Le procès des Templiers, Tome I.

Part 18

Chapter 18 3,474 words Public domain Markdown

Item, super CXIX articulo, qui incipit, Item quod propter, etc., et super CXX-CXXVII qui ultimus est, requisitus, respondit se credere vera esse contenta in ipsis articulis et audivisse dici ab aliquibus secularium, de quorum nominibus non recordatur, ut dixit, quod predicti errores fuerant divulgati apud Lugdunum, quando dominus Papa qui tunc est et dominus Rex convenerunt ibidem. Requisitus quid vocat [p. 193] famam publicam, respondit quod illud quod communiter dicitur. Requisitus, si fuit instructus vel rogatus quod sic deponeret, et si prece, precepto, amore, odio vel comodo temporali sic deposuerat, respondit quod non.

Acta fuerunt hec predicta die Martis, in prefata capella, per dictos dominos commissarios, absente domino Narbonensi superius excusato, presentibus me Floriamonte Dondedei et omnibus aliis notariis supra proximo nominatis.

Post hec, in crastinum, scilicet die Mercurii sancta, que fuit XV dies mensis Aprilis, Johannes Anglici de Hinquemeta, Londonensis diocesis, testis suprajuratus, deferens vestes de burello grisso, absque mantello et habitu ordinis Templi predicti, habens barbam rasam, etatis XXXVI annorum vel circa, ut dixit, venit ad presenciam dictorum dominorum commissariorum, ut deponeret dictum suum; et sciendum quod die Sabati proximo precedenti dictus Johannes projecerat et dimiserat dictum mantellum coram predictis dominis commissariis, sicut scriptum est superius in processu. Requisitus autem super singulis articulis supradictis a dominis commissariis antedictis, respondit ut sequitur. Super I-XIII articulis requisitus, respondit quod ipse fuerat receptus in dicto ordine apud Rupellam Xantonensem a fratre Petro de Madit milite dicti ordinis, magistro in Pictavia, et cum imposuisset sibi mantellum supra collum, idem miles ad requisicionem fratris Guillelmi de Leodio, tunc preceptor [sic] de Rupella in cujus servitio idem testis tunc morabatur, ut dixit idem miles, duxit ipsum testem retro quoddam altare, et precepit sibi quod negaret ter Jhesum et quod spueret super quamdam crucem oblatam ibidem; adiciens se abnegasse Jhesum ad preceptum dicti militis, ter, ore, non corde, et spuisse ter juxta dictam crucem. Item, dixit quod Raynaldus capellanus ipsius ordinis in dicta domo de Rupella tradidit sibi quamdam cordulam de filo albo et precepit quod de illa cingeret se die ac nocte super camisiam suam, et asseruit idem capellanus, ut dixit idem testis, quod quoddam capud fuerat [p. 194] cinctum predicta cordula, sed nescit quod, nec illud vidit. Item, dixit quod predictus miles, qui eum recepit, osculatus fuit ipsum testem, post ipsam recepcionem, in ore, presentibus fratribus qui adherant recepcioni; postmodum idem miles, cum duxisset eum retro altare, fuit eum osculatus in pectore et inter scapulas in carne nuda. Item, dixit predictum militem tunc precepisse eidem quod supradicta teneret secrete et super hoc recepisse juramentum ab eo, faciendo ipsum jurare super quendam librum. Requisitus de tempore dicte sue recepcionis et de astantibus, respondit decem annos esse vel circa quod fuerat receptus, et quod fuerant presentes IIII fratres dicti ordinis cum dicto receptore, videlicet frater Raynaldus predictus, frater Stephanus, tunc claviger dicti loci, frater Theobaldus Mandies miles, frater Stephanus Picardi carpentrarius dicti loci, quos omnes dixit obiisse preter preceptorem predictum.

Requisitus, si sciebat aliquas observancias dicti ordinis, respondit quod jejunabant vel jejunari debebant VI feria a festo Omnium Sanctorum vel circa usque ad Pascha, et ex tunc qui volebant et per quemdam Quadragesimam ante Natalem Domini, et dicebant vel dicere debebant, inter diem et noctem pro vivis et defunctis, LX Pater noster et Ave Maria, et pro singulis horis canonicis diei novies Pater noster, ut sibi videtur, et pro singulis horis beate Marie septies Ave Maria, ut sibi videtur. Requisitus, si ille qui precepit sibi quod abnegaret Jhesum et quod spueret super crucem reddidit sibi aliquam causam vel racionem quare talia faceret, respondit quod dictus miles sibi dixit quod ita servabatur in ordine, aliam causam nec sibi dixit nec presens testis scit. Item, dixit quod quando fecit abnegacionem et spuicionem predictas et deosculacionem in pectore et in scapulis, nullus erat qui videret nisi ipse testis et dictus miles eum recipiens, sed osculum horis bene viderunt alii fratres presentes. Item, requisitus, an hoc vidit in aliis in ordine servari, dixit quod ipse, per IIIIor annos vel circa post suam recepcionem, vidit in dicta domo Templi de Rupella in quadam camera in fratrem recipi dicti ordinis quemdam qui vocabatur Petrus de [p. 195] Chatenhac Xantonensis diocesis, et fuit receptus per dictum Petrum militem et ductus per eum post imposicionem mantelli in capella retro altare, et secuti fuerunt dictum Petrum ipse testis et frater Raynotus, Stephanus claviger et Stephanus carpentrarii supradicti, et credit quod predictus recipiens fecit fieri ab ipso recepto, sicut factum fuerat per ipsum testem, sed non poterant videre iste testis et alii predicti, quia dictus recipiens et receptus erant retro altare. Requisitus, si iste modus servabatur ubique in ordine tam citra mare quam ultra, dixit quod credit quod sic, sed non vidit nisi illa de quibus supra deposuit; de aliis contentis in predictis articulis, dixit se nichil amplius scire.

Item, super XIIII et XV articulis requisitus, respondit quod ita audivit dici ab aliquibus secularibus ante capcionem eorum, sed nunquam vidit nec interfuit nec a fratribus dicti ordinis dici audivit, nec recolit de nominibus secularium predictorum.

Item, super XVI articulo et aliis sequentibus usque ad XXIIII articulum requisitus, respondit quod ipse credit sacramenta altaris et alia ecclesiastica sacramenta, sed nescit quid alii fratres credebant vel non credebant, nec an sacerdotes dimitebant verba canonis misse per quod conficitur corpus Christi vel non, sed post capcionem Templariorum audivit dici a pluribus personis quod sacerdotes ordinis predicti obmitebant aliqua verba in canone misse, sed nescit an sit verum vel non; dixit eciam quod ter in anno, videlicet in festo Pasche, Pentecoste et Natalis Domini, dicti fratres communicabant de manu sacerdotis ordinis sui; de aliis contentis in dictis articulis, dixit se nichil amplius scire.

Item, super XXIIII articulo et aliis sequentibus articulis usque ad XXX requisitus, respondit quod audivit dici pluries a pluribus fratribus ordinis predicti, de quorum nominibus non recolit, ut dixit, quod magnus Magister ordinis poterat committere et precipere capellanis ejusdem ordinis quod absolverent fratres confitentes peccata sua, sed si non confiterentur non audivit dici quod possent absolvere; de aliis contentis in dictis articulis, dixit se nichil amplius scire, [p. 196] nisi quod visitatores et preceptores bene imponebant penas fratribus predicti ordinis, de comedendo ad terram super mantellos suos.

Item, super XXXº articulo et aliis sequentibus usque ad XXXIIII requisitus, respondit id quod supra et nichil plus.

Item, super XXXIIII articulo et aliis sequentibus usque ad LX requisitus, respondit quod ipse ad mandatum illius qui recepit eum juravit super quemdam librum quod ipse dictum ordinem non exiret, et credit quod omnes alii qui recipiebantur in dicto ordine idem facerent, et ipse hoc vidit de predicto fratre Petro de Chatenhac quando fuit receptus, et quod statim reputabantur pro professis. Item, dixit quod recepciones dictorum fratrum fiebant clamdestine, scilicet januis fortiter clausis, et nullis presentibus nisi fratribus dicti ordinis. Requisitus qualiter scit hoc, respondit quod quia vidit de se fieri et servari in recepcione sua et dicti fratris P. de Catenhaco, et credit quod eodem modo fiebat et servabatur in ordine; dixit eciam quod ex clandestina recepcione fuit vehemens suspicio contra dictum ordinem a satis longis temporibus.

Item, super XL articulo et aliis sequentibus usque ad XLVI requisitus, respondit quod nunquam audivit dari illam licenciam, quod unus cum alio posset vel deberet se carnaliter commiscere; immo credit quod esset gravissimum peccatum et facere et pati. Audivit tamen dici, bene sunt decem anni, quod ultra mare aliqui fratres inter se committebant illud peccatum, non tamen credit quod hoc sit de licencia Magistri nec de statuto ordinis supradicti. Requisitus a quibus hoc audivit dici, respondit quod a quibusdam secularibus et eciam ab aliquibus fratribus dicti ordinis, qui fuerant et venerant de ultra mare, de quorum nominibus non recordatur, ut dixit.

Item, super XLVI et aliis sequentibus articulis usque ad LXV requisitus, respondit quod ipse nescit nec vidit illud ydolum, nec illud capud, nec audivit dici quod essent in ordine nisi post capcionem eorum, nec eciam credit nisi quantum et prout supradixit de cordulis; de aliis contentis in dictis articulis, dixit se [non?] amplius scire.

Item, super LXV et aliis sequentibus articulis usque ad LXXIII articulum requisitus, respondit quod non vidit nec audivit aliquem [p. 197] fratrem interfici, nec carceri mancipari, nec male tractari, nec comminaciones fieri nisi predicta faceret; non tamen scit nec audivit quod aliquis renuerit facere abnegacionem et spuicionem ac deosculaciones predictas per eum recognitas. Item, dixit quod de modo recepcionis sue eciam inter se non loquebantur nec audebant. Interrogatus quare, respondit quod credebat quod pro honore seculi seu pro verecundia propria. De aliis contentis in dictis articulis, dixit se nichil amplius scire, nisi quod supra deposuit.

Item, super LXXIII articulo requisitus, respondit quod capellani ordinis predicti bene prohibebant fratribus ne confiterentur aliis quam presbiteris de ordine Templi, non tamen audivit quod Magister ordinis vel alii preceptores fecerunt istam inhibicionem. Requisitus a quibus capellanis audivit fieri istam inhibicionem, dixit quod a capellanis locorum in quibus ipse testis fuit moratus, et credit quod hoc esset de statu ordinis, sed aliter nescit.

Cumque propter hore tarditatem, dictus testis non posset perficere dictum suum, dicti domini commissarii ob reverenciam festivitatis paschalis, non volentes dicto negocio quo ad presens ulterius intendere, voluerunt et concordaverunt quod idem testis ad eos reveniret in eumdem locum, die Jovis post Pascha, ad perficiendum dictum suum. Dictus vero dominus Bajocencis dicens quod ipse de mense vel ultra non posset intendere dicto negocio, cum haberet recedere tam propter concilium provinciale Rothomagense, quod interim celebrari debebat et cui interesse oportebat, quam propter aliqua alia negocia, excusavit se usque ad regressum suum, volens quod alii domini commissarii, in dicto negocio, procedant ejus absencia non obstante.

Acta fuerunt hec in dicta capella per dictos dominos commissarios, predicta die Mercurii, presente me Floriamonte notario et aliis notariis suprascriptis, excepto Guillelmo Radulphi.

Post hec, die Jovis post Pascha, que fuit XXIII dies mensis Aprilis, supradicti domini commissarii, excepto domino Bajocensi [p. 198] excusato ut supra, convenerunt in capella predicta, et revenit coram eis ad perficiendum deposicionem suam, que propter hore tarditatem non poterat perfici dicta die Mercurii ante Pascha, qua dicta die Mercurii inceperant examinari eundem. Requisitus autem super LXXIIII, V et VI articulis, respondit se credere vera esse contenta in ipsis articulis, quia sic audiverat dici a fratribus dicti ordinis, et specialiter a dicto preceptore Rupelle qui vivus est, ut credit; qui autem presentes fuerunt quando audivit predicta et quo tempore, dixit se non recordari, fuerat tamen ante tempus eorum capcionis eorum fere per bienium, ut credit, et predicta dixit se audivisse a prefato preceptore in colocutorio domus Templi de Rupella ante portam.

Item, super LXXVII et aliis sequentibus usque ad LXXXVIII requisitus, respondit se nichil scire nisi de credulitate, quia credit omnia contenta in dictis articulis esse vera quantum ad ea que confessata sunt per eundem supra in aliis articulis.

Item, super LXXXVIII et aliis sequentibus articulis usque ad XCVI requisitus, respondit se credere contenta in ipsis articulis vera esse quoad illa que supra de se confessus est, aliter dixit se nescire nec causam reddere nisi de aditu dici.

Item, super XCVI articulo requisitus, respondit se credere quod Magister et visitatores et preceptores possent punire nolentes facere predicta, non tamen vidit aliquem puniri nec audivit dici quod aliquis noluerit facere predicta confessata de se; dixit eciam se credere quod nolentes facere illa que ipse confessus est de se fecisse fuissent puniti per eorum superiores; aliter dixit se nescire.

Item, super XCVII articulo requisitus, respondit quod in multis domibus Templi fiebant ellemosine et hospitalitas servabatur, non tamen ita plene et bene sicut debuissent et sicut ordinaverant alii qui bona sua relinquerant ordini pro ipsis ellemosinis faciendis et hospitalitate servanda. Interrogatus, si ex statuto ordinis fiebant dicte ellemosine, respondit quod in domibus in quibus sunt capelle, sed non in [p. 199] aliis fiebant ellemosine, ter in septimana, ex statuto ordinis, ut credit, et ita vidit observari, ut dixit, tempore quo ipse fuit in dicto ordine. Item, dixit se vidisse in domo dicti ordinis, civitatis Nannatensis, quod Thomas claviger dicte domus, frater dicti ordinis, dabat interdum porcis bonum bladum et pauperibus panem de fulfure, licet preceptor dicte domus precepisset dicto clavigero quod faceret debitam ellemosinam, et hoc dixit se audivisse dum existeret in domo predicta.

Item, super XCVIII-C articulis requisitus, respondit se nichil scire, vidit tamen quod per litteras apostolicas multi vexabantur a fratribus dicti ordinis et aliqua extorquebant obtentu dictarum litterarum ab eis, et vidit, ut dixit, quod dominus Guaufredus de sancto Britone, episcopus quondam Xantonensis, fuit conquestus fratri Guaufredo de Vicheyo visitatori dicti ordinis de fratre Martino preceptore de Epans ejusdem diocesis, quem asserebat idem episcopus extorsisse indebite ab ejus subditis ultra quingentas libras, et petebat a dicto visitatore quod faceret eum cessare a dictis extorsionibus et reddere sic extorta, sed dictus visitator surda aure pertransivit et dissimulavit predicta, de quo dictus episcopus fuit valde turbatus. Interrogatus de tempore quo fuerunt predicta, dixit quod decem anni erant, et quod dictus episcopus parum vixerat post predicta. Requisitus quot annis fuerat ipse testis in ordine Templi antequam predicta audivisset, respondit quod per quadriennium, de quibus fuerat moratus per duos annos in dicto loco des Enspans ut donatus, sed nondum indutus, et per alios duos in domo de Rupella ut frater dicti ordinis. Requisitus de loco in quo dictus episcopus predicta dixerat dicto visitatori, respondit quod apud castrum Bernardi Xantonensis diocesis.

Item, super CI-CVI articulis requisitus, respondit quod clam consueverunt tenere sua capitula, eciam excluso predicatore qui aliquando predicabat in dictis capitulis, et se audivisse dici quod predicta capitula tenebantur circa auroram, sed non interfuerat in dictis capitulis, ut dixit, nec vidit nec audivit dici quod familiares expellerentur extra claustras domus, non tamen audebant [p. 200] appropinquare ad hostia domus, in quo capitulum tenebatur, et firmabant ita hostia ecclesie vel domus in quibus tenebant capitulum, quod nullus posset intrare, sed non alia hostia domus. De contentis in CV articulo dixit se nichil scire; contenta vero in CVI articulo dixit vera esse. Requisitus, si fuerat in aliqua domo dicti ordinis ubi capitulum teneretur, respondit quod non, postquam fuit receptus in fratrem dicti ordinis, sed ante recepcionem suam, dum erat familiaris dictorum fratrum, fuerat in dicta domo de Rupella, ubi fratres tenebant suum capitulum, et ibi vidit, ut dixit, que supra deposuit de dicta clausura hostiorum.

Item, super CVII et CVIII articulis requisitus, respondit se nichil scire de Magistro quod absolveret vel absolvere posset, sed fratres presbiteri dicti ordinis predictas absoluciones faciebant.

Item, super CVIIII et CX articulis requisitus, respondit se nichil scire.

Item, super CXI articulo requisitus, respondit se nichil scire, nisi de presbiteris prout supra deposuit.

Item, super CXII et XIII articulis requisitus, respondit se credere contenta in dictis articulis esse vera. Requisitus de causa, respondit quod sic audiverat dici a fratribus dicti ordinis.

Item, super CXIIII articulo requisitus, respondit se credere quod longo tempore duraverunt in dicto ordine dicti errores confessati per eum, et se audivisse dici a fratribus dicti ordinis quod in dicto ordine erant aliqua que indulgebant corectione et indiguerant, triginta anni erant elapsi; de tempore tamen, loco et personis et a quibus audivit predicta, respondit se non recordari.

Item, super CXV, XVI et XVII articulis requisitus, respondit se credere vera esse contenta in ipsis articulis, nec vidit, ut dixit, aliquam emendacionem in erroribus supra confessatis per eum.

Item, super CXVIII articulo requisitus, respondit quod multi exierant dictum ordinem, nescit tamen ex qua causa, et quod ipse testis exivisset dictum ordinem VII anni sunt elapsi, et credit eciam quod quingenti alii et ultra fecissent idem ante eorum capcionem per aliqua [p. 201] tempora, nisi ob timorem ordinis retracti fuissent. Requisitus ex qua causa ipse exivisset ordinem predictum, dixit quod propter abominacionem dictorum errorum per eum confessatorum.

Item, super CXVIIII articulo requisitus, respondit se nichil scire, nisi de auditu dici post tempus capcionis eorum.

Item, super CXX, XXI, II, III articulis requisitus, respondit quod inter fratres dicti ordinis erant noti et manifesti errores, de quibus ipse supra deposuit, et erat fama publica inter eos dictos errores vigere in ordine supradicto, nescit tamen, ut dixit, quod extra ordinem ante capcionem eorum esset fama predicta. Requisitus quid vocat hic famam publicam, respondit quod illud quod communiter sciebatur inter fratres dicti ordinis.

Item, super CXXIIII, XXV, XXVI et XXVII articulis requisitus, respondit se credere esse vera contenta in eis. Requisitus quare credit, respondit quia hoc audiverat legi in litteris bullatis in presencia officialis Pictavensis. Requisitus, si sic deposuit prece, precio, precepto, timore, odio vel amore, aut aliquo comodo temporali, doctus vel instructus, respondit quod non.

Conpleta vero et perfecta deposicione dicti Johannis Anglici, eadem die Jovis, ut premititur, venerunt in predicta capella predicti fratres P. de Bononia, R. de Pruino presbiteri, Guillelmus de Chambonent et Bertrandus de Sartigiis milites, coram dominis commissariis supradictis, et exhibuerunt eisdem, ad defensionem dicti ordinis, quamdam cedulam quam idem frater P. de Bononia legit ibidem, cujus tenor talis est:

Coram vobis reverendis patribus, etc., proponunt et dicunt frater Petrus et frater Raynaldus presbiteri, frater Bertrandus et frater Guillelmus milites de ordine Templi, nomine suo et omnium fratrum ejusdem ordinis, sibi adherentium, quod processus habitus contra ipsos rapidus, violentus, repens, inicus et injustus fuit, nullam omnino justiciam, sed totam injuriam, violenciam gravissimam et errorem intollerabilem continens; quia nullo servato juris ordine, vel rigore, immo [p. 202] cum exterminato furore subito capti fuerunt omnes fratres ejusdem ordinis in regno Francie, et tamquam oves ad occisionem ducti, subito bonis et rebus suis omnibus spoliati, diris carceribus mancipati, et per diversa et varia genera tormentorum, ex quibus multi et multi fuerunt mortui, multi perpetuo debilitati, et multi ad tempus, cohacti fuerunt mentiri contra se ipsos et ordinem suum, et per predictas capciones, spoliaciones, violencias et tormenta, sublatum fuit eis totaliter liberum arbitrium, quod est quicquid boni potest homo habere: unde qui caret libero arbitrio, caret omni bono, sciencia, memoria et intellectu. Ergo quicquid dicat in tali statu, nec sibi, nec ordini suo prejudicare debet vel potest. Quare protestantur, et dicunt quod si quid testificentur vel dicant aliqui fratres Templi contra religionem suam, vel contra se ipsos, non prejudicet religioni predicte vel sibi.

Item, quod, ut facilius et melius possent induci fratres predicti ad menciendum et testificandum contra se ipsos et ordinem, dabantur eis littere cum bulla domini Regis pendenti, de conservacione membrorum et vite, ac libertatis, ac omni pena, et diligenter cavebatur eisdem de bona provisione et magnis redditibus sibi dandis annuatim in vita ipsorum, predicendo semper eis quod ordo Templi erat condempnatus omnino. Unde quecumque contra dictum ordinem fratres Templi dixerint, corupti sunt ex causis predictis. Nam omnia predicta sunt ita publica et notoria, quod nulla possunt tergiversacione celari. Quare protestantur quod non prejudicet religioni predicte, cum hec omnia sint parati, et se offerant incontinenti probare.

Item, quod omnes bone presumpciones faciunt pro ordine Templi, contra quas probaciones in contrarium recipi non deberent; primo, quia nullus debet credi tam fatuus vel insanus, qui in perdicione anime sue religionem intraret vel perseveraret.

Item, quia multi nobiles et potentes diversarum patriarum et terrarum, quorum aliqui valde antiqui, et in seculo viri multi famosi, honeste persone, ac de magnis generibus oriundi, qui, zelo accensi fidei orthodoxe, professi fuerunt in ordine Templi, perseverantes in [p. 203] eo usque ad finem vite sue. Unde si tales et tanti viri quicquam inhonestum scivissent, vidissent vel audivissent in ordine Templi, et maxime tam detestandas injurias et blasfemias nominis Jhesu Christi, reclamassent omnino, et ea omnia ad noticiam tocius seculi devolvissent.

Item, petunt predicti fratres R. P. G. B., nomine quo supra, ut eis exhiberi faciatis copiam commissionis vestre, et copiam omnium articulorum super quibus habetis inquirere contra religionem predictam.

Item, petunt, nomine suo et predictorum fratrum omnium sibi adherencium, et adherere volencium, nunc et in futurum, et supplicant habere in scriptis nomina omnium testium juratorum et jurandorum, et protestantur se velle dicere contra personas eorum et dicta sua, loco et tempore.

Item, petunt et supplicant quod testes deponentes, post deposicionem suam, separentur ab illis qui non deposuerint, ita quod eis loqui non valeant.

Item, supplicant et petunt quod, inmediate ante deposiciones, vel post, jurent quod neminem informabunt, vel subornabunt, vel eorum testimonia secreta, vel dicta revellabunt verbo, signo, litteris aut nunciis; et quidquid dictum fuerit in ipsa examinacione, per vos vel per alios circumstantes, secretum tenebunt, quoniam ex predictis, si contrarium fieret, posset pericullum et scandalum eminere.

Item, supplicant et petunt ut dicatis cuilibet testium, ante deposicionem suam, quod dicat secure veritatem, quia quicquid dixerit secretum erit, et nemini revelabitur, donec pervenerit ad noticiam summi Pontificis.

Item, petunt et supplicant quod queratur, ab illis omnibus qui custodierunt et custodiunt fratres Templi, et eorum sociis ac servitoribus, in quorum custodia multi fratres mortui fuerunt, qualiter decesserunt fratres predicti, et quale testimonium de ordine Templi dixerunt, circa obitum eorum, et maxime illi qui dicebantur reconciliati.

Item, quod queratur, ab omnibus fratribus qui dixerunt se nolle [p. 204] defendere religionem, nec venire voluerunt, dicentes se nichil velle dicere pro vel contra, quare hoc faciant, et jurati respondere cogantur, cum ita sciant veritatem religionis sicut et alii fratres.

Hec omnia dicunt et petunt, protestantes de suis responsionibus et racionibus ut supra.