Latin Vulgate, Daniel: Prophetia Danielis

Part 4

Chapter 4 2,284 words Public domain Markdown

13:49 Revertimini ad iudicium, quia falsum testimonium locuti sunt adversus eam.

13:50 Reversus est ergo populus cum festinatione, et dixerunt ei senes: Veni, et sede in medio nostrum, et indica nobis: quia tibi Deus dedit honorem senectutis.

13:51 Et dixit ad eos Daniel: Separate illos ab invicem procul, et diiudicabo eos.

13:52 Cum ergo divisi essent alter ab altero, vocavit unum de eis, et dixit ad eum: Inveterate dierum malorum, nunc venerunt peccata tua, quae operabaris prius:

13:53 iudicans iudicia iniusta, innocentes opprimens, et dimittens noxios, dicente Domino: (x) Innocentem et iustum non interficies.

13:54 Nunc ergo si vidisti eam, dic sub qua arbore videris eos colloquentes sibi. Qui ait: Sub schino.

13:55 Dixit autem Daniel: Recte mentitus es in caput tuum: Ecce enim Angelus Dei accepta sententia ab eo, scindet te medium.

13:56 Et, amoto eo, iussit venire alium, et dixit ei: Semen Chanaan, et non Iuda, species decepit te, et concupiscentia subvertit cor tuum:

13:57 sic faciebatis filiabus Israel, et illae timentes loquebantur vobis: sed filia Iuda non sustinuit iniquitatem vestram.

13:58 Nunc ergo dic mihi, sub qua arbore comprehenderis eos loquentes sibi. Qui ait: Sub prino.

13:59 Dixit autem ei Daniel: Recte mentitus es et tu in caput tuum: manet enim Angelus Domini, gladium habens, ut secet te medium, et interficiat vos.

13:60 Exclamavit itaque omnis coetus voce magna, et benedixerunt Deum, qui salvat sperantes in se.

13:61 Et consurrexerunt adversus duos presbyteros (convicerat enim eos Daniel ex ore suo falsum dixisse testimonium) feceruntque eis sicut male egerant adversus proximum,

13:62 (y) ut facerent secundum legem Moysi: et interfecerunt eos, et salvatus est sanguis innoxius in die illa.

13:63 Helcias autem et uxor eius laudaverunt Deum pro filia sua Susanna cum Ioakim marito eius, et cognatis omnibus, quia non esset inventa in ea res turpis.

13:64 Daniel autem factus est magnus in conspectu populi a die illa, et deinceps.

2. AD 6:28, DE EVERSIONE IDOLORUM, 13:65-14:42.

13:65 Et rex Astyages appositus est ad patres suos, et suscepit Cyrus Perses regnum eius.

14:1 Erat autem Daniel conviva regis, et honoratus super omnes amicos eius.

14:2 Erat quoque idolum apud Babylonios nomine Bel: et impendebantur in eo per dies singulos similae artabae duodecim, et oves quadraginta, vinique amphorae sex.

14:3 Rex quoque colebat eum, et ibat per singulos dies adorare eum: porro Daniel adorabat Deum suum. Dixitque ei rex: Quare non adoras Bel?

14:4 Qui respondens, ait ei: Quia non colo idola manufacta, sed viventem Deum, qui creavit caelum, et terram, et habet potestatem omnis carnis.

14:5 Et dixit rex ad eum: Non videtur tibi esse Bel vivens Deus? An non vides quanta comedat, et bibat quotidie?

14:6 Et ait Daniel arridens: Ne erres rex. iste enim intrinsecus luteus est, et forinsecus aereus, neque comedit aliquando.

14:7 Et iratus rex vocavit sacerdotes eius, et ait eis: Nisi dixeritis mihi, quis est qui comedat impensas has, moriemini.

14:8 Si autem ostenderitis, quoniam Bel comedat haec, morietur Daniel, quia blasphemavit in Bel. Et dixit Daniel regi: Fiat iuxta verbum tuum.

14:9 Erant autem sacerdotes Bel septuaginta, exceptis uxoribus, et parvulis, et filiis. Et venit rex cum Daniele in templum Bel.

14:10 Et dixerunt sacerdotes Bel: Ecce nos egredimur foras: et tu rex pone escas, et vinum misce, et claude ostium, et signa annulo tuo:

14:11 et cum ingressus fueris mane, nisi inveneris omnia comesta a Bel, morte moriemur, vel Daniel qui mentitus est adversum nos.

14:12 Contemnebant autem, quia fecerant sub mensa absconditum introitum, et per illum ingrediebantur semper, et devorabant ea.

14:13 Factum est igitur postquam egressi sunt illi, rex posuit cibos ante Bel: praecepit Daniel pueris suis, et attulerunt cinerem, et cribravit per totum templum coram rege: et egressi clauserunt ostium: et signantes annulo regis abierunt.

14:14 Sacerdotes autem ingressi sunt nocte iuxta consuetudinem suam, et uxores et filii eorum: et comederunt omnia, et biberunt.

14:15 Surrexit autem rex primo diluculo, et Daniel cum eo.

14:16 Et ait rex: Salvane sunt signacula, Daniel? Qui respondit: Salva, rex.

14:17 Statimque cum aperuisset ostium, intuitus rex mensam, exclamavit voce magna: Magnus es Bel, et non est apud te dolus quisquam.

14:18 Et risit Daniel: et tenuit regem ne ingrederetur intro: et dixit: Ecce pavimentum, animadverte cuius vestigia sint haec.

14:19 Et dixit rex: Video vestigia virorum, et mulierum, et infantium. Et iratus est rex.

14:20 Tunc apprehendit sacerdotes, et uxores, et filios eorum: et ostenderunt ei abscondita ostiola, per quae ingrediebantur, et consumebant quae erant super mensam.

14:21 Occidit ergo illos rex, et tradidit Bel in potestatem Danielis: qui subvertit eum, et templum eius.

14:22 Et erat draco magnus in loco illo, et colebant eum Babylonii.

14:23 Et dixit rex Danieli: Ecce nunc non potes dicere quia iste non sit Deus vivens: adora ergo eum.

14:24 Dixitque Daniel: Dominum Deum meum adoro: quia ipse est Deus vivens: iste autem non est Deus vivens.

14:25 Tu autem rex da mihi potestatem, et interficiam draconem absque gladio, et fuste. Et ait rex: Do tibi.

14:26 Tulit ergo Daniel picem, et adipem, et pilos, et coxit pariter: fecitque massas, et dedit in os draconis, et diruptus est draco. Et dixit: Ecce quem colebatis.

14:27 Quod cum audissent Babylonii, indignati sunt vehementer: et congregati adversum regem, dixerunt: Iudaeus factus est rex: Bel destruxit, draconem interfecit, et sacerdotes occidit.

14:28 Et dixerunt cum venissent ad regem: Trade nobis Danielem, alioquin interficiemus te, et domum tuam.

14:29 Vidit ergo rex quod irruerent in eum vehementer: et necessitate compulsus tradidit eis Danielem.

14:30 Qui miserunt eum in lacum leonum, et erat ibi diebus sex.

14:31 Porro in lacu erant leones septem, et dabantur eis duo corpora quotidie, et duae oves: et tunc non data sunt eis, ut devorarent Danielem.

14:32 Erat autem Habacuc propheta in Iudaea, et ipse coxerat pulmentum, et intriverat panes in alveolo: et ibat in campum ut ferret messoribus.

14:33 Dixitque Angelus Domini ad Habacuc: Fer prandium, quod habes, in Babylonem Danieli, qui est in lacu leonum.

14:34 Et dixit Habacuc: Domine, Babylonem non vidi, et lacum nescio.

14:35 (z) Et apprehendit eum Angelus Domini in vertice eius, et portavit eum capillo capitis sui, posuitque eum in Babylone supra lacum in impetu spiritus sui.

14:36 Et clamavit Habacuc, dicens: Daniel serve Dei, tolle prandium, quod misit tibi Deus.

14:37 Et ait Daniel: Recordatus es mei Deus, et non dereliquisti diligentes te.

14:38 Surgensque Daniel comedit. Porro Angelus Domini restituit Habacuc confestim in loco suo.

14:39 Venit ergo rex die septimo ut lugeret Danielem: et venit ad lacum, et introspexit, et ecce Daniel sedens in medio leonum.

14:40 Et exclamavit voce magna rex, dicens: Magnus es Domine Deus Danielis. Et extraxit eum de lacu leonum.

14:41 Porro illos, qui perditionis eius causa fuerant, intromisit in lacum, et devorati sunt in momento coram eo.

14:42 Tunc rex ait: Paveant omnes habitantes in universa terra Deum Danielis: quia ipse est Salvator, faciens signa, et mirabilia in terra: qui liberavit Danielem de lacu leonum.

PARALLELISMUS MEMBRORUM.

(a) 1: 21 Inf 6:28. (b) 3: 59 Ps 148:4. (c) 3:100 Inf 4:31; 7:14. (d) 4: 22 Inf 5:21. (e) 4: 24 Sir 3:33. (f) 4: 31 Sup 3:100. (g) 5: 21 Sup 4:22. (h) 6: 22 1 Mcc 2:60. (i) 6: 28 Sup 1:21. (j) 7: 10 Apc 5:11. (k) 7: 14 Sup 3:100; Mch 4:7; Lc 1:32. (l) 9: 2 Ir 25:11; 29:10. (m) 9: 4 Neh 1:5. (n) 9: 5 Bar 1:17. (o) 9: 11 Dt 27:14 (p) 9: 15 Bar 2:11. (q) 9: 15 Ex 15:13. (r) 9: 24 Io 1:45. (s) 9: 27 Mt 24:15. (t) 11: 14 Is 19:16. (u) 12: 2 Mt 25:46. (v) 12: 3 Sap 3:7. (w) 12: 7 Apc 10:5. (x) 13: 53 Ex 23:7. (y) 13: 62 Dt 19:18. (z) 14: 35 Ez 8:3.

NOTAE MARGINALES.

[THESE NOTES STOOD IN THE MARGINS OF THE PRINTED VERSION OF THIS TEXT. THE VERSE NUMBERS IN BRACKETS INDICATE THEIR APPROXIMATE LOCATIONS. THEY TEND TO BE MORE SYNOPTIC IN NATURE THAN INTERPRETIVE.]

[ 1: 1] Babylonem ductus [ 1: 3] cum sociis litteras et linguam Chaldaeorum discit [ 1: 8] et propter abstinentiam cibi et potus [ 1:17] intelligentia visionum et somniorum donatus est; [ 1:21] fuit usque ad Cyrum. [ 2: 1] Somnium dilapsum [ 2: 2] sapientes regi Nabuchodonosor indicare nequeunt, [ 2:12] ideoque supplicio destinantur; [ 2:14] Daniel prolationem petit, [ 2:17] a Deo edocetur, [ 2:24] in conspectu regis [ 2:28b] somnium narrat [ 2:36b] eiusque interpretationem adicit; [ 2:46] rex Deum Israel agnoscit at Danielem honorat, [ 2:49] socios eius exaltat. [ 3: 1] Statuam a rege erectam [ 3: 2] adorantibus reliquis convocatis [ 3: 8] socii Danielis non adorant, [ 3:13] regi Nabuchodonosor audacter resistentes, [ 3:19] ideoque in fornacem mittuntur; [ 3:24] in medio flammae [ 3:25] Azarias Domino confitetur, [ 3:46] ab angelo Domini servati [ 3:51] hi tres Domino Deo benedicunt; [ 3:91] rex obstupescens [ 3:93] illaesos egredi iubent [ 3:95] et Deum Isreal profitens eos promovet. [ 3:98] Initium decreti regii; [ 4: 1] aliud somnium suum, [ 4: 3] quod sapientes interpretari nequeunt, [ 4: 5] Danieli ingresso [ 4: 7] Nabuchodonosor narrat [ 4:16] eiusque interpretationem audit; [ 4:25] rex in insaniam zoanthropicam incidit [ 4:31] et iterum mentis compos fit; [ 4:34] regem caeli glorificat. [ 5: 1] Profanantibus vasa templi [ 5: 5] manus scribens apparet, [ 5: 7] cuius scripturam sapientes exponere nequeunt; [ 5:10] regina suadente [ 5:13] Daniel introducitur, [ 5:17] qui regem superbum obiurgat, [ 5:25] scripturam legit et interpretatur, [ 5:29] a rege honoratur; [ 5:30] Baltassar occiditur, Darius regnat. [ 6: 1] Principes et satrapae Danieli invidentes [ 6: 6] religiosum decretum regium afferunt, [ 6:10] quod Daniel non curat, [ 6:11] quare ab illis viris accusatur [ 6:14] et in lacum leonum mittitur, [ 6:19] sed ab angelo Dei servatur; [ 6:23] Darius eum educit [ 6:25] ac Deum Israel honorat; [ 6:28] Daniel usque ad Cyrum est. [ 7: 1] Tempus visionis; [ 7: 2] Quattour bestias de mari ascendentes videt, [ 7: 9] iudicium Dei aspicit, [ 7:13] filium hominis videt, [ 7:15] interpretationem visorum accipit; [ 7:28] finis visionis. [ 8: 1] Tempus et locus visionis; [ 8: 3] hircum de ariete triumphantem [ 8: 9] et cornu insolentissimum videt [ 8:13] eiusque tempus audit; [ 8:15] Gabriel Danieli apparet [ 8:19b] et visionem interpretatur; [ 8:27] effectus visionis. [ 9: 1] Tempus et occasio visionis; [ 9: 4] Daniel peccata confitetur [ 9:15] et salutem petit, [ 9:20] Gabriel ei apparet [ 9:24] et 70 hebdomadas annorum nuntiat. [10: 1] Tempus occasio, locus visionis; [10: 5] Gabriel Danieli apparet, [10:10] eum confortat atque docet: [11: 2b] de tribus successoribus Cyri, [11: 3] de Alexandro eiusque regno, [11: 5] de Ptolemaeo I et Seleuco I, [11: 6] de Antiocho II et Ptolemaeo II, [11: 7] de Ptolemaeo III et Seleuco II, [11:10] de Seleuco III fratreque Antiocho III et Ptolemaeo IV, [11:13] necnon Ptolemaeo V, [11:20] de Seleuco IV, [11:21] de Antiocho IV Epiphane Aegyptum bis oppugnate [11:30b] ac populum Israel persequente [11:36] propter impietatem suam, [11:40] de hoste novissimo [12: 1] ac protectore populi Israel, [12: 2] de resurrectione et mercede, [12: 4] de libro signando; [12: 5] finis visionis. [13: 1] Senibus iudicibus sollicitantibus resistit, [13:27b] ab illis adulterii accusata condemnatur, [13:44] sed a Daniele innocens demonstratur. [13:65] Daniel conviva Cyri [14: 2] idolum Bel non adorat, [14:13] sed fraude sacerdotum detecta subvertit [14:22] atque draconem interficit; [14:27] in lacum leonum missus [14:32] ab Habacuc propheta pascitur; [14:39] Cyrus Danielem educit ac Deum Israel honorat.

APPENDIX CRITICA.

DISCREPANTIA LECTIONUM CLEMENTINARUM ATQUE HEBRAICARUM ET GRAECARUM AB ANGELO ROCCA NOTATA.

2:2 Praecepit autem; Heb. et Gr. et praecepit.

2:22 Deus patrum nostrorum; in Heb. (Aram.) Deus patris mei, in Gr. patrum meorum, quae lection in priore Congr. fuit probata, in posteriore vero mutata in "patrum nostrorum" (Aram. 'abhahathi est pluralis, ergo "patrum meorum" est lectio vera).

2:34 lapis de monte; "de monte" non legunt Heb. (Aram.), tamen habent Gr., Congr. retinuit.

3:52 et gloriosus; Gr. et quaedam Ms. non legunt, habet tamen textus Hieronymi.

3:94 sarabala eorum; ubi supra (versu 21) dicitur "cum braccis suis", habetur hoc idem vocabulum. Nescio cur Vulgatus hoc in loco reservavit nomen "sarabala", illic autem vertit (Aram. sarabala, Gr. sarabara erat vestis Persica, braccae vel pallium).

4:20 super eum; Gr. et in quibusdam Ms. legitur "super eam" (Gr. super eum).

5:1 Baltassar; in Heb. (Aram.) Balsasar, in Gr. Baltasar (Aram. Belsassar).

5:29 regno suo; "suo" Heb. (Aram.) et aliquot Ms. non legunt, tamen habent Gr.

6:6 surripuerunt; hoc verbum reperitur in omnibus Latinis exemplaribus, obscurum tamen est. Significat enim cum tumultus et indignatione convenire seu accedere, estque illud verbum, quod habetur Ps. 2 "Quare fremuerunt gentes", verbum (Heb. et Aram.) est "ragas."

6:27 de lacu leonum; in Heb. (Aram.) et Ms. "de manu", Gr. "de ore" (etiam Gr. "de manu").

7:22 sanctis Excelsi; Heb. (Aram.) sanctis Excelsorum (est tamen pluralis maiestatis, ergo in Gr. et Vulg. recte redditus).

11:41 multae; Gr. multi (ita Theodotion, LXX autem "multae").

12:6 dixi; in Heb. dixit (sic Theodotion quoque).

14:42 hic versus nec a Gr. nec a Hieronymo habetur, sed legitur in multis impressis.