# Insula thesauraria

## d. Automobile figmentum Francicum imperitissimum, quo nihil est

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/insula-thesauraria-68935/index.md

revera auto-immobilius. Homo est automobilis, animalia cuncta sunt automobilia, sed machilla ea non est. Itaque placuit nobis id Latine digam nominare, ad normam bigarum, trigarum, quadrigarum, in quibus iga iugum significat, d autem in nostro vocabulo de, i. e., déiugum, á-iugum, sine iugo.

e. Locomobile, locomotivum, figmentum — ut putamus — Americanum. His autem vocabulis partim machinam portabilem, partim talem designare cupiunt, quæ vehicula, carros, vectacula, e loco in locum divectare valeant. At sol, terra omnia corpora cœlestia locomobilia sunt; atque in hoc mundo nostro partim Sol ipse, partim vis attractiva molis telluris sunt sola locomotiva. Proinde æquum existimavimus nomen machinæ effingere ex iusta radice Romana, cieo, verbo probo, et cietrum appellare, quo nihil aliud denotaretur quam machinamentum ad vectandos carros quacunque reoneratos.

f. Motor, tractor, elevator, vocabula Latina quidem, sed inepte applicita. Per primum enim cietrum, sive cietorium volunt indicare, quod alias machinas in motum, cursum, versationem agat, verset atque motet, quod eapropter motatorium posset vocari; alterum præsertim agricolarum cietorium est, quod aratra — unum aut plura — “discos,” hirpices, per arva vectet, non modo “trahat,” quod ex tractione vectura non necessario sequitur. Denique elevator hoc sensu est idem quod, ut supra ostendimus, Romanis tolleno vocabatur. Sciendum præterea est præceptum Emmanuelis Alvari, de terminatione — or:

“or maribus servit, muliebris demitur arbor”

quod significat omne nomen substantivum Latinum, quod in -or exit, personam marem, h. e., hominem, non machinamentum, rem neutri generis, denotare.

g. Cafeteria, videtur esse figmentum Hispanicum, eodem modo, quo in locum vocabuli Romani classici, “peditatus,” infanteriam, h. e., turbam, catervam, agmen “infantum,” loco “pubis Romanæ,” “iuventutis Romanæ” supposuerunt. Verumtamen in sua inscitia nesciebant — teriam Latine -tarius, -ia, -um esse, in qua terminatione t pars radicis est, quo tamen caffa (cah-ve) caret. Latine caffariam (tabernam) vocare licebit.

h. Restaurant, verosimile est Francorum deliramentum esse. Participium Præsentis Latine semper Subiectum activum, ergo plerumque hominem denotat, itaque restaurans homo est, non locus. Latine ganeam, popinam, cauponam istiusmodi locum appellamus. Non nostrum vocabulum est, sed memoramus tamen ut rem inconditam e centenis millibus “terminorum technicorum” idiomatum modernorum. E novissimis chemicorum esto

