Homeri Carmina et Cycli Epici Reliquiæ. Pars Tertia: Hymni
Part 7
1 De Mercurii mihi caro filio dic, Musa, capripede, bicorni, amante-strepitus, qui per valles arborosas simul incedit choro-assuetis cum-Nymphis; quæ quidem excelsæ petræ calcant cacumina 5 Pana invocantes, pastoralem deum, splendidum-cæsarie, squalidum, qui omnem collem nivosum sortitus-est, et vertices montium, et saxosas semitas; itatque huc atque illuc, per virgulta densa, interdum quidem fluentis pellectus mollibus; 10 interdum autem rursus petras inter præcipites ambulat, summum verticem ovibus-speculandis-aptum conscendens. Sæpe autem candidis-lapidibus-tectos percurrit montes longos; sæpeque inter clivos agitavit, feras cædens, acute cernens: aliquando autem verspertinus clanxit solus, 15 a-ventione revertens, ab arundiniabus musam modulans suavem: non hunc sane præcurrerit in cantibus avis, quæ veris floriferi in foliis lamentum effundens, emittit suavissimum cantum. Cum ipso vero tunc Nymphæ montanæ, canoræ, 20 ambulantes frequenter pedibus ad fontem nigris-aquis canunt; verticem autem circumsonat montis echo (deus vero huc et illuc chororum, modo in medium vadens, micans pedibus obit; tegumentum autem ad terga cruentum lyncis habet, suavibus oblectans-sibi animum cantibus), 25 in molli prato; illic crocus et hyacinthus odorus florens immiscetur indiscriminatim herbæ. Celebrant autem deos beatos, et latum Olympum: qualiter Mercurium perutilem, egregium præ-aliis dicebant, ut ille omnibus diis velox nuntius est. 30 Et sane is in Arcadiam fontibus-irriguam, matrem ovium, pervenit, ubi ei lucus Cyllenii est: illic is, etiamsi deus est, crispas-velleribus oves pascebat virum apud mortalem. Floruit enim amor tener _eum_ aggressus cum-Nympha pulcris-comis Dryopis in-amore ut-misceretur: 35 ac perfecit concubitum juvenilem; peperit vero _ea_ in ædibus Mercurio carum filium, statim monstrosum visu, capripedem, bicornem, multo-strepitu-gaudentem, dulce-ridentem; fugit autem exsiliens, reliquitque puerum nutrix: metuit enim, ut vidit faciem inamabilem, barbatam. 40 Hunc vero statim Mercurius perutilis in manus posuit acceptum: gaudebatque animo supra-modum deus. Celeriter autem ad immortalium sedes ivit, puero cooperto pellibus in densis montani leporis; apud Jovem vero consedit, et ceteros immortales, 45 ostenditque puerum suum; omnes autem inde animo oblectati-sunt immortales; præcipue vero Bacchius Dionysus: Pana vero ipsum vocabant, quod animum omnibus oblectavit.
Et tu quidem sic salve, rex; precor autem te cantu; verum ego et tui et alius meminero cantionis.
XIX. IN VULCANUM.
1 Vulcanum sollertissimum cane, Musa arguta, qui cum Minerva cæsiis-oculis præclara opera homines docuit in terra; qui antea quidem in-antris habitabant inter montes, tanquam feræ; 5 nunc vero per Vulcanum artificem-inclytum opera docti, facile ævum, integrum in annum, quieti transigunt in suis ædibus.
Sed propitius-esto, Vulcane; da autem virtutemque et felictatem.
XX. IN APOLLINEM.
Phœbe, te quidem et cygnus sub alis argute cantat, ripæ insiliens, amnem propter vorticosum, Peneum; te vero cantor, habens citharam argutam, suaviloquus primumque et postremum semper canit.
Et tu quidem sic salve, rex; placo autem te cantu.
XXI. IN NEPTUNUM.
1 De Neptuno, deo magno, incipio canere, terræ motore et infructuosi maris, pontico, qui Heliconem et latas habet Ægas. Dupliciter tibi, Terræ-quassator, dii honorem divisere, 5 equorumque domitor ut-sis, servatorque navium.
Salve, Neptune terram-cingens, cæruleis-crinibus, et beate, benignum cor habens, navigantibus auxiliare.
XXII. IN JOVEM.
Jovem, deorum præstantissimum, canam, et maximum, late-sonantem, potentem, perfectum; qui cum-Themide, inclinate sedente, crebra colloquia facit.
Propitius-esto, late-sonans Saturnie, augustissime, maxime.
XXIII. IN VESTAM.
Vesta, quæ regis, Apollinis jaculantis, Pytho in divina sacram domum tueris, semper a-tuis cincinnis distillat humidum oleum. Veni hanc in domum, propitium animum habens, cum-Jove provido; gratiamque simul præbe cantui.
XXIV. IN MUSAS ET APOLLINEM.
1 A-Musis incipiam, Apollineque, Joveque. Ex Musis enim, et longe-jaculante Apolline, viri cantores sunt super terram et citharœdi; ex Jove autem, reges: is vero felix, quemcunque Musæ 5 diligunt; suavis ei ab ore fluit vox.
Salvete, liberi Jovis, et meo honorem-date cantui; atque ego vestrumque et alius meminero cantionis.
XXV. IN BACCHUM.
1 Hedera-coronatum Bacchum, altisonum, incipio canere, Jovis ac Semeles inclytæ præclarum filium; quem alebant pulcris-comis Nymphæ, a patre rege susceptum sinubus, et sedulo nutriebant, 5 Nysæ in vallibus: is autem crescebat patris voluntate antro in fragranti, in-numero-habitus immortalium. At postquam hunc deæ celebratissimum aluerant, tunc itabat per silvosos recessus, hedera et lauro coronatus; simulque sequebantur 10 Nymphæ; ipse vero dux-erat: strepitusque tenebat immensam silvam.
Et tu quidem sic salve, uvis-abundans o Bacche; da autem nos gaudentes ad horas rursus ut-veniamus, ex horis vero inde in multos annos.
XXVI. IN EUNDEM.
*** 1 alii enim in-Dracano te, alii vero in Icaro ventosa dicunt, alii in Naxo, Jovis soboles, Insute _Jovis femori,_ alii te ad Alpheum flumen vorticosum utero-conceptum Semelen peperisse Jovi fulmine-gaudenti, 5 alii vero in Thebis, rex, te dicunt natum-esse; mentientes. Te vero genuit pater hominumque deûmque, procul ab hominibus, latens candidis-ulnis Junonem. Est vero aliqua Nysa, summus mons, florens silva, longe a-Phœnice, prope Ægypti (_Nili_) fluenta, 10 atque ei statuent simulacra multa in templis. Ut vero hæc tria _sunt, sic_ tibi omnino tertio-quoque-anno usque homines facient eximias hecatombas.
Dixit, et cyaneis superciliis annuit Saturnius: divinæ autem comæ concutiebantur regis 15 de capite immortali; magnumque tremefecit Olympum.
Sic fatus, annuit capite consiliorum-auctor Jupiter.
Sis-propitius, Iraphiota, mulieribus-furorem incutiens; ac te poetæ celebramus incipientes finientesque; neque ullo-modo licet, tui oblitum, suavis meminisse cantus.
20 Et tu quidem ita salve, Bacche Iraphiota, cum matre Semele, quam vocant Thyonen.
XXVII. IN DIANAM.
1 Dianam cano aurea-sagitta-insignem, tumultuosam, virginem venerandam, cervos-ferientem, sagittis-gaudentem, germanam-sororem aureo-ense-insignis Apollinis: quæ per montes umbrosos, et cacumina ventosa, 5 venatione oblectans-se, totum-aureum arcum tendit, emittens luctuosa tela; tremunt autem vertices altorum montium; sonatque insuper umbrosa silva graviter a clangore ferarum; horret vero terra, pontusque piscosus; ea autem validum cor habens, 10 circumquaque se-vertit, ferarum perdens genus. Ac postquam oblectata-est ferarum-speculatrix Sagittis-gaudens, exhilaravitque animum, laxato flexili arcu, vadit in magnam domum fratris cari, Phœbi Apollinis, Delphorum ad opulentum populum, 15 Musarum et Gratiarum pulcrum chorum instauratura. Ibi postquam-suspendit flexilem arcum et sagittas, præcedit, venustum circa corpus ornatum habens, exordiens choros: illæ autem divinam vocem emittentes celebrant Latonam pulcram-talis, ut peperit liberos 20 immortalium consilioque et operibus longe optimos.
Salvete, liberi Jovis et Latonæ comis-pulcræ: verum ego vestrumque et alius meminero cantionis.
XXVIII. IN MINERVAM.
1 Palladem Minervam, illustrem deam, incipio canere, cæsiis-oculis, multi-consilii, immite cor habentem, virginem venerandam, patronam-urbium, robustam, Tritoniam; quam ipse (_solus_) genuit providus Jupiter 5 augusto ex capite, bellica arma habentem, aurea, splendentia; veneratio autem tenebat omnes videntes immortales. Ea vero ante Jovem ægidem-tenentem impetuose exsiliit ab immortali capite, vibrans acutam hastam; magnus autem concutiebatur Olympus 10 graviter sub impetu Cæsiæ: circum vero terra horrendum resonuit: commotusque-est inde pontus, undis purpureis conturbatus; constitit autem salum repente; stitit vero Hyperionis præclarus filius equos celeripedes longo tempore, donec puella 15 demsit-sibi ab immortalibus humeris divina arma, Pallas Minerva; gavisus-est autem providus Jupiter.
Et tu quidem sic salve, Jovis nata ægidem-tenentis;[TR1] verum ego et tui et alius meminero cantionis.
[TR1] "agidem-tenentis" -> "ægidem-tenentis"
XXIX. IN VESTAM ET MERCURIUM.
1 Vesta, quæ omnium in ædibus altis immortaliumque deorum, et humi vadentium hominum sedem sempiternam sortita-es, antiquum honorem, pulcrum habens munus et honorem: non enim sine te 5 convivia _sunt_ mortalibus, ubi non primæ postremæque Vestæ incipiens libat _quisque_ dulce vinum. Et tu mihi, Argicida, Jovis et Majæ fili, nuntie beatorum, auream-virgam-gestans, dator bonorum: habitatis domos pulcras, cara mentibus invicem 10 propitius auxiliare, cum venerandaque caraque Vesta. Ambo enim terrestrium hominum scientes opera pulcra, menteque comites-estis et pubertate.
Salve, Saturni filia, tuque et auream-virgam-gestans Mercurius: verum ego vestrumque et alius meminero cantionis.
XXX. IN TERRAM MATREM OMNIUM.
1 Terram omnium-matrem canam, bene-fundatam, antiquissimam, quæ alit super solo omnia, quæcumque sunt; et quæcumque solum divinum permeant, et quæcumque pontum, et quæcumque volant, hæc aluntur ex te _ortis_ divitiis. 5 Ex te vero beati-filiis et-fructibus sunt _homines,_ veneranda: penes te autem est dare vitam et auferre mortalibus hominibus. Ille vero _est_ felix, quem tu animo lubens honoraveris: ei copiosa omnia adsunt. Onustum-est quidem ipsis arvum almum, ac per agros 10 jumentis abundat; domus autem impletur bonis: ipsi vero bonis-legibus per urbem pulcris-abundantem-mulieribus regnant, felicitasque multa et divitiæ sequuntur; filii vero lætitia recens-florente gloriantur, virgunculæque choris festivis læto animo 15 ludentes, persultant flores molles herbæ, _eorum_ quos tu honoraveris, venerabilis dea, copiosa diva.
Salve, deorum mater, uxor Cœli stelliferi; lubensque pro cantu victum animo-gratum præbe: verum ego et tui et alius meminero cantionis.
XXXI. IN SOLEM.
1 Solem celebrare rursus, Jovis nata, incipe, Musa, Calliope, lucentem, quem Euryphaessa magnis-oculis peperit Terræ filio et Cœli stellati. Duxit enim Euryphaessam inclytam Hyperion, 5 germanam-sororem, quæ ei peperit pulcros liberos, Auroramque roseis-cubitis, et pulcris-comis Lunam, Solemque indefessum, assimilem immortalibus diis; qui lucet mortalibus, et immortalibus diis, equis invectus: horrendum vero is tuetur oculis 10 aurea e galea; clarique radii ab ipso splendidum nitent; ad temporaque genæ claræ a capite venustam tenent faciem longe-lucentem; pulcerque circa corpus fulget vestitus, textura-tenui, flatu ventorum: subtus autem masculi equi 15 ubi ille quum-stiterit aureo-jugo currum et equos, vespertinus mittat per cœlum in-Oceanum.
Salve, rex, lubens autem victum animo-gratum præbe: a te vero exorsus celebrabo articulate-loquentium genus virorum semideorum, quorum opera dii mortalibus ostenderunt.
XXXII. IN LUNAM.
1 Lunam canere patulam-alis (_volantem_) aggredimini, Musæ, suaviloquæ filiæ Saturnii Jovis, peritæ cantus; ex qua splendor terram involvit a-cœlo-ostensus, capite ab immortali; multusque decor suboritur 5 splendoris fulgentis; nitetque tenebrosus aer aurea a corona; radii autem in-aere-versantur, quando ab Oceano, quum-laverit corpus pulcrum, vestes induta longe-lucentes divina Luna, ubi-junxit equos ardua-cervice, fulgidos, 10 rapide ulterius agitavit pulcre-jubatos equos, vespertina, in-medio-mense, quando plenus-est magnus globus, splendidissimique radii tunc augescentis sunt cœlitus; signum autem mortalibus et indicium est. Cum-hac olim Saturnius mixtus-est amore et concubitu: 15 hæc vero gravida-facta, Pandiam peperit filiam, conspicuam formam habentem inter immortales deos.
Salve, regina, dea candidis-ulnis, divina Luna, benevola, pulcris-comis; a-te autem incipiens, laudes virorum canam semideorum, quorum celebrant opera cantores, 20 Musarum ministri, ab oribus amabilibus.
XXXIII. IN DIOSCUROS.
1 De Dioscuris volubilibus-oculis-præditæ dicite Musæ, Tyndaridis, Ledæ pulcræ-talis præclaris filiis, Castoreque equûm-domitore, et irreprehenso Polluce; quos sub Taygeti vertice, montis magni, 5 mixta in amore cum-nubes-cogente Saturnio servatores peperit filios terrestrium hominum, velociumque navium, quando sæviant procellæ hiemales per pontum implacabilem; ii vero e navibus supplicantes vocant Jovis pueros magni, 10 agnis _mactatis_ albis, fastigia ubi-conscenderint puppis; eam autem ventusque magnus et unda maris fecere submersam: hi vero repente apparuerunt fuscis alis per ætherem properantes, statim autem gravium ventorum cessare-fecerunt procellas, 15 fluctusque straverunt albi maris in pelago nautis, signa bona laboris _navigandi_ ipsis; illi autem conspicati gavisi-sunt, cessaruntque ab-ærumnoso labore.
Salvete, Tyndaridæ, velocium vectores equorum: verum ego vestrûm et alius meminero cantionis.
EPIGRAMMATA.
I. AD NEOTICHENSES.
Reveremini hospitalium-munerum indigum et tecti, qui urbem altam, Cymes pulcram puellam (_coloniam_), habitatis, Sædenes radicem extremam alte-comantis, divinam bibentes aquam sacri fluminis, Hermi vorticosi, quem immortalis genuit Jupiter.
II. CYMEN REVERSURUS.
Mox pedes me referant ad verecundorum urbem virorum: horum etenim animus benignus _est_ et prudentia eximia.
III. IN MIDAM.
1 Ænea virgo sum, Midæque in sepulcro posita-sum. Quoad et aqua fluet, et altæ arbores virescent, solque oriens lucebit, splendidaque luna, et fluvii labentur, æstuabitque mare: 5 hoc-ipso in-loco manens, lacrimoso in tumulo, narrabo prætereuntibus, Midas quod hic sepultus-est.
IV. AD CYMÆOS.
1 Cui me fato fecit pater Jupiter ut-inciderem, infantem venerandæ in genubus matris _me_ nutriens! quam olim munierunt consilio Jovis ægidem-tenentis populi Phriconis, velocium vectores equorum, 5 fortes, devorantis ignis _simili_ cernentes Marte, Æoliam Smyrnam, mari-vicinam, ponto-concussam, per quam pellucida labitur aqua sacri Meletis. Inde profectæ filiæ Jovis, pulcræ puellæ volebant celebrare sacram terram et civitatem virorum: 10 at illi repudiabant divinam vocem, loquelam cantus, _præ_ dementia. Horum quidem perpessus aliquis cogitet rursus, quod ipsis opprobrio meam molitus-est malam-sortem. Fortunam autem ego, quam mihi deus destinavit nascenti, sustinebo, negata _mihi_ ferens forti animo; 15 nec-vero omnino mea cara membra manere sacris in viis Cymes cupiunt, magnus tamen me animus impellit populum ad externum ire, debilis licet sim.
V. AD THESTORIDEN.
Thestoride, mortalibus quum-multa-sint obscura, nihil tamen obscurius est _ipsa_ mente mortalium.
VI. NEPTUNO.
1 Audi, Neptune validissime, terræ-concussor, lato imperans ac divino Heliconi: da auram secundam, et felicem reditum videre nautis, qui navis deductores ac gubernatores sunt. 5 Da vero _etiam_ ad radices præcipitis Mimantis me venientem, verecundis hominibus et justis incidere: virumque _eum_ ulciscar, qui meam mentem decipiens læserit Jovem hospitalem, hospitalemque mensam.
VII. IN URBEM ERYTHRÆAM.
Veneranda terra, munifica, largitrix suavium divitiarum, ut tu aliis quidem hominibus profunda (_fertilis_) contigisti, aliis autem sterilis et aspera, quibus _quidem_ irasceris.
VIII. AD NAUTAS.
Nautæ marivagi, invisæ similes Noxæ, timidis mergis male-æmulam vitam habentes, reveremini hospitalis Jovis numen, alte-dominantis: gravis enim _est_ ultio hospitalis Jovis quisquis _eum_ læserit.
IX. AD EOSDEM.
Vos, o hospites, ventus corripuit adversus veniens: sed etiam nunc _me_ recipite, et navigatio erit vobis.
X. IN PICEAM.
Alia quædam te, picea, _arbor_ meliorem fructum fundit Idæ in verticibus cum-multis vallibus, ventosæ. Ibi ferrum Martis terrestribus hominibus erit, quum primum eam Cebrenii viri tenebunt.
XI. AD GLAUCUM CAPRARIUM.
Glauce, pecudum curator, dictum aliquod tibi in animo ponam: primum canibus _memento_ victum ad aulæ januas dare: sic enim satius _est._ Nam is (_canis_) et primus audit hominem accedentem, et in septa bestiam intrantem.
XII. IN SACERDOTEM IN SAMO.
Audi me precantem, juvenes-alens _Apollo,_ da autem mulierem hanc juvenum renuere amores et lectum: verum ea delectetur cum-canis senibus, quorum vigor fractus-est, animus tamen appetit.
XIII. IN DOMUM TRIBULIUM.
1 Viri quidem decus _sunt_ liberi, urbis autem turres, equi porro campi ornatus, et naves, maris: divitiæ vero exornant domum: sed augusti _sunt_ reges, quum-sedent in foro, decus civibus spectatu; 5 lucente vero igne augustior _est_ domus aspectu. [die hiberno, quando nives-fundit Saturnius.]
XIV. CAMINUS SIVE TESTA.
1 Si mihi dabitis mercedem, canam, o figuli: huc-ades, age, Minerva, et tuere manu caminum: pulcre autem incalescant pocula,[TR1] et omnia canistra, torreanturque pulcre, et magno pretio potiantur, 5 multa quidem in foro vendita, multa autem in-viis, multumque lucrentur _ipsi:_ nobis vero _contingat,_ ut iis cantemus. At si ad impudentiam versi mendacia concinnetis, tum vero convocabo fornaci vastatores, Syntriba pariter Smaragumque, et Asbetum, et Sabacten, 10 Omodamumque, qui huic arti mala plurima afferat. Vasta igni porticum et domos; unaque caminus totus conteratur, testis multum plorantibus. Ut malæ equinæ crepant, _sic_ crepet caminus, omnis intra se testas comminuens. 15 Huc-ades et Solis filia, venenis-dives Circe, dira venena sparge, ac perde ipsosque et opera _eorum._ Huc et _tu,_ Chiron, ducito multos Centauros, quique Herculis manus effugerunt, quique perierunt: male tundant hæc opera, concidatque caminus, 20 ipsi autem plorantes videant facta mala: _ego_ vero lætabor conspiciens ipsorum infelicem artem. Qui autem se-inclinaverit _in fornacem inspecturus,_ igne hujus tota facies aduratur, ut omnes discant recta facere.
XV. IRESIONE.
1 Domum adivimus viri opulenti, qui multum potest, multumque superbit dives usque. Ipsæ patescite, fores: divitæ enim intrabunt multæ, cumque divitiis etiam lætitia florens, 5 et pax bona: omnia autem vasa plena fiant, ac turgida semper in mactram irrepat maza. [Nunc quidem hordeacam pulcram sesamussam....] Filii autem uxor carpento vehetur vobis, mulique portabunt _eam_ veloces ad hanc domum; 10 ipsa vero telam texat electro insistens. Redibo tibi, redibo quotannis, ut hirundo. Sto in vestibulo, nuda pedibus: verum affer cito. .................... Quod si quid dederis, _bene est;_ sin minus, non stabimus: non enim cohabitatum huc venimus.
XVI. PISCATORIBUS.
HOMERUS.
Viri ex Arcadia piscatores, num habemus aliquid?
PISCATORES.
Quæcunque cepimus, relinquimus; quæ non cepimus, auferimus.
HOMERUS.
Talium enim parentum e sanguine prognati-estis, nec agris-divitum, nec pecorum greges pascentium.
IN HOMERI SEPULCRUM.
Hic sacrum caput terra abscondit, virorum heroum cantorem, divinum Homerum.
EX MARGITE.
Multa sciebat opera, sed male sciebat omnia.
Plato, _Alcib._ II, p. 147, B.
Hunc neque fossorem dii fecerant, neque aratorem; neque in-alia ulla-re institutum; sed omni carebat arte.
Clem. Al. _Strom._ I, p. 281.
Musarum famulus et longe-jaculantis Apollinis.
_Schol._ Aristoph. Pac. 914.
[TR1] "popula" -> "pocula" (according to an 1853-edition)
FINIS.
End of Project Gutenberg's Homeri Carmina et Cycli Epici Reliquiae, by Homer