# Le procès des Templiers, Tome I.

## Part 28

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/le-proces-des-templiers-tome-i-22919/index.md

Post hec, die Martis sequenti, que fuit XXII dicti mensis Decembris, convenerunt in dicta domo dicti domini commissarii, et fuit adductus ad presenciam eorumdem frater Odo de Dona Petra presbiter, Eduensis diocesis, testis suprajuratus, etatis quinquaginta septem annorum vel circa, ut dixit, non defferens mantellum ordinis, quia in concilio Senonensi dimisit ipsum una cum multis aliis et fuerat examinatus et reconciliatus et absolutus per eum. Lectis autem et diligenter sibi expositis omnibus et singulis articulis, respondit ad eos ut sequitur:

Et primo, ad IIII primos dixit se fuisse receptum in ordine Templi in capella domus Templi de Maynilio sancti Lupi Trecensis [p. 307] diocesis, die Dominica post octabas instantis festi Purificationis beate Marie, erant XX anni vel circa, per fratrem Anricum de Supino, preceptorem tunc baylive Templi de Coloribus, post missam, inter horam prime et tercie, presentibus fratribus Michaele presbitero, curato tunc ecclesie de Turniaco, Thoma de Veneysi, Johanne dicto le Ganheur, Johanne Bergerio, jam deffunctis, ut dixit, et Thomas de Funis, servientibus, de cujus Thoma vita vel morte dixit se nichil scire. In sua autem recepcione dixit fuisse servatum hunc modum. Nam tradito sibi per dictum receptorem mantello et birreto, fecit eum jurare super quodam missali, aperto in loco in quo erat canon misse, quod obediret preceptis superiorum suorum dicti ordinis, et vovit castitatem, obedienciam et vivere sine proprio. Post que precepit sibi idem receptor quod spueret super ymaginem Crucifixi que erat in dicto missali, et ipse testis spuit non super ipsam ymaginem Crucifixi nec super librum, sed prope ipsum. Adiciens se cum magna cordis amaritudine hoc fecisse, et quod tunc magis voluisset habuisse crura fracta quod facere predicta, et fuit per aliquod spacium, sicut dixit, reluctatus priusquam hoc faceret. Sed dictus preceptor dixit quod oportebat hoc facere eundem. Item precepit eidem dictus receptor, ut dixit, quod ipse abnegaret Crucifixum cujus imago erat in dicto libro. Et tunc ipse testis fuit stupefactus, dicens eis quod hoc facere malum esset, et eis subicientibus quod hoc oportebat eum facere vellet nollet, abnegavit, ut dixit, ore sed non corde. Item, dixit ei idem preceptor quod secundum observaciones ordinis eorum ipse testis debebat ipsum receptorem osculari retro in ano, sed quia ipse testis erat presbiter, remittebat sibi osculum supradictum. Item, dixit predictum receptorem precepisse eidem quod quando celebraret missam, obmitteret IIII verba canonis per que fit consecracio, sed non nominavit sibi dicta verba. Et ipse testis nichil respondit dicto receptori, quia non intendebat ei in hoc obedire, sicut dixit. Item, dixit quod post triduum dominus Johannes de Nantolio, tunc episcopus Trecensis, visitasset in dicta domo Templi de Maynilio sancti Lupi, idem testis post missam fuit confessus de predictis eidem episcopo in [p. 308] camera quadam dicte domus in qua erat idem episcopus, et ipse episcopus stupefactus de predictis et dicens: «Istud est male factum,» noluit illa die absolvere eum. Sed dixit ipsi testi quod die sequenti sequeretur eum apud Treccas, et fuit eum secutus in crastinum, et denuo fuit sibi confessus predicta in capella domus sue episcopalis, et tunc absolvit eum, inposita sibi penitencia quod per annum non portaret pannos lineos sexta feria, et quod jejunaret in pane et aqua per tredecim dies Veneris post Pascha tunc instans. Requisitus si aliqui viderunt quomodo fuit confessus episcopo supradicto, respondit quod sic familiares ipsius episcopi quorum non habebat noticiam, qui de mandato ejusdem episcopi retraxerunt se ne possent eos audire. Et ante dictam confessionem et absolucionem non celebravit, ut dixit, sed post frequenter, verba predicta canonis non obmitendo, ut dixit.

Item, dixit quod credebat alios in ordine communiter ita receptos fuisse sicut ipse fuerat receptus, quia non credit quod fecissent talem singularitatem in eo; non tamen est certus si ita servabatur in aliis, quia nunquam interfuit, sicut dixit, recepcioni alicujus alterius fratris dicti ordinis nec capitulis eorumdem, nec unicuique revellavit dictum modum recepcionis sue alicui ex fratribus dicti ordinis, nec ab eis peciit nec audivit, ut dixit, qualiter fuerunt recepti, nec fuit per aliquem de ordine petitum ab eo qualiter fuerat receptus in ordine, sicut dixit.

Item, ad V-VIII, de dogmatizacione, respondit quod nichil fuerat sibi dictum de contentis in ipsis articulis in recepcione sua, nec aliquid super hoc audivit nisi in quantum supra deposuit.

Item, ad VIIII-XIII, de spuicione super crucem, respondit ut supra de aliis contentis in ipsis articulis nichil sciens, sicut dixit, nec credit quod alii facerent aliud quam se supra fecisse deposuit.

Item, ad XIIII-XV, de cato, dixit se nec scire, nec audivisse, nec credere.

Item, ad XVI-XXIII respondit se nichil scire de intencione aliorum si credebant sacramentum altaris et alia ecclesiastica sacramenta; ipse tamen testis credebat in eis, verumptamen non existimabat quod [p. 309] receptor suus, qui preceperat ei quod obmitteret IIIIor verba canonis, crederet sacramentum altaris.

Item, ad XXIIII-VIIII respondit se nichil scire, et quod bene sciebat Magistrum et alios laycos non posse absolvere a peccatis.

Item, ad XXX-XXXIII, de osculis, respondit se nichil scire nisi quod supra deposuit, dicentes quod eciam in ore non fuerunt osculati eum nec ipse eos in recepcione sua.

Item, ad XXXIIII-XXXV respondit se credere quod statim pro professis haberentur, quia fuit sibi dictum in recepcione sua et quod non poterat ex tunc exire ordinem memoratum et quod non exirent preceperunt ei in virtute juramenti prestiti per eundem.

Item, ad XXXVI-XXXVIIII respondit quod januis clausis, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, fiebant recepciones, et presumit quod seculares habuerunt ex hoc suspicionem contra ordinem memoratum.

Item, ad XL-XLV, de crimine sodomitico, respondit se nichil scire nec audivisse nisi post capcionem eorum, nec credit contenta in ipsis articulis esse vera.

Item, ad XLVI et XI sequentes, de capitibus ydolorum et aliis, respondit se nichil scire nec audivisse nisi post capcionem eorum, nec credit contenta in ipsis articulis esse vera.

Item, ad LVIII-LXI respondit fuisse sibi preceptum in recepcione sua quod cingeret se super camisiam una cordula. Non tamen fuit sibi tradita, sed ipse procuravit eam habere et portavit eam longo tempore, et credit quod alii fratres ordinis eciam portarent; quod cum dictis cordulis tangerentur capita ydolorum nesciebat nec audiverat, sicut dixit.

Item, ad LXII-LXIIII respondit se credere quod communiter fiebant recepciones in toto ordine eo modo quo deposuit se fuisse receptum; aliter nesciebat, ut dixit.

Item, ad LXV-LXVII respondit se nescire si fuissent capti vel interfecti nolentes facere predicta; credit tamen quod si ipse non fecisset in recepcione sua illa que fuerunt sibi precepta, quod [p. 310] fecissent dampnum et villaniam ei, et idem credit de aliis.

Item, ad LXVIII-LXXII respondit se nichil scire nisi in quantum de se ipso deposuit, credens idem de aliis quod de se ipso; non tamen audivit quod aliquis revellaverit, nec quod ex hoc punitus fuerit.

Item, ad LXXIII respondit quod sibi non fuerat injunctum ne confiteretur nisi fratribus presbiteris dicti ordinis; audivit tamen dici in dicto ordine ab aliquibus dicti ordinis quod non debebant confiteri nisi fratribus presbyteris dicti ordinis absque licencia superiorum suorum, non tamen recordatur ubi, quando et a quibus audivit predicta.

Item, ad LXXIIII-LXXVI respondit quod male fecerant, quia errores non correxerant, et quod fuerant negligentes, si non dixerant superioribus suis, nec credit quod denunciassent.

Item, ad LXXVII-XVIIII sequentes, quod predicta fiebant ultra mare, etc., respondit se nichil scire nisi in quantum supra deposuit.

Item, ad XCVII respondit quod bone gentes recipiebantur bene ad hospitalitatem, sed ellemosine non fiebant ut consueverant, et audiverat dici quod in domo Templi de Salice supra Yonem Altisiodorensis diocesis consueverant fieri ellemosina ter in septimana, sed modo non fiebant nisi bis, et fuerat ordinatum hoc, ut dixit se audivisse, quia loco tercie dabatur omnibus transeuntibus helemosina.

Item, ad XCVIII et C respondit se nescire nec audivisse quod per nefas possent acquirere, nec quod hoc jurarent, nec quod non reputaretur peccatum propter hoc degerare.

Item, ad CI-VI, de clandestinacione, respondit se audivisse quod Parisius incipiebant tenere capitulum generale post mediam noctem, ipse autem non interfuerat capitulis, nec sciebat nisi in quantum supra deposuit de se ipso in cujus recepcione porte clause fuerunt.

Item, ad CVII-XI respondit se dixisse supra quod sciebat de contentis in ipsis articulis et aliud nesciebat, ut dixit, sed erat bene certus quod layci non poterant absolvere a peccatis.

Super CXII et XIII respondit se nescire certitudinaliter, credit tamen quod tenebantur observare illud quod magnus Magister [p. 311] ordinabat et mandabat servari.

Item, ad CXIIII-XVII respondit se nescire quando errores inceperunt; credit tamen quod ante recepcionem suam dicti errores inceperunt, et quod fuerunt negligentes, ut supra deposuit.

Item, ad CXVIII respondit se nescire quod propter feditates illas aliquis ordinem predictum exiverit. Sed propter alia aliqui exiverunt.

Item, ad CXVIIII respondit se credere quod grandia scandala sunt propter predicta exorta in cordibus fidelium.

Item, ad CXX et CXXIII respondit se credere quod inter fratres ordinis esset notus et manifestus predictus modus recepcionis eorum per eum confessatus, sed non inter extraneos.

Item, ad CXXIIII et ultimum respondit se audivisse dici quod magnus Magister et alii confessi fuerunt multos errores coram domino Papa, et credit quod confessi fuerunt errores illos quos hic confessus est.

Item, requisitus si testes supra proximo examinati cum quibus commorabatur in carcere revellarunt suas deposiciones, respondit quod non.

Item, requisitus si sic deposuit prece, precepto, amore, odio, timore, vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda. Cui fuit preceptum per dictos dominos commissarios quod hanc suam deposicionem non revellaret quousque attestaciones fuerint publicate. In virtute prestiti juramenti per eundem.

Item, eisdem die et loco fuit adductus ad presenciam dictorum dominorum commissariorum frater Garnerius de Venesi serviens diocesis Senonensis, testis suprajuratus, etatis L annorum, ut credit, vel circa, cum quo fuerat inquisitum, ut dixit, super facto Templariorum per dominum episcopum Aurelianensem, Senonis sede archiepiscopali tunc vacante, et fuerat absolutus et reconciliatus per eum; mantellum autem ordinis, quem non ferebat, dixit se dimisisse in concilio Senonensi, quia non placebat sibi ulterius portare ipsum. Lectis autem et expositis sibi [p. 312] omnibus et singulis articulis, respondit ad eos ut sequitur: et primo, ad IIII primos respondit se fuisse receptum in capella domus templi de Turniaco diocesis Senonensis, post missam ante horam prime, a fratre Anrico de Supino preceptore ballive Templi de Coloribus, presentibus fratribus Michaele de Bria presbitero, Thoma de Veneysiaco, Roberto de Chananes, Symone de Bella Villa in Campania et Guidone de Supino servientibus, de quorum vita vel morte dixit se nichil scire nisi de presbitero quem scit esse mortuum. Et fuit facta dicta sua recepcio Dominica post festum beati Martini nuper lapsum, fuerunt XV, vel XVI anni, vel circa; per hunc modum, nam existentibus predictis preceptore et fratribus in capella quasi in consilio venit extra dictam capellam ad ipsum testem supradictus frater Symon, ut sibi videtur, instruens eum ut peteret panem et aquam ordinis, quibus petitis et ipso teste intra capellam introducto, dixerunt ei quod multa oporteret eum sustinere et subici voluntati aliene et aliquando peditare quando alii equitarent, et ipso respondente quod paratus erat omnia sustinere, dictus preceptor tradidit ei mantellum dicti ordinis. Quo tradito fecit eum jurare super quoddam missale apertum, in quo erat ymago Crucifixi, quod esset obediens preceptis superiorum suorum dicti ordinis, et vovit castitatem, obedienciam et vivere sine proprio. Post que dictus receptor precepit eidem testi quod spueret supra dictam ymaginem Crucifixi existentem in libro, de quo idem testis multum, sicut dixit, doluit; spuit tamen juxta ipsam ymaginem et non supra, quia dixerat sibi quod istud erat de punctis ordinis. Postmodum idem preceptor precepit eidem, ut dixit, quod abnegaret Deum, et cum ipse testis de hoc dolens quasi reluctaretur, dixit ei dictus receptor: «Ne timeas, oportet te facere, quia hoc est preceptum ordinis.» Et tunc abnegavit ore, non tamen corde, ut dixit. Quibus peractis ad preceptum ipsius receptoris fuit eum osculatus in carne nuda dorsi sui inter zonam et bragale. Et discoperuit se dictus receptor quasi ex parte lateris clamide et corseto reversatis, et dixit idem receptor predictum osculum faciendum esse secundum statutum ordinis; alia inhonesta non fuerunt facta in sua recepcione [p. 313] quod recordetur. Requisitus si idem modus recepcionis, qui fuerat servatus in eo, servabatur communiter in toto ordine in recepcione aliorum fratrum, respondit se nescire pro certo, quia non interfuerat recepcioni aliorum fratrum dicti ordinis nec capitulis eorumdem; credebat tamen quod per eundem modum communiter alii reciperentur, et quod ipse non fuerit sic infelix quod talis recepcionis modus singularis incoatus fuerit in eodem.

Item, ad V-VIII, de dogmatizacione, respondit se nichil scire nec audivisse.

Item, ad VIIII et quatuor sequentes, de spuicione super crucem, respondit ut supra de se ipso, de aliis contentis in ipsis articulis nichil sciens. Item, dixit quod errores supra confessatos per eum fuerat circa V septimanas post recepcionem suam confessus in ecclesia fratrum Minorum de Trecis cuidam fratri Minorum qui vocabatur frater Johannes, cujus cognomen ignorat; fuerat tamen commoratus in Grecia, ut idem frater dixit eidem testi, et erat parve stature, nec loquebatur bene Galicum; qui frater, audita dicta confessione, fuit stupefactus, et arguit dictum testem de hiis que fecerat, et confortavit eum ad bene faciendum, et absolvit eum, imposita sibi penitencia quod faceret celebrari XIII missas de Sancto Spiritu ut illuminaret eum, et quod jejunaret per unum annum in sextis feriis, in pane et aqua si posset, et si non posset, quod daret unum denarium pro singulis sextis feriis quibus non jejunaret. De dicto autem fratre Minore non erat certus si vivit, vel non; viderat eum tamen fuerunt circiter quinque anni.

Item, ad XIIII-XV, de cato, respondit se nichil scire nec audivisse ante capcionem eorum.

Item, ad XVI et VII sequentes, de sacramento altaris, respondit se nichil scire; sed ipse credebat sacramento altaris et aliis ecclesiasticis sacramentis; non tamen credit quod ille qui recepit eum esset bonus Christianus, quia precipiebat ei quod faceret supradicta.

Item, ad XXIIII et V sequentes respondit se nichil scire, sed bene credebat quod magnus Magister et alii layci non poterant [p. 314] absolvere a peccatis.

Item, ad XXX et III sequentes, de osculis, respondit se nescire nisi quod supra deposuit.

Item, ad XXXIIII et V respondit se credere contenta in eis vera esse, quia juraverant non exire predictum ordinem, et fuerat ei dictum quod pro professo habebatur.

Item, ad XXXVI-VIIII respondit recepciones clamdestine januis clausis, exclusis omnibus, nisi fratribus ipsius ordinis, fieri, et quod ex hoc habebatur vehemens suspicio contra eundem ordinem, et ipse testis habebat eandem, ut dixit, postquam fuit receptus.

Item, ad XL et V sequentes, de crimine sodomitico, respondit se nichil scire nec audivisse.

Item, ad XLVI et XI sequentes, de capitibus ydolorum, respondit se nichil scire nec audivisse ante capcionem eorum.

Item, ad LVIII et III sequentes respondit preceptum fuisse eidem in sua recepcione quod jaceret cum pannis suis lineis, et quod cingeretur una cordula, que tamen non fuit ei tradita, sed habuit eam postmodum a quadam sorore sua, et eam portavit aliquantulum absque aliqua mala intencione. De aliis contentis in ipsis articulis dixit se nichil scire.

Item, ad LXII, III et IIII respondit se credere quod communiter servaretur in ordine modus recepcionis qui fuit servatus in eo.

Item, ad LXV, VI et VII respondit se nescire quod aliquis fuerit captus vel interfectus propter revellacionem predictorum.

Item, ad LXVIIII et quatuor sequentes respondit se credere quod per juramentum imponebatur eis ne inter se vel aliis revellarent modum sue recepcionis, quia ita fuerat impositum ipsi testi in sua recepcione, et credit quod si revellassent, fuissent incarcerati.

Acta fuerunt hec die et loco predictis, coram dictis dominis commissariis, hoc salvo quod dictus dominus Matheus, antequam dictus frater Garnerius deponeret super Vº articulo et aliis sequentibus, recessit propter indisposicionem sui corporis, presentibus dicto Magistro Amisio et me Floriamonte Dondedei et aliis notariis [p. 315] supra proximo nominatis.

Post hec, die Mercurii sequenti que fuit dies XXIII dicti mensis Decembris, rediit ad presenciam dictorum dominorum commissariorum, excepto domino archiepiscopo, in dicta domo prefatus testis ad perficiendum deposicionem suam; requisitus autem super LXXIIIº articulo, respondit sibi fuisse injunctum in recepcione sua quod non confiteretur nisi fratribus sacerdotibus dicti ordinis, quos dicebant habere potestatem absolvendi a domino Papa, credens quod idem injungeretur aliis, sicut dixit.

Item, contenta in LXXIIII, V et VI articulis, de negligencia corectionis, dixit esse vera.

Item, ad LXXVII et XVIII sequentes respondit quod non fuerat ultra mare, et ideo nesciebat quid fiebat ibi; credit tamen quod modus, per quem dixit se fuisse receptum, servaretur ubique in ordine in recepcione aliorum, et quod nolentes servare fuissent puniti; alia dixit se nescire de contentis in articulis memoratis.

Item, ad XCVII respondit quod quando primo intravit ordinem, fiebant ibi largiores elemosine quam ex tunc fuerint facte; boni tamen homines bene recipiebantur ad hospitalitatem ab eis.

Item, ad XCVIII et C respondit sibi fuisse preceptum in recepcione sua quod bene et districte custodiret bona ordinis, credens quod aliis injungeretur idem. Sed de aliis contentis in ipsis articulis aliud nesciebat, ut dixit.

Item, ad CI et V sequentes respondit se audivisse dici quod capitulia tenebantur interdum de nocte, firmatis portis et exclusis extraneis ab ordine; non tamen audivit quod ponerentur excubie; in recepcione autem sua porte fuerunt clause et exclusi extranei, sicut dixit.

Item, ad CVII et quatuor sequentes dixit se nichil scire nisi quod supra deposuit, sed non credit quod layci possint absolvere a peccatis.

Item, ad CXII et XIII respondit se audivisse dici et credere [p. 316] quod illud servabatur in ordine quod magnus Magister cum conventu statuebat.

Item, ad CXIIII et III sequentes respondit se nescire si ordo potuerit renovari ex quo errores inceperunt in eo, sed credit quod sic, et quod in corrigendo fuerint negligentes.

Item, ad CXVIII respondit se credere multos exivisse ordinem propter predictas feditates, et quod ipse eciam in crastinum sue recepcionis libenter exivisset, si ausus fuisset.

Item, ad CXVIIII respondit se credere scandalum fuisse exortum ut in articulo continetur.

Item, ad CXX et III sequentes respondit se credere quod modus recepcionis et alia de quibus supra deposuit essent publica et notoria inter fratres dicti ordinis, non inter extraneos.

Item, ad CXXIIII et omnes sequentes respondit se credere et audivisse dici quod magnus Magister et alii confessi fuerant errores de quibus ipse testis supra deposuit.

Item, requisitus si prece, precepto, timore, amore, odio vel comodo temporali habito vel habendo sic deposuerat, respondit quod non, sed pro veritate dicenda. Cui preceperunt dicti domini commissarii, in virtute juramenti prestiti per eundem, quod non revellaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.

Post hec, eisdem die et loco, fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum frater Aimericus de Buris presbiter Lingonensis diocesis, testis supra juratus, etatis sexaginta annorum, vel circa, ut dicebat, non deferens mantellum ordinis, quia abjecerat eum, sicut dixit, in concilio Senonensi, et fuerat, sicut dixit, examinatus in facto Templariorum Senonis per dominum archiepiscopum Senonensem premortuum, et postmodum in eodem loco absolutus et reconciliatus per dominum episcopum Aurelianensem, et denuo in Quadragesima proximo preterita examinatus per dominum archiepiscopum Senonensem qui nunc est. Lectis autem et diligenter sibi expositis omnibus et singulis [p. 317] articulis, respondit ad eos singulariter interrogatus ut sequitur:

Et primo, ad IIII primos dixit quod nesciebat si erant vera contenta in ipsis articulis, quia nusquam interfuerat capitulis nec recepcioni alicujus alterius fratris; dixit tamen quod ipse fuerat receptus in dicto ordine per unum annum et viginti dies ante capcionem eorum circa festum beati Nicolai hiemalis, apud Castellionem super Seccanam Lingonensis diocesis, per fratrem Robertum Lescolhe tunc preceptorem dicti loci, presentibus fratre Petro de Loernia presbitero, morante tunc apud Espalhi, et cum ipse peciisset a dicto preceptore panem et aquam ordinis, idem preceptor fecit eum vovere castitatem et vivere sine proprio et obedienciam, et predicta juravit supra quendam librum. Precepit insuper sibi quod non intraret domum in qua mulier jaceret de puerperio, et quod non esset compater, et quod non biberet in taberna cum secularibus. Item, dixit quod predictus receptor precepit ei quod abnegaret Dominum, et abnegavit; postmodum precepit ei quod spueret super ymaginem Crucifixi que erat in dicto libro, et ipse spuit non supra sed juxta, et predicta fecit, sicut dixit, ore non corde, et stupefactus propter illa que precipiebantur ei; et insuper fuit osculatus dictum receptorem primo in ore et postea super camisiam supra bracale, sed dictus receptor precepit ei quod oscularetur eum magis infra, et predicta dicebat esse dictus receptor de statutis ordinis, et ipse testis tunc ita credidit, sicut dixit. Precepit insuper ei, sicut dixit, quod si fratres milites vel servientes dicti ordinis, vel alii armigeri qui non erant de ordine, quando fiebant transitus ultramarini, vellent jacere cum eo, quod reciperet eos in lecto suo. Ipse tamen testis non intelligebat in hoc aliquod malum, sed quod hoc fieret propter penuriam lectorum. Adiciens quemdam militem ordinis transfretare volentem, cujus nomen ingnorat, bene et honeste quadam nocte jacuisse cum eo, et dixit ei dictus receptor quod hoc eciam erat de punctis ordinis.

Item, super contentis in V, VI, VII et VIII articulis, de dogmatizacione, etc., respondit se nichil scire nisi quod supra dixit.

Item, super VIIII et quatuor sequentibus respondit se nichil [p. 318] scire nisi quantum de spuicione crucis supra deposuit.

Item, super XIIII et XV, de cato, respondit se nichil scire.

Item, ad XVI et XVII sequentes, de sacramento altaris, respondit se nichil scire, sed ipse credebat in sacramentis, et credit quod alii multi crederent, quia communicabant bis in anno; non tamen vidit communicare illum qui receperat eum, nec credit quod esset bonus catholicus, nec fuit ei preceptum quod obmitteret verba canonis, ut dixit.

Item, ad XXIIII et V sequentes respondit se nichil audivisse de contentis in eis, et bene sciebat quod layci non poterant absolvere a peccatis.

Item, ad XXX et III sequentes, de osculis, respondit se credere quod osculabantur se in ore et retro, sicut ipse osculatus fuerat receptorem suum.

