# Le procès des Templiers, Tome I.

## Part 33

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/le-proces-des-templiers-tome-i-22919/index.md

Item, requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, comodo temporali habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; cui fuit impositum per dictos dominos commissarios, in virtute juramenti prestiti per eum, quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.

Eisdem die et loco fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum frater Symon de Lechuno in Sanguine Terso Ambianensis diocesis, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum, non deferens mantellum ordinis, quia custos carceris Senonensis abstulit ei, [p. 365] et fuerat cum eo inquisitum per dominum episcopum Aurelianensem, Senonis sede vacante, et absolutus et reconciliatus per eum, et post concilium Senonense fecerat sibi radi barbam, et erat etatis XL annorum vel circa, ut dixit. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit ad eos, et primo ad primos IIIIor, se credere quod in ordine servaretur iste error quod receptor precipiebat recepto quod spueret contra crucem in despectum Dei, quia ita fuerat ei preceptum, sed non interfuerat recepcioni alicujus alterius fratris, nec capitulis eorum. Fuit autem receptus, ut dixit, in capella domus Templi vocata Aveynes les Secches Cameracensis diocesis, per fratrem Johannem de Manhbersi militem quondam, in die Brandonum proximo erunt XVIIII anni vel circa, presentibus fratribus Johanne Normani presbitero, Gerardo de Argentolio milite, Petro de Latigniaco, Petro de Caemi, et Roberto de Grandi Villarii, et Johanne de Nigra Curia, ante horam primam, de quorum astantium vita vel morte non habebat certitudinem, in hunc modum: nam, cum requisiisset panem et aquam, et societatem proborum ordinis, et fuisset ei responsum quod rem grandem petebat, et quod deliberaret super hoc, preceperunt ei quod traheret se et rogaret Deum et beatam Mariam quod dirigerent eum; et cum rediisset, et iterum peciisset idem et fuisset sibi consimile responsum, et quod liber erat, et si intraret religionem, efficeretur servus, et oporteret eum vigilare quando vellet dormire, et multa dura pati, et quod videbat eos exterius, et nesciebat quales essent interius; finaliter post multa verba consimilia dixit ei dictus receptor quod ex quo tantum appetebat esse frater eorum, reciperet ipsum, et fecit eum jurare super quemdam librum quod servaret castitatem, viveret sine proprio, et obediret superioribus suis, et quod servaret secreta ordinis, et quod suo posse juvaret ad acquirendum regnum Jerosolomitanum, et quod esset servus esclavus ordinis; postmodum tradidit ei mantellum, et ipse receptor et alii fratres fuerunt osculati ipsum receptum in ore; deinde instruxit eum quot _Pater Noster_ debebat dici in die, et aliquas alias observaciones dicti ordinis [p. 366] licitas et honestas retulit ei; postque recesserunt dicti fratres qui aderant, nescit si de mandato receptoris, quia ipse testis, sicut dixit, posuerat se coram quadam ymagine beate Marie existente in altari ad dicendum _Pater Noster_; postque dictus receptor vocavit eum juxta quamdam archam, in qua tenebantur ornamenta altaris supra quam erat quedam crux lignea, et precepit ei quod in despectum Dei spueret supra eam: et ipse fuit stupefactus, et incepit flere, et receptor dixit ei quod non turbaretur, quia ita debebat facere secundum observanciam religionis eorum, et tunc ipse testis finxit se spuere super eam, non tamen spuit; dixit ei insuper dictus receptor quod negaret Deum, et ipse testis nichil respondit nec negavit, ut dixit; postmodum precepit ei quod oscularetur eum in ano, et ipse testis levavit aliquantulum solum mantellum ipsius receptoris fingens se osculari eum, sed non fuit osculatus.

Item, ad quintum et XXVIII sequentes, de dogmatizacione, conculcacione crucis, cato, sacramentis, quod layci absolverent a peccatis, et osculis, respondit se nichil scire nisi quod supra deposuit, adiciens quod in die Veneris sancta devote adorabant crucem, et quod ipse bene credebat sacramentis Ecclesie, et credit quod alii fratres crederent; sed minus fuit appreciatus illum qui recepit eum, propter illa que precepit ei, nescit tamen si credebat sacramentis Ecclesie.

Item, contenta in XXXIII-VIII, de juramento, professione, clamdestinacione et suspicione, respondit se credere vera esse.

Item, de contentis in XL et XXI sequentibus, de crimine sodomitico, ydolis et cordulis, respondit se nichil scire, hoc excepto quod fuit ei dictum, in recepcione sua, quod de nocte jaceret cum pannis suis lineis et cingeretur desuper uno cingulo.

Item, ad LXII et XXXIIII sequentes respondit quod citra mare et ultra mare, ubique in ordine, servabatur, sicut credit, idem modus recepcionis qui fuit servatus in eo, nec scit qualiter fuissent puniti qui noluissent facere predicta, nec qui ea revelassent; sed ex juramento tenebantur non revelare, nec poterant sine licencia confiteri [p. 367] nisi sacerdotibus ejusdem ordinis; licencia tamen bene dabatur eis sine dificultate, et credit quod fuerint negligentes, quia non correxerunt dictos errores nec denunciaverunt Ecclesie.

Item, ad XCVII, VIII, VIIII et C respondit quod in aliquibus locis ordinis aliquando restringebantur elemosine et hospitalitas, propter carestiam et multitudinem pauperum, et in aliquibus laxabantur ex mandato superiorum, nec scit quod per nefas possent acquirere vel ex hoc degerare, et quod non reputaretur peccatum, nec quod hoc injungeretur eis.

Item, ad CI et omnes alios sequentes respondit se audivisse dici quod clam, exclusis omnibus qui non erant de ordine, tenebantur capitula, nec credebat quod layci possent absolvere a peccatis; credebat tamen quod totus ordo servaret quod magnus Magister cum conventu ordinabat, et quod modus recepcionis fratrum esset notus fratribus ordinis, sed non extraneis, et audiverat dici quod magnus Magister et alii superiores confessi fuerant abnegacionem et alios errores. De aliis contentis in dictis articulis respondit se nichil scire ultra quod supra deposuit.

Item, requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; cui fuit injunctum per eosdem dominos commissarios, in virtute juramenti prestiti per eumdem, quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.

Acta fuerunt hec die et loco predictis, presentibus magistro Amisio, me Floriamonte Dondedei et aliis notariis supra ultimo nominatis.

Post hec, die Sabati sequenti, que fuit VIII dicti mensis Januarii, convenerunt dicti domini commissarii in domo predicta, et fuerunt adducti ad presenciam eorumdem pro testibus infrascripti fratres dicti ordinis, videlicet fratres Johannes de Boilhencort, et Petrus de Bolhencourt Noviomensis, et Petrus Boucheures Ambianensis diocesium, servientes, qui juraverunt, tactis sacrosanctis Evangeliis, dicere in negocio isto totam, plenam et meram veritatem, secundum [p. 368] formam juramenti aliorum testium superius registratam, eis vulgarizatam et expositam.

Frater Johannes de Pollencourt predictus, existens in presencia dictorum dominorum commissariorum, non deferens mantellum ordinis quia consumptus fuerat, sicut dixit, et barbam habens rasam quia, sicut dixit, aliqui prelati et prepositus Pictavensis dixerant sibi et aliis fratribus quod poterant sibi radere eam, etatis XXX annorum et ultra, qui dicebat se fuisse alias examinatum per dominum episcopum Ambianensem qui nunc est, et absolutum et reconciliatum per eum, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit ad eos, et primo ad primos IIIIor, ut sequitur, videlicet quod nunquam interfuisset recepcioni alicujus alterius fratris nisi unius, scilicet Philippi de Menin, recepti a fratre Johanne de Serneyo quondam apud Oysemont, et cujus mandato indicti [?] per alium scilicet fratrem Nicolaum de Cella, in cujus recepcione nulla inhonesta facta fuerunt vel injuncta, nec interfuerat capitulis eorum, unde nesciebat si vera erant contenta in articulis predictis, nec credebat, quia non viderat. Requisitus qualiter ipse fuerat receptus in ordine, ubi et quando, et si credebat quod alii reciperentur sicut ipse fuit receptus, respondit se credere quod alii reciperentur sicut ipse fuit receptus: ipse autem fuerat receptus in hunc modum per fratrem Garinum de Grandi Villarii quondam preceptorem, tunc ballive de Pontivo diocesis Ambianensis, in aula domus Templi vocata la Ronsiera ejusdem diocesis, ante missam, in die Brandonum proxima erunt X anni, vel circa, presentibus fratribus Egidio de Rontangis presbitero, Hugo de Gamaches, Roberto de Goyhi servientibus, adhuc viventibus, ut credit. Cum autem peciisset panem et aquam et societatem fratrum ordinis, habuit consilium idem receptor cum dictis astantibus, et ter dixit ei quod deliberaret bene, quia oporteret eum esse servum esclavum ordinis et dimittere propriam voluntatem et ire ultra mare, et multa consimilia; et cum respondiisset quod bene [p. 369] compleret omnia Domino concedente, fecerunt eum vovere et jurare castitatem, vivere sine proprio, et quod bene conservaret bona ordinis, et quod servaret secreta ordinis, et quod esset sclavus et servus ordinis, et quod iret ad quecumque loca citra mare et ultra mare ad que mitteretur per superiores suos; et dixit et protestatus fuit pluries quod volebat stare confessioni primo facte per eum coram dicto domino Ambianensi et ejus predecessore, et quod tunc confessus fuerat se abnegasse Deum in recepcione sua. Cum autem dictus testis multum esset perterritus et quasi pallidus, et dicti domini commissarii persuasissent quod attenderet ad veritatem dicendam et ad salvandam animam suam, non ad confessionem predictam, nisi esset vera, et asseruissent ei quod nullum periculum ei poterat inminere si diceret veritatem coram eis, quia ipsi nullo modo revelarent nec notarii astantes, dixit post aliquod intervallum, in perriculo anime sue et sub juramento prestito per eum, quod in ejus recepcione non abnegaverat Deum nec Jhesu nec Crucifixum, nec osculatus fuerat receptorem suum, nec alios astantes, nisi in ore, nec fuit requisitus; nec spuerat supra crucem, nec de dictis abnegacione, spuicione et osculo aliquo inhonesto fuerat requisitus, licet contrarium confessus fuerit coram inquisitoribus metu mortis, ut dixit, et quia frater Egidius de Rontangi supradictus dixit cum lacrimis eidem testi et pluribus aliis cum eodem existentibus in carcere de Monsterrolio diocesis Ambianensis, quod perderent corpora sua nisi juvarent ad destructionem ordinis, confitendo quod abnegassent Deum et quod spuissent super crucem; dixit insuper quod post dictam confessionem factam per eum coram dicto domino Ambianensi et coram inquisitoribus fuit confessus de dicta falsa confessione quam asserit se fecisse cuidam fratri Minori sibi deputato per dominum Robertum, nunc Ambianensem episcopum, cui episcopo idem testis voluerat confiteri; sed idem episcopus respondit quod non poterat audire eundem propter fratres alios occupatus, et dictus frater Minor absolvit eum, et injunxit eidem quod deinceps non faceret falsam confessionem in negocio predicto.

Item, de omnibus aliis et singulis articulis contra ordinem [p. 370] loquentibus, respondit se nichil scire, et asseruit quod bene credebat sacramentis altaris et credebat quod alii fratres bene crederent; dicebatur tamen eis quod statim pro professis habebantur, et quod eorum recepciones fiebant januis clausis, nec erant presentes nisi fratres ordinis, et in recepcione sua dixit ei receptor quod in signum castitatis debebat signi [cingi?] una cordula super pannos lineos cum quibus jacebant, et quod illa que fiebant in capitulis non audebant revelare secularibus, nec eciam illis fratribus qui non interfuerant capitulis; et si fecissent, fuissent puniti, et poterant confiteri quibus volebant; sed ter confitebantur in anno capellanis eorum; ellemosine autem fiebant ter in ebdomada generaliter in locis in quibus fuit commoratus, et credit quod illa que magnus Magister ordinasset ultra mare cum conventu suo, fuissent servata citra mare, et audiverat dici quod magnus Magister et alii magni ordinis fuerant confessi aliquos errores. Requisitus si sciebat aliquos errores fuisse in dicto ordine, respondit in perriculum et dampnacionem anime sue quod non, nec aliquid audiverat de predictis erroribus ante capcionem eorum.

Item, requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel comodo temporali habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda: cui fuit injunctum per dictos dominos commissarios, in virtute juramenti prestiti per eum, quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate. In qua quidem attestacione dixit se velle persistere, quidquid contingat, magis anime quam corpori in hoc volens prospicere, sicut dixit.

Acta fuerunt hec die et loco predictis, presentibus magistro Amisio et Floriamonte Dondedei et aliis notariis supra ultimo nominatis, hoc salvo quod dictus Bertrandus Humbaldi post recepcionem juramentorum a dictis testibus, non expectata dicti Johannis examinacione, recessit.

Post hec, die Lune sequenti que fuit XI dies dicti mensis [p. 371] Januarii, convenerunt predicti domini archiepiscopus et alii commissarii in prefato domo Fiscanensi, et fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum frater Petrus de Poignencort serviens, Noviomensis diocesis, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum, non defferens mantellum ordinis quem proprio motu suo dimiserat quia consumptus erat, et radi fecerat sibi barbam propria voluntate, et erat etatis XXXVI annorum vel circa, ut dixit, et fuerat alias examinatus Ambianis in facto Templariorum, per dominum episcopum Ambianensem, qui nunc est, et absolutus et reconciliatus per eum. Lectis autem et diligenter sibi expositis omnibus et singulis articulis, respondit ad eos, et primo ad primos quatuor, ut sequitur: scilicet se nescire si contenta in ipsis articulis essent vera vel non, quia non interfuerat recepcioni alicujus alterius fratris, nec capitulis eorum, nec bene sciebat quod crederet de predictis; ipse tamen receptus fuerat per fratrem Robertum de Belvaco, presbiterum quondam, preceptorem tunc de Pontivo, per duos annos vel circa ante capcionem eorum, in capella domus Templi de Mont Cucourt Noviomensis diocesis, circa ortum solis, presentibus fratribus Roberto de Sernoy, Radulpho de Grandi Villarii, Johannes de Ningrancuria servientibus, de quorum vita vel morte non habebat certitudinem, in hunc modum. Nam dictus receptor dixit ei ex quo volebat esse frater ordinis Templi, debebat recipere panem et aquam Templi et dicere quod volebat esse servus et sclavus ordinis; et cum hoc dixisset et peciisset ter, ultima vice dictus receptor dixit ei quod reciperet eum, et fecit eum jurare super quemdam librum quod obediret omnibus preceptis superiorum suorum et omnibus superioribus sui ordinis, et quod servaret castitatem et viveret sine proprio; postque precepit ei quod abnegaret Deum, et ipse testis fuit valde stupefactus, et dixit dicto receptori bis vel ter quomodo posset hoc facere, et dictus receptor respondit ei quod hoc oportebat eum facere, quia hoc erat de punctis ordinis, et tunc abnegavit, ore non corde, ut dixit; postmodum precepit ei quod spueret super quamdam crucem metallinam in qua [p. 372] erat ymago Crucifixi, ablatam a quodam ex dictis fratribus, nescit tamen a quo, et finxit se spuere super eam et non spuit, et dixit dictus receptor eidem testi quod hoc erat eciam de punctis ordinis, et ultra hoc erat alius punctus, scilicet si aliquis ex fratribus ordinis requirebat eum quod commisceretur cum eo, debebat hoc pati, nunquam tamen hoc fecit, ut dixit, nec fuit requisitus: interrogatus si predicta fuerunt facta ante tradicionem mantelli vel post, respondit quia post dictum juramentum tradidit sibi mantellum, et ipse receptor et alii fratres astantes fuerunt eum osculati in ore. Item, cum post deposicionem predictorum dictus testis multum fleret, de causa dicti fletus interrogatus, respondit quod pro eo quia multum erat tristis et dolens quia fecerat predicta, licet corde non fecerat. Item, dixit quod de predictis fuerat confessus, quasi post duos menses a recepcione sua, domino Johanni presbitero seculari qui morabatur in civitate Morinensi, cujus cognomen ignorat; et dictam confessionem fecit in domo Templi de Gomerimonte diocesis Morinensis, ante horam prandii, ut sibi videtur, in capella dicte domus, et absolvit eum imposita ei penitencia quod non portaret pannos lineos de toto uno anno et quod rediret ad bonam viam, et ipse testis respondit ei quod nunquam ex corde recesserat a bona via, licet predicta ore dixisset: de vita autem vel morte dicti presbiteri dixit se certitudinem non habere.

Item, requisitus super V et XXVIII sequentibus, de dogmatizacione, conculcacione crucis, cato, sacramentis, potestate Magistri et osculis, respondit se nichil scire ultra quam supra deposuit; sed ipse bene credebat sacramentis altaris, et credit quod alii fratres crederent. Ille tamen qui eum recepit, in quantum fecit predicta fieri, non erat bonus homo.

Item, ad XXXIII et V sequentes respondit se credere quod pro professis habebantur, et ita fuerat ei dictum in recepcione sua, sed non juraverat non exire, et fuerat receptus in ordine clamdestine, nullis presentibus, nisi fratribus ordinis, et credit quod recepciones aliorum [p. 373] fierent eciam clamdestine, sed nescit si propter hoc suspicio contra ordinem habebatur.

Item, XL et XXXII sequentes, de crimine sodomitico, ydolis, capitibus, cordulis, modo recepcionis et pena nolencium facere vel revellancium supradicta, respondit se nichil scire, nisi quod supra deposuit sibi dictum fuisse quod pateretur fratres sibi commisceri carnaliter, et quod pro penitencia cingebatur una cordula super pannos lineos cum quibus jacebat, et hoc fuerat sibi preceptum a dicto receptore. De modo recepcionis aliorum respondit se nichil scire ut supra deposuit, nec sciebat qualis pena fuisset inposita illis qui noluissent facere vel qui revellassent predicta: fuit tamen ei injunctum per sacramentum quod non revellaret modum recepcionis sue nec secreta alia.

Item, ad LXXIII et XXIII sequentes respondit quod non fuerat sibi inhibitum quod non confiteretur nisi fratribus ordinis, nec scit si aliis inhibebatur, et credit quod si aliqui erant qui scirent dictos errores esse in ordine, fuerunt negligentes quia non correxerunt nec denunciaverunt Ecclesie, nec scit aliquid de modo recepcionis aliorum nec de aliis contentis in articulis supradictis.

Item, ad XCVII et XXX sequentes respondit quod, ut sibi videbatur, elemosine et hospitalitas convenienter servabantur in locis ordinis in quibus ipse fuerat commoratus, videlicet in dicta domo in qua fuerat receptus et in domo de Bosco in Viromandia Noviomensis, et d'Eymont, et de Magna Sopana Ambianensis, et de Gormerimonte Morinensis diocesium, quarum domorum ipse testis ferebat claves, et fuerat ei inhibitum in recepcione sua, ut dixit, quod per nefas nichil acquireret ordini, capitulis autem non interfuerat, nec sciebat si clamdestine vel qualiter tenerentur; audiverat tamen dici quod clamdestine tenebantur et quandoque post Matutinas, nec audiverat dici quod magnus Magister vel alii layci possent absolvere a peccatis. Credit autem quod ordo servasset illud quod magnus Magister cum conventu suo ordinasset, nec scit quando dicti errores inceperunt; sed si qui sciebant, fuerunt negligentes in corrigendo et denunciando Ecclesie; nec scit [p. 374] propter feditates aliquem ordinem exivisse, nec scit scandalum contra ordinem esse exortum propter predicta. Alia de contentis in dictis articulis dixit se nescire, modum autem sue recepcionis credit manifestum fuisse.

Item, requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; cui fuit injunctum per dictos dominos commissarios, in virtute juramenti prestiti per eumdem, quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.

Eisdem die et loco fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum frater Petrus de Boucheures serviens Ambianensis diocesis, testis supra juratus, ut deponeret dictum suum, non defferens mantellum ordinis, quia consumptus erat, et socii sui suaserunt sibi quod dimitteret eum et raderet sibi barbam, et quia eciam non placebat sibi amplius ea portare, et erat etatis circiter triginta annorum, et fuerat inquisitum cum eo per dictum episcopum Ambianensem qui nunc est, et absolutus et reconciliatus per eum. Lectis autem et diligenter sibi expositis omnibus et singulis articulis, respondit ad eos, et primo ad primos quatuor, ut sequitur: scilicet se credere quod alii reciperentur in ordine communiter, sicut ipse fuit receptus; sed tamen nesciebat hoc, quia non interfuerat recepcioni alicujus alterius fratris nec capitulis eorum; ipse autem receptus fuerat per fratrem Robertum de Belvaco, presbiterum quondam, preceptorem tunc de Pontivo, in capella domus Templi de Loyson Ambianensis diocesis, die Dominica ante proximum festum Ascencionis Domini erunt VIII anni, circa horam prime, presentibus fratribus Gattero de Villa Sapiencie, Enrico de Bloffiers, Johanne d'Anserra, Guillelmo de Platea et Martino de Marsilia servientibus, quorum aliquos credit esse mortuos, sed dictos fratres Guillelmum de Platea et Martinum credit esse vivos, in hunc modum: nam, cum peciisset pro Deo sibi concedi panem et aquam et societatem proborum [p. 375] ordinis, et concessissent ei, dictus receptor fecit eum vovere et jurare super quemdam librum castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, servare et custodire secreta ordinis, et obedire omnibus preceptoribus qui ponerentur super eum; postmodum imposuit sibi mantellum, et ipse et dicti fratres astantes fuerunt eum osculati in ore; postmodum dictus receptor ostendit ei ymaginem Crucifixi depictam in dicto libro, et precepit ei quod abnegaret dictum Crucifixum, et ipse abnegavit ore non corde, ut dixit. Postea precepit ei quod spueret supra dictam ymaginem Crucifixi, et cum ipse testis stupefactus esset de predictis, dixit ei receptor quod oportebat eum predicta facere, quia erant de punctis ordinis, et tunc ipse testis spuit non supra dictam ymaginem, sed juxta eam; postea precepit ei dictus receptor quod oscularetur eum in umbilico et retro in spina dorsi, desuper braccale, in carne nuda, quia oportebat eum facere predicta secundum puncta ordinis, et tunc fuit osculatus eum in dictis locis super carnem nudam, ut dixit. Item, dixit ei quod secundum posse suum servaret elemosinas ordinis, et insuper, quod de punctis ordinis erat quod si aliquis ex fratribus ordinis vellet cum eo commisceri carnaliter et requireret eum, hoc pateretur; ipse tamen testis respondit quod hoc non faceret, et dixit quod nunquam fecerat nec fuerat requisitus.

Item, super contentis in V et XXVIII sequentibus, de dogmatizacione, conculcacione, cato, sacramentis, potestate Magistri et osculis, respondit se nichil scire ultra illa que supra deposuit: ipse tamen bene credebat ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii fratres ordinis crederent; sed non putat quod ille qui recepit eum esset bonus Christianus, nec audivit nec credit quod layci possent absolvere a peccatis.

Item, ad XXXIIII et XI sequentes respondit quod pro professis statim habebantur, sed non jurabant quod non exirent ordinem, sed clamdestine recipiebantur; nec scit si suspicio ex hoc contra ordinem habebatur nec si commiscebantur fratres carnaliter, sed de dicta commixcione fuit ei preceptum quod supra deposuit.

