Le procès des Templiers, Tome I.
Part 25
Item, ad XXXVI-VIIII respondit quod in recepcione sua non adfuerunt nisi fratres ordinis, nec fuerunt porte capelle in qua recipiebatur clause, ut sibi videtur, et aliqui volebant respicere, et fuit eis preceptum ut retraherent se, et erant seculares. [Requisitus] quid servaretur in aliis, et si esset propter hoc vehemens suspicio contra ordinem, dixit se nescire.
Item, ad XL-V, de commixione carnali, etc., respondit se nichil scire nec audivisse, et quod non credit contenta in ipsis articulis esse vera.
Item, ad XLVI-LVII, de capitibus ydolorum, respondit se nichil scire nec audivisse, et quod non credit contenta in ipsis articulis esse vera.
Item, ad LVIII-LXI, de cordulis, respondit quod fratres ordinis portabant cordulas supra camisiam, nescit ex qua causa; ipse tamen non portavit, ut dixit, nec unquam scivit nec audivit quod dicte cordule tangerent capita ydolorum.
Item, ad LXII, III et IV respondit se nichil scire nisi de modo recepcionis sue; credit tamen quod alii reciperentur sicut ipse fuit receptus.
Item, ad LXV, VI et VII respondit quod, nisi ipse fecisset illa que precepta fuerunt sibi de abnegacione et spuicione, credit quod fuisset incarceratus vel alias male tractatus, et inde credit quod factum fuisset aliis.
Item, ad LXVIII, VIIII, LXX, LXXI et II respondit quod ipse juraverat quod non revellaret secreta ordinis, et post dictum juramentum fuit sibi injunctum quod non revellaret ea que fuerant facta in recepcione sua, et credit quod idem fieret et preciperetur aliis.
In ista pagina nichil scriptum est. [p. 273]
Item, ad LXXIII respondit quod sibi non fuit injunctum quin ipse confiteretur sacerdotibus aliis, asserens post recepcionem suam se fuisse confessum fratri Galtero, quondam episcopo Pictavensi, de predictis et aliis, et dictus episcopus consuluit sibi inter alia quod exiret ordinem.
Item, ad LXXIV, V et VI respondit quod si sciebant, male faciebant quia non corrigebant, et non denonciabant Ecclesie, et non recedebant ab eis.
Item, ad LXXVII et sequentibus usque ad XCVII respondit se nichil scire nisi quod supra deposuit.
Item, ad XCVII respondit quod in locis ordinis in quibus fuit, specialiter in domibus de Campo Gillonis de Montgagniet Pictavensis et de Castro Bernardi Xantonensis diocesium, et ultra mare in Ancon, fiebant bene ellemosine, et hospitalitas servabatur, et dabant decimam fornatam panis pro amore Dei, et ultra hec, fragmenta et reliquias mensarum suarum.
Item, ad XCVIII, VIIII et C respondit se nichil scire, nec unquam audivisse dici quod per nephas acquirere liceret, et quod non esset peccatum degerare propter predicta.
Item, ad CI-VI, de clandestinacione capitulorum et recepcionum, respondit se nichil scire nisi quod supra deposuit.
Item, ad CVII-XI respondit, ut supra, se nescire nec credere quod magnus Magister vel aliqui layci possent absolvere a peccatis.
Item, ad CXII et XIII respondit se audivisse dici, dum erat ultra mare, quod illa que magnus Magister ordinabat cum probis hominibus ordinis et cum stricto consilio, debebant servari in ordine.
Item, ad CXIV, XV, XVI et XVII respondit se nescire quando et a quibus ortum habuerunt errores confessati per eum, et si sciebant, [p. 274] fuerunt negligentes quia non correxerunt, nec denunciaverunt Ecclesie, nec recesserunt ab eis.
Item, ad CXVIII respondit se nescire si propter feditates ordinis aliqui exiverunt de ipso.
Item, ad CXVIIII respondit se nescire, sed si scandalizati sunt, displicet ei.
Item, ad CXX-III respondit quod ipse nesciebat nisi quod deposuit supra, nec quod ante capcionem Templariorum ordo esset diffamatus; credit tamen quod post capcionem eorum dicta diffamacio processit.
Item, ad CXXIV-VII respondit se nescire; audivit tamen quod alique confessiones facte sunt per Magistrum et alios coram dominis Papa et cardinalibus et aliis.
Item, requisitus si sic deposuit prece, precepto, premio, amore, timore, odio, commodo temporali habito vel habendo, instructus vel informatus ut sic deponeret, respondit quod non. Et fuit sibi inhibitum per dictos dominos commissarios quod non revellaret alicui fratri dicti ordinis, vel alicui alii seculari, ea que deposuerat, quousque domino nostro Pape exhibita fuerint et hostensa et publicata.
Cumque, inter moras examinacionis fratris Johannis Bochandi, ante horam prime, pervenisset ad noticiam dictorum dominorum commissariorum, in dicta capella existencium, quod LIV ex Templariis qui coram eisdem dominis commissariis se obtulisse dicebantur ad defensionem dicti ordinis, erant dicta die comburendi, iidem domini commissarii preceperunt venerabilibus viris, domino Philippo de Voheto preposito ecclesie Pictavensis, ad custodiam Templariorum auctoritate apostolica deputato, et magistro Amisio archidiacono Aurelianensi, clerico regio, ex parte eorum accederent ad dictum dominum archiepiscopum Senonensem, ejusque suffraganeos et concilium, et quod rogarent eos et suaderent eis quod placeret eis plene deliberare et mature agere circa premissa, et si eis videbant utile differre et facere differri predicta, quia dictus prepositus et multi alii asserebant quod fratres dicti ordinis [p. 275] qui obierant in extremo vite sue, asseruerant in periculo animarum suarum se et dictum ordinem falso delatos fuisse de criminibus eis impositis, et quia si dicta execucio nunc fieret, videbatur posse impediri officium dominorum commissariorum predictorum, et quia eciam testes aliqui, adducti eadem die et precedenti coram ipsis dominis commissariis in inquisicione predicta, erant adeo exterriti, racione processuum quos vel dominus archiepiscopus Senonensis ejusque suffraganei et concilium ejus fecisse et facturi esse dicebantur, quod non videbantur esse in pleno sensu suo ex timore predicto, nec esse ydonei ad faciendum testimonium in inquisicione predicta. Dixerunt eciam quidam ex ipsis dominis commissariis eisdem preposito Pictavensi et archidiacono Aurelianensi, quod significarent eisdem domino archiepiscopo Senonensi, suffraganeis et concilio ejusdem, quod prefati fratres R. de Pruino, P. de Bononia presbyteri, G. de Chambonnent et Bertr. de Sartigiis milites, pro se et sibi adherentibus interposuerant coram ipsis dominis commissariis, die Dominica proximo preterita, quasdam appellaciones a dominis archiepiscopo Senonensi, ejus suffraganeis et concilio memoratis.
Acta fuerunt hec predictis die et loco, presentibus me Floriamonte et aliis notariis supra nominatis proximo.
Post hec, die Mercurii sequenti, que fuit XIII dies mensis Maii, convenerunt in dicta capella sancti Elligii dicti domini commissarii, exceptis dominis Narbonensi et Bajocensi, supra excusatis, et fuit adductus ad eorum presenciam, ut deponeret dictum suum, Amerius de Villaribus Ducis Lingonensis diocesis, rasa barba, et sine mantello et habitu Templi, etatis, ut dixit, L annorum vel circa, et dixit quod fuerat frater Templi XXti anni sunt vel circa, et antequam esset frater, serviverat in dicto ordine per VIII annos, ut dixit. Cum autem ipsi domini commissarii explicarent sibi articulos super quibus erat inquirendum cum eo, dictus testis, palidus et multum exterritus, dixit per juramentum suum et sub pericullo anime sue, inpetrando sibi [p. 276] ipsi, si menciebatur in hoc, mortem subitaneam, et quod statim in anima et corpore in presencia dictorum dominorum commissariorum absorberetur in infernum, tondendo sibi pectus cum pugnis, et ellevando manus suas versus altare, ad majorem assercionem, flectendo genua, quod omnes errores ordini impositi erant omnino falsi, quamquam ipse testis propter multa tormenta sibi, ut dixit, illata per dominos G. de Marcilhiaco et Hugo de Cella milites regios, qui inquisiverant cum eodem, aliquos errores ex predictis confessus fuisset, asserens quod cum ipse testis vidisset erri duci in quadrigiis LIV fratres dicti ordinis ad comburendum, quia noluerant confiteri errores predictos, et audivisset eos fuisse combustos, quod ipse qui dubitabat quod non posset habere bonam pacienciam, si combureretur, timore mortis, confiteretur et deponeret per juramentum suum, coram dictis dominis commissariis et coram quibuscumque aliis, si interrogaretur, omnes errores impositos ordini esse veros, et quod eciam interfecisset Dominum, si peteretur ab eo, obsecrans et adjurans dictos dominos commissarios, et nos notarios astantes, quod non revellarentur predicta gentibus regiis nec custodibus suis, quia timebat, ut dicebat, quod si predicta scirent, traderetur tali supplicio quali traditi fuerunt LIV Templarii suprapredicti. Unde cum dicti domini commissarii viderunt dictum testem paratum precipicio, et ipsum et alios valde exterritos propter premissa, et quidam testis, prius receptus ab eisdem dominis, propter premissa in die Martis proximo preterita, rediisset ad eos ad supplicandum quod ejus deposicio secreta teneretur, propter pericullum quod timebat posset sibi probabiliter imminere, predicti domini commissarii, ex predictis periculis et aliis, que credebant posse imminere negocio commisso eisdem et testibus, si quos reciperent durante timore predicto, et eciam ex aliis causis deliberaverunt quoad presens supersedendum esse ab examinacione ipsius testis et eciam aliorum, donec deliberacionem super predictis habuerint pleniorem. Que voluerunt et preceperunt per nos notarios redigi in processu.
Acta fuerunt hec predictis die et loco, presentibus me [p. 277] Floriamonte Dondedei, Hugone Nicolai, Guillelmo Radulpho et Bertrando Humbaldi, et aliis notariis supra proximo nominatis.
Post hec, die Lune post Dominicam qua cantatur Cantate, videlicet XVIIIª die mensis Maii, supradicti domini commissarii, excepto domino Bajocensi, supra excusato, in mane congregati Parisius in domo dicti domini archiepiscopi Narbonensis, commiserunt et mandaverunt ut dicerent venerabilibus viris, domino Philippo de Voeto preposito Pictavensi, ad custodiam Templariorum auctoritate apostolica deputato, et magistro Amisio archidiacono Aurelianensi, clerico regio, ut ex parte eorumdem dominorum commissariorum adeuntes presenciam reverendi in Christo patris domini archiepiscopi Senonensis ejusque suffraganeorum et concilii sui Parisius congregati, significarent eisdem qualiter in commissione per Sedem apostolicam ipsis dominis commissariis facta ad inquirendum contra ordinem Templi continebatur inter cetera quod in dicta inquisicione procederent vocatis evocandis, et quod obtentu dicte clausule ipsi domini commissarii citari fecerant dictum ordinem et fratres ipsius ordinis, si qui erant qui dictum ordinem defendere vellent et ad ejus defensionem forent admittendi. Postquam quidem citacionem multi ex fratribus ipsius ordinis offerentes se ad defensionem predictam, quorum nomina supra scripta sunt in processu, comparuerunt Parisius coram eis. Inter quos fuerat frater Raynaldus de Pruino presbyter, preceptor domus Templi Aurelianensis, qui a pluribus ex dictis fratribus ad predictam defensionem se offerentibus fuerat ad dictam defensionem faciendam coram ipsis dominis commissariis, una cum fratre P. de Bononia presbytero, generali procuratore dicti ordinis in curia Romana, ut dicebatur et ipse hoc asserebat, et cum fratribus Guillelmo de Chambonnent et Bertrando de Sartigiis militibus, sub certa forma deputatus, ab ipsis dominis commissariis admissus ad ipsorum defensionem, in quantum de jure esset admittendus. Coram quibus quidem dominis commissariis idem [p. 278] frater R. cum aliis supra nominatis, multa proposuerat pro defensione predicta, que se eciam obtulerat probaturum, et vocatus fuerat eciam per dictos dominos commissarios ad videndum idem frater R. juratos testes, per ipsos dominos commissarios in dicta inquisicione receptos, et ordinatum atque preceptum fuerat per eosdem dominos commissarios ut memoratus frater Reginaldus et ceteri ad dictam deffensionem assumpti, accederent ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum, sub tuta et fida custodia, quociens et quandocumque vellent, pro deffensione ordinis supradicti. Que omnia volebant iidem domini commissarii nota esse eisdem domino archiepiscopo Senonensi ejusque suffraganeis et concilio, pro eo specialiter quia dicebantur eumdem fratrem R. ad suam presenciam evocasse, ad perficiendum inquestam que contra ipsum, tanquam contra singularem fratrem ipsius ordinis, dicebatur inchoata fuisse. Non intendentes dicti domini commissarii, ut dixerunt, propter premissa aliquam inhibicionem facere dominis archiepiscopo Senonensi ejusque suffraganeis et concilio memoratis, nec eorum officium impedire, sed ad eorum dominorum commissariorum exoneracionem, et ut predictorum dominorum veritas eis igno[tes]ceret, significabant predicta, ut predicti domini archiepiscopus Senonensis, suffraganei sui et concilium, qui periti erant, deliberarent inter se qualiter haberent procedere in inquisicione contra dictum fratrem Reginaldum, qui de eorum esse provincia dicebatur.
Post hec, eadem die in vesperis, congregatis predictis dominis commissariis, exceptis dominis Narbonensi et Bajocensi, apud sanctam Genovefam in capella predicta sancti Elligii, venerunt ad presenciam eorumdem dominorum commissariorum ex parte antedictorum dominorum archiepiscopi Senonensis ejusque suffraganeorum et concilii, ut dicebant, venerabiles viri Petrus de Mossa Senonensis, Michael Maliconductus Ebroicensis, et Johannes Coccardi Pithuerensis, Aurelianensis diocesium ecclesiarum canonici; et repetitis in summa suprascriptis, que dicebant fuisse eadem die significata ipsis domino archiepiscopo Senonensi ejusque suffraganeis et concilio [p. 279] supradictis per prefatos prepositum Pictavensem et archidiaconum Aurelianensem ex parte dictorum dominorum commissariorum, proposuerunt iidem magistri P. de Mossa, Michael Maliconductus et Johannes Coccardi Pithuerensis, coram eisdem dominis commissariis, se habuisse in mandatis a domino archiepiscopo Senonensi, suffraganeis suis et concilio antedictis, quod ex parte eorum significarent ipsis dominis commissariis: Qualiter bienium erat elapsum quod fuerat inchoata inquisicio contra dictum fratrem Reginaldum, tanquam contra fratrem singularem dicti ordinis, super criminibus que imponebantur eidem et aliis fratribus dicti ordinis, et quod ipsi erant Parisius in concilio congregati ut dictam inquisicionem et alias, factas contra singulares fratres Templi provincie eorumdem, juxta formam mandati apostolici racione previa terminarent, et quod idem dominus archiepiscopus non poterat quocumque volebat dictum concilium congregare; requirentes dicti magistri Petrus, Michael et Johannes Coccardi, ab eisdem dominis commissariis, ex parte ejusdem domini archiepiscopi Senonensis, ejusdem suffraganeorum et concilii predictorum, ut declararent eis quid intendebant per significacionem quam dicta die hodierna eis fieri fecerant per prepositum Pictavensem et archidiaconum Aurelianensem memoratos, asserentes quod non erat intentionis ejusdem domini archiepiscopi Senonensis, suffraganeorum et concilii ejusdem in aliquo impedire officium dominorum commissariorum predictorum.
De quibus omnibus iidem magistri Petrus, Michael et Joh. Coccardi requisiverunt fieri publicum instrumentum, per quemdam clericum, secum adductum, quem esse notarium asserebant. Post que, collacione super premissis inter dominos commissarios antedictos habita, fuit responsum per eosdem dominos commissarios eisdem magistris: Quod cum, de voluntate et consilio dicti domini archiepiscopi Narbonensis fecissent, absque aliqua inhibicione et precepto, significacionem predictam eisdem domino archiepiscopo Senonensi, ejusque suffraganeis et concilio, et dicta significacio clara esset et nullam contineret ambiguitatem, dictusque dominus archiepiscopus Narbonensis absens esset a Parisius, non [p. 280] poterant convenienter, absque ejusdem domini archiepiscopi consilio, declaracionem aliam facere in premissis, sed eo redeunte Parisius, cum ejus consilio declararent eisdem si aliqua erant super hoc declaranda. Addicien[te]s predictos dominum archiepiscopum Senonensem ejusque suffraganeos et consilium, a Deo fore peritos quam bene sciebant [sic] discernere quod, ex significacione predicta eis facta, debebant agere in premissis.
Item, cum die Martis proximo preterita, ante horam prime, pervenisset ad noticiam eorumdem dominorum commissariorum, in dicta capella existencium, quod LIIII Templarii qui coram eisdem dominis commissariis dicebantur se obtulisse ad defensionem dicti ordinis, erant dicta die comburendi, et iidem domini commissarii precepissent eisdem preposito Pictavensi et archidiacono Aurelianensi, quod ex parte eorum accederent ad dictum dominum archiepiscopum Senonensem ejusque suffraganeos et concilium, et quod rogarent eosdem et suaderent eis quod placeret eis bene deliberare et mature agere circa premissa, et si eis videbatur utile differre et facere differri predicta, quia dictus prepositus et multi alii asserebant quod fratres dicti ordinis qui obierant in extremo vite eorum asseruerant, in periculis animarum suarum, se et dictum ordinem falso delatos fuisse de criminibus eis impositis; et quia, si dicta executio fieret, videbatur posse impedire officium dominorum commissariorum predictorum, et quia eciam testes aliqui, adducti eadem die et precedenti coram ipsis dominis commissariis in inquisicione predicta, erant adeo exterriti, racione processuum quos iidem domini commissarii, archiepiscopus Senonensis ejusque suffraganei et concilium fecisse et facturi esse dicebantur, quod non videbantur esse in pleno sensu suo, ex timore predicto, nec esse ydonei ad ferendum testimonium in inquisicione predicta, fuissetque reportatum eisdem dominis commissariis, ut dixerunt, a quodam fuisse dictum, coram domino archiepiscopo Senonensi ejusque suffraganeis et concilio memoratis, quod dicti prepositus Pictavensis et archidiaconus Aurelianensis [p. 281] [qui in dicta die Martis, circa horam prime, premissa intimasse dicebantur, et ipsi iidem hoc attestabantur suffraganeis domini archiepiscopi Senonensis predicti in concilio congregatis, tunc absente dicto domino archiepiscopo Senonensi] predicta non significaverant de mandato eorumdem dominorum commissariorum, dixerunt et asseruerunt iidem domini commissarii prefatis magistris Petro, Michael et Johanni, et per eos significatum voluerunt dominis archiepiscopo Senonensi, suffraganeis et concilio supradictis, a quibus missi fuerant ad eos, quod predicta per dictos prepositum Pictavensem et archidiaconum Aurelianensem, dicta die Martis, circa horam prime, dicta et significata ipsis suffraganeis et concilio, fuerant dicta et significata de mandato ipsorum dominorum commissariorum, et ea rata et firma habuerant et habebant. Item, significaverunt iidem domini commissarii prefatis magistris Petro, Michael et Johanni Coccardi, et per eos significari voluerunt domino archiepiscopo Senonensi, ejusque suffraganeis et concilio memoratis, quod dicti fratres, Reginaldus de Pruino, Petrus de Bononia, et Guillelmus de Chambonnent et Bertrandus de Sartigiis, interposuerant pro se et suis adherentibus quasdam appellaciones coram ipsis dominis commissariis, die Dominica, que fuit decima dies mensis Maii, a domino archiepiscopo Senonensi ejusque suffraganeis et concilio memoratis; addicientes iidem domini commissarii se credere quod dicte appellaciones fuissent, dicta die Martis, intimate per dictos prepositum Pictavensem et archidiaconum Aurelianensem, domino archiepiscopo Senonensi ejusque suffraganeis et concilio memoratis, cum per aliquos ex dictis dominis commissariis hoc fuisset dictum preposito et archidiacono antedictis.
Postmodum, dictis magistris Petro, Michael et Johanne recedentibus, ibidem fuerunt adducti ad presenciam dictorum dominorum commissariorum prefati fratres R. de Pruino, G. de Chambonnent et Bertrandus de Sartigiis, dicentes quod prefatus P. de Bononia ab eis et eorum societate fuerat separatus, et nesciebant qua de causa; adjicientes sine tamen prejudicio et ordinis sui quod ipsi erant simplices et [p. 282] imperiti, et in se ipsis stupefacti et turbati, ita quod nichil sciebant ordinare et dictare pro deffensione dicti ordinis sine dicti fratris Petri consilio. Quare supplicaverunt quod ipsi domini commissarii eum ad suam presenciam evocarent et audirent, et scirent qualiter et quare ab eis recesserat, et an vellet insistere deffensioni ordinis predicti vel desistere ab eadem, et dicti domini commissarii preceperunt dictis preposito Pictavensi et Johanni de Jemvilla, quod, die crastina in mane, eundem fratrem P. adducerent ad presenciam eorumdem.
Acta fuerunt hec predictis die et loco, presentibus me Floriamonte Dondedei, Hugone Nicolai, Guillelmo Radulpho et aliis notariis supra proximo nominatis.
Post hec, die Martis sequenti, que fuit XVIIIIª dies mensis Maii, convenerunt in predicta capella sancti Elligii dicti domini commissarii, exceptis dominis Narbonensi et Bajocensi, supra excusatis, et fuerunt adducti ad eorumdem dominorum commissariorum presenciam fratres infrascripti, qui sigillatim requisiti a prefatis dominis commissariis ad quid venerant, responderunt quilibet per se, quod, cum nuper ipsi se obtulissent coram ipsis dominis commissariis ad defensionem ordinis Templi, modo desistere volebant et desistebant a defensione predicta et renonciabant eidem defensioni. Nomina vero dictorum fratrum sunt hec, videlicet fratres: Humbertus de sancto Jorgio, Ancherius et Petrus de Syare milites Vienenses, Petrus de sancta Gressa Ambianensis, Johannes de Ponte Episcopi Noviomensis, P. de Jans Belvacensis, Philippus de Villa Selva Noviomensis, Egidius de Cheruto Senonensis, Otho de Anona Lingonensis, P. de Cheruto Senonensis, Aymo de Perbona Trecensis, Robertus de Monboin Senonensis, Thomas de Martinhiaco presbyter Laudunensis, Symon de Cormissiaco Remensis, Poncius de Bono Opere Lingonensis, Johannes de Noviomo, Nicolaus de Trecis, Johannes de Bersi de sancto Germano Suessionensis, Guillelmus Ardoini Aurelianensis, Thomas Quintini Bajocensis, P. de Sarcellis Parisiensis, [p. 283] Johannes de sancta Genefa Leodiensis, P. de Grumenilio presbyter Belvacensis, P. de Blesis presbyter Carnotensis, Christianus de Bice Lingonensis, P. le Picart de Buris Lingonensis, Jacobus dictus Vergus Meldensis, Gerardus de Belna Eduensis, Johannes de Corvella Suessionensis, Abertus de Corvella Cathalonensis, Bartholomoeus de Trecis, Guillelmus de Gi Bisuntin., Theobaldus de Basmonte Carnotensis, Tonzsanus de Lenhivilla Belvacensis, Johannes de Ellemosina Parisiensis, Radulphus de Salicibus Laudunensis, Nicolaus de la Gella Laudunensis, Raynerius de Larchamp Senonensis, Raynaudus de Tremplayo presbyter Parisiensis, Stephanus de Turno Parisiensis, Guillelmus Bocelli Ebroicensis, Richardus de Caprosia Parisiensis, Johannes de sancto Lupo et P. de Arbleya Parisiensis diocesium.
Acta fuerunt hec predictis die et loco, per dictos dominos commissarios, presentibus me Floriamonte Dondedei, Hugone Nicolai, Guillelmo Radulpho et aliis notariis memoratis.