# Le procès des Templiers, Tome I.

## Part 12

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/le-proces-des-templiers-tome-i-22919/index.md

Post hec, eadem die Mercurii accessimus ad domum prioris de Cornay, ubi capti tenebantur XXI Templarii, videlicet fratres Guillelmus et Guaufredus Calabrin, Helias de Cella, P. de Doy, Johannes Roberti, Johannes Codelin, Guillelmus le Chat, Michael de sancta Seloiguch, Guillelmus Bancon, Oliverius de Manso sereno, Johannes de Branles, Seguin de Dicime, Robertus de Bures, Hugo de Vollenis, Guillelmus Anglici, Clemens de sancto Hilario, Bernardus la Porte, Johannes de Fontaneto, Aymericus Lator, Hugo Suosoys miles, et Oddo de Pruyno. Quos interrogavimus, ut alios Templarios supradictos. Qui respondentes dixerunt quod caput et superiorem habebant, scilicet magnum Magistrum ordinis eorumdem, sub cujus obediencia erant et esse debebant. Ideo non intendebant nec volebant ad dictam defensionem aliquos constituere procuratores sine dicti Magistri et aliorum dicti ordinis superiorum licencia et assensu; et protestati fuerunt quod et si magnus Magister predictus eundem ordinem nollet deffendere, quod ipsi nichilominus parati sunt dictum ordinem defendere in propriis personis eorumdem, in quantum poterunt et debebunt, dicentes et asserentes ea de quibus mencio habebatur superius, videlicet de preposito Pictavensi et Johanne de Jemvilla, quod ad ipsos, ut dicebant, venisse debuerant cum quibusdam fratribus dicti ordinis ad deliberandum super premissis.

Item, eadem die accessimus ad domum Serene in vico Cithare Parisiensis, ubi erant detenti XII Templarii, videlicet fratres Johannes de Chisiaco presbiter, Robertus de Pontissera, Jacobus de Villaribus, Reginaldus de Plesiacho, Stephanus de Bellevant, Baldoynus de Gisiacho, Guillelmus Scoraha, Guillelmus de Romangna, Raymondus Bernardi, Bertrandus Gast, Guillelmus de Cardeyaco et Guillelmus Arberti. Qui interrogati, ut alii supra, responderunt quod ipsi habent caput et majorem, videlicet Magistrum majorem, et absque ipsius licencia et auctoritate non possunt facere nec ordinare procuratores; dixerunt tamen quod si [p. 126] Magister predictus non defenderet seu nollet defendere ordinem supradictum, ipsi et eorum quilibet per se defendet et sustinebit, prout fuerit racionis, ordinem antedictum. Dicentes eciam quod si essent in aliquo loco cum dicto Magistro et aliis majoribus dicti ordinis congregati, deliberarent super istis et aliis taliter, quod possent plenius respondere.

Post hec, eadem die Mercurii revenimus ad dictam capellam adherentem aule episcopali predicte, ubi convenerunt omnes domini commissarii supradicti. Quibus nos notarii prefati in scriptis reportavimus responsiones quas iidem fratres fecerant nobis notariis antedictis, et ibidem fuerunt adducti ad eorum presenciam predictus frater Matheus de Clichiaco, qui dixit quod volebat dictum ordinem defendere pro posse suo, ac predicti fratres Reynaldus de Pruino et P. de Bononia presbyteri, Guillelmus de Chambonnet, et Bertrandus de Sartigiis milites, et frater Robertus Vigerii. Quos dicti domini commissarii requisiverunt, si volebant aliquid dicere vel proponere ad defensionem dicti ordinis coram eis, et si fecerant vel facere aut constituere intendebant aliquos procuratores ad predictam defensionem. Ad que dictus frater Reginaldus de Pruino pro se et aliis ibidem asistentibus, ac quibuscumque sibi adherentibus et adherere volentibus, quamdam cedulam tradidit et legit ibidem; cujusquidem cedule tenor sequitur in hec verba:

In presencia vestra, reverendi patres et domini mei, ego frater Reginaldus de Pruino Aurelianensis preceptor, nomine meo et michi adherencium, protestor de ordine nostro defendendo, et de racionibus et excepcionibus juris et facti proponendis loco et tempore competentibus, et omnia faciendi que juris et facti erunt facienda ad defensionem predictam.

Item, protestor quod si aliqua dixero que litis contestacionem sapiant, quod mihi non prejudicet nec aliis michi adherentibus, quia intencionis mee non est litem contestari, sine consilio et spoliatus.

Item, protestor quod non est intencionis mee aliqua dicere vel proponere contra sanctissimum patrem, sacrosancte Romane ecclesie summum [p. 127] Pontificem, nec contra sedem apostolicam, nec contra personam excellentissimi principis Regis Francorum nec ejus filios. Unde, reverendi patres et domini, quantum ad constituendos procuratores, vobis respondeo quod nos habemus superiorem et conventum qui non sunt hic presentes nec major pars ipsius conventus, sine quorum consensu non possumus facere vel ordinare procuratores predictos. Quare paternitati vestre supplicor, nomine quo supra, quatenus predictus Magister noster, Francie, Aquitanie, Cipri, Normanie preceptores, et omnes alii fratres quotquot sunt in custodia gentis Regis, ponantur in manu ecclesie penitus ita quod gentes Regis nec ejus ministri aliquatenus de ipsorum custodia se intromittant, quia scimus predictos fratres non audere consentire defensioni ordinis propter eorum metum et seductionem et falsas promissiones, quia quamdiu durabit causa durabit et confessio falsa, et cesante causa, adherebunt michi et defensioni predicte, et hos fratres moneatis [?] eos ut intersint mecum vel prebeant consensum de procuratoribus faciendis, et si noluerint consentire, petto assensum eorum superioris in eorum defectum et negligenciam.

Item, peto ut assignetur michi et michi adherentibus de bonis ordinis tantum quod possimus solvere salaria procuratorum et advocatorum, et nobis facere expensas necessarias in persecucione negocii.

Item, peto securitatem procuratorum et advocatorum, et mei et michi adherencium.

Item, quod omnes fratres qui relicto habitu ordinis cotidie conversantur inhoneste, ponantur in manu ecclesie et in custodia secura, donec cognitum sit utrum falsum vel bonum perhibuerint testimonium, quia scio eos et quosdam alios prece vel precio fore corruptos.

Item, peto quod inquiratur ab illis qui fuerunt in ultima voluntate fratrum nostrorum in persecucione ista decedencium, et maxime a sacerdotibus qui eorum confessionem audiverunt, si in confessione contra ordinem vel pro ordine decesserunt.

Item, dico, reverendi patres, quod non potestis procedere contra ordinem de jure, nisi tribus viis, aut altera eorumdem, [p. 128] videlicet via accusacionis, denunciacionis, seu officio judicis; unde peto quod si via accusacionis vultis procedere, quod appareat accusator, et se obliget ad penam talionis, et caveat de lite prosequenda, et restituendis expensis, si injuste, etc.

Item, dico quod si via denunciacionis intenditis procedere, quod non est audiendus denunciator, quia ante denunciacionem debuit nos fraterna correpcione monere, quod non fecit.

Item, dico quod si officio procedere intenditis, reservo michi et michi adherentibus raciones et defensiones proponendas ordinato processu, non astringens in aliquo super hiis que michi et ordini sunt concessa.

Item, fuit ibidem quedam alia cedula eisdem dominis commissariis exhibita et tradita, que eisdem missa fuisse dicebatur per fratres predictos qui capti detinebantur apud sanctum Martinum de Campis, cujus cedule tenor sequitur in hec verba:

«Vechi les nons de freres deu Temple qui sunt à sacte Martin de Chans, en la garde Guillaume de Latengni. C'est à savoir, frere Tenant de Cuneres chevalier, mesier Guillaume de Rontengni prestre, mesier Robert le Camber prestre, mesier Robert de Gorenflore, Phelippe de Mauri, frere Guillialme de la Plache, frere Henrici de Gompingne, frere Johan de Rolencort le Gris, frere Johen de saint Just, frere Michel Monset d'Amiens. Li quili ont respondu à clers qui nous furent envoié da pars nous segnors les prelas, que il ne feront procuraur fors que chuscuns pour li en se personne, et aconfortant nos requestes et nos defenses, que li dit clerec ont vers en, nos requerens à avoir le consel de messire Renaut de Pruins, de messire Piere de Bonogna prestres, de frere Guilleme Chambonnet chavalier, et de plusaire autres, si comme il fu acorté de nos segnurs les prelas à veiir pars les prissons (quar nous sommes gens laie). Si vos prions pour Dieu, que se il i a temps, on porveu que il ne nous puie torner en nul prejudice, et por Deu que nous aiens l'eglise, comme bonne gent, et pour Dieu, que nos gages [p. 129] nos soient creu, quar il sont trop petit.»

Post que iidem domini commissarii dixerunt et concordaverunt inter [se], quod convenirent die Veneris proxima sequenti, in eadem capella, ad procedendum in negocio supradicto, et quod interim nos notarii antedicti iremus per Parisius ad loca in quibus alii fratres, qui fuerunt dicta die Sabati in dicto viridario, capti tenebantur, ad que loca nondum iveramus, ad audiendum si aliquos procuratores constituerant seu constituere volebant ad defensionem predictam, et scriberemus vel scribi faceremus ea que dicere et proponere in scriptis vel aliter vellent ad defensionem ordinis supradicti, et quod eorum responsiones reportaremus eisdem ad capellam predictam, die Veneris supradicta.

Post que nos notarii memorati, eadem die Mercurii post prandium, accessimus ad domum abbatis Latigniaci prope portam Templi Parisius, ubi erant detenti XI Templarii, videlicet fratres Loychon, Johannes de Maynilio, Petrus de Maubresi, Bernardus de sancto Paulo, P. Landres, Johannes Poytavin presbyter, Bernardus de Bichi, Johannes de Bonancuria, Hugo de Villaribus, Laurencius de Pruino, et Jacobus de Sanceyo. Et fuerunt interrogati per nos, ut alii supra. Qui responderunt quod non possunt, nec debent, nec volunt constituere aliquos procuratores, quia caput et superiores habent, sub quorum obediencia esse volunt et debent in bonum. Tamen si haberent consilium et colloquium cum eis, deliberarent plenius super istis. Nichilominus tamen parati sunt et volunt ex se ipsis aliquos constituere procuratores qui pro eis loquantur, vel quilibet per se paratus est et vult ordinem defendere supradictum, prout poterit et ei videbitur expedire, petentes se admitti quilibet per se, nisi illi quos ipsi constituerent admittantur ad defensionem ordinis supradicti, et pecierunt omnes ecclesiastica sacramenta; dicentes quod aliquis ipsorum non fuit propter tormenta nec propter promissiones aliquas vel diversitates confessus aliquid de erroribus impositis ordini supradicto.

Post hec autem dicti XI Templarii dixerunt quod faciebant [p. 130] procuratores fratres Johannem Lozon, Petrum de Landres et Laurencium de Pruino ac Bernardum de sancto Paulo dicti ordinis Templi, ad loquendum et respondendum pro defensione dicti ordinis coram dominis commissariis supradictis, et ad petendum consilium super premissis. Et pecierunt incaustrum et pergamenum, ad scribendum, et defensiones suas, quas facient, proponi et tradi per dictos procuratores coram dominis commissariis antedictis, et protestati fuerunt quod nolunt predictos constituere procuratores suos, ut premittitur, nisi alii fratres dicti ordinis qui se ad defensionem ejusdem ordinis obtulerant, constituerent expresse.

Post hec, eadem die Mercurii accessimus ad domum de Leuragie in vico de Calino Parisius, ubi erant XI Templarii, videlicet fratres Johannes Penet presbyter, Matheus de Gresson Eussart, Andreas le Mortoer, P. de sancto Justo, Clemens de Grand Vilar, Egidius de Louvencurt, P. le Gri, Robertus de Rabanval, Arnulphus de Sanceyo, Guillelmus de Belvaco, et Johannes le Banchier de Grandi Villarii. Qui fuerunt interrogati per nos, ut alii supra. Qui responderunt quod non fecerant procuratores, nec facere volunt sine consilio aliorum fratrum, dicentes ad defensionem ordinis quod non viderunt in ordine nisi bonum, et in eodem ordine volunt vivere et mori, cum eum bonum et sanctum reputent et legalem, et pro tali fuit eis traditus, et eum talem quamdiu fuerunt in ordine servaverunt et servare intendunt, quamdiu fuerint in eodem; petentes tamquam boni et fideles Christiani, ut dicebant, ecclesiastica sacramenta, et petunt habere consilium aliorum fratrum et majorum suorum ordinis supradicti.

Item, eadem die Mercurii accessimus ad domum Richardi de Spoliis, in vico Templi Parisius, ubi erant detenti XLVII Templarii, videlicet fratres Johannes de Monte regali, Martinus Rebol, Poncius Espes, Stephanus Saurini, P. de Mons, Johannes Olibe, Raymondus de Ronge, Anricus Daspel, Johannes Mour, Guillelmus de Castro novo, Guillelmus de Fugo miles, Bernardus Ajudadeo presbyter, de Carchassona, [p. 131] Poncius Tortassa, Deodatus Jaffet, Gerardus de Podio Fort Agulha, Raymondus de Fuel, Raymundus de Prinhans, Bertrandus de la Moneta, Bartholomoeus Andree, Raymondus de Corbon, Johannes Costa, P. Stephani, Guillelmus de Nubia, Johannes Aymelii, Stephanus Trobati, Cacerandus de Monte Pessato, Bernardus Cascaveli, G. Basson, Andreas Jacob, P. de Breone, P. Chavaliel, Bertrandus Amblardi, Bernart Gaanhe, P. de Monturbac, Johannes Lemozin, Johannes de Orto, Durandus Audebort, Stephanus la Rossilha, Johannes de Mala Morte, Johannes de Bella Faya, Johannes Gentils et Ambertus la Font. Qui fuerunt interrogati per nos, ut alii supra, qui responderunt per hos [sic] fratris Johannis de Monte regali, dictantis ea que sequuntur: Quod nundum aliquos procuratores constituerant, nec constituere possunt nec volunt, sine licencia superioris sui; petunt tamen consilium alicujus periti et prudentis viri cum quo possint dictare et ordinare ea que ad defensionem sui ordinis eis necessaria videbuntur, que unus vel duo ex ipsis portabunt dominis comissariis supradictis, et petunt ecclesiastica sacramenta. Ita quod si contingeret ipsos vel aliquem ipsorum decedere, quod poneretur in terra sancta, sicut fidelis Christianus.

Acta fuerunt hec, predictis die et locis, presentibus me Floriamonte Dondedei et aliis notariis supra ultimo nominatis.

Post hec, die Jovis sequenti post octabas Annunciacionis Dominice, que fuit secunda dies Aprilis, accessimus ad abbaciam sancti Magrorii Parisius, ubi tenebantur XII Templarii, videlicet fratres Egidius de Perbone, Philippus de Douay, Helinus de Templamarz, Nicolaus de Versequin, P. Capon, Johannes de Versenacho, Jacobus Catibof, Enricus Endeburt, Bernardus de Castre, Giricus de Platea de Trecis, et Arnulphus Lambre. Qui fuerunt interrogati per nos, ut alii supra, et responderunt quod nolunt procuratores constituere ad defensionem ordinis supradicti, sed quilibet per se in propria persona vult corpore et anima ordinem defendere antedictum, prout traditus fuit eis et per sedem [p. 132] apostolicam confirmatus.

Item, eadem die Jovis accessimus ad domum Nicolai Hondree in vico Predicatorum Parisius, ubi detinebantur X Templarii, videlicet fratres Johannes de Nans in Valle presbyter, Guillelmus de Maynillio Albrici presbyter, Robertus le Brioys, Adam de Inferno, Philippus de la Vercines, Johannes de Diuncuria, Dominicus de Divone, Johannes Fort de Vin, Henricus de Favarolis et Bartholomeus de Volenis. Qui interrogati per nos, ut alii supra, responderunt quod nolunt, nec debent, nec possunt facere seu constituere procuratores absque licencia superioris sui, videlicet Magistri majoris Templariorum, sub cujus obediencia sunt, sed si cum ipso loquerentur, deliberarent super procuratoribus faciendis, adjicientes quod ista clausula est criminalis in qua quilibet debet se per se ipsum defendere, cum ipsi fratres faciant religionem, dixeruntque quod eorum religio fuit per sedem apostolicam approbata et confirmata tamquam bona et justa, et prout approbata et confirmata per eandem sedem extitit, eam tenuerunt, et tenent, et tenere volunt usque ad mortem; et si aliquis appareat qui vellit dicere vel proponere quod ipsi usi fuerunt criminibus dicto ordinis impositis, quod parati sunt se et ordinem predictum purgare super hoc prout jus et racio suadebunt, dicentes eciam quod non est verus Templarius qui dicit ordinem pravum, et pecierunt ecclesiastica sacramenta, tamquam boni Christiani.

Post hec, eadem die Jovis accessimus ad domum Johannis le Grant, sitam Parisius prope ponctam sancti Heustachii, ubi detinebantur XXX Templarii, ex hiis qui fuerant in dicto viridario domini episcopi Parisiensis, ut supradictum est, videlicet fratres P. Bons, Ansellus de la Rochiera, Evrardus de Valdencia, P. de Dampno Martino, Thomas de Trecis, Lambertus de Gorzol, G. de Conde, Raynaldus de Landovilla, Robertus de Morestoirol, Droco de Charut, Lambertus Daverons, Robertus de Cornayo, P. de Cables, Johannes Pillon, P. de Herblay, Robertus de Sornay, Guillelmus de Brimez, Guillelmus Arnaldi, Johannes de Amblevilla, Michael de Flex, Gaufredus de la Ferer, Stephanus de la Romagna, Orricus Zapellans, Stephanus de Domont, Robertus de [p. 133] Zarmes, Guillelmus de Roy, Johannes de la Voya, P. le Roy, Johannes de la Mazon Dei, Aymonus et Robertus de Hermenovilla. Qui interrogati, ut alii supra, responderunt quod habent superiorem suum, videlicet Magistrum Templi majorem, sibi propinquum, ut credunt, et alios majores capitaneos ejusdem ordinis in spiritualibus et temporalibus, cum quibus si loquerentur, deliberarent super procuratoribus constituendis ad defensionem sui ordinis prelibati, sed sine ipsis, et quia sunt capti et incathenati et bonis Templi spoliati, non debent, nec possunt, nec volunt procuratores constituere ad predicta, sed quilibet per se in propria persona vult defendere suum ordinem memoratum. Interrogati si volunt aliquid dicere ad dicti ordinis sui defensionem, quia parati sumus scribere et dominis nostris commissariis reportare, dixerunt quod ordo eorum est bonus, justus et mundus a criminibus et viciis ipsi impositis, et offerunt se paratos ipsum defendere, ut premittitur, tanquam bonum, justum et mundum, prout justicia suadebit, et pecierunt cum instancia ecclesiastica sacramenta.

Item, erant in dicta domo fratres Guaufredus de Cernayo miles, Nicolaus de Langi Villa, Hernulphus de Fontanis, Johannes de Cormelliis, Odo de Colon, Johannes de Verges, et Robertus de Bergundiis. Qui, ut dixerunt, non interfuerant die Sabati preterita in dicto viridario episcopali, et dixerunt coram nobis quod ipsi volebant dictum ordinem defendere, et pecierunt ecclesiastica sacramenta, secundum quod boni Christiani, quod se esse dicebant.

Item, eadem die Jovis accessimus ad domum de Ocrea versus crucem du Tirol Parisius, ubi detinebantur XIII Templarii ex predictis qui fuerunt in predicto viridario domini episcopi Parisiensis, videlicet fratres Johannes Bocelli presbyter, Johannes de Freanville, Radulphus et P. de Conpendio, Johannes Monachi, Stephanus Therici, Johannes Ausapie, Johannes Briardi de Enonia, P. de Niseyo, Johannes de Apellis, Johannes de Oisimonte, Nicolaus Sancti et Guillelmus de Buosemont. Qui interrogati, ut alii supra, responderunt quod quia colloquium [p. 134] non habuerant cum majoribus dicti ordinis super procuratoribus constituendis, nolebant nec poterant procuratores constituere, sed parati erant et volunt defendere dictum ordinem quilibet per se in propria persona, et pecierunt ad hoc faciendum consilium peritorum, dicentes quod non petebatur ab eis quando ponebantur in jainis si procuratores constituere volebant.

Item, eadem die Jovis accessimus ad domum Roberti Anudei in vico Platee porcorum Parisius, ubi detinebantur VII fratres Templarii, ex illis qui fuerant in dicto viridario domini episcopi Parisiensis, videlicet fratres Radulphus de Taverniaco, Reginaldus de Parisiis presbyter, P. de sancto Lupo, Helias de Jocro, Nicolaus de Conpendio, Matheus de Tabulla et Bono de Volenis. Qui interrogati, ut alii supra, responderunt quod non fecerant procuratores predictos nec facere intendebant sine aliis fratribus ordinis predicti, et si facerent per se, videtur eis quod non valeret. Interrogati per nos si volunt aliquid dicere ad dicti ordinis sui defensionem, quia parati sumus scribere et dominis nostris commissariis reportare, dixerunt quod quecumque dicta, lecta et proposita fuerunt dicta die Sabati contra dictum ordinem in viridario memorato, sunt falsa et mendacium continencia, salva gracia mandantis inquisicionem fieri super eis, et quod dictus ordo est bonus, dignus et sanctus secundum Deum, et talem volunt servare et adversus et contra quoscumque defendere quilibet per se et in propria persona sua. Dixit eciam frater Radulphus de Taverniaco, quod ipse plures vidit recipi fratres in ordine, et quocienscumque recipiebantur, receptor dicebat hec verba: Ego in nomine sancte Trinitatis, Patris et Filii et Spiritus Sancti, et beate Marie et omnium sanctorum, te recipio et do tibi habitum Templi. Et idem dixerunt alii tam de se ipsis quam de aliis quos viderunt recipi in ordine. Dixerunt eciam omnes predicti quod si placeret dictis dominis commissariis quod de qualibet camera eorum congregarentur unus de qualibet coram eisdem dominis vel alibi, tunc deliberarent et deliberare possent qualiter et quid haberent proponere et facere coram eis. Supplicaverunt eciam quod si ipsi hoc [p. 135] facere nollent, saltem placeret eis quod unus ex eis posset loqui cum fratre Reginaldo de Pruino ad deliberandum cum eo.

Item, eadem die Jovis accessimus ad domum dicti Blavot prope portam sancti Anthonii Parisius, ubi detinebantur XIII fratres Templarii ex hiis qui fuerant in dicto viridario, videlicet fratres Guillelmus de Sornayo miles, Thomas de Bochancourt, Johannes de Septem Montibus presbyter, Millo de Chaneveyo presbyter, Droco de Viveriis, Johannes de Villaribus, Lambertus de Romancuria, Gervasius de Vallesia, P. de Bragella, Gervasius de Fellinis, Jacobus de Calido Furno, Guillelmus de Lorperiis, et Christianus de Chammeriaco. Qui interrogati, ut alii supra, responderunt quod ipsi non vident partem aliquam contra ordinem Templi, nisi dominos Papam et Regem, contra quos nullo modo litigarent, nec facerent procuratores, et quod ipsi sunt sub obediencia Magistri majoris dicti ordinis, sine quo et ejus auctoritate procuratores facere nolunt nec possunt, et si facerent, non valerent, quia sunt capti et incarcerati, petentes cum instancia et flexis genibus manibusque conplosis ecclesiastica sacramenta. Cumque offerremus eis nos paratos scribere et dominis nostris reportare, si aliquid volebant dicere ad defensionem ordinis prelibati, dixerunt quod si placeret dominis commissariis, vellent super hoc deliberare cum domino Reginaldo de Pruino et quibusdam aliis fratribus ordinis supradicti.

Item, eadem die Jovis accessimus ad domum Guillelmi de Marcillhiaco prope portam sancti Anthonii Parisius, ubi detinebantur IX fratres Templarii ex hiis qui fuerant in viridario predicto domini episcopi Parisiensis, videlicet fratres Nicolaus de Manra presbyter, Dominicus de Verduno, Johannes Danisa, Philippus de Tribus Fugiis, Petrus de Monte Goyni, Johannes de Sornayo, P. de Sornayo, Droco de Sornayo, et Petrus de Cathalano. Qui interrogati, ut alii supra, responderunt quod sine consilio et consensu Magistri et superiorum suorum nullum facerent procuratorem ad defensionem predictam. Cumque obtulissemus eis nos paratos scribere et dominis nostris commissariis reportare, si [p. 136] aliquid volebant dicere ad defensionem dicti ordinis, dixerunt ad defensionem predictam, quod ordo bonus, sanctus, justus et sufficiens est, et nunquam viderunt contrarium in eodem, et ita manutenebunt coram quibuscumque et contra quoscumque, usque ad finem, et pecierunt sacramenta ecclesiastica, et eciam indumenta.

