# In Illud: Omnia mihi tradita sunt a Patre A Homily on Matthew 11:27, In Latin and the Original Greek

## Part 2

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/in-illud-omnia-mihi-tradita-sunt-a-patre-a-homily-on-matthew-11-908ca15f/index.md

5. Equidem ipse unigenitus Dei Filius, o Ariani, pater quoque a Patre appelletur, sed non eo sensu quem vos errantes forte suspicamini: at pater futuri sæculi dicitur. Necesse est enim vestras omnes falsas suspiciones præcidere. En igitur prophetæ verba: _Genitus est nobis Filius et datus est nobis, cujus imperium super humerum ejus, et vocatur nomen ejus, magni consilii Angelus, Deus fortis, potestatem habens, Pater futuri sæculi_ (26). Pater ergo futuri sæculi est unigenitus Dei Filius ut et Deus fortis et summa potestate præditus: atque dilucide ostensum est omnia quæcunque Pater habet Filii quoque esse; quemadmodum Pater vitam impertit, ita et Filium quibus voluerit vitam tribuere. Nam, ut Scriptura præmonet, _Mortui audient vocem Filii et vivent_ (27). Una quoque Patris et Filii est voluntas ac sententia, quia unam et individuam habent naturam. Frustra igitur seipsos excruciant Ariani, dum hæc nostri Servatoris verba minime intelligunt, _Omnia quæcunque habet Pater, mea sunt_. Siquidem ex his quoque penitus evertitur insanus Sabellii error, et invicte coarguitur hodiernorum Judæorum insipientia. Hinc enim vitam in semetipso habens Unigenitus, quemadmodum Pater habet, solus novit quis sit Pater, utpote cum ipse sit in Patre, et Patrem habeat in seipso. Namque imago est, atque adeo omnia quæ Patris sunt, in ipso quoque sunt sicut in imagine. Etenim sigillum est eamdem formam referens, et Patrem in seipso repræsentans, Verbum vivens et verum, virtus, sapientia, sanctificatio et redemptio nostra. _In ipso enim vivimus, et movemur, et sumus_ (28). Et: _Nemo cognoscit quis sit Pater, nisi Filius; et quis sit Filius, nisi Pater_ (29).

6. Quid igitur impii his de rebus, quas scrutari nefas est, effutire non verentur; illi, inquam, qui et homines sunt, nec vel ipsam rerum terrestrium naturam possunt evolvere? Imo, quæ vel ipsos spectant, ipsi explicent nobis, num videlicet suam ipsorum naturam percipere queant? Temerarii certe illi nimiumque confidentes, qui divinæ majestatis gloriam absque ullo tremore scrutantur, in quam angeli cum natura tum ordine ipsis adeo superiores desiderant prospicere (30). Quid enim Deo propinquius quam cherubim et seraphim? et tamen non audent aspicere vel pedibus stare, imo non nuda sed obtecta veluti facie divinas laudes labiis nunquam deficientibus celebrant, nihil aliud quam divinæ et inexplicabilis naturæ gloriam triplici sanctitatis titulo prædicantes. Nec vero ullus e sanctis prophetis, qui hujusmodi visione maxime sunt digni habiti, nobis renuntiavit illos magna voce usos esse cum _sanctus_ prima vice proferrent; minus clara, secunda vice; submissa denique, tertia vice: deindeque prima sanctitate Dominum significari, secunda subjectionem indicari, tertia demum inferiorem designari ordinem. Verum apage hominum Deo invisorum insaniam. Nam laudanda colendaque et adoranda Trinitas, una et individua est, nec ullam figurant habet, sed absque confusione conjungitur, quemadmodum ejusdem unitas distinguitur absque divisione. Nimirum veneranda illa animalia, trina ista _Sanctus, sanctus, sanctus_ iteratione tres perfectas denotant hypostases; quemadmodum cum semel vocem _Dominus_ proferunt, unam indicant substantiam. Qui ergo unigenitum Dei Filium minorem faciunt, hi ipsum Deum suis blasphemiis lacessunt, quippe qui prave de ejus perfectione sentiant, eumque imperfectum arguant: seipsos autem gravissimi profecto supplicii reos constituunt. Quisquis enim blasphemiam in quamlibet hypostasim audebit proferre, is veniam neque in hoc sæculo neque in futuro poterit obtinere. Verum potest Deus oculos cordis ipsorum aperire ad solem justitiæ perspiciendum, ut illo cognito, eumdem, quem olim repudiabant, constanti animi pietate nobiscum laudent, quoniam ipsius est imperium, Patris videlicet et Filii et Spiritus sancti, nunc et in sæcula. Amen.

Apparatus Criticus:

[1] Sic Reg. Segeur. et Basil. Alii et editi ἐπιγινώσκει. Iid mox καί habent; alii vero et editi ἤ. Præterea in editis consuetus præfigitur titulus, τοῦ ἐν ἁγίοις, etc., quæ absunt a Reg. et Seguer.

[2] Sic Reg. et Segeuer. In aliis et editis καί deest.

[3] Sic Seguer. Alii autem et editi, δηλονότι. Paulo post ἐπ᾽ αὐτῷ, Basil. habet ἐν αὐτῳ.

[4] Sic Reg. Seguer. et Basil. Alii vero et editi, πάντα.

[5] Basil. καί post εἰ addit: Reg. et Seguer. ante εἰ.

[6] Sic. Reg. Seguer. et Basil., ut et habetur Rom. V, 14. Alii et editi habent Χριστοῦ. Iidem mss. ἴσχυσεν ibidem habent; alii et editi ἴσχυεν.

[7] Reg. Seguer. et Basil., ὅτε. Alii et editi, ὁ δέ.

[8] Goblerianus, τὸν νεκρόν.

[9] Τῷ λῃστῇ habent Reg. Seguer. et Basil. editi vero et alii ommittunt.

[10] Εὐθύς addunt Reg. et Seguer., sed alii et editi ommittunt. Mox iidem et Basil. habent φησί. Editi, ἔφη.

[11] Sic Reg. et Seguer. Alii et editi, κοπιώσαντας. Paulo post pro τούτῳ, Gobler. et Felckm. 1 anon. habent τοῦτω. Ibidem hæc verba, παρὰ τῷἸωάννη κείμενον habent Reg. Seguer. et Basil., quæ alii et editi omitunt.

[12] Reg. Seguer. et Basil. post γένηται, addunt παρεδόθη αὐτῷ, quæ alii et editi omittunt. Ibid. Reg. et Seguer., ὡς μὴ ἔχων ἐξουσίαν, λάβῃ ἐξουσίαν. Alii et editi, ὡς μὴ ἔχων, ἐξουσίαν, λάβῃ.

[13] Sic Reg. Seguer. Basil. et Gobler. Alii vero et editi, διορθώσῃ.

[14] Sic Seguer. et Gobler. At Reg., ἀνέπαυε. Editi et alii, ἀνέλαβε.

[15] Reg. et Seguer., φασί. Editi, ἔφη.

[16] Reg. et Seg. post ὡς, addunt καί, quod alii omittunt. Ibid. iidem et Gobler., φησί, editi ἔφη.

[17] Εἰπεῖν deest in Reg. et Seguer. Iidem et Basil. ac Gobler., παραδίδοται.

[18] Hæc verba, ταῦτα usque ad ἐμά ἐστι, leguntur in Regio., Segueriano et Basiliensi, sed desunt in aliis et editis. Mox Regius et Seguerianus, ἐγίνετο. Alii et editi, ἐγένετο.

[19] Regius et Seguerianus, παραδέδωκε.

[20] Basil., τοῦ Πατρὸς τὸ ἀχώριστον.

[21] Καί deest in Segueriano.

[22] Gobler. et Felckm. 1 anonym., ἐθέλεις.

[23] Regius, Seguerianus et Basiliensis, οὕτως ἔστι κτίσμα ὁ Υἱός. Et paulo post iidem pro τὸ αὐτό; habent ἦν ποτε ὅτε οὐκ ἦν. Et præteria Reg. et Seg. addunt ἢ ἐξ οὐκ ὄντων.

[24] Sic Reg. Seg. et Basil. Alii vero et editi, ζωοποιοῖ.

[25] Sic Regius et Seguer. Alii vero, περί.

[26] Regius, Seguerianus, Goblerianus et Basiliensis, ἐν ἑαυτῷ, ut et paulo post, Basil. excepto.

[27] Regius et Seguerianus post θεοστυγῶν, addunt καὶ ἀφρόνων quæ alii et editi omittunt.

[28] Τρεῖς deest in Regio et Seguer.

[29] Reg. Seg. et Basil. art. τό addunt, quem alii et editi omittunt. Mox iidem vocem μίαν omittunt, quam alii et editi habent.

[30] Regius, Seguerianus et Basil. art. τοῦ hic et in sequentibus omittunt. Ibid. Seguerianus νῦν καὶ ἀεὶ, καὶ εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰώνων. Ἀμήν. Regius et Basiliensis νῦν καί omittunt. Regius addit quoque in fine, ἁμήν.

Citati de Sacra Biblia:

(1) Matth. XI, 27. (2) Coloss. I, 17. (3) Matth. X, 29. (4) Matth. VI, 30. (5) Joan. V, 17. (6) Rom. V, 14. (7) Psal. XLVIII, 13. (8) Isa. VI, 8. (9) Psal. XXIII, 7. (10) Isa. LXIII, 1. (11) Matth. XI, 28. (12) Joan. III, 35. (13) Joan. I, 3. (14) Ephes. I, 10. (15) Genes. I, 3 seqq. (16) Psal. LXXI, 2. (17) Psal. LXXXVII, 8. (18) Psal. CXXXVI, 8. (19) Ephes. II, 15. (20) Joan. XVI, 15. (21) Joan. V, 22. (22) Psal. LXII, 12. (23) Matth. X, 40. (24) Joan. XIV, 9. (25) Joan. V, 26. (26) Isa. IX, 6. (27) Joan. V, 25. (28) Act. XVII, 28. (29) Matth. XI, 27. (30) I Petr. I, 12.

