# Le procès des Templiers, Tome I.

## Part 46

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/le-proces-des-templiers-tome-i-22919/index.md

Post hec, die Veneris sequenti, que fuit quinta dies dicti mensis Februarii, convenerunt in dicta domo dicti domini episcopi Matheus et archidiaconus Tridentinus, et fuit adductus ad presenciam eorumdem frater Guillelmus de Arreblayo elemosinarius regius, Parisiensis diocesis, preceptor domus Templi de Soysiaco Meldensis diocesis, serviens, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum; non defferens mantellum ordinis, quia, cum alii fratres ordinis abjecerint mantellos suos in concilio Senonensi, aliqui, qui recipiebant mantellos [p. 499] aliorum, receperunt absque ejus connivencia dictum mantellum. Postmodum radi fecerat sibi barbam, et ante dictum concilium per XIII menses fuerat inquisitum cum eo, et absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Parisiensem; et est etatis quadraginta quinque annorum vel circa; qui fuit ante omnia protestatus quod, per aliqua que dicat vel faciat, non intendit recedere a deposicione per eum facta coram dicto domino episcopo Parisiensi. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit ad eos, et primo ad primos XIII, quod non multa sciebat de secretis ordinis, quia non habuerat longo tempore preceptorias, et quia, post recepcionem suam, fuit confessus fratri Johanni de Meldis gardiano fratrum Minorum Meldensium quondam, quasi post dimidium annum; et ille imposuit sibi penitenciam, auditis erroribus qui intervenerant in recepcione sua, quod precaveret sibi ne ex tunc interesset in aliquo loco in quo fierent predicta illicita, et quod jejunaret toto tempore vite sue diebus sabativis, quod et fecit; et dictam confessionem fecit quadam camera dicte domus de Soysiaco, que vocatur Cordelariorum; propter que retraxit se, ne interesset loco in quo fierent predicta illicita; et si intererat votis et tradicionibus mantellorum, postmodum recedebat, pretendens se occupatum racione officit sui quod habebat; et ideo non vidit in aliorum recepcionibus fieri predicta illicita; audivit tamen dici quod in recepcionibus aliquorum faciebant eos abnegare Deum et illa illicita que ipse fecit in recepcione sua; et credit quod propter confessiones aliorum et propter illa que audivit dici a fratribus ordinis, quod communiter reciperentur alii sicut ipse fuit receptus per fratrem Johannem de Turno quondam thesaurarium Parisiensem, in quadam die Veneris intra tempus messium et vindemiarum erunt XXVII anni vel circa, in capella domus Templi de Furchis Senonensis diocesis, presentibus fratribus Raynaldo de Latigniaco Sicco presbytero, Petro de Cormeliis; Guillelmo Lotoringi preceptore de Bello Visu, et Roberto Picardi preceptore dicte domus de Furchis servientibus, deffunctis; in cujus autem recepcione fuit servatus iste modus. Nam dicti fratres P. [p. 500] de Cormeliis et Guillelmus Lotoringi venerunt ad ipsum testem existentem in quadam camera, ex parte receptoris, petentes ab eo si volebat esse frater ordinis; quo respondente quod sic, dixerunt quod bene cogitaret, quia oporteret eum abdigare propriam voluntatem et eam subjicere alieno arbitrio, vigillare quando vellet dormire, esurire quando vellet comedere, esse in uno loco quando vellet esse in alio, et multa dura et aspera sustinere; et quod bene deliberaret si predicta poterat sustinere. Et cum respondisset quod bene omnia sustineret, pecierunt ab eo si habebat infirmitatem latentem ex qua esset impotens ad servicium ordinis; si erat excommunicatus, matrimonio vel alteri religioni obligatus, si servilis conditionis, et si habebat aliquod aliud impedimentum propter quod non posset esse frater dicti ordinis, et si aliquid dederat vel promiserat ut in dicto ordine reciperetur; nam si, post ejus recepcionem, reperiretur aliquid de predictis, repelleretur cum ignominia ab ordine eorumdem, et ille eciam qui recepisset aliquid ab eo puniretur. Quo respondente nullum se habere impedimentum de predictis, instruxit eum ut, capellam predictam ingrediens, peteret a dicto thesaurario, flexis genibus, panem et aquam, societatem et pauperem vestitum ordinis amore Dei concedi eidem. Et cum hoc fecisset, et dictus thesaurarius respondisset ei quod grandem rem petebat et quod bene deliberaret, quia oporteret eum multa dura et aspera sustinere, et ipse respondisset quod omnia sustineret cum divino adjutorio, finaliter voluit scire ab eo per sacramentum si in ipso erat aliquid ex impedimentis predictis, per dictos fratres P. et Guillelmum expositis eisdem, et eo respondente sub dicto juramento quod non, fecit eum vovere et jurare super quemdam librum apertum servare castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, [servare] bonos usus et bonas consuetudines et secreta ordinis, et quod pro posse suo juvaret ad acquirendum Terram sanctam. Postmodum imposuit sibi mantellum et birretum, dicto presbytero dicente psalmum: _Ecce quam bonum et quam jocundum_, et aspergente aquam benedictam super eum, et dicti presbyter et thesaurarius [p. 501] fuerunt eum osculati in ore; deinde instruxit eum quot _Pater noster_ debebat dicere pro horis suis, qualiter debebat se regere in ecclesia, et in mensa, et in ordine; et exposuit sibi casus propter quos poterat perdere ordinem et mantellum. Deinde recedens dictus thesaurarius precepit ipsi testi quod faceret illa que dicti fratres Petrus et Guillelmus preciperent ei; et presbyter recessit cum dicto thesaurario, qui habebat equitare ante prandium per tres leuchas. Postea dictus frater Guillelmus accepit unam crucem de altari argentatam, in qua erat ymago Crucifixi, et firmatis ostiis capelle predicte, precepit ei quod abnegaret Jhesum Christum; et cum ipse testis resisteret, dixit ei: Oportet quod hoc facias: quia promisisti obedienciam, et thesaurarius precepit tibi quod tu faceres illa que nos diceremus tibi, et nisi velles facere, tu esses mortuus et perditus, nam ita est consuetum fieri. Tunc ipse testis abnegavit Jhesum Christum ore non corde. Deinde precepit quod spueret supra dictam crucem, et ipse spuit non supra sed juxta. Deinde dixit ei quod poterat secundum consuetudinem ordinis carnaliter commisceri fratribus ordinis; non tamen hoc fecit nec fuit requisitus, nec scit nec credit quod inter fratres dicti ordinis committeretur dictum peccatum. Post que dixit ei quod, secundum consuetudinem ordinis, debebat osculari receptorem vel ejus locum tenentem in ano, sed ipsi remittebant ei dictum osculum, volebant tamen quod si requireretur a fratribus ordinis an dictum osculum fecisset, responderet quod sic. Alia inhonesta non intervenerunt in recepcione sua predicta, nec scit alia de contentis in XIII articulis supradictis. Requisitus quorum recepcionibus interfuerit, respondit quod recepcioni fratris Adam de Benovalle, qui vivit ultra mare, et credit eum vivere, quem recepit frater Hugo de Peraldo in capitulio generali Parisius quod celebrabatur in festo nativitatis beati Johannis Baptiste, et credit quod sint elapsi VIII anni, et fuit presens frater Adam de Vollencourt, testis supra examinatus, et Galterus de Liencourt miles, propinquus dicti Ade, et alii plures. Interfuit eciam recepcioni Johannis de Parisius servientis, filii Hisabellis de Aurelianis, quem recepit dictus frater Hugo de Peraldo Parisius in capitulio generali; de [p. 502] tempore recepcionis non recordatur, sed credit quod sint decem anni elapsi. Interfuit eciam plurium aliorum recepcionibus, de quorum nominibus et presentibus non recordatur; in quibus quidem recepcionibus nichil vidit fieri illicitum, quia recedebat ex causis supradictis, mantellis traditis eisdem.

Item, requisitus super XIV et omnibus sequentibus articulis, respondit se nichil scire ultra quod supra deposuit, hoc excepto quod ipse bene credebat et credit quod alii fratres crederent ecclesiasticis sacramentis, et quod eorum sacerdotes secundum sacra Ecclesie debite celebrarent; nec credit quod eorum preceptores laici vel Magister possint absolvere a peccatis; jurabant ordinem non exire sine licencia superiorum suorum qui eam dare possent. Statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur, firmatis januis, in capitulis generalibus, quibus interfuit Parisius. Vidit super altare frequenter quoddam capud argenteum, quod vidit adorari a majoribus qui tenebant capitulum, et audivit dici quod erat capud unius ex undecim milibus virginum, et hoc credebat ante capcionem eorum; sed nunc, propter illa que audivit de ydolis et de capitibus ydolorum de quibus articuli faciunt mencionem, suspicatur quod esset capud ydoli, quia videtur sibi quod haberet duas facies, et quod esset terribilis aspectu, et quod haberet barbam argenteam. Requisitus si dictum capud ostendebatur populo in sollempnitatibus, respondit se credere pocius quod sic, quando ostendebantur alie reliquie, quam contrarium. Requisitus si cognosceret dictum capud, si ostenderetur eidem, respondit se credere quod sic, ex quo dicti domini commissarii deliberaverunt mittere ad domum Templi Parisiensis, ad sciendum si ibi erat dictum capud. Item, dixit quod cordulis cingebantur, pro restrinctione carnis, supra camisias, quas recipiebant unde volebant; nec unquam audivit quod dictis cordulis aliqua ydola tangerentur. Credit pocius quod alii communiter reciperentur in ordine, eo modo quo deposuit se receptum fuisse, quam contrarium, aliter nescit. Si revelassent secreta capituli, vel modum recepcionis, habuissent satis pati, eciam si revelassent [p. 503] fratribus ordinis qui non interfuissent. Non audivit injungi quod non confiterentur nisi sacerdotibus ordinis; imo, bene confitebantur aliis. Fratres qui sciebant dictos errores negligentes fuerunt, quia non correxerunt, nec denunciaverunt Ecclesie. In locis in quibus fuit moratus, vidit elemosinas fieri et hospitalitatem teneri sufficienter. Audivit tamen dici quod frater Ger. de Villaribus, tunc preceptor Brie et Montis Suessionensis, fecit restringi et quasi anichilari aliquo tempore elemosinas, in domo de Colomeris Meldensis diocesis. Clam tenebantur capitulia, januis clausis, nullis presentibus nisi fratribus, de die tamen, et post missam et sermonem. Servatum fuisset quod magnus Magister cum conventu ordinasset, si fuisset bonum et male; sed semel ordinavit, in Monte Pessulano, quod non comederent nisi unum ferculum de carnibus, et non fuit servatum. Credit quod grandia scandala sint contra ordinem exorta, propter confessiones per fratres ordinis factas, et quod errores confessati per eum essent noti fratribus ordinis ante eorum capcionem, sed non extraneis; et quod magnus Magister et alii confessi fuerunt abnegacionem et aliquos alios errores contra ordinem, ad cujus defensionem se non obtulerat ipse testis, ut dixit. Requisitus si sic deposuerat precepto, timore, amore, odio, vel comodo temporali habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda. Cui fuit impositum quod non revelaret hanc suam deposicionem, quousque attestationes fuerint publicate. Et est sciendum quod ipse testis fuit in dicto concilio Senonensi condempnatus ad carcerem perpetuum, reservata potestate mitigandi, secundum portamentum ejusdem, ut dixit.

Eisdem die et loco fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum frater Jacobus le Verjus serviens, Meldensis diocesis, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum, non deferens mantellum ordinis, quia ipsum dimiserat cum pluribus aliis in concilio Senonensi. Postmodum radi fecerat sibi barbam, cum quo fuerat inquisitum, [p. 504] absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Parisiensem; et est septuagenarius vel circa. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit ad eos, et primo ad primos XIII, se nescire si contenta in dictis articulis erant vera, quia non viderat predicta fieri. Quando tamen ipse fuit receptus in ordine, Dominica proxima ante Pentecosten proximo preteritum fuerunt quadraginta anni vel circa, in capella domus Templi de Colomeriis Meldensis diocesis, per fratrem Johannem de Moncellis quondam militem, preceptorem tunc de Bria, presentibus fratribus Gerardo preceptore Priminensi presbytero, Roberto Frisonre preceptore dicte domus de Colomeriis, Gerardo la Vinhie et Lamberto le Ganheur servientibus, deffunctis, dictus testis, flexis genibus, peciit a dicto receptore sibi concedi panem et aquam et societatem et vestitum ordinis. Quo respondente quod grandem rem petebat et quod bene deliberaret, quia oporteret eum multa dura et aspera sustinere, ipse testis respondit quod omnia predicta bene sustineret. Post que dictus receptor deliberavit pluries cum fratribus astantibus si reciperet eum, et precepit ei quod rogaret Deum ut dirigeret eum, et oraret coram quodam altari; et cum hoc fecisset, finaliter fecit eum vovere et jurare castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, et quod non interesset loco in quo aliquis nobilis homo vel nobilis mulier suo studio exheredaretur injuste. Postmodum imposuit ei mantellum, et ipse et fratres astantes fuerunt eum osculati in ore, et instruxit eum quot _Pater noster_ debebat dicere pro horis suis, et qualiter se regeret in ordine. Et postmodum iverunt ad prandium; quo assumpto, receptor predictus vocavit eum solum ad dictam capellam, et precepit ei existenti juxta altare quod abnegaret Deum; et dictus testis credidit quod trufando diceret dicta verba, et respondit quod hoc non faceret; et dictus receptor dixit ei quod hoc oportebat eum facere; quo audito, abnegavit Deum ore non corde. Deinde precepit ei quod spueret supra quamdam crucem ligneam, in qua non erat imago Crucifixi, quam idem receptor receperat de altari et tenebat in manu, et ipse spuit [p. 505] non super sed juxta eam. Sed de osculis inhonestis vel crimine sodomitico vel aliquo alio illicito non fuit locutus eidem, nec credit quod predicta oscula illicita fierent, nec quod dictum sodomiticum peccatum committeretur in ordine; nec alia scit de contentis in XIII articulis supradictis. Requisitus si credit quod alii reciperentur communiter in ordine, sicut ipse fuit receptus, quoad dicta illicita, respondit quod non, quia non viderat fieri nec audiverat dici quod fierent; et tamen viderat recipi fratrem Anricum, cujus cognomen ignorat, clavigerum tunc domus Templi Remensis, in capella dicte domus, per fratrem Johannem le Verjus, fratrem quondam ejusdem testis, sunt XX anni vel circa, presente fratre Richardo de Remis presbytero dicte domus, mortuo. Viderat eciam recipi fratrem Johannem Agricolam, cujus cognomen ignorat, quondam per fratrem Godofredum, tunc preceptorem Brie, in capella dicte domus de Colomeriis, sunt vigenti anni, vel circa, presentibus dicto fratre Roberto Frisone et Lamberto Agricola, deffunctis. In quorum recepcionibus nichil fuit factum illicitum nec post, quod ipse sciat vel credat.

Item, requisitus super XIIII et omnibus aliis sequentibus, respondit se nichil scire ultra quod supra deposuit, hoc excepto quod ipse bene credebat et credit, quod alii fratres crederent ecclesiasticis sacramentis, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent; nec credit quod laici possent absolvere a peccatis. Preceptores tamen eorum imponebant eis penas ordinis; statim pro professis habebantur, et clandestine recipiebantur. Cingebantur cordulis, assumptis unde volebant, supra pannos lineos cum quibus jacebant. Injungebatur eis per sacramentum quod non revellarent secreta capitulorum; si revelassent, nescit qualiter puniti fuissent. Non fuit ei inhibitum quod non confiterentur nisi sacerdotibus ordinis; et infra octo dies a recepcione sua, fuit confessus de predictis erroribus, in capella domus eorum de Privino, cuidam fratri Minori, cujus nomen et cognomen ignorat, qui venerat ad dictum locum, et absolvit eum, imposita penitencia quod jejunaret per unum annum, in diebus venerinis. Tempore quo fuit [p. 506] in ordine, vidit in eo hospitalitatem et elemosinas convenienter fieri et teneri; in capitulis particularibus, in quibus tantum adfuit, claudebantur porte, et servabatur in ordine quod magnus Magister cum conventu ordinabat. Nunc grandia scandala contra ordinem sunt exorta, propter illa de quibus agitur contra eum. Requisitus si alias obtulerat se deffensioni ordinis, respondit quod bene venerat cum aliis pluribus, sed in speciali non obtulerat. Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda. Cui fuit injunctum quod non revellaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate. Et est sciendum quod, ante deposicionem suam predictam, fuit protestatus quod non intendebat recedere a confessione per eum facta coram dicto domino episcopo Parisiensi.

Acta fuerunt hec dictis die et loco, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.

Post hec, die Sabati sequenti, que fuit VI dies dicti mensis Februarii, fuit adductus ad presenciam eorum dominorum commissariorum, in domo predicta, frater Johannes de Rumpreyo serviens, diocesis Lingonensis, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum, non deferens mantellum ordinis, quia in concilio Senonensi quidam (nescit qui) amoverunt a collo suo et projecerunt in terram; postmodum fecit sibi radi barbam; cum quo fuit inquisitum per dominum episcopum Aurelianensem, Senonis sede vacante, et absolutus et reconciliatus; et est etatis quadraginta annorum vel circa. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit ad eos, et primo ad primos XIII, se non vidisse nec audivisse dici contenta in dictis articulis; nec ipse fecit, licet recognoverit alias se fecisse abnegacionem, quia fuerat ter questionatus; nec vidit aliquem recipi, nam erat agricola; nec interfuit capitulis eorum. Ipse autem fuit receptus in capella domus Templi de Volenis Lingonensis diocesis, in proxima septimana Paschali erunt XVI anni vel circa, per fratrem P. de Buris, quondam tunc [p. 507] preceptorem de Buris, presentibus fratribus Radulpho de Buris avunculo ipsius testis, Petro de Castellioneto servientibus, et Petro de Seneto Castro presbytero, deffunctis, ut credit, in hunc modum: nam cum peciisset, flexis genibus, panem et aquam ordinis et societatem fratrum, dictus receptor dixit ei quod grandem rem petebat, et quod multas asperitates oporteret eum sustinere, dimittendo suam propriam voluntatem, et obedire mandatis et preceptis aliorum quos forte non crederet tantum valere, quantum ipse valebat, et quod exiret extra capellam, bene deliberaret; et cum exivisset, et deliberacione habita vocatus rediens eadem peciisset, dixit ei receptor quod secundum eorum statuta statim esset professus, postquam eum recepisset, nec extunc liceret ei egredi dictum ordinem, et ideo plene deliberaret ante ingressum; ipso autem teste respondente quod bene deliberaverat et pro recepcione sua instante, requisivit per juramentum prestitum ab ipso teste tangendo quemdam librum, si erat servilis condicionis, matrimonio, religioni vel debitis obligatus vel excommunicatus, et si habebat infirmitatem latentem ex qua esset impotens et inhabilis ad serviendum ordini; et cum respondisset per juramentum suum quod non, precepit quod iterum exiret capellam, et deliberaret; et ipse receptor locutus fuit cum fratribus. Post que rediens ipse testis peciit id quod supra; et tunc dictus receptor dixit quod oporteret eum multum jejunare, et jacere cum caligis et cum camisia, et cingi una cordula; et dixit ei quod non debebat interesse loco in quo ejus studio daretur falsum judicium, vel nobilis homo vel nobilis mulier exheredaretur injuste; et quod servaret bonos usus et bonas consuetudines ordinis, et malos suo posse reprobaret; quod non devastaret elemosinas et bona ordinis, et quod religiosos et bonos homines declinantes ad domos ordinis, in quibus ipse esset, bene recolligeret secundum posse suum, et bona ordinis eis distribueret convenienter; et quod servaret castitatem, obedienciam, et viveret sine proprio, et si intereret [sic] aliquis de fratribus ordinis defficiens, quod bis vel ter secrete correperet eum, et si sic [p. 508] nollet corrigi, denunciaret superiori suo; et multos casus exposuit sibi propter quos poterat perdere ordinem vel mantellum, ut si subtraheret bona ordinis et aliqua consimilia. Post que dixit ei quod adhuc deliberaret iterum si volebat esse frater eorum, et quod exiret extra; cum autem exivisset et postmodum rediisset et peciisset id quod supra, dictus receptor dixit fratribus astantibus quod si sciebant in eo aliquid impedimentum, dicerent tunc, quia melius esset quam quando esset receptus; et cum dicerent quod nullum sciebant impedimentum in eo, et quod bonum erat recipere eum, dictus receptor fecit eum jurare supradicta, de quibus premonuerat eum, et tradidit ei mantellum; et ipse et fratres astantes fuerunt eum osculati in ore; deinde instruxit eum quot _Pater noster_ diceret pro horis suis et pro vivis et deffunctis, et quod inciperet dicere Pater noster in honorem beate Marie, et finiret, quod ter confiteretur et communicaret in anno, et perageret penitencias quas sacerdotes imponerent ei; sed de abnegacione, spuicione, osculis inhonestis, crimine sodomitico vel aliquibus aliis inhonestis non fuit locutus eidem; nec plus scit de contentis in XIII articulis supradictis.

Item, requisitus super XIV et omnibus sequentibus, respondit se nichil scire ultra quod supra deposuit, hoc excepto quod ipse bene credit ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii bene crederent, et quod eorum sacerdotes debite celebrarent, nec credit quod laici possent absolvere a peccatis. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, et forte ex hoc habebatur suspicio contra eos; sed ipse nescit hoc, nec scit nec credit quod committeretur peccatum sodomiticum in ordine, nec quod cordula qua cingebatur tetigerit ydolum. Credit quod omnes reciperentur in ordine sicut deposuit se fuisse receptum. Precipiebatur quod non revelarent secreta capitulorum; nec fuit sibi inhibitum, nec scit quod inhiberetur aliis quod non confiterentur nisi fratribus ordinis. Si sciebant errores in ordine, fratres ordinis fuerunt negligentes quia non correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Audivit dici quod clam capitula [p. 509] tenebantur. Si Magister ordinis male faceret, alii reprehenderent eum; grandia scandala sunt exorta contra ordinem propter illa que imponuntur ei, audivit quod magnus Magister et alii sunt confessi aliquos errores contra ordinem, sed nescit quos.

Requisitus si sic deposuit prece, precepto, timore, amore, odio, vel comodo temporali habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem, quousque attestationes fuerint publicate.

