juramentum quod non erat excommunicatus, servilis condicionis, matrimonio vel alteri religioni vel debitis que non posset solvere obligatus, nec habebat infirmitatem latentem, nec aliquid dederat vel promiserat, quod reciperetur in dicto ordine, fecit eum promittere et vovere Deo, beate Marie et omnibus sanctis Dei, castitatem, obedienciam, vivere sine proprio. Postmodum dictus receptor dixit ei quod ad honorem Dei et beate Marie et omnium Sanctorum et Sanctarum Dei et ex parte domini Pape, patris eorum, et magni Magistri eorum, qui dederat ei potestatem recipiendi, concedebat sibi panem et aquam et pauperem vestitum ordinis, et recipiebat eum ad societatem fratrum et ad participacionem bonorum et ad penas eciam et labores ordinis, et imposuit ei mantellum, et ipse et omnes alii fratres astantes fuerunt osculati eum in ore. Postmodum instruxit eum quot _Pater noster_ diceret pro horis suis, quod jaceret cum pannis et caligis lineis, una cordula cinctus, et qualiter regeret se in ordine. Postmodum aliquibus ex astantibus recedentibus, dictus Petrus serviens trahens ipsum testem ad partem in dicta camera, dixit ei quod aliqua fuerant obmissa que oportebat eum facere. Videlicet quia oportebat eum abnegare Deum; et cum ipse testis respondisset quod hoc nullo modo faceret, quia esset contra Deum et sanctam Ecclesiam, dixit ei: Saltim dicas hoc ore et non corde; et tunc ipse testis abnegavit Deum ore non corde. Deinde extrahens idem Petrus, desubtus raubam suam, quamdam parvam crucem ligneam, in [p. 573] qua nulla apparebat ymago Crucifixi, et ipsi testi ostendens, precepit quod spueret super eam, et ipse testis versa facia finxit se spuisse, sed non spuit supra nec juxta, sed de aliis inhonestis non fuit locutus eidem. Requisitus si dictus receptor et alii fratres, qui remanserant in dicta camera, viderunt et audiverunt predicta, respondit quod submissa voce dictus Petrus dicebat ei predicta, et nescit si viderunt vel sciverunt predicta. Dictus autem receptor, tunc et eciam quando recepit eum, sedebat super lectum suum, quadam infirmitate gravatus. Item, dixit quod non credebat quod eis dogmatizarentur contenta in V, VI, VII et VIII articulis, nec quod conculcarent crucem, nec quod adorarent catum, nec quod eorum sacerdotes obmitterent verba canonis; et credit quod bene crederent ecclesiasticis sacramentis, et ipse bene credebat; nec audivit, nec credit, quod eorum laici absolverent, nec possent absolvere a peccatis, nec quod fierent oscula inhonesta, nec quod perpetrarent crimen sodomiticum, nec quod haberent ydola, nec quod cordule, cum quibus cingebantur, tangerent capita ydolorum. Dicebatur eis quod statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. Dicebatur eis quod non revelarent secreta capitulorum, sed de modo recepcionis non audivit inhiberi. Dicebatur eis quod non debebant confiteri nisi sacerdotibus ordinis, quando poterant eos habere. In die autem recepcionis sue, ante prandium, fuit confessus de predictis erroribus Egidio capellano seculari, curato dicte ville de Cheruto, quem credit obiisse, qui dixit ei quod non credebat predicta illicita fuisse ei dicta certitudinaliter, sed ad probandum, si contingeret eum mitti ultra mare et capi infidelibus, an negaret Deum vel non; et absolvit eum, imposita ei penitencia quod predicta revelaret Ecclesie, si inveniret quod in ordine servarentur. Fratres scientes errores et ordinem regentes fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos, nec denunciaverunt Ecclesie. Satis sufficienter vidit ellemosinas fieri et hospitalitatem servari in domibus ordinis in quibus fuit commoratus; et inhibebatur eis quod illicite acquirerent ordini, et quod [p. 574] non interessent loco in quo aliquis exheredaretur injuste. Clam eorum capitulia tenebantur. Credit quod totus ordo servasset bona que magnus Magister cum conventu statuisset, sed non mala. Nunc grandia scandala contra ordinem sunt exorta; credit quod illi fratres, qui recognoverunt errores intervenisse in recepcionibus eorum, scirent dictos errores, et quod essent eis noti et manifesti; et quod nunc ordo sit penes multos diffamatus de erroribus qui imponuntur eidem. Audivit dici magnum Magistrum et alios confessos fuisse aliquos errores, nescit quos. Requisitus quare obtulerat se deffensioni ordinis, respondit quod intendebat eum deffendere non de confessatis per ipsum, sed de aliis qui ipsi ordini imponuntur, quia non credit esse vera.

Requisitus si sic deposuit prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.

Acta fuerunt hec die et loco predictis, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.

Post hec, die Veneris sequenti, que fuit XVIIII dies dicti mensis Februarii, fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, in domo predicta fratrum Minorum, frater Petrus de Cercellis serviens, Parisiensis diocesis, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum, XXVIII annorum vel circa, non defferens mantellum ordinis, quia quondam servientes amoverant eum sibi in concilio Senonensi, cum quo inquisitum fuerat Carnoti, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Carnotensem. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, protestacione premissa quod non intendit venire contra deposicionem per eum factam coram dicto domino episcopo Carnotensi, respondit se nescire de eis nisi quod sequitur, videlicet se vidisse recipi Nicolaum de Serra servientem, [p. 575] Trecensis diocesis, de cujus vita vel morte non habet certitudinem, per duos menses ante capcionem eorum, in quadam camera domus Templi de Sanci Trecensis diocesis, per fratrem Radulphum de Gisi tunc receptorem Campanie, testem supra examinatum, presentibus fratribus Radulpho de Salicibus et Christiano de Biceyo, teste examinato, et Nicolao de Trecis, eri exaudito, Baudoyno de Gisi et Stephano de Sanci servientibus. Vidit eciam recipi per eundem fratrem Radulphum, in eodem anno quo capti fuerunt, ante recepcionem precedentem, fratrem Jacobum de Sanci servientem quondam, quem audivit combustum fuisse Parisius, cum aliis Templariis, in capella domus Templi Trecensis, presentibus omnibus supradictis fratribus qui interfuerant recepcioni dicti Nicolai de Serra, excepto Baudoyno. Vidit eciam recipi fratrem Guillelmum de Gonessa Parisiensis diocesis, servientem, qui fuit missus tunc ultra mare, per fratrem Gerardum de Villaribus militem, tunc preceptorem Francie, circa instans festum nativitatis beati Joannis Baptiste erunt septem anni vel circa, in capella domus Templi de Latinhiaco Sicco Meldensis diocesis, presentibus fratribus Daniele de Parisius presbytero, Radulpho de Taverni tunc preceptore dicte domus, et Humberto de Gayneio Belvacensis diocesis, quos credit vivere, in quorum recepcionibus, vel post, nichil vidit nec scivit fieri illicitum. Ipse autem receptus fuerat in capella domus Templi de Clichi Parisiensis diocesis, per fratrem Hugonem de Penrando, in festo Conversionis sancti Pauli proximo preterito fuerunt VII anni, presentibus fratribus Johanne de Turno tunc thesaurario Templi Parisiensis, Adam de Cercellis tunc preceptore Templi de Lathiniaco super Maternam, avunculo ipsius testis, deffunctis, et Johanne de Menovile custode tunc dicte domus de Clichi, servientibus, et Johanne Bocelli presbytero, capellano dicti thesaurarii, et duobus aliis quorum nomina et cognomina ignorat, in hunc modum: nam instructus a dicto thesaurario, peciit junctis manibus et flexis genibus absque capucio sibi concedi amore Dei panem et aquam, societatem et pauperem vestitum ordinis; et dictus frater Hugo [p. 576] respondit ei quod bene deliberaret, quia juvenis erat, et oporteret eum abjicere a se propriam voluntatem, et subjici aliene, esse in uno loco, quando vellet esse in alio, et multa alia dura et aspera sustinere. Et cum respondisset quod omnia sustineret, precepit ei quod exiret et deliberaret; cum autem exiisset capellam et deliberasset, venerunt ad eum dicti thesaurarius et avunculus suus, et pecierunt ab eo si erat excommunicatus, servilis condicionis, matrimonio vel alteri religioni, vel debitis que non posset solvere, obligatus, si habebat infirmitatem latentem, et si aliquid dederat vel promiserat quod reciperetur in dicto ordine; quo respondente quod non, dixerunt quod per sacramentum oporteret eum respondere de predictis, coram predicto fratre Hugone, a quo reintrans capellam, iterum peteret id quod supra, et cum hoc peciisset, et dictus frater Hugo per sacramentum scivisset quod nullum habebat de impedimentis predictis, fecit eum vovere et jurare castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, et quod, pro posse suo, juvaret ad acquirendum Terram sanctam. Postmodum imposuit sibi mantellum, et ipse et fratres astantes fuerunt eum osculati in ore. Deinde instruxit eum quot _Pater noster_ diceret pro horis suis, quod jaceret cum caligis, femoralibus et camisia lineis, una cordula cinctus, et qualiter regeret se in ordine, exponens ei multos casus propter quos poterat perdere habitum et incurrere diversas alias penas. Postmodum dicti duo fratres qui aderant recepcioni, quorum nomina et cognomina ignorat, duxerunt ipsum testem ad quamdam cameram, ut assumeret vestes religionis, et clauso ostio, unus eorum precepit ei quod abnegaret Deum; et cum ipse testis peteret ab eo si ipse truffabatur de ipso, respondit quod non, imo oportebat quod abnegaret Deum; et tunc ipse testis timore ductus, quia erat juvenis et ipsi erant robustiores et forciores ipso, et camera erat firmata, abnegavit Deum ore non corde, ut dixit. Postea extraxit dictus frater quamdam crucem ligneam, in qua nulla erat ymago Crucifixi, desubtus mantellum, et precepit ei quod spueret super eam, et cum ipse testis nollet spuere, alter frater astans dixit: [p. 577] Sufficit, dimitatis eum. Et ita fuit dimissus, et non spuit; nec de alio illicito fuerunt locuti eidem, nec si predicta erant de punctis ordinis, nec si faciebant predicta de voluntate vel mandato predicti fratris Hugonis. Requisitus si revelaverat predicta dicto avunculo suo, et si inquisiverat an predicta essent de punctis ordinis, respondit quod non. Requisitus si dictus frater Hugo et alii supra nominati, qui adfuerunt recepcioni sue, audire potuissent eum, si clamasset quando sibi precepta fuerunt dicta illicita, respondit se credere quod non, quia recesserant. Requisitus si credit quod in recepcionibus aliorum vel post intervenirent aliqua illicita, respondit se credere quod sic de illis qui confessi fuerunt hoc de se ipsis, de aliis vero non. Item dixit quod confessus fuit de predictis illicitis, infra octo dies a recepcione sua, fratri Johanni tunc curato et preceptori domus Templi de Lanhivilla, qui absolvit eum apud Latignhiacum Sicum, ubi dictus testis pro clavigero fuerat destinatus, et maledixit illum qui fecerat fieri predicta, imponens ei penitenciam quod remaneret novem diebus in pane et aqua, quod et fecit. Item dixit se credere quod non fierent oscula inhonesta nec dogmatizaciones, nec quod conculcarent crucem, et quod catum adorarent, nec quod crimen sodomiticum perpetrarent, nec quod haberent ydola, nec quod cordule tangerent capita ydolorum, nec quod eos laici absolverent vel possent absolvere a peccatis, nec quod eorum sacerdotes obmitterent verba canonis. Credit ecclesiasticis sacramentis, credens quod alii fratres eodem modo crederent. Statim pro professis habebantur, ut ei fuit dictum in recepcione sua; clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis. Injungebatur eis quod non revelarent secreta capitulorum, sed non juravit hec; et fuit ei dictum quod si revelaret, perderet habitum; sed non fuit sibi inhibitum in speciali quod non revelaret modum recepcionis, nec quod non confiteretur nisi sacerdotibus ordinis. Illi qui sciebant errores, fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos, nec denunciaverunt. Credit quod elemosine potuissent et debuissent fieri majores in ordine, secundum facultates eorum; solitas tamen elemosinas non audivit fuisse restrictas, [p. 578] nisi de mandato fratris Gerardi de Villaribus in Bria. Stephanus thesaurarius Parisiensis precepit eidem testi quod eas augmentaret, apud Latinhiacum Siccum, tempore carestie. Audivit dici quod clam eorum capitulia tenebantur; et credit quod totus ordo servasset quod magnus Magister cum conventu statuisset, et quod nunc grandia scandala contra ordinem sunt exorta, et quod dictus ordo sit diffamatus propter illa que magnus Magister et alii fratres ordinis confessi sunt contra ipsum, et quod fratres ordinis scirent errores esse in ordine confessatos per eum. Requisitus si obtulerat se ad defensionem ordinis, respondit quod sic una cum pluribus aliis, non quod intenderet ipsum deffendere ab erroribus confessatis per eum, sed de aliis.

Requisitus si sic deposuit prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.

Frater Egidius de Cheuruto serviens, Senonensis diocesis, testis supra juratus, non defferens mantellum ordinis, quia quondam servientes amoverant sibi in concilio Senonensi, et dixerant ei quod raderet barbam, quinquagenarius vel circa. Qui fuit protestatus quod non intendebat recedere a deposicione per eum facta coram domino episcopo Parisiensi, per quem fuerat absolutus et reconciliatus. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nescire de contentis in eis nisi quod sequitur, videlicet quod ipse testis et frater Jacobus de Parvo Parisius Meldensis diocesis, quem credit vivere, fuerunt recepti simul, in capella domus Templi de Cheuruto, in festo Omnium Sanctorum proximo preterito fuerunt XV anni vel circa, per fratrem Radulphum de Gisi, testem supra examinatum, presentibus fratribus Johanne nacione Burgondo, presbytero, Stephano Burgondo, et Gerardo le Vinhier dicte domus servientibus, quos [p. 579] credit obiisse, in hunc modum: nam cum instructi ab aliis fratribus peciissent ab eodem preceptore, ter interpolate, sibi concedi panem et aquam, societatem et pauperem vestitum ordinis, et obtulissent se paratos ad servandum bonos usus et bonas consuetudines ordinis, et ter eis responsum fuisset quod bene deliberarent, quia oporteret eos multa dura et aspera sustinere, finaliter prestito per juramentum ab eis prestitum quod non erant servilis condicionis, excommunicati, debitis que non possent solvere, matrimonio vel alteri religioni obligati, nec habebant infirmitatem latentem, nec aliquid dederant vel obtulerant pro recepcione eorum, fecit eos vovere et jurare castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, servare bonos usus et bonas consuetudines ordinis, et non revelare secreta capitulorum. Postmodum imposuit mantellum dictus receptor predicto Jacobo, et frater Odo Picardi serviens quondam, qui eciam adfuit dicte recepcioni, imposuit mantellum ipsi testi. Postmodum omnes fratres astantes fuerunt eum osculati in ore, et Epistola et Evangelium fuerunt lecta per presbyterum supradictum, ut sibi videtur, qui tamen non intelligit Latinum. Postmodum instruxit eos dictus receptor quot _Pater noster_ dicerent pro horis suis, et quod jacerent cum caligis femoralibus et camisia lineis, una cordula cincti, et qualiter regerent se in ordine, exponens casus diversos propter quos poterant perdere habitum et incurrere alias penas. Postmodum duxit eos retro altare, ceteris fratribus remanentibus in capella predicta, et precepit eis quod abnegarent Deum, et quod spuerent super quamdam crucem ligneam in qua nulla apparebat ymago Crucifixi, que consueverat portari super mortuos, et ipsi noluerunt abnegare Deum, nec spuere super dictam crucem, spuerunt tamen juxta. Postea precepit eis quod eum oscularentur in ano, dicens quod predicta illicita erant de punctis ordinis. Ipsi tamen noluerunt hoc facere, nec ipse compulit eos, nec videbatur facere magnam vim. Nec de aliis illicitis fuit locutus eisdem, de quibus idem testis fuit confessus fratri Johanni conventuali fratrum Predicatorum de Pruino, cujus cognomen ignorat, quem credit esse mortuum infra [p. 580] dimedium annum a recepcione sua, in capella domus Templi de Frenexo Trecensis diocesis, qui absolvit eum, et precepit quod confiteretur de predictis alicui episcopo vel archiepiscopo, quod non fecit, quia non habuit copiam eorum. Injunxit eciam ei quod jejunaret per unum annum, sextis feriis, in pane et aqua, incedens sine camisia; quod et fecit. Et postmodum fuit confessus eciam cuidam fratri Minori et aliis, quos omnes dixit esse mortuos. Requisitus si scit vel credit quod predicta illicita vel alia fierent in recepcionibus aliorum, respondit quod non. Nec credit quod predicta sint de punctis ordinis, nec vidit alios recipi in ordine, nec interfuit capitulis eorum. Item, dixit quod bene credebat ecclesiasticis sacramentis, credens quod alii fratres ordinis eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent; nec credit nec audivit quod eorum laici absolverent vel possent absolvere a peccatis, nec quod perpetrarent crimen sodomiticum, nec quod haberent ydola, nec quod cordule quibus cingebantur tangerent capita ydolorum. Jurabant ordinem non exire, ut credit, quia ipse et dictus frater Jacobus hoc juraverunt. Clandestine recipiebantur, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. Inhibebatur eis, sed non per juramentum, quod non revelarent secreta capitulorum nec modum recepcionis. Si revelassent, vel illicita facere noluissent, nescit qualiter puniti fuissent. Non fuit sibi inhibitum quod non confiteretur nisi sacerdotibus ordinis, nec audivit aliis inhiberi. Si qui erant scientes errores in ordine, fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Elemosinas et hospitalitatem vidit aliquando restringi in domibus in quibus fuit commoratus, sed postmodum convenienter servari. Clam, clauso ostio, eorum capitulia tenebantur. Totus ordo servasset quod magnus Magister cum conventu statuisset. Nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt contra ordinem, propter illa que Magister et alii contra ipsum dicuntur fuisse confessi, ad cujus deffensionem una cum aliis se obtulerat, sed postmodum se retraxerat.

Requisitus si sic deposuit prece, precepto, timore, amore, [p. 581] odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.