Le procès des Templiers, Tome I.
Part 34
Item, de contentis in XLVI et XXVI sequentibus, de ydolis et [p. 376] capitibus ydolorum et cordulis, respondit se nichil scire, nisi hoc duntaxat quod ei fuerat dictum per fratres post recepcionem suam quod cingeretur una cordula super pannos suos lineos de nocte; modum autem recepcionis aliorum ordinis credebat talem esse qualis fuerat suus, sed nesciebat qualiter fuissent puniti qui predicta facere noluissent, vel qui ea revelassent; jurabant tamen non revelare predicta, nec fuissent ausi revelare secularibus.
Item, ad LXXIII et omnes sequentes respondit non fuisse sibi inhibitum quod non confiteretur nisi fratribus ordinis, et credebat quod fuissent negligentes quia non correxerant errores nec denunciaverant Ecclesie, et credit quod uniformiter reciperentur ubique in ordine sicut deposuit se fuisse receptum, et audiverat dici quod elemosine fuerant diminute in ordine, licet restringi non viderit nec ipse unquam restrinxerit, sed bone gentes bene recipiebantur ad hospitalitatem. Audiverat eciam dici quod capitula clam tenebantur, sed non credebat quod layci possent absolvere a peccatis, et credebat quod in toto ordine servaretur quod magnus Magister statuebat cum conventu suo, et quod scandalum propter predicta contra ordinem sit exortum. De omnibus aliis contentis in dictis articulis respondit se amplius nescire quam supra scriptum sit. Item, dixit quod ipse predictos errores confessus fuerat post VIII dies a recepcione sua capellano curato dicti loci de Loyson, cujus nomen et cognomen ignorat et quem credit esse mortuum; qui in capella dicte domus ante horam prandii absolvit eum, et consuluit ei quod nunquam interesset recepcioni alicujus fratris ordinis, et quod non teneret dictos errores, et quod exiret ordinem, et quod jejunaret IIII diebus Veneris in pane et aqua propter illa que fecerat.
Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; et fuit ei injunctum per dictos dominos commissarios, in virtute juramenti prestiti per eum, quod non revelaret hanc [p. 377] suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.
Eisdem die et loco, post examinacionem dicti fratris P. de Boscherres, fuerunt adducti ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, pro testibus in isto negocio, fratres Guido Delphini miles Claramontensis, Addam de Valamanut olim preceptor de Hancuria, Humbertus de sancto Jorre preceptor ballive Garch., Gerardus de Causo miles Ruthenensis, preceptor ballive du Bastre, Petrus de Boneli miles Noviomensis, Hugo de Gamone miles Ruthenensis diocesium, Radulphus de Enesi quondam receptor Campanie, et preceptor balliarum de Latigniaco Sicco et de Somorens, et antequam jurarent, fuerunt protestati coram dictis dominis commissariis quod per ea que deponerent coram eis, vel dicerent, seu facerent, nullo modo intendebant recedere a confessionibus factis per eos coram ordinariis suis, sed in ipsis confessionibus perseverare intendebant, et si contingeret eos per simplicitatem vel aliter aliquid per eos dici vel fieri contra dictas confessiones, quod pro nullo haberetur, et ex nunc revocabant. Qua quidem protestacione premissa, juraverunt tactis sacrosanctis Evangeliis per eosdem dicere totam, plenam et meram veritatem in negocio isto de quo inquiretur, secundum formam juramenti aliorum testium superius registratam vulgarizatam eisdem.
Acta fuerunt hec dictis die et loco, presentibus dictis dominis commissariis, excepto domino Matheo, qui ex causa recessit post examinacionem primi testis et recepcionem juramentorum predictorum et examinacionem dicti fratris P. super primis IIII articulis, et presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.
Post hec, die Martis sequenti, que fuit XII dicti mensis Januarii, et rediit ad dictos dominos commissarios in domo predicta frater Johannes de Polheicourt, testis supra juratus et examinatus, et rogavit [p. 378] eosdem dominos commissarios quod audirent eundem, et data audiencia dixit se fuisse mentitum in deposicione sua die Sabati proximo preterita facta coram eis, et se degerasse petens flexis genibus et complosis manibus veniam ab eisdem: cum autem dicti domini commissarii haberent eundem testem quodam modo suspectum de aliqua subornacione, receperunt ab eo juramentum tactis sacrosanctis Evangeliis de dicenda veritate eisdem. Requisitus per dictum juramentum si revelaverat dictam suam confessionem alicui persone, et si ab aliquo inductus fuerat ad revocandum eandem, respondit quod non; sed quia cogitavit se male fecisse, quia mentitus fuerat et degeraverat coram dictis dominis commissariis, rogaverat custodes carceris, et Johannem de Janvila, quod reducerent eum ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, ut posset dicere coram eis aliqua que obmiserat in deposicione predicta, post que dixit per juramentum suum quod in recepcione sua abnegaverat Deum et spuerat juxta crucem quandam albam argenteam, de mandato receptoris sui, qui dixit ei quod predicta abnegacio et spuicio supra crucem erat de punctis ordinis, et fecit hoc ipse testis, ut dixit, ore non corde.
Item, dixit predictum receptorem tunc dixisse eidem quod si aliquis ex fratribus ordinis eorum vellet cum eo commisceri carnaliter, et eum requireret, debebat hoc pati secundum puncta dicti ordinis.
Item, dixit predictum receptorem dixisse eidem quod, secundum puncta ordinis, debebat eum osculari retro subtus zonam in squina; sed non fuit eum osculatus, quia remisit ei dictum osculum. Item, dixit quod predictos errores omnes nunc per eos confessatos credebat esse in ordine, et servari communiter in recepcionibus aliorum fratrum, et vidit eciam servari in recepcione fratris Philippi de Menin, cui supra deposuit se interfuisse; verumptamen in recepcione ipsius testis non interfuerat frater Egidius presbiter, prout supra deposuerat, credens tunc ita fuisse; sed postmodum avisaverat se et cogitaverat, et sciebat eum non affuisse. Item, dixit se audivisse dici quod quidam catus veniebat in congregacionibus Templariorum, et predicta audiverat dici post capcionem Templariorum. Item, dixit quod si eciam religio [p. 379] Templariorum non destrueretur, quod ipse nolet remanere in ea, quia erat mala.
Acta fuerunt hec die et loco predictis, absente dicto domino Narbonensi, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.
Post hec, eisdem die et loco, fuit adductus ad presenciam dicti domini archiepiscopi supervenientis, et aliorum dictorum dominorum commissariorum, frater Geraldus de Causso miles, Ruthenensis diocesis, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum, et non defferebat mantellum ordinis, quia dimisit eum, ut dixit, in concilio Senonensi, una cum pluribus aliis fratribus ejusdem ordinis, et eadem die qua deposuit mantellum, fecerat sibi raddi barbam, et est etatis circiter quadraginta octo annorum, ut dixit; et fuit alias inquisitum cum eo per dictum dominum episcopum Parisiensem, et absolutus et reconciliatus per eum. Lectis autem omnibus et singulis articulis, et circumspectis per eum, qui litteratus est et in jure peritus, respondit ad eos, et primo ad primos IIII, ut sequitur: scilicet se credere quod aliqui mali fratres dicti ordinis faciebant recepciones secundum quod ipse fuerat receptus, et aliqui alii boni fratres ordinis non servabant dictam formam. Ipse autem receptus fuerat in dicto ordine circa instans festum sanctorum apostolorum Petri et Pauli, erunt XII vel XIII anni, in camera domus Templi Caturcensis, in mane, post magnam missam, per fratrem Guigonem Ademari, quondam militem, tunc preceptorem provincie, presentibus fratribus Raymondo de la Costa presbitero, Raymondo Roberti tunc preceptore deu Basoez, Petro tunc preceptore dicte domus Caturcensis, cujus cognomen ignorat, et quondam milite socio dicti fratris Guigonis, et quibusdam servientibus assistentibus dicto fratri Guigoni, quorum nomina et cognomina dixit se non habere in memoria, et Ger. Barasci et Bertrando de Longa Valle militibus, qui eadem die et eadem hora, et eisdem astantibus, fuerunt recepti cum eo in hunc modum; nam, ipso et dictis Ger. Barosa et Bertrando de Longa Valle, [p. 380] qui per quinque dies ante et ipse testis ipsa die fuerant facti novi milites, existentibus in quadam camera juxta capellam dicte domus, venerunt ad eos dictus frater Raymondus Roberti et quidam alius miles, ut ei videtur, cujus non habebat noticiam, et dixerunt eis infrascripta verba: Requiritis vos societatem ordinis Templi et participacionem bonorum spiritualium et temporalium que fiunt in eo; et ipsis respondentibus quod sic, dixerunt dicti duo qui ad eos venerant: Vos requiritis maximum quod, et nescitis forcia precepta que sunt in dicto ordine; videtis enim nos exterius bene vestitos, bene equitatos, et in magna apparencia, sed non potestis scire austeritates ordinis, et forcia puncta que sunt in eo; nam quando volueritis esse citra mare, eritis ultra et e converso, et quando volueritis dormire, oportebit vos vigilare, et esurire quando volueritis comedere. Poteritis sustinere hec omnia pro honore Dei, et salute animarum vestrarum? Et ipsis respondentibus quod sic, si Deo placeret, subjunxerunt: Nos volumus scire a vobis si estis liberi a quibusdam que volumus pettere a vobis. Primo enim: volumus scire si bene creditis fidei catholice secundum fidem Ecclesie Romane, si estis infra sacros ordinis constituti vel matrimoniali vinculo alligati, si voto estis astricti ad aliquam aliam religionem, si estis de genere militari et de legittimo matrimonio procreati, si estis excommunicati propter culpam vestram vel alterius, si promisistis aliquid vel dedistis alicui ex fratribus ordinis Templi vel aliis ut reciperemini in ista religione, si habetis infirmitatem aliquam latentem propter quam essetis inabiles ad servicium domus et exercicium armorum, si estis debitis obligati pro vobis vel pro aliis, ad quorum solucionem non sufficeretis per vos vel amicos vestros absque bonis Templi. Ad que fuit responsum per ipsos recipiendos quod bene credebant in fide, et quod erant liberi, nobiles, abiles et de legittimo matrimonio, nec in eis erat aliquid de impedimentis predictis. Post que dixerunt dicti duo predictis recipiendis quod verterent se versus dictam capellam, et rogarent Deum, beatam Virginem et omnes sanctos Dei, quod si ingressus eorum cederet ad salutem animarum suarum, et [p. 381] honorem personarum suarum et amicorum suorum, quod Deus perficeret peticionem et intencionem eorum; et cum convertissent se ad dictam oracionem faciendam, dicti duo fratres recesserunt ab eis euntes, ut credit ipse testis, ad faciendum relacionem dicto fratri Guigoni de responsione et intencione eorum. Post modicam moram, dicti duo fratres redeuntes ad eos in eodem loco pecierunt si bene cogitaverant super predictis, et si persistebant in eadem intencione ut prius; quibus respondentibus quod sic, recesserunt ab eis redeuntes, ut credit, ad dictum fratrem Guigonem ad referenda predicta, et post paululum redierunt ad eos, dicentes quod amoverent de capitibus eorum capucia et cofas, et junctis manibus venirent coram dicto fratre Guigone, et quod flexis genibus requirerent ab eo, et dicerent infrascripta: Domine, nos venimus hic ad vos et ad istos dominos fratres qui vobiscum sunt, et requirimus societatem ordinis et participacionem bonorum spiritualium et temporalium que fiunt in eo, et volumus perpetuo esse servi esclavi dicti ordinis et voluntatem nostram propter alienam dimittere; et dictus frater Guigo respondit quod petebant grandem rem, repetendo verba suscripta a predictis duobus fratribus dicta eisdem, et ipsis respondentibus, ut suprascriptum est, per juramentum quod prestiterunt flexis genibus, super quemdam librum, coram eo, et quod non erant in eis impedimenta supra nominata, dixit eis: Intelligatis bene que dicimus vobis; vos juratis et promititis Deo et beate Marie quod semper eritis obedientes Magistro Templi, et cuicumque fratri dicti ordinis qui preficiatur vobis, et quod servabitis castitatem, bonos usus et bonas consuetudines ordinis, et vivetis sine proprio, nisi vobis a superiore vestro concedatur, et quod semper juxta posse vestrum juvabitis ad conservandum quod acquisitum est de regno Jerosolimitano, et ad acquirendum quod nondum est acquisitum, et quod nunquam eritis in aliquo loco in quo ex studio vel ingenio vestro aliquis Christianus vel Christiana occidatur, vel exheredetur injuste, et si bona Templi committerentur vobis, quod de eis reddetis bonum et legale computum pro terra sancta, et hanc religionem non dimitetis pro meliori vel [p. 382] pejori sine licencia superioris vestri. Quibus juratis, dixit eis: Vos recipimus, patres et matres vestros, et duos vel tres ex amicis vestris quos duxeritis eligendos ad participacionem bonorum spiritualium factorum et faciendorum in ordine a principio usque ad finem. Et hiis dictis induit eos mantellos, et affublavit eis, et affublando dictus frater Raymondus la Costa presbiter dicebat psalmum: «Ecce quam bonum et quam jocundum habitare fratres in unum,» et versiculos: «Mitte eis auxilium de sancto, et nichil proficiat inimicus in eis,» cum oracione Sancti Spiritus: «Deus, qui corda fidelium, etc.» Et tunc magister elevans eos, per manus sursum osculatus fuit eos in ore, et videtur ei quod dictus presbiter et milites astantes fuerunt similiter osculati eos in ore.
Post que dictus magister, ponens se ad sedendum, fecit eos sedere juxta pedes suos, et consedentibus dictis fratribus qui astabant, dixit eis quod multum debebant letari, quia Dominus perduxerat eos ad tam nobilem religionem sicut erat milicia Templi, et quod debebant sibi multum precavere quod non facerent aliquid propter quod perderent dictam religionem, et quod hoc non placeret Deo, adjiciens quod aliqui casus erant propter quos possent perdere dictum ordinem, et aliqui propter quos possent perdere habitum dicti ordinis, et aliqui propter quos subjicerentur aliis penis de quibus explicaret eis illos de quibus recordaretur, et alios inquirerent diligenter a fratribus dicti ordinis; et inter alia dixit eis quod domum perderent, si simoniacum habuissent ingressum ad dictam religionem, si revelarent secreta capitulorum quibus interessent quibuscumque fratribus ordinis, vel aliis qui non adfuissent in eis, et si essent convicti dolose interfecisse Christianum vel Christianam, et ex hoc eciam in carcere perpetuo ponerentur, si essent convicti de latrocinio, per quod eciam intelligebant quod non exirent nisi per portas consuetas, quod non facerent contraclaves; si essent convicti de crimine sodomitico, pro quo eciam in carcere perpetuo tenerentur; si duo, vel tres, vel plures ex ipsis, communi consilio et factione falso defferent aliquem ex fratribus dicti ordinis, et de hiis essent convicti per eorum confessiones, vel per duos vel plures [p. 383] fratres ipsius ordinis, vel donatos eorum; si declinarent ad Saracenos cum devocione remanendi cum eis, esto quod postmodum redirent et peniterent, et si convicti essent non bene credere in fidem catholicam, si fugerent in armis existentes contra inimicos fidei, dimisso vexillo vel capitaneo eorum, et si absque superiorum licencia facerent se ad sacros ordines promoveri. Item, dixit eis predictus frater Guigo quod habitum debebant perdere, si contempnerent obedire superioribus suis, et eis essent rebelles, et nichilominus si perseverarent in rebellione, ponerentur in compedibus, si inpingerent maliciose, vel percuterent fratrem, adeo quod cogeretur mutare duos pedes, et si sanguinis effusio interveniret, poterant incarcerari; si percutebant Christianum vel Christianam cum lapide, baculo vel ferro, ex quo posset uno ictu mutilari vel graviter ledi; si commiscerentur carnaliter, cognovisse mulierem, vel fuisse in loco suspecto cum ea; si accusarent fratres alios de aliquo casu propter quem deberent perdere habitum, et deficerent in probacione, si sibi ipsis fraudulenter imponerent aliqua qui non essent vera quibus veris existentibus fuissent de ordine expellendi, si dicerent presentibus aliis fratribus, eciam calore iracondie, quod transferrent se ad Sarracenos, esto eciam quod non facerent, si portantes in facto armorum baneriam sine precepto superiorum suorum pugnarent cum ea, vel alii sequerentur, vel deponerent eam, et si damnum ex predictis sequeretur, poterant ex hoc incarcerari; si existentes in exercitu sine precepto capitanei irent ad invadendum hostes, nisi hoc facerent pro succursu alicujus Christiani vel Christiane; si merces alienas reciperent tanquam suas; ut domini temporales perderent pedagia sua que essent ad habitum[?]; si committerentur maliciose negare alicui domino temporali censum, vel certum servicium, ad quorum prestacionem tenerentur; si recusarent aliquem fratrem ordinis viatorem recipere in domibus ordinis quas tenerent, et reficere; si reciperent aliquem in fratrem ordinis sine auctoritate, presencia capitulorum vel superiorum suorum, vel aliter quam deberent, si innobilem reciperent ad dictum ordinem; si aperirent litteras que per Magistrum mitterentur aliis, et frangerent [p. 384] ejus sigillum maliciose; si frangerent alienam seraturam vel firmaturam saccorum in quibus portaretur argentum, vel consimilia, vel alia, et si ex dicta fraccione sequeretur dampnum, tenerentur sicut de latrocinio; si darent bona domorum ordinis que non erant commissa eisdem, vel si bona domorum eis concessarum dissiparent, vel prestarent talibus quod prestando, vel acomodando eis, veresimiliter perdi possent, vel si darent aliquod animal ordinis preter canem, vel catum, quod non esset in eorum potestate; si venando et venacionem prosequendo perderent vel destruerent aliquam equitaturam, vel aliquod aliud vocabulo dampnum ex hoc darent ordini; si volentes probare arma sine auctoritate superiorum ea rumperent; si dampnificarent domum eorum ultra valorem IIII denariorum. Si tamen intencione dimittendi ordinem jacerent per unam noctem extra domos ordinis, sed si per duas noctes vel plures jacerent extra domum, non possent de uno anno recuperare habitum; si in presencia aliorum fratrum commoti iracondia despicerent habitum suum, et immediate ad admonicionem, preces vel requisicionem astancium non ressumerent, vel si alicui fratri sic mantellum abjicienti, et eum ressumere nolenti, ad admonicionem, preces vel requisicionem assistencium ipsum mantellum ejus collo imponeret, nec in dictis tribus ultimis casibus poterat recuperare mantellum, nisi post annum, sed in aliis casibus relinquebatur arbitrio Magistri et fratrum quando dictum mantellum redderent quando propter casus predictos perdebatur.