Part 2
_Cass._--Piger es, Casca; vitalibusque iis scintillis quæ Romanum decent, vel cares, vel fovere non vis: palles, stupesque; stas metuens et attonitus, propter has novas cœlorum minas: sed si veram causam exquirere velis, quare ignes isti, larvæque fluitantes circum; quare aves et feræ naturas suas insitasque facultates sic in portentosam speciem mutent; quare delirent senes, pueri præsagiant; disces hæc omnia a Diis ita disponi, ut alicujus diri eventûs omina et cautelæ fiant. Equidem possem, Casca, tibi virum nominare, huic diræ nocti, quæ tonitrua et fulgura tam mira ostentat, manes evocat, rugitque, sicut leo in Capitolio, simillimum; virum neque te ipso, neque me, agendo præstantiorem, portentosum tamen et timendum non minus quam hæc Naturæ monstra.
_Casc._--Cæsarem, ut opinor, indicas.
_Cass._--Quem indicem parum refert: Quirites enim hodierni nervos et membra, qualia avi, jactant; sed, proh pudor! patrum nostrorum animi mortui sunt; matrum consiliis gubernamur. Hæc enim sub jugo servilis patientia nos mulieres arguit.
_Casc._--Fertur Senatum cras Cæsarem Regem edicturum esse; eâ conditione, ut diadema, ubicunque velit terrâ marique, exceptâ Italiâ, gerat.
_Cass._--Quæ si edixerint, quâ deinde ego hunc gladiolum geram satis scio. Cassius a servitio Cassium liberabit. Dî superi! Hoc vestro munere imbecilli valent, tyranni incassum furunt: non enim turris lapidea, non murus aheneus, non carcer clausus, validi non vincula ferri, animam hanc cohibere valent. Vita, hujus custodiæ corporeæ pertæsa, viam sibi aperire semper callet. Quod si ego bene noverim, sciant omnes, me, quodcunque mihi tyrannis onus imposuerit, id pro arbitrio discutere posse.
_Casc._--Sic ego, et sic servus quivis, propriâ manu servitutem suam solvendi facultatem habet.
_Cass._--Quare igitur Cæsar tyrannus? O hominem infelicem! Non lupum ageret, nisi quod Romanos oves esse cerneret; non leonem, nisi quod vitulos. Qui incendium properari volunt, ex levi quavis stipulâ ordiuntur. Quam sordida et fæculenta moles hæc nostra Roma est, quæ nihil valet nisi ut ad vilem istum Cæsarem illustrandum materiem suppeditet! Sed, O dolorem meum! quo me perduxisti? Forsan hoc coram servo libenti et assentatore locutus sum. Quod si ita est, luendum scio. Esto; ensem gero, et discrimen contemno.
_Casc._--Casca sum--non sycophanta, neque perfidus. Manum accipe: si quando in hæc mala nostra pro virili insurrexeris, ego inter primos ero.
_Cass._--Pactum est. Nunc licet scias, Casca, me jamdudum quibusdam optimis nostris persuasisse, ut mecum rem honestam, in primis periculosam, suscipiant; qui jam me in porticu Pompeii expectant. Hac enim nocte vix unus quivis vicos tenet; ipsa tempestas speciem gerit nostro operi consentaneam, quam maxime cruentam, igneam et terribilem.
CINNA.
_Casc._--Tace. Advenit quidam pede concitato?
_Cass._--Cinna est; gressum agnosco; nobis amicus. Cinna, quo properas?
_Cin._--Ut te inveniam. Quis iste? An Metellus Cimber?
_Cass._--Casca est; unus ex nostris. Num me nostri expectant, Cinna?
_Cin._--Gratulor ob Cascam. Quam plena metu est hæc nox! Ex nobis sunt qui mirabilia viderunt.
_Cass._--Dico tibi, Cinna; num me expectant nostri?
_Cin._--Immo: O Cassi, si tantum Bruto nobili partium nostrarum esse persuadere posses.
_Cass._--Contentus esto. Cape hanc tabellam, mî bone, et in prætoris sedili ita ponas, ut Brutus eam inveniat; hanc in fenestram ejus injice: hac statuam Bruti grandævi incera: dein ad porticum Pompeianum; ibi nos reperies. Num Decius Brutus et Trebonius ibi sunt?
_Cin._--Scilicet, omnes, Metello Cimbro excepto, qui te domi tuæ quærit. Abeo, ut has tabellas pro jusso disponam.
_Cass._--Deinde ad theatrum Pompeianum.
[_Exit_ CINNA.
Veni, Casca; nos Brutum domi suæ adhuc jam nocte visemus: tres ejus partes jamdudum habemus; uno altero congressu totus noster erit.
_Casc._--Ille profecto in corde populari penitus insedit; et quod a nobis factum offensæ foret, illius consensu, quasi aurum ex plumbo arte magicâ confectum, in rem honestam et laude dignam mutabitur.
_Cass._--Hominem, pretium hominis, necessitatemque nostram recte æstimas. Eamus; nox enim jam media est; et priusquam lux advenerit, nos eum e somno excitatum omnem nostrum faciemus.
[_Exeunt._
ACTUS II.
SCENA I.
BRUTI _Pomarium._
BRUTUS.
_Brut._--Heus, Lucius! heus, tu!--hora quota est? nequeo per astrorum cursus conjicere. Lucius, inquam! Ah utinam istiusmodi sopor meus esset, quamvis culpandus. Huc, Lucius, huc; expergiscere, Lucium voco.
_Luc._--Mene, domine, vocabas?
_Brut._--Lucernam in bibliothecam, Lucius; accensâ, redi ut sciam.
_Luc._--Factum erit, domine.
[_Exit._
_Brut._--Viam nullam invenio nisi morte ejus. Certe quod meum est, nihil habeo quare de illo querar: causa publica est. Regiam coronam appetit:--quæ hujus vis in naturam ejus futura sit, subit quæstio. Sol viperas in lucem edit; tunc ambulantibus cavendum est. Detur--coronam damus--tunc, fateor, aculeo illum armamus, quo in nostram injuriam damnumque uti poterit. Tyrannidis hæc culpa est, quod pietatem et misericordiam ab imperantis statu sejungere solet. Nec, ut verum dicam, unquam novi voluntatem et affectus Cæsaris plus apud eum quam consilium valuisse. Ambitio autem adolescens, uti ex exemplis patet, modestiam scalarum vice usurpat; in quas, dum scandit, oculos figit; at, simul ac apicem occupaverit, subito se convertit, cœlum suspicit, et viles, per quos ascenderat, gradus contemptim despectat. Sic fortasse Cæsar: idcirco, ne sic, præveniendum. Et cum lis nostra vix satis adhuc coloris præ se ferat ad hoc facinus vindicandum, huc rem reducimus; Cæsarem imperio addito, in pejus pejusque ruiturum; agendumque cum eo veluti cum pullo serpentis, quem, ne, suorum more, noxius excludatur, in ovo extingui necesse est.
LUCIUS.
_Luc._--Lucerna, domine, in bibliothecâ accenditur. Silicem apud fenestram quærenti hæc charta obsignata mihi in manus venit: dormitum iens non vidi, neque profecto ibi erat.
_Brut._--Redi, puer, ad lectum; nondum diluculum est. Annon cras idus Martii?
_Luc._--Here, nescio.
_Brut._--Fastos inspice, et renuntia mihi.
_Luc._--Faciam.
[_Exit_ LUCIUS.
_Brut._--Fulgura per aerem coruscantia, satis lucis reddunt ut legam.
[_Chartam explicat et legit._
"Brute, dormis; expergiscere, ut te ipsum videas. An Roma ----? Eloquere, feri, ulciscere! Dormis, Brute, expergiscere ----" Hujusmodi incitamenta sæpius obiter disposita offendi. "An Roma ----?" Sermo sic complendus. An Roma reformidabit unum? Quid--Roma? Avi mei ex Romæ viis Tarquinium expulerunt, quamvis Rex nominabatur. "Eloquere, feri, ulciscere!"--Mene rogas ut eloquar, ut feriam? O Roma, si sic ulciscenda eris, omnia, uti poscis, se pro virili facturum spondet Brutus.
_Luc._--Here, quatuordecim dies Martii effluxerunt.
[_Fores pulsantur._
_Brut._--Bene est. Ad portam; pulsat aliquis.
[_Exit_ LUCIUS.
Ex quo me in Cæsarem Cassius primum instigabat, dormire nequeo. Quod temporis inter actum rei diræ et conceptum intersit, phantasmati vel somnio horribili simile est. Tum inter se disceptant Genius et ministri voluntatis humanae, animi affectus; et tota hominis natura, civitatis angustæ instar, seditione quadam laborat.
LUCIUS.
_Luc._--Here, Cassius tuus januam pulsat, et te videre cupit.
_Brut._--Num solus est?
_Luc._--Non, here; plures simul.
_Brut._--Nôstine?
_Luc._--Non, here; pilei enim in supercilia contracti, palliaque vultus circumfusa sunt, ut illos nequaquam agnoscere possim.
_Brut._--Fac ut intrent. Hæc conjuratorum manus est. O conjuratio! Nonne audes noctu etiam vultum minacem tuum revelare, cum mala omnia liberrima sunt? O ubi igitur invenies antrum ita tenebrosum ut hanc monstrosam faciem tuam interdiu abscondere possis? Ne ergo antrum quæras; sed in risu et comitate delitescas: nam si foris eas, specie propriâ tuâ induta, non Erebi ipsius caligo ea est ut te indeprehensam habeas.
CASSIUS, CASCA, DECIUS, CINNA, METELLUS CIMBER, TREBONIUS.
_Cass._--Vereor ne somnium tuum interruperimus. Salve, Brute; num importuni sumus?
_Brut._--Horam circiter ex lecto sum; totam noctem vigilo. Novine qui tecum sunt?
_Cass._--Scilicet, omnes: quorum nemo te non magni æstimat; et universorum civium de te judicium tibimet ipsi probari vult. Hic, Trebonius.
_Brut._--Bene est.
_Cass._--Hic, Decius Brutus.
_Brut._--Bene.
_Cass._--Hi, Casca, Cinna, et Metellus Cimber.
_Brut._--Salvete omnes. At quæ cura intempesta vos vigilare facit?
_Cass._--Verbum precor.
[_Inter se alii summisse loquuntur._
_Dec._--Hac parte oriens est: annon hac redit dies?
_Casc._--Non, ut mihi videtur.
_Cin._--Pace tuâ, Decius recte ait; lineæque istæ translucidæ, quæ nubes tingunt, solem prænuntiant.
_Casc._--Utrumque erroris convincam. Qua ense monstro, sol exoritur, et in notum inclinat, quippe annus adhuc in juventute est: duobus inde mensibus, versus Septentrionem magis radios mane emittit, et oriens tunc recta spectat ad Capitolium.
_Brut._--Singulus quisque det manum.
_Cass._--Pactum jurejurando confirmemus.
_Brut._--Nollem jurejurando. Si consensus hominum, si patientia nostra, si temporis hujus injuria per se non satis valent, pactum jam rumpamus et quisque in lectum suum ignavum hinc se recipiat. Dein superbiens tyrannis progrediatur, donec unusquisque nostrûm invicem quasi sortito deperierit. Sed si hæc, quod affirmare audeo, satis ignis habent, ut timidos incendant, et muliebres etiam animos in audaciam cudant, quo stimulo ad ulciscendum, nisi causâ ipsâ, indigemus? Quo alio pacto, nisi quod Romani sumus, inter nosmet clam fœderati? Quo jurejurando; nisi quod probi cum probis consentimus, nos vel hoc facturos vel perituros? Sacerdotibus nimirum jurejurando opus est; hominibus timidis, et cautis; senibus semimortuis, inertibusque iis qui injurias libenter accipiunt: istis denique qui, in pravam causam addicti, non fide digni sunt: sed ne nos incepti nostri æquitatem, ne effervescentem animorum temperiem ita inquinemus, ut vel causam nostram, vel nos ipsos, qui eam acturi sumus, jusjurandum flagitare putemus; cum singula quæque gutta sanguinis qui per venas Romani cujusque fluit, adulterio quodam depravata fuerit, si particulam quantulamcunque fidei pactæ suæ quivis nostrûm infirmaverit.
_Cass._--Quid autem de Cicerone? Num tentandus est? Me judice, nobiscum quam libentissime consentiet.
_Casc._--Ne eum omittamus.
_Cin._--Nequaquam.
Metell.--Ille maximi erit; cani enim ejus capilli nobis et facinori nostro bonam hominum opinionem coempturi sunt. Rumor ibit prudentiam ejus manus nostras direxisse, et juventutis nostræ libido sub illius gravitate tuta latebit.
_Brut._--Ne in isto, precor, moremur; neque in concilium admittamus; alienis enim inceptis ille nunquam obsecundare vult.
_Cass._--Eum igitur omittamus.
_Casc._--Certe non idoneus est.
_Dec._--Nemone præter Cæsarem amovendus?
_Cass._--Prudenter hoc Decius. Me judice, non oportet M. Antonium, Cæsari adeo dilectum, Cæsari superesse. Virum enim sagacem et subdolum experiemur, et, ut nos lædat, modo vult, satis capacem: quod ne eveniat, pereat Antonius simul cum Cæsare.
_Brut._--Truculentiores videbimur, Caie Cassi, si, capite abscisso, membra dilacerabimus; quippe in vivum irati, in mortuum item invidi: Antonius enim nil nisi membrum Cæsaris est. Sacrificiorum, Caie, non laniorum, rem agamus. Contra enim animam Cæsaris nos omnes contendimus; in animâ autem non inest sanguis. O, si possemus, animam Cæsaris prehendere Cæsare ipso integro! Eheu non possumus! Interficiendus est Cæsar! Eum tamen, ut in nullo metu, ita nec in irâ occidamus; et quasi Diis escam, uti decet paratam, potius apponamus, quam quasi canibus prædam dilaniemus: atque corda nostra dominos sagaces imitentur, qui cum ministros suos in furoris impetum præcipitaverint, acto facinore, eosdem illico increpare solent. Sic consilium nostrum necessarium, non invidiosum, videbitur, et nos potius ultores quam sicarii audiemus. Quod ad M. Antonium, ne illum formidandum putemus. Iste enim nihil magis valebit, quam Cæsaris brachium, Cæsaris capite abscisso.
_Cass._--Formido tamen: insitus enim ejus erga Cæsarem amor--
_Brut._--Indignus est ut in eo moremur, Cassi. Si Cæsarem vere amat, in neminem, nisi in seipsum, agere poterit: subtristior fiat, et propter Cæsarem moriatur: quod tamen vix ab eo expectandum est; ludis enim, licentiæ, commissationique addictus est.
_Treb._--Nihilo metuendus est: ne pereat: superstes hæc postea lusu habebit.
_Brut._--Hora quota est?
_Cass._--Clepsydra nonam indicat.
_Treb._--Abeundum.
_Cass._--Sed adhuc incertum est utrum Cæsar foris hodie iturus sit; quippe, superstitiosus nuper factus, quæ olim contemnebat, phantasmata, somnia, prodigia, nunc magni æstimat. Fortasse hæc manifesta portenta, insoliti hujus noctis terrores, augurumque monita, eum a Capitolio hodie prohibebunt.
_Dec._--Ne solicitus sis. Propositum, qualecunque habet, per me immutabit: quippe qui libenter audiat unicornes per arbores, ursos per specula, elephantos per fossas, leones per retia, homines denique per adulatores, decipi posse. Sed quum eum non ita decipi posse coram affirmaverim mihi arridet, ipse tum quam maxime deceptus. Hoc mihi curæ sit: eum quoquo velim flectere possum: ipse in Capitolium agam.
_Cass._--Immo et nos omnes simul ad deducendum adfuturi sumus.
_Brut._--Secundamne circiter horam? nec serius?
_Cin._--Nequaquam serius: eâ horâ omnes prompti sitis.
_Met._--Caius Ligarius Cæsarem ægre fert, quod eum de Pompeio bene dicentem Cæsar reprehenderit: miror neminem vestrûm illum tentasse.
_Brut._--Tu igitur, Metelli, domum rediens eum visas: me amat: jamdudum tentavi: huc adductum in nostra fingam.
_Cass._--Dies nos invadit: te relinquemus, Brute;--jam diversi eamus: pacti vero memores, nos Romanos demonstremus.
_Brut._--Vultum festivum, mî boni, induamus, neque consimilem proposito nostro; et quemadmodum callidi actores, partes nostras gestu constanti et indefesso agamus. Jam valete omnes.
[_Exeunt. Manet_ BRUTUS.
Luci! mî puer! quid! alte dormis? nil refert: mellito roscidoque sopore fruaris: dormis tranquille, quippe qui figurarum et phantasmatum, quæ in hominum cerebro cura importuna informare solet, inexpertus quiescas.
PORTIA.
_Por._--Mî Brute, mî conjux!
_Brut._--Portia, quid vis? quare e lecto hac horâ? non tuæ saluti convenit ut te vix satis validam matutinis frigoribus objicias.
_Por._--Nec magis tuæ. Non benigne, non amanter, Brute, e lecto meo furtim evasisti. Ab hesternâ cænâ subito assurgens, meditabundus et suspirans, brachiis involutis, perambulabas. Me, quæ causa esset quærentem, obtutu severiori reprimebas: cum iterum urgerem, ungue fronti impresso, terram pede impatientius percutiebas. Quum insistebam, non minus tacebas; gestuque manûs irato ut abirem indicabas; quod facere non morata sum, metuens ne nimiam intemperiem in pejus irritarem, speransque nihil esse nisi, quod cuivis aliquando accidit, ut parum æquo animo esses. Verum! hoc, quodcunque est, te a cibo, a colloquio, a somno prohibet; et si oris habitus tantum, quantum mentis, immutari posset, equidem, Brute, vix te agnoscerem. O mî conjux carissime, doloris tui causam mihi impertiaris precor.
_Brut._--Vix satis valeo; nihil magis.
_Por._--Brutus prudens est, et si non valeret, se promte ad remedia reciperet.
_Brut._--Ergo idipsum ago. Ad lectum, Portia mea.
_Por._--Num Bruto ægrotanti convenit sic discincto ire, et matutini frigoris humores imbibere? Num Bruto ægrotanti ex tuto lecto se furtim subtrahere, ut malum noctis contactum petat, et gelidam noxiamque auram in suum malum invitet? Non ita est, mî Brute; quædam in præcordiis latet plaga, quæ, per gratiam meritumque conjugii nostri, mihi non abscondi debet. Te, per formam meam, olim tibi commendatissimam, per amorem tuum in me toties promissum; per magnum illud fœdus nuptiale, quod nos in unum conjunxit, te, flexis genibus, obsecro atque obtestor, ut mihi, quæ pars animæ tuæ, vel potius tute ipse, sum, fatearis quare ita tristis sis; et qui sint hac nocte tecum collocuti: sex enim septemve, qui vel tenebris se confidere vix ausi sunt, ad te convenerunt.
_Brut._--Genua ne flectas, dilectissima Portia mea.
_Por._--Neque enimvero opus esset, modo tibi vere essem dilectissima, Brute. Sed dic mihi quæ sit pacti conjugalis vis: quatenus valet: num id exceptum habet, ut secretis tuis mihi non interesse liceat? ut non omnis tua sim, sed sub certo limite et modo? ut nimirum mensæ, tori, colloquii, aliquando particeps sim; ut in confiniis, non in penetralibus, cordis tui locum habeam. Quod si nihil ultra in me juris est, Portia Bruti concubina, non conjux.
_Brut._--Ne ita aias. Vera et honestissima mihi conjux; cara mihi atque intima, oh! intima prout sanguis qui in hoc cor mœstissimum refluit.
_Por._--Si sic, consilii tui non ignara essem. Fœminam me fateor; eam tamen quam Brutus pernobilis sponsam duxit. Fœminam; probatissimam tamen; Catonis filiam. Annon me tanto patre genitam, tanto viro conjunctam, cæteris fœminis fortiorem putas? Consilia dicas; non sum quæ prodam. Ecce! femori meo vulnus ipsius manu libenter datum, constantiæ pignus. An hoc passa silens, de mariti consiliis non silebo?
_Brut._--Dii superi! me tam eximiâ uxore digniorem faciatis, precor.
[_Fores pulsantur._
Sed--audisne--aliquis pulsat--in cubiculum redi, mî Portia; brevi deinde interioris propositi mei consors et particeps eris: quæ acturus sum explicabo, omniaque contractæ frontis meæ signa interpretabor: Sed nunc abeas precor, quam citissime.
[_Exit_ PORTIA.
LUCIUS _et_ LIGARIUS.
Quid est, Luci?
_Luc._--Ægrotans quidam adest qui tecum loqui vult.
_Brut._--Caius Ligarius est, de quo Metellus mentionem fecit. Abi, puer. Quid, C. Ligarie?
_Lig._--Imbecillâ voce te salutem concedas precor.
_Brut._--O fortis Caie, quam parum tempus convenit invaletudini tuæ? Utinam te non ægrum esse.
_Lig._--Non æger sum, si Brutus honestum aliquod suscepturus est.
_Brut._--Tale quid suscepturus sum, Ligarie; modo sanæ essent aures tuæ ad auscultandum.
_Lig._--Per Deos omnes quos Roma colit, hoc puncto temporis morbum meum abjicio. Anima Romæ! Progenies fortis, honestis patribus orta! Tu veluti magicâ quadam arte languescentem spiritum meum excitasti. Jam, te jubente, curram; in res inexpugnabiles contendam; immo ad effectum ducam. Quid ergo suscipiendum?
_Brut._--Opus quod ægros sanos faciat.
_Lig._--Annon sani quidam ægri faciendi?
_Brut._--Vere quidem. Quæ res sit, Caie, plenius dicam dum istuc, ubi agendum, progrediemur.
_Lig._--I præ; sequor; corde jam accenso, ut quamvis inscius agam. Sat mihi Brutum ducem novisse.
_Brut._--Venias ergo.
[_Exeunt._
SCENA II.
_Atrium in Ædibus CÆSARIANIS._
_Tonitrua fulminaque._ CÆSAR _e lecto._
_Cæs._--Neque cœlum, neque terra, hac nocte quiescit. Ter in somno Calpurnia clamavit, "Ferte opem, adjuvate, Cæsarem occidunt." Quis intra?
FAMULUS.
_Fam._--Quid vis, Domine?
_Cæs._--Ut sacrificia confestim fiant, inspectisque victimis, mihi renuntientur.
_Fam._--Factum erit, Domine.
[_Exit_
CALPURNIA.
_Cal._--Quid vis, Cæsar? prodisne foris? Non per me tibi hodie licebit.
_Cæs._--Cæsar prodibit. Quæ Cæsari minantur, nunquam nisi a tergo minantur: facie visâ evanescunt.
_Calp._--O Cæsar, nunquam moris mei erat ut omina magni facerem: jam vero me perterrent. Præsto est qui, præter ea quæ ipsi vidimus audivimusque, dirissima signa a custodibus visa refert. Leænam mediâ viâ parturisse; hiâsse sepulcra, mortuos emisisse; turmas igneis ordinibus, et bellico apparatu inter nubila disposito concurrere; sanguinem in Capitolium pluere; clangorem prælii medio aere resonare; hinnire equos; gemere moribundos; manes circa compita plangere, et stridere. O Cæsar! hæc supra Naturæ modum sunt; hæc me perterrent.
_Cæs._--Quid ergo homines evitare possunt, quod Dî superi fieri volunt? Cæsar nihilominus prodibit: hæc enim portenta universos, non Cæsarem solum, spectant.
_Cal._--Ignobili morituro, nullæ ardent cometæ; perituro principe, cœli ipsi conflagrant.
_Cæs._--Timidi sæpius, fortes semel tantum, mortem subeunt. Equidem vehementer admirari soleo qui sit iste hominum metus; quippe mors, malum ineluctabile, suum sibi tempus habet.
FAMULUS.
Quid augures ergo?
_Fam._--Te hodie prodire nolunt. Extis enim victimæ evulsis, cor abfuit.
_Cæs._--Nempe ut nos timidos esse pudeat monent Dii. Cæsar animal sine corde esset, si hodie præ metu domi se teneret. Nil tale Cæsar. Periculum ipsum Cæsarem seipso magis formidandum confitetur. Quippe nos ambo catuli ejusdem leænæ sumus, parti eodem die; sed ego senior natu audaciorque: Cæsar ergo prodibit.
_Calp._--Eheu! mî Cæsar, fiducia tua prudentiâ major est. Ne hodie prodeas: timiditatem meam, si vis, non tuam, accuses. Marcus Antonius in Senatum eat, et te hodie minus valere nuntiet. Hoc te, flexis genibus, obsecro.
_Cæs._--Ergo, Marcus Antonius me non valere dicat: ut tibi placeam, domi manebo.
DECIUS.
Ecce Decium Brutum; ille nuntius erit.
_Dec._--Salve, Cæsar, et valeas: adsum ut te ad Senatum deducam.
_Cæs._--Opportunus ades, ut Senatores mei vice salutes, et dicas me hodie venire nolle. Non posse, falsum esset, non audere, falsum magis; brevi, non volo. Hoc tu, Deci, refer.
_Cal._--Dic Cæsarem ægrotare.
_Cæs._--Cæsarne mendacium mittet? Egone victricem meam manum tam late tuli, ut metuam canis quibusdam senibus verum eloqui? I, Deci, dic me venire nolle.
_Dec._--Maxime Cæsar, causam quamlibet, precor, addas, ne me nuntiantem irrideant.
_Cæs._--Stet pro ratione voluntas: non ibo: hoc Senatu satis sit. Tibi autem, quod te amo, dicam, hanc Calpurniam meam me domi retinere. Causam prætendit, quod hac nocte in somno vidit statuam meam, fontis instar, e centum oribus sanguinem profundere; Romanosque plures robustos, et quasi exultantes advenire, qui manus in isto cruore lavarent. Hæc omnia in cautelam advocat; omina esse ait; malorum portenta: quare me ut domi maneam, flexis genibus, precata est.
_Dec._--Pace vestrâ, non satis recte interpretata est. Felix esse faustumque istud somnium affirmo: nempe statua tua, multis ex oribus sanguinem profundens, in quo tot Romani exultantes se lavarent, hoc prædicit--Romam ex te sanguinem novum hausuram; illustresque viros a te, tuoque nomine, picturas, signa, reliquias, notasque sibimet expressuros esse. Calpurniæ somnium ita nos interpretari debere nullus dubito.
_Cæs._--Optime interpretatus es.
_Dec._--"Optime" quidem dices, cum quod amplius tibi nuntiandum habeo acceperis. Accipe ergo: Senatus decrevit diadema magno Cæsari, hoc ipso die conferendum. Quod si te non venturum renuntiaveris, Senatus fortasse animum mutabit. Præterea jocus et ludibrium esset, si quis dicere posset, Senatum dimissum esse, donec Cæsaris uxor felicius somniaverit. Si Cæsar se absconderit, nonne Cæsarem formidolosum esse homines susurrabunt? Da veniam, Cæsar; ingens enim erga te amor, audacior fortasse, me ut loquar cogit.
_Cæs._--Quam vani metus tui, Calpurnia? Pudet me iis modo obsecutum. Da mihi togam; prodire placet:--
PUBLIUS, BRUTUS, METELLUS, LIGARIUS, CASCA, TREBONIUS, CINNA.
Ecce Publius, qui me ut ducat petit.
_Pub._--Salve, Cæsar.
_Cæs._--Et tu, Publi.--Quid, Brute, et tu adeo matutinus? Salve, Casca. Caie Ligarie, Cæsar tibi non tam inimicus, quam febris ista quæ te macrum fecit. Hora quota est?
_Brut._--Tertia est.
_Cæs._--Gratias omnibus pro hoc studio vestro et comitate ago.
ANTONIUS.
Ecce etiam Antonius, qui serâ nocte commisari solet: hodie et ille tamen matutinus. Salve, Antoni.
_Ant._--Salve, nobilissime Cæsar.
_Cæs._--Festinent servi:--pudet me hujus moræ. Salve, Cinna:--Metelli, salve:--ah, Treboni! habeo de quo tecum largius loqui velim; ne tu mei obliviscaris, et mihi prope adsis, ne tui ego obliviscar.
_Treb._--Non obliviscar, Cæsar. [_Seorsim_] Immo ita prope adero, ut qui te amant me longius abfuisse optaverint.
_Cæs._--Ineamus; vini pocula quædam in promtu sunt. Deinde, amicorum instar, una ibimus.
_Brut._--Eheu, Cæsar, quod omne instar non sit idem, Brutus ex imo corde deplorat.
SCENA III.
_Via prope Capitolium._