Julius Cæsar

Part 5

Chapter 5 2,543 words Public domain Markdown

Quam pusilla facta est hujus lucernæ lux! Di! quid adest? Incertine oculi mei informe hoc spectrum fingunt? Jam me invadit. Speciesne vera, an vana es? Divusne, Divorum nuntius, an ex Erebo Dæmon, qui sanguinem meum congelas, et crines stare facis? Dic mihi qui sis.

_Umb._--Genius malus tuus, Brute.

_Brut._--Quare ades?

_Umb._--Ut moneam te Philippis me visurum.

_Brut._--Bene est; ergo te iterum videbo?

_Umb._--Scilicet--Philippis.

[_Evanescit Umbra._

_Brut._--Esto: te Philippis videbo. Quid! statim ut in me redeo, evanescis. Male ominate Dæmon, plura tecum loqui vellem.--Puer! Lucius! Varro! Claudius! Expergiscamini! Claudius!

_Luc._--Chordæ discordes, domine.

_Brut._--Se adhuc citharam pulsare putat. Expergiscere, Lucius.

_Luc._--Quid est, domine?

_Brut._--Somniabasne, Lucius, qui clamitares tantum?

_Luc._--Me clamitâsse non novi.

_Brut._--Clamitabas tamen. Videbasne aliquid?

_Luc._--Nihil, domine.

_Brut._--Iterum dormias.--Heus tu! Claudius! expergiscere.

_Var._--Domine.

_Claud._--Domine.

_Brut._--Quare in somno tantum clamabatis?

_Var., Claud._--Clamabamusne nos, domine?

_Brut._--Certe: videbatisne aliquid?

_Var._--Equidem nihil, domine.

_Claud._--Nihil ego.

_Brut._--Ite, salutate Cassium fratrem meum: ut castra primo mane moveat: ipsi sequemur.

_Var., Claud._--Factum erit, domine.

ACTUS V.

SCENA I.

_Campus ad Philippos._

OCTAVIUS, ANTONIUS, _cum suis._

_Oct._--Evenit uti sperabam, Antoni. Tu aiebas hostem in campum non descensurum; sed colles et loca edita obtenturum. Quod aliter se habet. Adsunt, ordinibus in prælium dispositis, et nos ad pugnam ultro provocantes Philippis manus conserere jubent.

_Ant._--Vah! cum intimo eorum corde versor: consilia non me latent: mallent omnino non hic esse: sed, quum non aliter licet, animorum cum ostentatione quadam descendunt; nobis opinionem virtutis insinuantes: sed frustra.

NUNTIUS.

_Nunt._--Accingamini, duces: hostis aciem viribus magnis instruit, vexillo ad pugnam jam proposito: statim confligendum erit.

_Ant._--Octavi, in plano campo legiones tuas presso pede ad sinistram ducas.

_Oct._--Dextrâ ego, sinistrâ tu.

_Ant._--Quid est ut, imminente pugnâ, mihi sic refrageris, Octavi?

_Oct._--Non refragor tibi; sed ita factum volo.

_Tubae._ BRUTUS, CASSIUS, _cum suis_; LUCILIUS, TITINIUS, MESSALA, _aliique._

_Brut._--Stant loco, et verba volunt.

_Cass._--Consistant milites, Titini: nobis procedendum est, ut verba faciamus.

_Oct._--M. Antoni, annon pugnæ signum dabimus?

_Ant._--Minime, Octavi; prius verbis respondendum est. Locum date, milites; duces colloqui volunt.

_Oct._--Exspectate signum.

_Brut._--Priusne verba, Quirites?

_Oct._--Non quod nobis, sicut vobis, verba placeant magis.

_Brut._--Et tamen bon verba verberibus malis anteferenda, Octavi.

_Ant._--Attamen tu, Brute, cum verberibus malis bona verba conjugis. Testis sit cor Cæsaris tuâ manu perfossum, dum clamabas, "Salve, Cæsar, bene valeas."

_Cass._--Quæ vis in verberibus insit tuâ manu datis, Antoni, adhuc latet. Quod ad verba tua, Hyblæas apes spoliant, et melle orbas faciunt.

_Ant._--Non aculeis tamen.

_Brut._--Immo, aculeis et stridore simul. Apum enim morem imitaris, Antoni, prius stridore quam aculeo, usus.

_Ant._--Non sic vos, sicarii, cum turpissimi enses vestri in latere Cæsaris inter se colliderentur. Vestra erant tum simiarum sannitus, blanditiæ canum, servorum adulatio, osculis in Cæsaris pedes impressis: hæc inter execrandus iste Casca, vilis catuli instar, a tergo Cæsarem percussit. Proh adulatorum gregem.

_Cass._--Adulatorum!--Hoc in te redit, Brute. Lingua ista non hæc jactare hodie habuisset, si mihi auscultasses.

_Oct._--Age, age, ad rem: si disputando sudamus, probando, sanguis ex sudore erit. Ecce, ensem in conjuratos strictum! Ecquando in vaginam rediturus est? Haud prius, quam, aut tribus istis et viginti Cæsaris vulneribus plenissime satisfactum fuerit, aut alter Cæsar proditorum gladiis succubuerit.

_Brut._--Nullos per proditores, Cæsar, moriturus es, nisi per quos tecum ipse ducis.

_Oct._--Spero quidem; nempe non natus sum ut Bruti gladio peream.

_Brut._--O juvenis, si generis tui nobilissimus esses, nulla tibi mors honestior.

_Cass._--Ecce puerum iracundiorem, cum mimo quodam et comissatore conjunctum!

_Ant._--Cassius semper idem!

_Oct._--Age, Antoni, eamus. Vos, proditores, ad bellum internecivum provocamus: hoc ipso die, si vultis; si non, statim ut vobis satis animi erit.

[_Exeunt_ OCTAVIUS, ANTONIUS, _cum suis._

_Cass._--Furant venti, intumescat mare, solvatur navis! Ingruit procella; jacta alea est.

_Brut._--Heus tu, Lucili! verbum tecum.

_Lucil._--Adsum, domine.

[_Seorsim loquuntur._

_Cass._--Messala,--

_Mess._--Quid vult dux meus?

_Cass._--Hic meus natalis dies, Messala; hoc die Cassius natus est. Da manum, Messala. Testor te, me--sicut Pompeius noster--omnem libertatem nostram in uno prœlio invitum periclitari. Novisti me olim Epicuro et philosophiæ ejus consensisse. Jam opinionem muto; portentisque partim ut credam adducor. Proficiscentibus enim nobis ex Sardibus, primo vexillo nostro duæ ingentes aquilæ insidebant, quæ ex ipsis militum manibus carnem devorabant; nos autem usque ad Philippos comitatæ, hoc ipso mane avolaverunt: earum vice corvi, cornices, accipitresque nos supervolant, et, ut qui mox prædæ fuerimus, despectant. Horum subter umbras, quasi subter aulæa palliumque funebre, exercitus noster jacet, veluti in mortem designatus.

_Mess._--Ne ita credas.

_Cass._--Equidem non omnino credo; nempe fidenti animo sum, et in omnia discrimina parato.

_Brut._--Esto, Lucili.

_Cass._--Brute nobilissime, Di nobis hodie fausti sint, ut, partâ pace, annos in senium una amantissime producamus. Sed cum res humanæ fere incertæ sunt, pessimo providendum est. Si hoc prœlio vincemur, hodiernus hic sermo supremus noster erit. Tu, quomodo tuum agere instituisti?

_Brut._--Scilicet secundum istam philosophiæ legem, quæ jussit ut Catoni mortem suâ ipsius manu conscitam in vitium darem. Etenim puto, nescio qua ratione, timidi et turpis esse, futuri metu, vitæ terminum prævenire. Quare patientiâ me involvo, ut Deorum--qualescunque sint qui mortales regunt--voluntatem expectem.

_Cass._--Ergo contentus eris, si hodie vincemur, per Romæ vicos triumpho duci.

_Brut._--Non ita, Cassi, non ita: ne tu, nobilis Romane, ne tu Brutum putes unquam in vinculis Romam rediturum. Brutus animosior quam qui hoc pati possit. Jam vero, hoc ipso die, opus Idibus Martiis institutum complendum est. Dabiturne nobis post hunc diem una esse incertum est. Jam nunc igitur in æternum valedicamus; æternum æternumque vale, Cassi. Cras, si una erimus, lætabimur; si non, bene erit ita nos dixisse "vale."

_Cass._--Et tu æternumque vale, Brute. Cras si una erimus, certe lætabimur; si non, optime profecto erit ita nos dixisse "vale."

_Brut._--Eia age; ad rem. O! qui hujusce diei exitum præsentire possit! Sufficiat tamen quod aliquando exiturus sit: exitus tum in luce erit. Ohe! ad pugnam!

[_Exeunt._

SCENA II.

_Campus. Strepitus pugnæ._

BRUTUS, MESSALA.

_Brut._--Da fræna, Messala, da fræna; jussa mea legionibus ex alterâ campi parte dispositis quam citissime feras. [_Strepitus pugnæ._

Statim aggrediantur; nempe alam Octavii jam labare sentio, et subito impetu profligari posse. Da fræna, Messala, da fræna; nostri statim procurrant.

SCENA III.

_Campi pars altera. Strepitus pugnæ._

CASSIUS, TITINIUS.

_Cass._--Eheu! ecce, ecce, Titini, turpissimi isti diffugiunt! Meis ipse hostis factus sum. Centurionem istum e nostris terga dantem occidi, aquilamque ex manibus eripui.

_Titin._--O Cassi, Brutus nimis propere signum dedit; qui, cum Octavî aciem perrupisset, incautius invectus est. Tum rapere et spoliare milites: nos ab Antonio interea concludimur.

PINDARUS.

_Pind._--Abi, domine, in longius abi. Castra habet M. Antonius. Ocyus abeundum est.

_Cass._--In hoc colle satis absumus. Aspice, Titini; tentoria ista, ignibus confusa--nostrane sunt?

Titin.--Nostra, domine.

_Cass._--Si me amas, Titini, in equum meum insilias; pressisque calcaribus, ad istas, quas jam indico tibi, turmas accedas, revertarisque ut sciam amici, an hostes sint.

Titin.--Dicto citius, domine. [_Exit._

_Cass._--Tu, Pindare, in collem istum, altius: naturâ hebetiores oculi mei. Titinium observa, et quo modo res per campum eat, mihi refer. [_Exit_ PINDARUS.

Hoc die natus sum: tempus in se redit. Quæ hora initium, eadem finem dabit. Vitæ cursum peregi. Quid novi, Pindare?

_Pind._--Eheu, domine.

_Cass._--Quid novi igitur?

_Pind._--Titinium video equitatu circumventum; in eum ruunt;--nec assequuntur tamen: jam, jam assequuntur; O Titinium!--pars equis desiliunt:--ipse desilit:--ah! captus est. Audisne? Captum conclamant. [_Clamor._

_Cass._--Descendas; nihil ulterius visum velim. O me ignavissimum, qui tamdiu vixerim, ut coram oculis captivus factus sit optumus meus!

PINDARUS.

Huc, mî bone; in Parthiâ a me captus pro vitâ redditâ jurâsti, quodcunque olim a me jussum foret, te pro virili suscepturum. Jam nunc jusjurandum exsolvas: jam nunc liber fias. Ensem hunc bonum cape: eo Cæsaris latus a me perfossum est: eo pectus meum tu perfodias. Ne respondeas: capulum prehende, et dum facies mea, uti nunc obvelata est, in me cuspidem converte. Jam ultus es, O Cæsar, eodem, quo periisti, ferro.

[_Moritur._

_Pind._--Liber sum: nollem tamen, modo ausus essem. O Cassi, procul hinc Pindarus exul ibit, ubi nemini Romanorum unquam obvius erit. [_Exit._

TITINIUS, MESSALA.

_Mess._--Hæ modo belli vices, Titini; Octavius a Bruto, uti Cassius ab Antonio, profligatus est.

_Tit._--Cassio nostro hoc magno solatio erit.

_Mess._--Ubinam illum relinquebas?

_Tit._--In hoc colle, dolore gravatum, cum Pindaro suo.

_Mess._--Nonne ille est qui ibi humi jacet?

_Tit._--Jacet, ut qui mortuus. O cor meum!

_Mess._--Nonne ille est?

_Tit._--Nequaquam, Messala. Fuit Cassius; non est. O sol, qui sanguineo infectus rubore, mox occasurus es, sic Cassii dies in rubro ipsius sanguine occasum habet. Sol Romæ occidit! Noster occidit dies! instant tenebræ, frigora noctis et pericula. De rebus nostris actum est. Desperatâ salute meâ, mortem sibi conscivit.

_Mess._--Fortunâ nimis cito desperatâ, jacet. O infelix Error, Dolore orte! quam tuum est, propensis usque ad falsa hominum animis, vana pro veris commendare. Error, conceptu facilis, nunquam ad partum felicem perducte, genitricem ipsam parturiendo occidis.

_Tit._--Ohe, Pindare! ubi es? Pindarum voco.

_Mess._--Vide, si possis, ubi sit, Titini. Ipse Bruto nobili obviam eo, aures ejus verbis meis trajecturus, tela veneno tincta, Bruti aures libentius admitterent quam quæ nuntiatum eo.

_Tit._--Statim eas, Messala, ego Pindarum quæro.

[_Exit MESSALA._

O fortissime Cassi, quid me speculatum dimisisti? Ego autem--nonne tuos conveni, qui capiti meo hanc victricem coronam imposuere, ut tibi ipsi redderem? Quid, nonne acclamationes audiebas? Eheu, omnia male interpretatus! Etiam nunc tamen coronam fronte geras; tibi enim reddendam jussit Brutus tuus--Bruti jussum ago. Adsis, Brute, propere adsis, ut videas quanti ego Caium Cassium æstimaverim. Dii veniam date:--Romanum ago: veni, Cassii ferrum; cor Titinii exquiras.

[_Moritur._

_Pugnae strepitus._ MESSALA, BRUTUS, CATO _junior_, STRATO, VOLUMNIUS, LUCILIUS.

_Brut._--Ubinam, ubinam, Messala, jacet corpus?

_Mess._--Ibi jacet; Et juxta Titinius qui casum plorat.

_Brut._--Titinius ipse supinus jacet.

_Cato._--Occisus est.

_Brut._--O Juli Cæsar, adhuc viges. Tua terras pervagatur Umbra, et nostros ipsorum enses in nostra ipsorum viscera convertit.

[_Strepitus pugnae procul._

_Cato._--Fortissime Titini! Vide ut Cassium, et in morte, coronaverit.

_Brut._--Supersuntne ex Romanis qui cum hisce conferri possint? Ultime Romanorum, valeas. Roma nunquam filium tui similem parere habebit. O amici mei, plures a me huic mortuo debentur lacrymæ quam nunc dare licet. Tempus inveniam, tempus inveniam, Cassi. Agamus ergo, in Thasum cadaver missum curemus, ne, exequiis inter castra factis, militum animi graventur. Age, Lucili; age, Cato; ad pugnam redeamus. Labeo, Flaviusque, aciem instruatis. Jam nona est; prœlii fortunam, Romani, hoc ipso die iterum tentabimus.

[_Exeunt._

SCENA IV.

_Campi pars altera._

_Strepitus pugnæ. Milites utriusque exercitus inter se pugnantes._ BRUTUS, CATO, LUCILIUS, _cum aliis._

_Brut._--O mei, ne cedatis; etiamnum contra hostem stetis.

_Cato._--Quis adeo infamis ut recuset? Ohe quis mecum? Per campum nomen meum resonare faciam. Ecce me, Marci Catonis filium, tyrannis inimicum, Patriæ amicum. Ecce me, Marci Catonis filium; ohe!

[_In hostem incurrit._

_Brut._--Brutus ego, Marcus Brutus; Patriæ amicus; ecce Brutum!

[_Exit in hostem incurrens._ CATO _cadit._

_Lucil._--O Cato, nobilissime puer, tune etiam?--Esto--dignus Titinii in morte comes, dignus Catone patre.

_1 Miles._--Dedas te, ne cædam.

_Lucil._--Dedo, ut cæedas: hos nummos cape ut confestim cædas. Occiso Bruto, tibi honor erit.

_1 Miles._--Non licet. Captivum vere nobilem habemus.

_2 Miles._--Ohe! locum date. Dic Antonio Brutum captum esse.

_1 Miles._--Dicam.--Sed ecce Antonium.

ANTONIUS.

Brutum habemus, domine; Brutum habemus.

_Ant._--Ubi igitur Brutus?

_Lucil._--Salvus, Antoni; satis salvus Brutus est: tu pro certo habe neminem unquam nobilissimum Brutum vivum capturum: Di tantum dedecus ab illo prohibeant! Quod si enim aliquando inveneris, vivus sit, mortuusve, Bruto dignus, seipso dignus, invenietur.

_Ant._--Mî bone, non hic Brutus est: nec minoris pretii tamen. Hunc tuto et comiter custodias: mallem tales amicos, quam inimicos. Ite, passim Brutum exquirite, vivus mortuusve sit; et de omnibus ad Octavii tentorium referte. [_Exeunt._

SCENA V.

_Campi pars altera._

BRUTUS, DARDANIUS, CLITUS, STRATO, VOLUMNIUS.

_Brut._--O, quod amicorum reliquum est, in hoc scopulo requiescamus.

_Clit._--Statilius, uti jussus, facem ostendit; nec tamen redit, domine: vel captus, vel occisus est.

_Brut._--Huc, Clite, ad me: sedas: apte "occisum" dicis: cædendi tempus est. Ausculta, capisne?

[_In aurem ejus._

_Clit._--Egone, mî domine! Non, per Deos omnes, non ego.

_Brut._--Taceas, saltem, taceas----

_Clit._--Mallem meipsum----

_Brut._--Tu jam, Dardani, ausculta. [_In aurem ejus._

_Dard._--Mene tale facinus!

_Clit._--O Dardani!

_Dard._--O Clite!

_Clit._--Quodnam nefas a te petebat Brutus?

_Dard._--Ut eum interficerem: sed vide quam intento animo est.

_Clit._--O dominum nobilissimum! Viden? Adeo ægritudinis plenus est, ut ex oculis exundet dolor.

_Brut._--Huc, mî Volumni, verbum tecum.

_Volum._--Quid vult dominus meus?

_Brut._--Nempe hoc volo: Cæsaris umbra mihi visa est: bis visa--noctu: primum Sardibus; dein, hac ipsâ nocte, Philippis. Mortis meæ horam adesse sentio.

_Volum._--Ne ita, domine.

_Brut._--Adest, Volumni; satis scio. Nonne vides quo in casu simus? hostis nos ad fossam compulit: magis decet ultro insilire, quam expectare compellentium manus. Mî Volumni, meministi nos olim apud scholam condiscipulos fuisse; per veterem amorem nostrum obsecro ensem meum fixum teneas, ut in eum memet conjiciam.

_Volum._--Istud vix amici, domine. [_Strepitus pugnæ._

_Clit._--Fugiendum, domine, fugiendum; nullus jam moræ locus.

_Brut._--Valeas;--et tu;--et tu, Volumni. Strato; ah dormiebas;--et tu valeas, Strato. Jam mihi præsertim gratulor, sodales, quod quamdiu vixerim, neminem, nisi mihi fidelem, cognoverim. Mihi devicto plus gloriæ est, quam Octavio et Marco Antonio inhonestissimâ victoriâ potitis. Bene itaque omnes simul valeatis; paullum abest ut Bruti lingua vitam enarrandi finem faciat: nox oculis obrepit: ossa mea, quæ in hanc horam exoptandam laborârunt, libentissime conquiescent.

[_Pugnæ strepitus. Clamant intus. Fuge, fuge._

_Clit._--Fugias, domine, fugias.

_Brut._--Abite; sequar.

[_Exeunt_ CLITUS, DARDANIUS, VOLUMNIUS.

Strato, mecum maneas, precor, domino tuo. Bonæ tu famæ vir, neque profecto honoris expers: ensem meum prehendas, faciemque avertas, dum in eum incurram. Aisne, Strato?

_Strato._--Primo da manum: valeas, mî domine.

_Brut._--Mî Strato, valeas. Cæsar, jam tandem requiescas: O quanto promtior in meipsum, quam in te, manus mea!

[_Se in ensem conjicit. Moritur. Pugnæ strepitus. Victi diffugiunt._

OCTAVIUS, ANTONIUS, MESSALA, LUCILIUS, _cum suis._

_Oct._--Quis iste?

_Mess._--Servus domini mei.--Strato, ubinam dominus tuus?

_Strato._--Non quo tu servitio, Messala. Victoribus se non nisi ad comburendum tradit. Brutus a Bruto solo superatur. Bruti mors nemini nisi Bruto gloriæ est.

_Lucil._--Haud aliter Brutum inventum decet. Gratias ago, Brute, quod Lucilium verum vatem comprobaveris.

_Oct._--Qui Bruti erant nemo non a me acceptus erit. Tune mecum mî bone?

_Strato._--Immo, si Messalæ placebit.

_Oct._--Placeat tibi, Messala.

_Mess._--Quonam more mortuus est, Strato, dominus meus?

_Strato._--Ego ensem prætendi; ipse se in aciem conjecit.

_Mess._--Hunc igitur tuorum numero inscribas, Octavi, qui domino meo officium supremum reddidit.

_Ant._--Hic istorum omnium nobilissimus Romanus: alii omnes magni Cæsaris invidiâ conjuraverunt; solus ille honesto consilio, et pro communi omnium bono, se cum cæteris consociavit. Mite ingenium, omnesque vitæ ejus ita temperatæ partes, ut Natura ipsa hunc digito monstrare, et coram omnibus proclamare possit--Ecce--Homo fuit!

_Oct._--Hunc igitur, pro ejus virtute, omni cultu, exequiis rite peragendis, prosequamur. In tentorio meo hanc noctem corpus, uti milieem decet, summo honore componendum curemus. Nostri jam requiescant: deinde eamus, ut felicis hujus diei gloriam, uti justum erit, participemus.

[_Exeunt._

FINIS.

LONDON:

G. J. PALMER, SAVOY STREET, STRAND.

Transcriber's Notes:

Actus I, Scena II: "(quorum tu-Cassi" -> "(quorum tu Cassi"

Actus I, Scena II: "inter pretentur" (at page break) -> "interpretentur"

Actus I, Scena II: "ore aperto, fædum" -> "ore aperto, fœdum"

Actus I, Scena III: "vel fovere novis" -> "vel fovere non vis"

Actus II, Scena I: "nosmet clam fæderati" -> "nosmet clam fœderati"

Actus II, Scena IV: all references to "ARUSPEX/Arus." replaced by "ARTEMIDORUS/Art." (according to "The Complete Works of William Shakespeare" (Spring Books London)

Actus III, Scena I: "_Cæs._--Jamne parati sumus? Quænam igitur sint..." -> "_Casc._--Jamne parati sumus?" and next line: "_Cæs._--Quænam igitur sint..." (according to "The Complete Works of William Shakespeare", Spring Books London)

Actus III, Scena I: "_Cas._--Pro me" -> "_Casc._--Pro me"

Actus III, Scena II: "pænam luit" -> "pœnam luit"

Actus III, Scena II: "graves pænas" -> "graves pœnas"

Actus III, Scena II: "_Cit. 2._--O Cæsarem" -> "_Civ. 2._--O Cæsarem"

Actus IV, Scena III: "idcirco Pæna" -> "idcirco Pœna"

Actus IV, Scena III: "Pænam" -> "Pœnam" (2 times)

Actus V, Scena I: "_Luc._--Adsum, domine." -> "_Lucil._--Adsum, domine." (according to "The Complete Works of William Shakespeare", Spring Books London)

Actus V, Scena III: "factus sit optumus". Not changed to "optimus" because "optumus" is a valid albeit old variant.

Actus V, Scena III: "[_Exit Messala._" -> "[_Exit MESSALA._"