Le procès des Templiers, Tome I.
Part 27
Item, ad LXII-VII respondit ut supra de modo recepcionis et de [p. 295] minis.
Item, ad LXVIII-LXXII respondit quod ex sacramento tenebantur, ut supra deposuit, non revellare secreta ordinis, et si revellassent, credit quod fuissent incarcerati, quia si eciam revellassent honesta que fiebant in capitulis, fuissent incarcerati.
Item, ad LXIII respondit, ut supra, verum esse.
Et ad LXXIIII-VI respondit contenta in eis esse vera.
Item, ad LXXVII et sequentes usque ad articulum, item quod ellemosine, respondit, se credere quod ordo ab inicio fuit bonus, credit tamen contenta in ipsis articulis esse vera, quia Magister magnus et alii, ut supra deposuit, confessi fuerunt, et quod dicti errores per malos magistros fuerunt in dicto ordine introducti; alia super ipsis articulis dixit se nescire.
Item, ad XCVII, de ellemosinis, respondit quod ipse faciebat eas fieri convenienter in locis in quibus erat, credit tamen quod aliqui vel propter avariciam vel propter negligenciam non facerent ut debebant, et ille qui eum recepit, precepit ei quodam tempore caristie quod diminueret ellemosinam, ipse tamen non obedivit ei, ut dixit.
Item, ad XCVIII-C respondit se nichil scire, nec audivisse dici.
Item, ad CI-VI, de clamdestina recepcione, respondit ut supra, alia dixit se nescire nisi quod predicta fiebant januis clausis, et deputabatur unus serviens qui previderet ne aliqui possent eos videre vel audire.
Item, ad CVII-XI respondit se nichil scire nisi quod supra deposuit.
Item, ad CXII-XIII respondit se credere vera esse contenta in eis.
Item, ad CXIIII-XVII respondit ut supra, alia dixit se nescire.
Item, ad CXVIII respondit se nescire quod aliquis exiverit dictum ordinem propter feditates predictas.
Item, ad CXVIIII respondit se credere contenta in eo esse vera.
Item, ad CXX-XXIII respondit se credere quod illa que confessus est supra essent nota inter fratres dicti ordinis, de extra nichil scit, ut dixit.
Item, ad CXXIIII-VII respondit, ut supra, se credere vera esse [p. 296] quod confessi fuerunt.
Item, requisitus si sic deposuit prece, precio, amore, timore, odio vel comodo temporali, quod ipse vel alius pro eo habuerit vel habere speret, respondit quod non, sed pro veritate dumtaxat, et est sciendum quod predictus testis est litteratus, et intelligebat et loquebatur Latinum, et fuit sibi preceptum per dictos dominos commissarios in virtute prestiti juramenti per eum ne revelaret dictam deposicionem suam quousque attestaciones fuerint publicate.
Acta fuerunt hec die et loco predictis, presentibus magistro Amisio et me Floriamonte Dondedei, Bernardo Filiholi, Bernardo Humbaldi, Guillelmo Radulphi et Hugone Nicolai notariis hujus processus.
Post hec, die Sabati sequenti que fuit XVIIII mensis Decembris, convenerunt in dicta domo abbatis de Fiscano dicti domini commissarii, et fuit adductus ad presenciam eorumdem frater Galterus de Buris presbiter, Lingonensis diocesis, etatis, ut dicebat, XL annorum vel circa, qui dicebat se fuisse in dicto ordine Templariorum per VIII annos ante capcionem eorum, et examinatum fuisse in facto Templariorum per ballivum Senonensem et postmodum per dominum archiepiscopum Senonensem qui tunc vivebat, et reconciliatum fuisse Senonis per dominum episcopum Aurelianensem, vacante tunc sede Senonensi, et in concilio Senonensi mantellum ordinis postmodum dimisisse. Lectis autem et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis supradictis, respondit ad eos ut sequitur:
Et primo, ad primos quatuor articulos, de abnegacione, dixit se nescire quid servabatur in toto ordine de contentis in ipsis articulis, sed credebat super hoc servari quod servatum fuerat in recepcione sua facta in capella domus Templi de Buris Lingonensis diocesis, per fratrem P. de Scivreyo preceptorem tunc dicte domus, presentibus XIII vel XIIII fratribus dicti ordinis, quos omnes credebat esse mortuos, et de majori parte eorum dixit se esse certum, videlicet fratribus Johanne de Buris presbitero, Martino de Niciaco, Stephano de Volenis, Guido de [p. 297] Niciaco, Roberto de Vianesio preceptore tunc de Spayaco, Johanne Grilhot et Radulpho Gandicho servientibus, quos omnes dixit obiisse post capcionem eorum Senonis, et fratribus Martino oriundo de terra de Auxeyo, Naucherio de Leyma et quibusdam aliis de quorum nominibus et eorum morte vel vita non est certus, ut dixit. In dicta autem sua recepcione, dixit servatum fuisse hunc modum, videlicet quia ipse testis primo peciit se admitti ad elemosinam dicti ordinis, et fuit sibi dictum per dictum fratrem P., qui eum recepit, quod diligenter adverteret quid petebat, quia nesciebat quales erant intus, et quia voluntatem suam haberet voluntati aliene submittere, si intraret. Instante vero dicto teste pro dicta recepcione, cum dictus receptor et alii fratres astantes ad invicem et ad partem collocuti fuissent, misserunt ad eum dictos fratres Johannem de Buris presbiterum, et Guidonem de Niciaco, qui eadem dixerunt sibi que dixerat preceptor predictus, et ipso teste respondente quod eos credebat esse tales interius quales apparebant exterius, et quod paratus erat subici oneribus ordinis et facere quod alii faciebant, convenerunt omnes, et dictus receptor tradidit sibi mantellum. Quo tradito, juravit idem testis super missale, posita manu in loco ubi erat canon misse, mandante dicto receptore, quod esset obediens preceptis superiorum suorum ordinis, sed nichil aliud juravit, ut dixit. Post dictum autem juramentum, dixit predictus preceptor eidem testi quod secundum puncta ordinis eorum debebat abnegare Christum. De quo idem testis fuit valde stupefactus, ut dixit, sed mandante eodem receptore, abnegavit ore tantum, non corde, ut dixit. Quo facto, idem receptor dixit quod adhuc eciam secundum puncta ordinis debebat spuere super crucem, et ablata per dictum presbiterum de altari quadam magna cruce metallina in qua erat sculpta ymago Crucifixi, et tradita dicto receptori, dictus testis, mandante dicto receptore quod spueret super eam, spuit non super sed prope eam, quam idem preceptor tenebat inter duas manus suas super terram. Post predicta vero, dixit supradictus frater Martinus dicto receptori quod adhuc obmittebat unum de [p. 298] punctis ordinis, videlicet de osculo posteriori, et tunc dictus receptor surgens et levare incipiens pannos suos retro dixit eidem testi quod surgeret et oscularetur eum retro in ano, et cum idem testis surrexisset obedire volens propter juramentum prestitum per eundem, dictus receptor dixit ei quod remittebat sibi dictum osculum quia erat sacerdos. Requisitus si sciebat ex qua causa fiebant supradicta nefanda, dixit quod non, et quod preceptum fuit ei per dictum receptorem quod non revellaret predicta, quia si faceret, in districto carcere poneretur. Nichilominus tamen idem testis, ut dixit, fuit confessus predicta infra octo dies a tempore recepcionis sue domino Johanni tunc episcopo Lingonensi, et absolvit eum, injuncta sibi penitencia quod per septem annos jejunaret sextas ferias in pane et aqua. Fuit tamen dictus episcopus multum stupefactus audita dicta confessione, ut dixit, eum multum reprehendens quia fecerat suprapredicta, et stetit dictus episcopus per magnam pausam antequam absolveret eum et imponeret sibi penitenciam predictam. Requisitus in quo loco dictus episcopus audiverat ejus confessionem et quibus presentibus, respondit quod in capella episcopalis domus vocate de Burgo fuit confessus eidem episcopo, videntibus Hugueto de Bures fratre ejusdem testis, nunc defuncto, camerlingo tunc dicti episcopi, qui ipsum introduxit in capella predicta. Requisitus de hora recepcionis sue, respondit se fuisse receptum parum ante horam prime; adiciens requisitus se nunquam interfuisse recepcioni alicujus alterius fratris dicti ordinis, nec capitulis eorumdem.
Item, ad V-VIII articulos, de dogmatizacione, etc., respondit se nichil scire, nec alias audivisse, nec sibi dictum fuisse.
Item, ad VIIII-XIII articulos respondit de spuicione super crucem sicut supra dixit; de aliis autem contentis in ipsis articulis dixit se nichil scire.
Item, ad XIIII et XV articulos, de cato, dixit se nichil scire.
Item, ad XVI-XXIII articulos respondit se nescire si credebant sacramentum altaris, dixit tamen prefatum preceptorem suum precepisse eidem in recepcione sua, presentibus supradictis fratribus qui [p. 299] astabant, quod quando missa celebraret, obmitteret quatuor verba secreta canonis, sed non specificavit verba illa, quia laycus erat. Sed supradictus frater Johannes presbiter dixit sibi quod ista verba debebat obmittere: _hoc est enim corpus meum_. Ipse tamen testis non celebravit, ut dixit, quousque fuit confessus dicto episcopo, sed post dictam confessionem celebravit pluries et dicta verba non obmisit, ut dixit, nec sciebat quod alii presbiteri dicti ordinis obmitterent dicta verba.
Item, ad XXIIII-XXVIIII articulos respondit se nichil scire, asserens Magistrum et alios laycos non habere potestatem absolvendi a peccatis.
Item, ad XXX-XXXIII articulos respondit se nichil scire nisi quod supra deposuit de osculo precepto eidem.
Item, ad XXXIIII et XXXV respondit sibi dictum fuisse in recepcione sua per dictum receptorem quod pro professo habebatur, et quod incarceraretur si extunc exiret, non tamen juravit hoc, nec scit quod in aliis servaretur.
Item, ad XXXVI-XXXVIIII articulos respondit se credere vera esse contenta in ipsis articulis, quia in recepcione sua non fuerunt nisi fratres ipsius ordinis, et porte fuerunt clause, et quia quidam presbiter, curatus, ut credebat, ecclesie de Noylh Lingonensis diocesis, qui, ut sibi videtur, vocabatur Hugo Jurade, inproperavit ipsi testi post recepcionem suam, dum biberet ipse testis in domo ejusdem presbiteri, quod mala suspicio erat contra ordinem, quia faciebant clamdestinas recepciones et capitula eorum. Nulli tamen alii aderant, ut dicit, quando inproperavit sibi predicta.
Item, ad XL-XLV, de crimine sodomitico, respondit se nichil scire, nec audivisse dici aliquid.
Item, ad XLVI-LVII, de ydolis, respondit se nunquam aliquid audivisse dici quousque fuit captus, et se nichil scire de predictis.
Item, ad LVIII-LXI, de cordulis, etc., respondit se nichil aliud scire nisi quod ei fuit dictum in recepcione sua quod debebat cingi quadam cordula supra camisiam suam, non tamen fuit sibi tunc nec alias [p. 300] tradita dicta cordula, sed habuit eam a quadam sorore sua, ut dixit, et eam portavit per triduum tantum, ut dixit.
Item, ad LXII-IIII respondit se nescire qualiter alii fratres in dicto ordine recipiebantur, sed credit quod reciperentur sicut ipse fuit receptus.
Item, ad LXV-VII respondit se nichil scire, credit tamen quod si ipse non fecisset illa que fuerunt injuncta sibi in recepcione sua, quod fuisset incarceratus, et quod idem fuisset factum de aliis.
Item, ad LXVIII-LXXII articulos respondit per sacramentum fuisse sibi impositum quod non revellaret modum recepcionis sue. Et fuit sibi comminatum quod incarceraretur, si revellaret vel si loqueretur super hoc aliis, et idem credit quod servaretur in aliis fratribus ordinis memorati.
Item, ad LXXIII articulum respondit se credere quod non auderent confiteri nisi fratribus presbiteris ejusdem ordinis, non tamen fuit inhibitum, ut dixit.
Item, ad LXXIIII-VI respondit se credere contenta in ipsis articulis vera esse.
Item, ad LXXVII et alios sequentes usque ad XCVII, item quod elemosine, etc., respondit se nescire nisi quod supra deposuit de se ipso.
Item, ad XCVII respondit quod ellemosine non fiebant in domibus de Buris et de Fontanetis Lingonensis diocesis, in quibus fuit moratus, non sufficienter; advenientes tamen bene accipiebantur ibidem secundum quod ministrabatur eis subtrahebatur fratribus in locis commorantibus memoratis.
Item, ad XCVIII-C respondit se nichil scire nisi quod ei fuit preceptum quod servaret jura ordinis.
Item, ad CI-VI articulos, de clamdestinacione, respondit se audivisse dici quod clam de nocte, clausis januis et custode in ultima parte posito, exclusis omnibus qui non erant de ordine, dicta capitula tenebantur Parisius.
Item, ad CVII-CXI respondit se nichil scire, nec audivisse dici, nec credere contenta in ipsis articulis esse vera.
Item, ad CXII et CXIII respondit se audivisse dici contenta in [p. 301] ipsis articulis esse vera.
Item, ad CXIIII-CXVII respondit se nescire nisi a tempore quo fuit in ordine, credit tamen quod antea dicti errores vigebant in ipso ordine, sed nescit a quo tempore fuerunt introducti. De negligencia autem dixit prout supra deposuit.
Item, ad CXVIII respondit se nescire quod aliqui propter predictas feditates exiverunt ordinem memoratum.
Item, ad CXVIIII respondit se credere contenta in eo.
Item, ad CXX-XXIII respondit se credere quod illa de quibus supra deposuit essent nota inter fratres dicti ordinis, et quod esset de predictis communis opinio inter eos. De extraneis ab ordine nichil scit, sicut dixit.
Item, ad CXXIIII-VII respondit se nichil scire.
Item, requisitus si sic deposuit prece, etc., ut supra.
Post hec, die Lune ante festum Natale Domini, que fuit XXI dies mensis Decembris, convenerunt in dicta domo dicti domini commissarii, excepto domino archiepiscopo, et fuit adductus ad presenciam eorumdem frater Stephanus de Divione presbiter, Lingonensis diocesis, preceptor de Divione, testis supra juratus, etatis, ut dixit, septuaginta duorum annorum vel circa, non defferens mantellum ordinis, quia, sicut dixit, gentes ducis Burgundie abstullerunt ei per XV dies post capcionem ejusdem. Lectis autem et diligenter sibi expositis omnibus et singulis articulis, respondit ad eos ut sequitur.
Et primo, ad IIIIor primos articulos dixit se nescire quod servabatur in ordine, verumptamen in recepcione sua facta per fratrem Petrum de Sivreyo preceptorem de Buris, Lingonensis diocesis, in capella domus Templi de Taverniaco dicte diocesis Lingonensis, in festo Ascensionis Domini proximo preterito, fuerunt decem et octo anni elapsi vel circa, petitis pane et aqua et vestitu ordinis per dictum testem a prefato preceptore, et responso per ipsum preceptorem quod adverteret quid petebat, quia consuerat in seculo bene et laute comedere et [p. 302] dormire et vestire, et in ordine oporteret eum sustinere multa; et ipse testis respondisset se paratum omnia sustinere, dictus receptor fecit eum jurare super quemdam missale per ipsum testem tactum quod obediret omnibus et singulis preceptis suis et aliis superiorum dicti ordinis, et quod non exiret dictam religionem pro aliqua alia religione; postque, allata quadam cruce enea in qua erat ymago Crucifixi sculpta, nescit per quem ex dictis fratribus, et posita ipsa cruce super terra in hora mantelli dicti preceptoris, item preceptor precepit eidem testi in virtute juramenti prestiti per eundem quod spueret super dictam crucem, de quo idem testis multum turbatus extitit, sicut dixit, sed finaliter metu ipsius preceptoris et aliorum, cum cordis dolore, ut dixit, spuit non super ipsam crucem sed juxta eam. Quo facto, idem preceptor dixit et precepit eidem testi quod abnegaret Deum, quo respondente: «Sancta Maria, quomodo hoc facerem,» preceptor respondit ei quod oportebat eum abnegare, quia juraverat obedire preceptis suis, et testis abnegavit ore, sicut dixit, et non corde; et hoc fecit cum magno dolore, et voluisset, sicut dixit, tunc fuisse extra in libertate sua cum uno solo brachio, quia faciebat contra conscienciam suam.
Item, dixit quod, predictis peractis, dictus preceptor dixit ei quod secundum observancias ordinis eorum recepti debebant osculari in ano receptores, quia tamen idem testis erat presbiter, parcebat ei et remittebat sibi dictum osculum. Non recordatur quod alia tunc sibi fuerint dicta, nisi quod viveret in castitate et sub obediencia, et absque proprio nisi ipsum proprium voluntate superiorum suorum haberet. Requisitus de hora recepcionis sue et de presentibus, respondit se fuisse receptum post missam, inter horam prime et tercie, presentibus fratribus Diderio de Buris, Guillelmo de Belna, Benigno de Divione, Martino de Niciaco, Stephano de Volenis et Johanne de Divione servientibus dicti ordinis, jam defunctis. De plurium aliorum qui adfuerunt nominibus dixit se non recordari. Requisitus si unquam interfuerat recepcioni alicujus alterius fratris dicti ordinis, respondit non, nec capitulis in quibus fierent recepciones. Requisitus si fuerat alias examinatus in facto Templariorum, respondit [p. 303] quod sic per dominum archiepiscopum Senonensem qui nunc est, et fuerat reconciliatus et absolutus per eum. Et dixit se credere, licet hoc nesciret certitudinaliter, ut dixit, quod communiter fratres ipsius ordinis reciperentur per eundem modum per quem ipse fuit receptus.
Item, ad V-XV articulos respondit nichil scire, vel ut supra.
Item, ad XVI-XXIII respondit quod in recepcione sua fuit sibi dictum per predictum receptorem quod, quando celebraret missam, obmitteret IIIIor verba canonis; et frater Guillelmus de Belna predictus, qui sciebat aliquantulum de litteris, dixit ipsi testi quod ista erant illa verba que debebat obmittere, videlicet que incipiunt _hoc est_, et ipse testis respondit quod ea obmitteret, verumptamen nunquam obmisit ea celebrando, ut dixit. De aliis autem contentis in ipsis articulis, dixit se nichil scire, adiciens quod ipse bene credebat sacramentum altaris et omnia alia ecclesiastica sacramenta. Requisitus si fuerat locutus cum fratre Galtero de Buris presbitero, teste proximo precedenti, cum cujus deposicione videbatur concordari, respondit quod sic tenebantur in eadem domo, verumptamen nichil dixerat ei de deposicione sua, quia in virtute juramenti prestiti per eum fuerat inhibitum ipsi fratri Galtero ne revellaret eam, ut sibi dixit. Requisitus si fuerat ante capcionem suam confessus de predictis, respondit quod sic in crastinum recepcionis sue in ecclesia fratrum Minorum de Divione, distante per duas leuchas a loco in quo fuerat receptus, cuidam fratri Minori habens potestatem episcopi Lingonensis, confessoris ducisse Burgundie, qui vocabatur, ut videtur ipsi testi, frater Nicolaus, et dictus frater absolvit eum, posita penitencia quod per annum portaret super carnem nudam unam cordam cum quinque nodis qua cingeretur, et quod diceret qualibet die ter psalmum Miserere mei, et quod in qualibet sexta feria Quadragessime tunc sequentis legeret ex integro unum psalterium. De presentibus in loco in quo fuit confessus, dixit se non recordari nec scire si dictus frater adhuc vivebat. Erat tamen vivus quando ipse testis fuit captus.
Item, ad XXIIII-VIII respondit se non credere quod aliqui layci [p. 304] possent absolvere a peccatis, verumptamen dixit se audivisse apud Divionem in domo Templi ter vel quater a quibusdam ex fratribus dicti ordinis, de quorum nominibus dixit se non recordari, quod magnus Magister eorum poterat absolvere a peccatis.
Item, ad XXX-XXXIII, de osculis, respondit se nichil scire nisi quod supra deposuit.
Item, ad XXXIIII-V respondit se credere vera esse contenta in ipsis articulis, quia ipse juraverat non exire dictum ordinem, et fuerat sibi dictum in recepcione sua quod pro professo habebatur.
Item, ad XXXVI-XXXVIIII respondit se credere contenta in eis vera esse, scilicet quod clandestine fierent recepciones, quia ita factum fuerat quando ipse fuit receptus, credens quod ex hoc suspicio contra dictum ordinem haberetur.
Item, ad XL-XLV, de crimine sodomitico, respondit se nichil scire, et quod non credebat contenta in ipsis articulis esse vera.
Item, ad XLVI-LVII, de ydolis, dixit se nichil scire nec ante capcionem eorum audivisse, et quod non credebat contenta in ipsis articulis esse vera.
Item, ad LVIII-LXI respondit quod in recepcione sua fuit sibi preceptum quod super camisiam suam cingeret unam zonam de filo, et eam portavit per annum, ut dixit, credens quod idem facerent alii, ut dixit; nunquam tamen, ut dixit, de ydolorum capita dictis cordulis cingeretur [sic], nec scit aliquid aliud de predictis.
Item, ad LXII-IIII, de modo recepcionis, respondit se nescire nisi quod supra deposuit.
Item, ad LXV-VII respondit se nescire si fuissent interfecti vel carceri mancipati nolentes predicta facere, nec audivit, ut dixit, quod aliquis propter premissa fuerit captus vel interfectus.
Item, ad LXVIII-LXXII respondit se jurasse quod non revellaret secreta ordinis et capitulorum nec modum recepcionis sue, et credit quod idem facerent alii, dicens se audivisse quod si aliqui revellassent, fuissent incarcerati.
Item, ad LXXIII respondit se nichil scire, et quod non fuerat [p. 305] sibi injunctum quod non confiteretur nisi sacerdotibus dicti ordinis, audivit tamen dici quod injungebatur fratribus laycis ipsius ordinis quod non confiterentur nisi presbyteris ejusdem ordinis sine licencia superiorum suorum, et hoc ferebatur communiter et publice in ipso ordine, nescit tamen ubi nec a quibus audivit.
Item, ad LXXIIII-VI respondit se credere vera esse quod negligentes fuerunt, ut in articulis continetur.
Item, ad LXXVII et alios sequentes usque ad XCVII respondit se nescire si ultra mare et in aliis locis dicti ordinis servabantur contenta in ipsis articulis et si erant vera, credit tamen quod servaretur in aliorum recepcionibus quod fuit servatum in sua.
Item, ad XCVII respondit quod in locis in quibus ipse fuerat in ordine, elemosine restringebantur, quia consueverant fieri ter in ebdomada, et modo non fiebant nisi semel, pauperes autem non recipiebantur ad hospitalitatem et ad jacendum, sed divites, et hoc ipse testis dixit se servasse quando erat preceptor de Divione.
Item, ad XCVIII-C respondit quod precipiebatur sub debito juramenti quod conservarent jura et bona ordinis; de aliis contentis in ipsis articulis dixit se nichil scire.
Item, ad CI-VI respondit quod capitula tenebantur januis clausis, nec intrabant nisi fratres dicti ordinis, et audivit dici quod capitula que tenebantur Parisius quandoque incipiebant in media nocte, alia super hiis dixit se nescire.
Item, ad CVII-XI respondit se nescire quod Magister et alii layci possent absolvere a peccatis, nec credit contenta in ipsis articulis esse vera nisi in quantum supra deposuit.
Item, ad CXII-XII respondit verum esse quod quidquid magnus Magister et conventus ordinabat servabatur in toto ordine, et dicebatur inter eos quando aliqua precepta veniebant quod Magister et conventus mitebat ea et oportebat servari.
Item, ad CXIIII-XVII respondit se nescire quando dicti errores inceperunt, sed credit quod diu duraverunt, et quod negligentes [p. 306] fuerunt in corigendo.
Item, ad CXVIII respondit se nescire quod propter feditates predictas exiverunt aliqui ordinem, sed propter alias causas multi.
Item, ad CXVIIII respondit quod post capcionem eorum grandia scandala sunt exorta contra ordinem, sed ante capcionem eorum nichil audivit de scandalis predictis.
Item, ad CXX-XXIII respondit se credere quod illa que supra confessus est esse vera, essent publica et notoria inter fratres ordinis, et quod communis opinio esset inter eos sed non inter seculares.
Item, ad CXXIIII et ultimum respondit se audivisse dici quod magnus Magister et multi alii fuerunt confessi multos errores.
Item, requisitus si prece, precepto, amore, odio, timore, temporali comodo habito vel habendo, sic deposuerat, respondit quod non, sed pro veritate dicenda. Cui fuit preceptum per dictes dominos commissarios quod non revellaret dictam suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.
Acta fuerunt hec predictis die et loco, presentibus magistro Amisio et me Floriamonte Dondedei et aliis notariis supra proximo scriptis.