# Le procès des Templiers, Tome I.

## Part 52

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/le-proces-des-templiers-tome-i-22919/index.md

Post hec, die Mercurii sequenti, que fuit XVII dies mensis Februarii, fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, in domo predicta fratrum Minorum, frater Humbertus de Germilla serviens, Carnotensis diocesis, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum, viginti septem annorum vel circa, qui in concilio Senonensi mantellum dimiserat, absolutus et reconciliatus fuerat per dominum [p. 561] episcopum Parisiensem, postmodum radi fecerat sibi barbam. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, premissa protestacione quod non intendebat recedere a deposicione facta coram dicto domino episcopo, respondit se nescire de contentis in eis nisi quod sequitur. Videlicet quod ipse receptus fuerat per fratrem Gerardum de Villaribus preceptorem tunc Francie, circa festum beati Andree proximo preteritum fuerunt septem anni, in camera quadam domus Templi de Gelboe Lingonensis diocesis, presentibus fratribus Alberto de Van de Tors presbytero, Jacobo de Botencort milite, Lamberto de Toysi serviente, quos credit vivere, in hunc modum: nam cum requisivisset panem et aquam societatis et pauperem vestitum ordinis, et obtulisset se perpetuo velle esse servum esclavum Terre sancte, dixerunt ei quod bene deliberaret, quia juvenis erat, et videbat eos cum magno apparatu equorum et vestium, et ipse forsitan talia non haberet, et oporteret ipsum a se abdicare propriam voluntatem, esurire quando vellet comedere, vigillare quando vellet dormire, et multa dura et aspera sustinere; et cum respondisset quod omnia bene sustineret propter honorem Dei, preceperunt quod exiret dictam cameram, et ipsi deliberarent; et cum deliberassent, et reintrasset et peciisset que supra ter interpolate, et idem sibi responsum fuisset, prestito ab eo per juramentum quod non erat servilis condicionis, matrimonio vel alteri religioni vel debitis obligatus, nec habebat aliquid impedimentum, fecerunt vovere et jurare supra quemdam librum apertum, in quo erat ymago Crucifixi, castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, et servare bonos usus et bonas consuetudines ordinis. Postmodum imposuit sibi mantellum, et precepit quod oscularetur dictam ymaginem, et deinde ipse et fratres astantes fuerunt osculati eum in ore. Postmodum fecit eum osculari crucem mantelli, et presbyter predictus dixit quasdam oraciones, et aspersit aquam benedictam supra eum; et instruxit eum receptor quot _Pater noster_ diceret, et qualiter regeret se in ordine; et dicta die nichil fuit dictum vel actum illicitum; et dictus preceptor recessit cum predictis fratribus de loco predicto, ipso teste remanente [p. 562] ibidem. Elapsis vero octo diebus, frater Humbertus de Valeure et Martinus de Espalhi servientes, qui morabantur in dicta domo, cujus tamen recepcioni non adfuerant, de quorum vita vel morte non habet certitudinem, duxerunt ipsum testem, circa crepusculum noctis, ad quamdam aliam cameram dicte domus, et ostio firmato, preceperunt ei quod abnegaret Deum; et cum ipse testis stupefactus de predictis respondisset quod nullo modo faceret, dixerunt ei quod hoc oportebat eum facere, quia alii ita faciebant, adjicientes quod hoc poterat facere ore non corde; et tunc ipse testis timore ductus propter horam, et quia ipsi fratres erant fortes et robusti et ipse erat juvenis, abnegavit Deum ore non corde. Postmodum dictus Humbertus, qui erat antiquior, extraxit de subtus vestes suas quamdam crucem ligneam in qua erat ymago Crucifixi depicta, et precepit ei quod spueret super eam, et ipse testis noluit spuere supra sed juxta; et dixit eis quod de predictis conquereretur dicto receptori, et ipsi dixerunt quod si ipse hoc faceret, vel revelaret cuiquam predicta, interficerent eum; de alio illicito non fuerunt locuti eidem. Requisitus si scit vel credit quod predicta illicita vel alia contenta in articulis intervenerunt in recepcionibus aliorum vel post, respondit se nescire; vidit tamen ultra mare recipi per Magistrum qui nunc est, in capella domus Templi civitatis de Limasso, intra Pascha et Pentecosten instantes erunt VII anni vel circa, fratres Antonium nepotem fratris Hugucionis de Vercellis cubicularii quondam domini Pape, militem, et Jacobum de Rupella servientem, tunc existentem in servicio dicti Magistri, quos credit vivere; et fuerunt presentes ultra CXX fratres, inter quos erant fratres Racinbandus de Caron preceptor tunc Cypri, Richardus de Monte Claro, Guillemus de Chambonent, qui obtulit se ad deffensionem ordinis, milites in istis partibus existentes, et multi alii quos nominavit in partibus ultramarinis existentes, in quorum recepcione vel post nichil vidit nec scivit interfuisse illicitum. Alios non vidit recipi, et pocius credit, propter predicta et propter alia bona que vidit in ordine fieri ultra mare, quod illicita non intervenirent in recepcionibus aliorum [p. 563] vel post, quam contrarium. Item, dixit quod de predictis illicitis confessus fuerat, infra mensem tunc sequentem, capellano seculari, curato de Baro super Secanam Lingonensis diocesis, tunc penitenciario domini episcopi Cathalanensis qui nunc est, cujus nomen ignorat, de cujus vita vel morte non habet certitudinem, apud Terajussa Cathalaunensis diocesis, qui fuit valde stupefactus, audita confessione predicta, et absolvit eum dando ei disciplinam, imposita ei penitencia quod jejunaret diebus sabbatinis in pane et aqua, et non portaret camisiam per dimedium annum, et quod ultra mare, ubi tunc de proximo profecturus erat, investigaret diligenter si predicti errores servabantur in ordine, et si hoc comperiret, revelaret in confessione eidem; quam penitenciam complevit; et de predictis nichil potuit scire nec audivit dici aliud ante capcionem eorum. Item, dixit se credere ecclesiasticis sacramentis, credens quod alii fratres ordinis eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent; preceptores eorum laici inponebant eis disciplinas, et sacerdotes absolvebant eos a peccatis. Juravit ordinem non exire, et credit quod alii idem jurarent. Clandestine recipiebantur, ex quo erat suspicio contra eos. Non credit quod fierent oscula inhonesta, nec quod committerent crimen sodomiticum, nec quod haberent ydola, nec quod cordule quibus cingebantur, supra pannos lineos cum quibus jacebant, tangerent capita ydolorum. Precipiebatur quod non revelarent secreta capitulorum nec modum recepcionis, et si revelassent, perdidissent domum et ordinem; absque licencia non poterant nisi sacerdotibus ordinis confiteri; si qui erant scientes errores, fuerunt negligentes quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie; ultra mare vidit dari decimam partem omnium victualium amore Dei, et hospitalitatem convenienter servari. Capitulia tenebantur januis clausis, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ostiario posito ne audiretur exterius illa que fiebant in capitulis. Totus ordo servasset quod magnus Magister cum conventu statuisset; nunc grandia scandala contra ordinem sunt exorta. Audivit dici magnum Magistrum et alios aliquos errores fuisse confessos contra [p. 564] ordinem, ad cujus deffensionem se obtulerat, et postmodum retraxerat.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.

Frater Guillelmus de Gii serviens, Bisuntini diocesis, testis supra juratus, non defferens mantellum ordinis, quia ipsum dimiserat in concilio Senonensi, postmodum fecerat sibi radi barbam, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Parisiensem, triginta annorum vel circa, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit quod nunquam viderat aliquem alium in ordine recipi, nec sciebat de contentis in ipsis articulis nisi quod sequitur. Ipse autem receptus fuerat, in instanti festo nativitatis beati Johannis Baptiste erunt VIII anni, per fratrem Symonem de Quinciaco militem quondam, presidentem tunc fratribus transeuntibus ultra mare, in quadam camera domus Templi de Marssilia, presentibus fratribus Jacobo de Coblans, Richardo et Johanne de Monte Claro, fratribus carnalibus, militibus, et aliis pluribus, qui tunc transfretaverunt in hunc modum: nam cum requisivisset panem et aquam, societatem et pauperem vestitum ordinis ter interpolate, et fuisset eidem ter responsum quod exiret cameram et bene deliberaret, quia grandem rem petebat, et videbat eos in magno apparatu equorum et vestituum, et ipse forsitan talia non haberet, et oporteret eum multa dura et aspera sustinere, et ipse respondisset quod omnia sustineret, finaliter concessit ei dictus panem et aquam, et societatem et participacionem bonorum ordinis; et associaverunt tres ex amicis suis, quos ipse duceret eligendos, dicte participacioni bonorum spiritualium, et voluerunt quod ipse eciam associaret eos in bonis que faceret; et fecerunt eum vovere et jurare castitatem, obedienciam, et vivere sine proprio, et servare bonos usus et bonas consuetudines ordinis. Postmodum dictus receptor imposuit ei mantellum, et [p. 565] fuit eum osculatus in ore, et eciam frater Egidius presbyter, cujus cognomen ignorat, qui aderat et transfretaverat cum eis, et obiit ultra mare. Postea instruxit eum quot _Pater noster_ diceret pro horis suis, et qualiter regeret se in ordine. Post que frater Galterus nacione Picardus, serviens, cujus cognomen ignorat, qui adfuerat dicte recepcioni sue, duxit eum ad quamdam cameram, et clauso ostio, dixit ei quod abnegaret Deum, et cum ipse testis respondisset quod hoc nullo modo faceret, dictus Galterus dixit ei quod hoc oportebat eum facere; tunc ipse testis abnegavit ore non corde; deinde precepit ei quod spueret super quamdam crucem ligneam depictam, que erat in dicta camera, nescit per quem allatam, et ipse noluit spuere supra sed juxta; dixit eciam ei quod, si volebat, poterat carnaliter commisceri fratribus ordinis, et id ipsum pati debebat; et ipse respondit quod hoc nullo modo faceret, nec fecit, nec scit, nec credit, quia non vidit nec audivit quod predicta illicita intervenirent in recepcionibus aliorum vel post, ut dixit ei quod predicta essent de punctis ordinis. Item, dixit quod ipse bene credebat ecclesiasticis sacramentis, credens quod alii fratres eodem modo crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent, nec credit quod eorum laici possent absolvere a peccatis, nec quod fierent inter eos oscula inhonesta, nec quod committerent crimen sodomiticum, nec quod haberent ydola, nec quod cordule, quibus cingebantur supra camisias cum quibus jacebant, quas cordulas sumebant unde volebant, tangerent capita ydolorum. Jurabant ordinem non exire; clandestine recipiebantur, ex quo erat suspicio contra eos. Precipiebatur quod non revelarent secreta capitulorum et modum recepcionis; si revelassent, puniti essent, sed nescit qualiter; absque licencia non poterant, ut audivit dici, nisi sacerdotibus ordinis confiteri; si qui sciebant errores, fuerunt negligentes quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Audivit dici quod elemosine erant retracte in ordine, et quod eorum capitulia clam tenebantur, ostiario posito ne exterius audiretur quod interius dicebatur. Totus ordo servasset quod magnus Magister cum conventu statuisset. Grandia scandala et suspicio contra [p. 566] ordinem sunt exorta, propter illa de quibus agitur contra eum; contra quem audivit Magistrum et alios aliquos errores, nescit quos, fuisse confessos. Obtulerat se ad deffensionem ordinis, et postea retraxit.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel commodo temporali habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate, et fuit ante deposicionem suam protestatus quod non intendebat recedere a deposicione per eum facta coram dicto domino episcopo Parisiensi.

Frater Johannes de Gisi presbyter, et Radulphus de Salicibus Laudunensis, Petrus de sancto Mamerto Vienensis, Reginaldus le Bergerot et Johannes de Niciaco Lingonensis, Gilo de Cheruto Senonensis, Nicolaus de Trecis, Petrus de Cercellis et Johannes de Elemosina Parisiensis diocesium, adducti pro testibus coram eisdem dominis commissariis, premissa protestacione quod non intendebant recedere a deposicionibus alias per eos factis coram ordinariis, et si quid contra vel magis aut minus dicerent coram eisdem dominis commissariis, quod eis non prejudicet nec noceat in aliquo. Juraverunt, tactis sacrosanctis Evangeliis, dicere plenam et meram veritatem in hujus modi negocio, secundum formam juramenti aliorum testium superius registratam, expositam et vulgarizatam eisdem.

Acta fuerunt hec dictis die et loco, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.

Post hec, die Jovis sequenti, que fuit XVIII dies mensis Februarii, fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, in domo predicta fratrum Minorum, frater Johannes de Gisi presbyter, Laudunensis diocesis, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum, triginta annorum vel circa, mantellum defferens, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Parisiensem. [p. 567] Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, protestacione premissa quod non intendit recedere a deposicione per eum facta coram dicto domino episcopo, respondit se nescire de eis nisi quod sequitur. Scilicet quod ipse receptus fuerat, una cum fratre Tossanez de Lanhivilla Belvacensis diocesis, serviente, in capella domus Templi dicti loci de Lanhivilla, per fratrem Radulphum de Gisi, testem supra examinatum, receptorem tunc Campanie, circa instans festum nativitatis beati Johannis Baptiste erunt VII anni vel circa, presentibus fratribus Johanne de Lanhivilla presbytero, tunc preceptore dicte domus, Guidone de Bellavilla clavigero dicte domus, Bertrando de Vienesio milite, et Johanne de Furno, et Guillelmo de Puteolis servientibus, et Petro de Grimenilio presbytero, et Radulpho Godandi serviente, de quorum vita vel morte non habet certitudinem, in hunc modum: nam cum peciissent panem et aquam, societatem et pauperem vestitum ordinis, et obtulissent se velle esse servos esclavos dicti ordinis pluries, et pluries eis responsum fuisset quod bene deliberarent, capellam exeuntes, quia grandem rem petebant; nam oporteret eos abdicare a se propriam voluntatem, et subjici aliene, esse in uno loco quando vellent esse in alio, esurire quando vellent comedere, vigilare quando vellent dormire, et multa dura et aspera sustinere; et ipsi respondissent ter quod omnia sustinerent, finaliter, habito consilio cum dictis fratribus et prestito per juramentum quod non habebant infirmitatem latentem, nec erant excommunicati, nec debitis quod solvere non possent vel alteri religioni obligati, et quod dictus Tossanez non erat servilis condicionis nec matrimonio obligatus, fecit eum vovere et jurare super quemdam librum castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, et quod juvarent pro posse suo ad acquirendum Terram sanctam, et quod non essent in loco in quo aliquis exheredaretur injuste; et imposuit eis mantellos, dictis receptore et presbyteris dicentibus psalmum: Ecce quam bonum, precepit eis quod oscularentur unus crucem mantelli alterius, quod fecerunt. Postmodum fuerunt osculati dictum receptorem et omnes fratres [p. 568] astantes in ore et cruces mantellorum eorum. Deinde instruxit eos quod jacerent cum pannis lineis, una cordula cincti, et qualiter regerent se in ordine, exponens dicto Toussanez quot _Pater noster_ diceret pro horis suis, et utrique casus plures propter quos, secundum statuta ordinis, poterant incurrere diversas penas. Post que, recedentibus aliquibus ex dictis fratribus, non recolit quibus, et aliis nescit quibus eciam remanentibus, precepit dicto Toussanez primo, et secundo ipsi testi, quod abnegaret Deum; et cum ipsi respondissent quod hoc nullo modo facerent, dixit eis quod hoc oportebat eos facere, quia hoc erat de punctis ordinis; et flevit dictus receptor, et dixit quod hoc multum displicebat sibi, quia oportebat fieri supradicta, et quod abnegarent ore non corde; et tunc dictus Tossanez primo, et postmodum ipse testis, dolentes et flentes, abnegaverunt Deum ore non corde. Deinde precepit eis quod spuerent contra ymaginem Crucifixi depictam in dicto libro super quem juraverat, quod hoc erat eciam de punctis ordinis, et tunc ipsi spuerunt in terram. Postea dixit eidem testi et eciam dicto Toussanez quod si essent in loco in quo haberent penuriam lectorum, quod recolligerent alios fratres in lectis suis; sed non intellexerunt ipse testis et dictus Toussanez aliquid malum vel inhonestum ex dicto precepto. Postea precepit eidem testi quod oscularetur eum sub pectore supra vestes, et fuit eum osculatus, sed nescit si dictus Toussanez osculatus fuit eum in dicto loco. Alia inhonesta non intervenerunt in recepcionibus supradictis. Requisitus si scit vel credit quod predicta illicita intervenirent in recepcionibus aliorum, respondit se credere quod sic, quia vidit predicta illicita fieri, et modum qui servatus fuerat in recepcione sua et dicti Toussanez servari in recepcionibus fratrum Guillelmi presbyteri quondam curati de Lati Silvanectensis diocesis, et Anrici fratris carnalis ejusdem Guillemi, qui simul recepti fuerunt in dicta capella, per dictum fratrem Radulphum, diu post recepcionem ipsius testis, non recolit tamen de tempore; et fuerunt presentes fratres Robertus le Brioys, testis supra examinatus, tunc preceptor dicte domus, et alii de quorum nominibus non recordatur. Vidit eciam recipi, per dictum fratrem Radulphum, [p. 569] fratrem Johannem de Domenecuria servientem, Ambianensis diocesis, in capella domus Templi de Nulhiaco Belvacensis diocesis, non recolit de tempore, presentibus fratribus Johanne de Nans presbytero, Ambianensis diocesis, preceptore tunc dicte domus de Nulhiaco, et Roberto le Brioys predicto, ut credit, et fuit servatus idem modus quoad licita et illicita, quem deposuit fuisse servatum in recepcione sua et dicti Tossanez et in predictis omnibus recepcionibus. Pretendebat idem frater Radulphus, per signa exteriora, sibi predicta illicita plurimum displicere; de vita autem vel morte dictorum receptorum et astancium dixit se certitudinem non habere, et quod plures non vidit recipi, nec interfuit capitulis generalibus eorumdem. Item, dixit quod nunquam fuerat sibi inhibitum quin celebraret secundum formam Ecclesie, nec audivit dici quod aliis inhiberetur; et credit quod fratres ordinis bene crederent ecclesiasticis sacramentis, et ipse bene credebat. Item, dixit quod, post recepcionem suam, peciit a dicto receptore quare fiebant dicta illicita, et ipse respondit quod nesciebat, nisi quia ita erat consuetum fieri. Et tunc ipse testis maledixit illum qui introduxerat dictos errores, et predictus fratres Radulphus respondit quod ita esset. Item, dixit quod bene terminabantur capitulia eorum; illi qui tenebant dicta capitulia quanquam essent laici, dicebant ista verba: De peccatis que obmisistis dicere propter verecundiam carnis, absolvo vos ex tali potestate qualem habeo a Deo et a Papa, et frater presbyter, qui est hic, faciet absolucionem generalem, secundum formam Ecclesie. Et predicta dixit se vidisse et audivisse in capellis in quibus fiebant recepciones predicte, et legisse in regula eorum quod predicta debebant fieri; non tamen habet nunc dictam regulam secum. Ante mantelli tradicionem, dicebatur eis quod non possent egredi dictum ordinem absque licencia ex quo ipsum ingressi fuissent. Clandestine recipiebantur, ex quo erat suspicio contra eos. Non credit quod fierent alia oscula, quam ea de quibus supra deposuit, inhonesta, nec quod perpetrarent crimen sodomiticum, nec quod haberent ydola, nec quod cordule, quibus [p. 570] cingebantur, tangerent capita ydolorum. Dicebatur eis quod non poterant revelare secreta capitulorum; si revelassent, credit quod perdidissent mantellum per annum, et quod per dictum annum comedissent panem et aquam. Non audivit inhiberi quod non confiterentur nisi sacerdotibus ordinis; et infra octo dies a recepcione sua, priusquam celebraret, ipse testis fuerat confessus de predictis erroribus, in capella domus Templi de Bosdestruz Belvacensis diocesis, ad quam domum pro commorando fuerat destinatus fratri Johanni de ordine fratrum Minorum, cujus cognomen ignorat, conventus, ut credit, Ambianensis, de cujus vita vel morte non habet certitudinem, qui absolvit eum, imposita penitencia quod cantaret tres missas, unam de Sancto Spiritu, aliam de beata Virgine et aliam de mortuis, legeret semel psalterium, jejunaret diebus tribus in pane et aqua, et non interesset loco in quo predicta fierent. Ultimum tamen non servavit, quia non audebat contradicere, ut dixit, et nichilominus postea confitebatur de hoc. Fratres scientes errores fuerunt negligentes, quia non correxerunt eos, nec denunciaverunt Ecclesie. Credit quod ubique reciperentur, secundum eumdem modum confessatum per eum. Elemosinas ter in ebdomada vidit dari in domibus ordinis in quibus fuit moratus, et hospitalitatem convenienter servari; nec audivit dici quod predicta essent restricta. Audivit dici quod generalia capitulia clam tenebantur. Credit quod totus ordo servasset quod magnus Magister cum conventu ordinasset. Nunc grandia scandala sunt exorta contra ordinem; credit quod dicti errores confessati per eum essent noti fratribus ordinis. Audivit dici magnum Magistrum et alios confessos fuisse aliquos errores, nescit quos, contra ordinem, credit tamen quod illos quos ipse confessus est. Requisitus si obtulerat se deffensioni dicti ordinis ex quo sciebat in eo dictos esse errores, respondit quod intendebat deffendere ordinem ab aliis erroribus sibi impositis, quos non credit esse veros, sed non de confessatis per eum.

Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed [p. 571] pro veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.

