# Le procès des Templiers, Tome I.

## Part 19

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/le-proces-des-templiers-tome-i-22919/index.md

Item, notificant reverende paternitati vestre fratres predicti quod frater Addam de Valincuria, nobilis miles, qui longo tempore fuerat frater ordinis Templi, volens arciorem religionem intrare, licenciam peciit et intravit ordinem Caturisiensem, in quo modico tempore perseverans, supplicavit, cum instancia longa precum, reddire ad ordinem Templi; qui receptus fuit, salva ordinis disciplina, quia nudus cum femoralibus tantum, a porta exteriori usque ad capitulum, presentibus pluribus nobilibus, consanguineis et amicis suis, coram fratribus omnibus venit; et flexis genibus coram preceptore, qui celebrabat capitulum, misericordiam peciit, et quesivit iterum, cum lacrimis, se admitti in consortium fratrum; fecit penitenciam solempnem per annum et diem, comedendo in terra omnes sextas ferias illius anni, jejunando in pane et aqua singulis diebus dominicis, accedens nudus ad altare in missarum solempniis, recipiendo de manu presbiteri disciplinam; et postea recuperavit habitum et consortium fratrum, secundum statuta religionis; unde cum dictus frater Addam sit Parisius, nec venerit ad defensionem ordinis religionis, petunt et supplicant quod ipsum coram vobis venire personaliter faciatis, et jurare ac deponere veritatem de statu religionis et de omnibus supradictis; quia non est verissimille talem virum, in opprobrium anime et corporis vituperium, tantam penitenciam peregisse, si religio malla esset; nam omnes apostatantes ab ordine Templi oportebat similem agere penitenciam, ante quam possent in fratrum admitti consorcium.

Qua cedula lecta et tradita, ut premissum est, dicti domini commissarii preceperunt nobis notariis infra scriptis, quod faceremus eisdem quatuor fratribus copiam de commissione et articulis supradictis.

Acta fuerunt hec predicta die Jovis, in prefata capella, per [p. 205] dictos dominos commissarios, presentibus me Floriamonte Dondedei, Guillelmo Radulphi et omnibus aliis notariis supra scriptis.

Post hec, die Veneris sequenti, que fuit XXIV dies mensis Aprilis, convenerunt in dicta capella dicti domini commissarii, excepto domino Bajocensi, ut supradictum est, excusato, et venit ibidem coram eis, ut deponeret dictum suum, Huguetus de Buris, Lingonensis diocesis, testis supra juratus, et non deferebat habitum ordinis Templi, sed deferebat super tunicale de burello grisso et tunicam de panno livido, habens barbam rasam, mantellum autem nuper abjecerat coram predictis dominis commissariis una cum duobus testibus supra examinatis, et Guaufredus de Tentan [?] qui omnes quatuor morabantur in uno loco capti, requisitus quanto tempore fuerat in dicto ordine Templi, et ubi, a quo et qualiter receptus, respondit quod ante capcionem eorum fuerat per trienium, et fuerat receptus in domo ordinis vocata Fontanetos, Lingonensis diocesis, a fratre P. de Buris, fratre serviente preceptore dicte domus, quem dixit nunc vita finitum esse, adiciens dictum fratrem P., qui recepit eum in quadam capella dicte domus, cum idem testis exuisset sibi omnes vestes quas deferebat, exceptis camisia et bracis, tradidisse sibi vestes ordinis et mantellum; et quod inmediate fuit osculatus eundem testem, primo in ore, secundo in umbilico, tertio in spina dorsi, supra locum quo defertur bracale, dicens quod idem frater P. levavit vestes ipsi testi ante et retro, quando fuit eum osculatus in umbilico et in spina dorsi predictis.

Item, dixit quod, post premissa, incontinenti idem frater P. attulit quamdam crucem, et precepit eidem testi quod spueret super dictam crucem, et eam conculcaret pedibus, et quod abnegaret ter Jhesum; et cum ipse testis de dictis osculis umbilici et spine dorsi, et de talibus preceptis miraretur, ut dixit, et reluctaretur se facturum quod dictus frater P. precipiebat eidem, idem frater P. dixit quod oportebat eum facere supradicta, quia hoc erat de punctis ordinis Templi, et, [p. 206] nisi faceret predicta, sciebant bene quod erant facturi de eo; et tunc frater Guillelmus de Buris, presbiter dicti ordinis, frater carnalis ipsius testis, nunc defunctus, qui presens erat, ut dixit, in dicta recepcione, et nullus alius, dixit ipsi testi quod faceret supradicta; quibus auditis, ipse testis negavit Jhesum ter, ut dixit, ore, non corde, et spuit juxta crucem semel, non tamen conculcavit eam pedibus.

Item, dixit quod, inmediate post predicta, dictus frater P. extraxit de quoddam armario dicte capelle quoddam capud et posuit supra altare, et cum quadam cordula circumduxit dictum capud, tradens illam cordulam ipsi testi, et precipiens ut ea continuo supra camisiam cingeret; sed tamen dixit quod non portavit eam.

Item, dixit eundem fratrem P., post premissa, precepisse eidem testi quod ex tunc non intraret aliquam ecclesiam, quando matrimonium solempnizaretur in ea.

Item, dixit eundem fratrem P. inhibuisse eidem testi quod non confiteretur nisi fratribus presbyteris dicti ordinis.

Item, dixit eundem fratrem P. dixisse eidem testi quod adhuc alio tempore diceret sibi alia, sed tunc nihil aliud dixit vel precepit ipsi testi quam supra deposuerit, excepto hoc quod non intraret domum aliquam in qua jaceret mulier cum puerperio.

Interrogatus, si dictus preceptor dixit sibi aliqua persuasoria propter que videretur esse utille vel necessarium facere servare illa que supra deposuit, respondit quod non, nisi quia predicta erant de punctis ordinis. Interrogatus per que verba negaverat Jhesum, respondit quod per hec verba: _Je reney Dieu, je reney Dieu, je reney Dieu_. Interrogatus, si predicta omnia fuerunt facta in eodem loco, respondit quod sic et in eadem capella, ante altare, post auroram, sine reducione ad alium locum. Interrogatus, si erat in dicta capella luminaria tunc, respondit quod non; sed bene videbat, quia dies illucescebat, ita quod bene discernebat dictam crucem. Interrogatus de quo erat dicta crux, respondit quod de ligno, et erat depicta cum imagine Crucifixi, magnitudinis quasi dimidii cubiti. Interrogatus de dicto capite quale erat, respondit quod [p. 207] non erat ligneum, sed videbatur argenteum, vel cupreum, vel aureum; et erat ad instar capitis humani, cum facie et cum longa barba quasi cana. Interrogatus cujus erat dictum capud, respondit se nescire nec vidisse postmodum dictum capud, quia non fuit, ut dixit, ex tunc in dicta domo nisi duobus diebus, et dictus preceptor, facta dicta recepcione, reposuit ipsum capud in predicto armario.

Interrogatus qualis erat dicta cordula, respondit quod de filo albo gracili, longitudinis talis quod homo poterat inde cingi. Interrogatus quare non cingit dictam cordulam, ex quo fecerat alia graviora que fuerant sibi precepta, respondit quod non curavit; requisitus quare non curavit, respondit quia credebat esse peccatum, quia viderat eam cingi dictum capud, quod capud non credebat significare bonum, ut dixit. Requisitus, si alias fuerat examinatus in negocio Templariorum, respondit quod sic ab archiepiscopo Turonensi. Requisitus quot annorum erat quando intravit dictum ordinem, respondit quod XXVII annorum, vel circa.

Post hec fuerunt lecti ipsi testi et vulgarizati omnes et singuli articuli supradicti, et requisitus singulariter super eis, respondit ut sequitur. Super primis IIIIor articulis, de abnegacione Christi et aliorum in eis contentorum requisitus, respondit se nichil scire; credit tamen quod ita servaretur in aliis, sicut deposuit supra, servatum fuisse in recepcione sua; nunquam tamen interfuit, ut dixit, recepcioni alicujus alterius fratris.

Item, super V articulo, de dogmatizatione quod Christus non esset verus Deus, et III sequentibus requisitus, respondit se nichil scire, nec credere quod predicta dogmatizarentur vel dicerentur illis qui recipiebantur in ordine supradicto, quia non fuerat sibi dicta in recepcione sua nec alias audiverat loqui.

Item, requisitus super VIIII, de spuicione et conculcacione crucis, et super aliis V sequentibus, respondit se nichil scire nec credere quod alii facerent, nisi quod supra deposuit factum fuisse in recepcione sua.

Item, requisitus super XIIII, de adoratione cati, et sequenti, [p. 208] respondit se nichil scire nec audivisse dici.

Item, requisitus super XVI, Quod non credebant sacramentum altaris, et aliis VII sequentibus, respondit quod ipse bene credebat dictum sacramentum et alia sacramenta Ecclesie, et se credere quod alii fratres ejusdem ordinis crederent eodem modo. Item dixit se credere quod sacerdotes ordinis dicebant bene verba per que conficitur corpus Christi, quia faciebant similitudines et signa; extra nec audivit, ut dixit, quod contrarium injungeretur sacerdotibus dicti ordinis vel fieret in dicto ordine; posset tamen esse, ut dixit, quod aliqui fratres dicti ordinis essent mali.

Item, requisitus supra XXIIII, Quod magnus Magister posset absolvere a peccatis, et aliis V sequentibus, respondit se audivisse ab aliquibus fratribus ejusdem ordinis, de quorum nominibus non recordatur, in domo ordinis vocata a Sivre diocesis Cabilonensis, quod Magister eorum major poterat absolvere a peccatis fratres dicti ordinis, quod tamen ipse testis nunquam credidit, sicut dixit; quod autem visitator vel preceptores possent absolvere, respondit se nunquam audivisse nec plura scire de contentis in articulis memoratis.

Item, requisitus super XXX, de osculationibus oris, etc., et III sequentibus, respondit se nichil aliud scire quam supra deposuit de se ipso, credit tamen, ut dixit, quod idem fieret in ordine in aliis fratribus quod deposuit de se ipso.

Item, requisitus super XXXIIII, de juramento quod ordinem non exirent, etc., et super sequenti, quod statim pro professis haberentur, respondit se credere vera esse contenta in ipsis duobus articulis, quia ille qui recepit eum fecit eum jurare in recepcione sua super quendam parvum librum quod dictum ordinem non exiret, et dixit quod pro professo habebatur, subiciens quod ipse testis exivisset dictum ordinem, si ausus fuisset.

Item, requisitus super XXXVI et sequenti, de clamdestina recepcione, respondit se credere vera esse contenta in dictis articulis, quia ejus recepcio fuit facta clamdestine, januis clausis, nullis [p. 209] presentibus nisi receptore et ipso recepto et fratre suo prenominato.

Item, requisitus super XXXVIII et XXXIX, de suspicione, respondit se audivisse pluries ante eorum capcionem postquam fuit frater dicti ordinis a quibusdam gentibus ville de Sivreyo de quarum gencium nominibus dixit se non recordari, quod suspicio erat contra dictum ordinem, quia faciebant receptiones clamdestinas, et credit quod longis temporibus fuerat dicta suspicio habita ab aliquibus gentibus, sed non communiter ab omnibus.

Item, requisitus super XL et aliis quinque sequentibus, de commixione carnali, etc., respondit se nunquam audivisse dici, nec scivisse, nec credere vera esse contenta in ipsis articulis.

Item, requisitus super XLVI et aliis XI sequentibus, de adoracione ydoli, respondit se nichil scire, nec unquam audivisse dici, nec credere nisi quod supra deposuit de capite sibi hostenso in recepcione sua.

Item, requisitus super LVIII et aliis VI sequentibus, de cordulis, respondit se credere vera esse contenta in ipsis articulis, propter illa que de dicta cordula deposuit de se ipso, aliter dixit se nescire.

Item, requisitus super LXV et aliis VII sequentibus, de punitione illorum qui nolebant facere predicta, respondit se nunquam audivisse quod aliquis fuerit interfectus vel incarceratus propter predicta; audivit tamen dici a quibusdam fratribus dicti ordinis, de quorum nominibus dixit se non recordari, quod si aliquis noluisset facere predicta confessata per eum, fuisset incarceratus, et quod predicta fuerant sibi dicta per illum qui recepit eundem in receptione sua. Item, dixit eidem fuisse injunctum in recepcione sua per sacramentum et sub pena carceris quod modum receptionis sue non revellaret aliis, et credit quod idem preceperetur aliis. Alia dixit se nescire de contemptis in articulis memoratis.

Item, requisitus super LXXIII, respondit sibi fuisse injunctum in recepcione sua ab illo qui eum recepit quod non confiteretur nisi sacerdotibus ordinis, non tamen servavit dictum preceptum, ut dixit; immo infra mensem a recepcione sua fuit confessus supradictos [p. 210] errores confessatos per eum domino Hugoni de Monte Belleti capellano seculari deservienti in ecclesia parochiali dicte ville de Monte Belleti, nescit tamen si dictus Hugo capellanus sit nunc vivus vel mortuus, dixit tamen quod juvenis erat subiciens eundem presbiterum absolvisse dictum testem a predictis peccatis et aliis confessatis per eum, et imposuisse sibi penitenciam quod incederet sine camisia VI feria et jejunaret in pane et aqua vigillias beate Marie per unum annum, non tamen revelavit alicui fratri dicti ordinis, ut dixit, quod fuisset confessus presbitero supradicto; dixit eciam quod alia peccata sua fuerat confessus fratribus capellanis ejusdem ordinis et specialiter fratri Petro de Sivre capellano dicti ordinis, sed in dicta confessione non fecit mencionem, ut dixit, de erroribus supra confessatis per eum.

Item, requisitus super LXXIIII, V et VI articulis, respondit quod eidem videbatur fratres dicti ordinis fuisse negligentes, quia non correxerunt nec denunciaverunt Ecclesie dictos errores confessatos per eum, nec recesserunt ab eis cum bene habuerint facultatem.

Item, requisitus super LXXVII articulo, quod predicta abnegacio fiebat ultra mare, etc., et aliis XVIIII sequentibus, usque ad articulum: Item quod ellemosine, etc., respondit se nichil aliud scire nisi quod supra deposuit de modo recepcionis sue et de se ipso.

Item, requisitus super XCVII, respondit se vidisse in locis ordinis in quibus fuit conversatus, et specialiter in loco vocato Mormant Lingonensis diocesis, quod elemosine fiebant in dicto ordine convenienter ter in septimana, et dabantur singulis pauperibus medietas unius miche de bono pane, et hospitalitas servabatur ibidem.

Item, requisitus super XCVIII, VIIII et C articulis, respondit se nichil scire, nec audivisse dici quod non reputaretur peccatum in ordine per fas vel nephas acquirere, et quod hoc non haberetur pro peccato, vel degerare propter premissa.

Item, requisitus super CI, II, III, IIII, V et VI, de clamdestina receptione et aliis in ipsis articulis contemptis, respondit se nichil aliud scire quam supra deposuit de recepcione sua, quia nunquam [p. 211] interfuerat capitulis nec recepcionibus aliorum.

Item, requisitus super CVII et VIII articulis, respondit se audivisse dici, in dicto ordine, a fratribus ejusdem ordinis, quod Magister magnus poterat absolvere fratres dicti ordinis a peccatis eorum, sed non audivit dici quod posset absolvere a peccatis non confessatis. Requisitus a quibus audivit dici quod dictus Magister posset absolvere a peccatis, respondit quod a quodam fratre dicti ordinis viatore, de cujus nomine non recordatur, fratre serviente transeunte per dictum locum de Sivre per bienium ante capcionem eorum, sed nulli alii erant presentes quando audivit predicta.

Item, requisitus super CVIII et X, respondit se nichil scire si Magister magnus fuit confessus predictos errores, vel non.

Item, requisitus super CXI articulo, respondit se nichil scire nisi quantum supra deposuit.

Item, requisitus super CXII et XIII articulis, respondit se credere quod illa que statuuntur per magnum Magistrum cum conventu servantur et servari debent in ordine.

Item, requisitus super CXIIII, XV, XVI et XVII articulis, respondit se nichil scire quando dicti errores fuerunt introducti, et an a tempore introductionis dictorum errorum potuerunt renovari, vel non, omnes fratres vel due partes dicti ordinis; credit tamen quod negligentes fuerunt de non denonciando Ecclesie et de non recedendo a dicta observancia errorum, cum facultatem haberent.

Item, requisitus super CXVIII, respondit se nescire quod aliqui exiverunt dictum ordinem propter ejus feditatem, nec credit quod aliquis fuisset ausus exire propter dictam causam et propter pericullum quod sibi poterat imminere.

Item, requisitus super CXVIIII, XX, I, II et III articulis, respondit se nichil scire; credit tamen quod de erroribus supra per eum confessatis sit fama publica in ordine, sed non extra. Requisitus quid vocat hic fama publica, respondit quod illud quod communiter fertur.

Item, requisitus super CXXIIII, V, VI et VII articulis, [p. 212] respondit se audivisse referri quod Magister et multi alii fratres dicti ordinis recognoverunt multos ex dictis erroribus coram dominis cardinalibus et aliis, tamen nescit quos errores. Requisitus si prece vel precio, precepto, timore, odio vel amore, vel aliquo comodo temporali doctus vel instructus sic deposuit, dixit quod non. Et dicti domini commissarii inhibuerunt eidem sub juramento suo ut dictam deposicionem suam alicui non revellaret.

Acta fuerunt hec predicta die Veneris in dicta capella per dictos dominos commissarios, presentibus me Floriamonte Dondedei et aliis notariis suprascriptis.

Post hec, die Lune sequenti post octavas Pasche, que fuit XXVII mensis Aprilis, convenerunt in dicta capella predicti domini commissarii, exceptis dominis archiepiscopo Narbonensi et Bajocensi episcopo ut supra excusatis, et venit ibidem coram eis ad deponendum dictum suum Gerardus de Pasagio Metensis diocesis, testis supra juratus, non defferens habitum ordinis Templi, sed deferebat quoddam supertunicale de malbreto livido et rubeo cum tunica ejusdem panni, habens barbam rasam et capud tonsum, etatis, ut dixit, L annorum, et requisitus si fuerat alias examinatus in facto Templariorum, respondit quod sic per fratres Predicatores et per episcopum Cabillonensem et per vicarium episcopi Tullensis, sed non fuerat coram domino Papa, ut dixit. Lectis autem et expositis eidem omnibus et singulis articulis, respondit ut sequitur: Super primo articulo deposuit quod quando ipse fuit receptus in ordine Templi, receptor fecerat eum vovere castitatem et quod viveret sine proprio et quod teneret et servaret bona statuta et puncta ordinis facta et facienda per superiores eorum, adiciens quod si ipse vel alius frater dicti ordinis fuisset inventus in aliqua domo clausa cum muliere aliqua, quod perdidisset mantellum et fuisset positus in carcere, et si inventus fuisset habere proprium super se vel circa se sine commenda superiore, perdidisset eciam mantellum et fuisset punitus et si in morte [p. 213] inventus fuisset habere proprium, caruisset ecclesiastica sepultura.

Item, dixit quod, post predictum juramentum per eum prestitum, fuit eidem ostensa quedam crux lignea et petitum ab eo si credebat quod hoc esset Deus, et cum ipse respondisset quod erat ymago crucifixi, fuit ei dictum quod non crederet hoc, immo erat quoddam frustrum ligni et Dominus noster erat in celis.

Item, dixit quod post premissa fuit sibi preceptum quod spueret super dictam crucem et pedibus conculcaret eandem, et ipse spuit super eam, sed tamen noluit eam conculcare, nisi pedem crucis, propter ejus reverenciam.

Item, dixit quod post premissa duo fratres astantes levaverunt retro vestes illius qui receperat eum et ipse testis fuit osculatus dictum recipientem in spina sua in spacio quod est inter bragale et zonam.

Item, dixit quod post premissa docuerunt eum puncta religionis, et preceperunt ei quod diceret quinquies Pater noster in mane pro mortuis et tantundem pro vivis et LX pro oris diei, et quod [pro] quolibet fratre quem audebant obiisse quinquies.

Item, dixit quod preceperunt eidem et fecerunt ipsum jurare quod non exiret clausuram domus nisi per rectam portam, quia si contrarium faceret, perderet habitum et poneretur in carcere.

Item, dixit quod preceperunt eidem quod faceret jejunia que consueta erant fieri in ordine. Requisitus si fecerunt eum jurare, vel ei preceperunt nisi illa de quibus supra deposuit, vel si instruxerunt eum nisi in hiis que dicta sunt per eum in dicta sua recepcione, respondit quod non. Requisitus de tempore et loco recepcionis sue et de nominibus recipiencium et astancium, respondit quod fuerat receptus sunt XVII anni, in Cipro, circa festum nativitatis beati Johannis, a fratre Baudoino de Ardan milite, preceptore domus Templi, civitatis Nicociensis, in ecclesia dicte domus, presentibus fratre Roberto laboratore et fratre Johanne clavigero ejusdem domus clerico, de quorum cognominibus dixit se non recordari; pluries eciam dixit non [p. 214] fuisse in sua recepcione predicta. Requisitus qua hora receptus fuerat, respondit quod de die in mane ante missam. Requisitus in quo loco dicte ecclesie fuerat receptus, respondit quod ante altare et in eodem loco dixit fuisse acta omnia que supra deposuit, presentibus fratribus supradictis. Requisitus si duxerant eum ad alium locum in dicta sua recepcione, respondit quod non. Requisitus in quibus vestibus intraverat dictam ecclesiam quando eum receperunt, respondit quod in vestibus radiatis quas exuit retro altare et eciam supercamisiam et femorales, et eciam caligas et sutulares, videntibus fratribus memoratis, et postmodum induit alias vestes novas de camelino, et mutavit aliam camisiam, bragas, caligas et sutulares. Requisitus si aliqua verba persuasoria dixerunt sibi propter que deberet facere illa que supra deposuit et quod ex hoc assequeretur aliquam utilitatem anime vel corporis, respondit quod non, sed preceperunt quod faceret supradicta. Requisitus quis preceperat sibi supradicta, respondit quod dictus miles qui receperat eum. Requisitus per que verba preceperat eidem, respondit quod in virtute sacramenti prestiti per eum. Requisitus quare fuit inclinatus ad faciendum predicta, respondit quod non credebat ire contra Deum illa faciendo, et quia requirebatur sub juramento prestito per eum. Requisitus si non credebat esse peccatum spuere supra crucem, respondit quod sic, sed faciebat quia requirebatur sub debito juramento per eum prestito. Requisitus quociens spuit super dictam crucem, respondit quod semel, et quod spuerat super pedem dicte crucis. Requisitus de quo erat dicta crux, respondit quod de ligno, et quod erat picta colore rubeo et viridi, et erat ibi ymago Crucifixi, et erat longa ad instar cubiti. Requisitus ubi erat dicta crux quando spuit super eam et quando conculcavit eam pedibus, respondit quod dictus miles tenebat dictam crucem in manibus suis quando spuit super eam, sed quando conculcavit posuit eam in terram. Requisitus quibus diebus jejunabant fratres dicti ordinis, respondit quod in Vigiliis apostolorum et in Quadragesima a Dominica ante festum sancti Martini usque ad Natale et in alia Quadragesima a carnisprivio usque ad Pascha. Requisitus quot [p. 215] septimanis jejunant in secunda Quadragessima, respondit quod septem septimanas sicut et nos. Requisitus si infringunt dicta jejunia an puniantur in dicto ordine, respondit quod non. Requisitus quot diebus in tempore non quadragesimali comedunt carnes in septimana, respondit quod in diebus dominicis Martis et Jovis.

