# Homeri Carmina et Cycli Epici Reliquiæ. Pars Tertia: Hymni

## Part 6

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/homeri-carmina-et-cycli-epici-reliqui-pars-tertia-hymni-52691/index.md

Inscii homines et dementes, neque boni sortem venturi præsagientes, neque mali! et tu enim ex-stultitia tua ingens damnum-cepisti. 260 Testis enim sit deos obstringens, implacabile Stygis flumen! immortalem tibi et senectæ-expertem per-omne ævum filium carum factura-eram, et sempiternum largitura honorem: jam vero non licet _ei_ mortem et sævas-Parcas effugere; honor autem immortalis semper aderit, quod genibus 265 nostris exceptus-est, et in ulnis dormivit. At vero in-progressu-temporum huic, circumvolutis annis, filii Eleusiniorum bellum et pugnam diram semper invicem concitabunt per-omne ævum. Sum autem Ceres honorata, quæ maximum 270 immortalibus mortalibusque emolumentum et gaudium est. Sed age, mihi templum magnum, et aram sub eo condant omnis populus, sub urbe altoque muro, super Callichorum, in prominente colle. Orgia autem ipsa ego docebo, ut in-posterum, 275 rite sacrificantes, meam mentem placetis.

Sic locuta dea, staturamque et formam mutavit, senectute dejecta, et circumcirca venustas spirabat, odorque jucundus fragrantibus a peplis spargebatur, et procul lux a corpore immortali 280 effulgebat deæ, flavique capilli fluebant-per humeros, et splendore implebatur solidum cubiculum, tanquam fulguris: exiit autem ex ædibus. At illius subito genua soluta-sunt; et per-longum voce-caruit tempus, neque filium recordata-est sero-genitum de pavimento tollere. 285 Hujus autem sorores vocem audierunt miserabilem, et a bene-stratis lectis desiluerunt: _quarum_ hæc deinde infantem manibus sublatum suo excepit sinu; illa ignem accendit; illa autem properavit pedibus teneris, matrem excitatura fragranti e thalamo. 290 Congregatæ autem illum circùm lavarunt palpitantem, amantissime-complectentes: sed ejus non delinitus-est animus; deteriores enim jam eum habebant altrices ac nutrices.

Illæ quidem per-totam-noctem venerandam deam placabant, metu concussæ; at simul aurora illucescente 295 late-potenti Celeo vere narrabant, quæcunque jusserat dea, pulcre-coronata Ceres. Ille vero ad concionem vocans immensum populum, jussit comas-decoræ Cereri opimum templum condere et aram, in prominente colle. 300 Hi autem continuo paruerunt, et obedierunt dictis, et exstruxere _templum,_ sicut jusserat: illud vero excrevit divino fato. Sed postquam absolverant, et destiterant a-labore, iverunt suam quisque domum. At flava Ceres ibi considens, cœlicolis seorsum[TR7] ab-omnibus, 305 permansit, desiderio tabescens alte-cinctæ filiæ. Gravissimum vero annum supra tellurem feracem effecit hominibus et crudelissimum; neque ullum terra semen emisit; abscondebat enim coronis-læta Ceres. Multaque curva aratra frustra boves traxerunt in arvis, 310 multumque hordeum albens irritum incidit terræ. Et sane universum periisset genus voces-articulantium hominum fame gravi, munerumque celebrato honore ac victimarum privasset Olympias domos tenentes: nisi Jupiter sensisset, et in-suo deliberasset animo. 315 Irin vero primum aureis-alis delabi-jussit ad-vocandam Cererem crine-decoram et egregia forma. Dixit; at illa Jovis atris-nubibus-cincto Saturnio paruit; et intervallum percurrit velociter pedibus. Adiit autem urbem Eleusinis odoræ, 320 invenitque in templo Cererem cæruleo-peplo-ornatam; et eam vocans dictis volantibus allocuta-est:

Ceres, vocat te pater Jupiter haud-irrita decernens, ut-venias ad gentes deorum æternorum. Quare ito, neu caducum sit, quod nuntio, verbum Jovis.

325 Sic dixit obsecrans; at hujus non inflectebatur animus. Rursus deinceps deos felices Jupiter sempiternos omnes ad-_eam_-legavit; et alius-alium subsequentes vocabant, et multa dabant insignia dona, honoresque, quoscunque vellet habere inter immortales deos: 330 verum haud-quisquam flectere potuit mentem et sententiam toto-animo irascentis; sed obstinate renuit verbis. Negavit enim, unquam odorum Olympum prius se-esse-conscensuram, _aut_ prius terræ fructum emissuram, quam vidisset oculis suam formosam filiam.

335 Quæ postquam audierat grave-sonans late-cernens Jupiter, in Erebum misit aurea-virga-ornatum Argicidam, qui, Plutonem mollibus hortatus dictis, castam Proserpinam ex tenebris caligantibus in lucem reduceret ad divos; ut, eam mater 340 oculis videns, poneret iram. Mercurius autem non renuit, sed continuo subter profunda terræ velox delapsus-est, relicta sede Olympi. Et invenit illum regem ædibus intus, sedentem in toro cum veneranda conjuge, 345 multa reluctante ob-matris desiderium: sed illa ob intolerabilia _ausa_ rebus deorum felicium _grave_ intendebat consilium. Prope vero accedens _eum_ allocutus-est fortis Argicida:

Pluto, cærulee-crines, Manibus imperans, Jupiter me pater jubet inclytam Proserpinam 350 reducere ex-Erebo ad ipsos; ut, eam mater oculis videns, iræ et ultionis sævæ in-immortales finem-faciat: nam grave molitur facinus, ut-perdat nationes imbecillas terrigenarum hominum, semen sub terra abscondens, minuensque honores 355 immortalium; horribilem vero exercet iram, neque diis se-immiscet, sed seorsum odoro in templo sedet, Eleusinis arduam-saxis urbem tenens.

Sic dixit; subrisit autem rex inferorum Pluto superciliis, neque neglexit Jovis regis mandatum. 360 Confestimque hortatus-est prudentem Proserpinam:

I, Proserpina, ad matrem cæruleo-peplo-ornatam, mitem in pectore animum atque ingenium gerens; neque mœreas graviter supra-modum præ-aliis. Haud tibi inter immortales indignus ero maritus, 365 frater-germanus patris Jovis: _sed_ huc quum-veneris, domineris omnibus, quæcunque vivunt et moventur, honoribusque fruaris inter immortales maximis. Improborum vero pœna erit per-omne tempus, si qui non victimis tuum animum placant, 370 rite _sacra_ facientes, justa munera persolventes.

Sic dixit; at lætata-est prudens Proserpina, subitoque exsiluit gaudio. Verum ille ei mali-punici granum dedit edendum dulce clanculum, ad se tractæ, ne maneret dies omnes 375 illic apud venerandam Cererem cæruleo-peplo-ornatam. Equos autem ante currui aureo subjunxit immortales multis-imperans Pluto. Illa vero currum conscendit; juxtaque fortis Argicida, habenas et flagellum capiens manibus suis, 380 agitavit ex ædibus; illique haud segnes volabant. Raptimque longa itinera emensi-sunt: neque mare, neve unda fluminum, neve convalles herbosæ, equorum immortalium, neve juga, tardaverunt impetum; sed super illa profundam caliginem sciderunt euntes. 385 Sistebat vero _currum_ agens, ubi morabatur pulcre-coronata Ceres, templum ante odorum. Sed illa ut vidit, prosiluit, sicut Baccha montis per umbrosam silvam. Proserpina vero ex-altera-parte.......... matri suæ ob_viam_............... 390 desiluit ut-curreret............... illi autem.................... .......................... Nata, nihilne m................ cibi? Loque................... 395 sic enim rediens................ et mecum una et _cum_ patre atris-nubibus-cincto Saturnio habites, omnibus honorata immortalibus. Quodsi vero gustasti, denuo profecta sub profunda terræ deges temporum tertiam _ibi, partem,_ 400 duas vero apud me et ceteros immortales. Sed quando floribus terra bene-olentibus vernis omnigenis viret, tunc ex tenebris caligantibus rursum ascendes, ingens miraculum diis mortalibusque hominibus. Et quonam te decepit dolo fortis Pluto?

405 Huic contra Proserpina formosa respondit: equidem tibi, mater, dicam vera omnia. Quum mihi venisset Mercurius, utilitatum-auctor, nuntius celer, a patre Saturnio et ceteris cœlitibus, _dicens_ ut-venirem ex Erebo, quo me oculis videns 410 finem-faceres in-immortales iræ et ultionis sævæ, subito ego exsilui gaudio. Ille vero clanculum injecit mihi mali-punici granum, dulcem escam, invitamque vi me coegit gustare. Quomodo autem me raptam, Saturnii arcanum per consultum 415 patris mei, abstulerit ferens sub profunda terræ, dicam, et omnia edisseram, ut rogas. Nos fere omnes per amœnum pratum, Leucippe, Phænoque, et Electra, et Ianthe, et Melite, Iacheque, Rhodiaque, Calliroeque, 420 Melibosisque, Tycheque, et Oycroe rosea, Chryseisque, Ianiraque, Acasteque, Admeteque, et Rhodope, Plutoque, et venusta Calypso, et Styx, Uraniaque, Galaxauraque amanda, [Pallasque pugnam-excitans, et Diana sagittis-gaudens,] 425 ludebamus, atque flores carpebamus manibus jucundos, mistim crocumque mollem, et gladiolos, atque hyacinthum, et roseos calyces, et lilia, mira visu, et narcissum, quem produxit, tanquam crocum, lata tellus. At ego carpebam-mihi gaudens: terra autem subter 430 hiavit; et inde prosiluit rex fortis Pluto, abstulitque _me_ sub terram in curru aureo, multa detrectantem; clamavi autem intenta voce. Hæc tibi, quanquam tristis, vera omnia narro.

Sic tum totum diem concordia junctæ animos, 435 plurimum sibi-vicissim mentem et animum hilarabant, amantissime-se-complectentes; et a-doloribus requievit animus, gaudiaque acceperunt invicem et dederunt. Has autem prope accessit Hecate tenui-vitta-nitida, multumque complexa-est puellam Cereris castam, 440 quod sibi ministra et comes fuerat regina. His vero nuntiam misit grave-sonans late-cernens Jupiter Rheam crine-decoram, _quæ_ Cererem cæruleo-peplo ornatam duceret ad gentes deorum; et pollicutus-est honores se-daturum, quoscunque optaret inter immortales deos; 445 annuitque ei puellam anni circumvolventis tertiam partem _fore_ sub tenebris caligantibus, duas vero apud matrem et ceteros immortales. Sic dixit; nec recusavit dea Jovis mandata. Sed repente delapsa Olympi jugis, 450 in Rarium venit, fertile uber agri ante, sed tunc minime fertile; verum tacite jacebat omni-folio-orbum, et abscondebat hordeum albicans, consilio Cereris pedis-venustæ; sed postea erat statim longis floriturum aristis, 455 vere crescente, soli autem pingues sulcos horrere spicis, illaque in manipulos ligatum-iri. Huc descendit primum ex æthere vasto; et libenter se conspexerunt invicem, et lætatæ-sunt animo. Illam vero sic allocuta-est Rhea tenui-vitta-nitida:

460 Veni, nata! vocat te grave-sonans late-cernens Jupiter, ut-venias ad gentes deorum; et pollicitus-est honores se-daturum, quoscunque optares inter immortales deos; annuitque tibi puellam anni circumvolventis tertiam partem _fore_ sub tenebris caligantibus, 465 (_duas vero apud te et ceteros_) immortales. (_Ita promisit futurum_) esse, suoque annuit capite. Quare eas, nata mea, et pareas, neque nimis immodice irascaris nubibus-atris-cincto Saturnio; sed statim fructum augeas vitalem hominibus.

470 Sic dixit; neque recusavit pulcre-coronata Ceres; statimque fructum produxit arvorum glebosorum. Et omnis foliisque et floribus lata tellus inhorruit: sed illa abiens jura-dantibus regibus monstravit, Triptolemoque, et Diocli equûm-domitori, 475 Eumolpoque forti, Celeoque duci populorum, ministerium sacrorum, et instituit orgia omnibus, [Triptolemoque, Polyxenoque, super hosque Diocli,] sancta, quæ haud fas-est negligere, neque explorare, neque evulgare; magna enim deorum reverentia reprimit vocem. 480 Felix, qui illa vidit terrestrium hominum! qui autem non-initiatus sacris neque particeps _est,_ nunquam simili sorte gaudet, mortuus quidem, sub caligine situ-horrida.

Sed postquam omnia præceperat sancta dearum, perrexerunt ire in-Olympum, deorum ad cœtum ceterorum. 485 Ibi autem habitant apud Jovem fulmine-lætum sanctæ atque venerandæ. Beatissimus, quem illæ benigne amant terrestrium hominum! nam statim huic mittunt semper-præsentem in magnas ædes Plutum, qui hominibus divitias mortalibus largitur.

490 At tu, quæ Eleusinis odoræ civitatem tenes, et Parum circumfluam, Antronemque saxosam, alma, splendida-donis, tempestiva-adferens, Ceres regina, ipsa, et filia, pulcerrima Proserpina, propitia pro cantu vitam jucundam præbe! 495 verum ego et tui et alius memor-ero cantici.

[J. H. VOSS.]

[TR1] "hominum," -> "hominum." [TR2] "formosissima;" -> "formosissima:" [TR3] "sunt" -> "sunt." [TR4] "ad-incantionem" -> "ad-incantationem" [TR5] "frangranti" -> "fragranti" [TR6] In the original text this line is aligned flush right, unclear why. [TR7] "seorum" -> "seorsum" (according to an 1853-edition)

V. IN VENEREM.

1 Venerandam, aurea-corona-insignem, pulcram Venerem, canam; quæ totius Cypri arces sortita-est in-mari-sitæ, ubi ipsam Zephyri vis humidum spirantis tulit per undam valde-sonori maris, 5 spuma in molli. Eam autem aureis-vittis-insignes Horæ suscepere libenter, circùmque immortales vestes induerunt; capitique immortali coronam fabrefactam imposuere pulcram, auream; in perforatis autem auriculis ornamentum orichalci, aurique pretiosi; 10 collum vero circa molle, et pectora candida, monilibus aureis _eam_ ornabant: quibus quidem ipsæ Horæ ornatæ-sunt aureis-vittis-insignes, quum eunt ad chorum amabilem deorum et ædes patris. Verum postquam omnem circa corpus ornatum posuerant, 15 duxerunt ad immortales; hi vero _eam_ salutabant conspicati, manibusque datis-excipiebant, et cupierunt quisque ut-esset _sibi_ ingenua uxor, et _ipse eam_ domum duceret, speciem admirantes violis-coronatæ Cythereæ.

Salve, volubilibus-oculis, mellea; da vero in certamine 20 victoriam huic (_mihi_) auferendam, meumque orna cantum: at ego et tui et alius meminero cantionis.

VI. IN BACCHUM.

1 De Baccho, Semeles glorioso filio, memorabo, ut apparuit ad litus maris infructuosi, promontorio super projecto, juveni viro similis, primum-pubescenti; pulcræ autem circum-motabantur comæ, 5 cyaneæ; palliumque circa robustos habebat humeros purpureum. Cito vero viri bonis-transtris-instructa ex navi prædones processere celeriter super nigrum pontum, Tyrrheni; eos autem duxit mala sors: ii vero _eum_ conspicati, innuerunt sibi-invicem, citoque exsiliere; statim autem prehensum 10 imposuerunt in sua navi, gavisi corde: filium enim eum putabant Jovis-alumnorum regum esse, et vinculis volebant ligare gravibus. Eum autem non tenebant vincula, vimina vero procul decidebant a-manibus et pedibus; ipse autem subridens sedebat 15 oculis cyaneis: gubernator vero ubi-animadvertit, statim suos socios compellavit, dixitque:

Miseri, quemnam hunc deum ligatis prehensum, fortem? neque ferre potest eum navis bene-fabricata. Aut enim Jupiter hic est, aut argenteum-arcum gestans Apollo, 20 aut Neptunus: quoniam haud mortalibus hominibus similis _est,_ sed iis, qui Olympias domos habent. Sed agite, ipsum dimittamus in continentem nigram statim; neu manus _ei_ injicite, ne-forte iratus excitet gravesque ventos et turbinem multum.

25 Sic dixit; eum autem dux aspero objurgavit sermone: Mire, secundum-ventum vide, simulque velum trahe navis, cuncta armamenta ubi-ceperis: hic vero dein viris curæ-erit. Spero, aut in-Ægyptum perveniet, aut ille in-Cyprum, aut ad Hyperboreos, aut _etiam_ ulterius: ad extremum autem 30 enarrabit aliquando suosque amicos et possessiones omnes, suosque fratres: quandoquidem nobis _eum_ obtulit deus.

Sic locutus, malumque et velum trahebat navis. Inflavit autem ventus medium velum, circùmque inde armamenta tenderunt: cito vero ipsis apparebant mirifica opera. 35 Vinum quidem primum velocem per navem nigram dulce-potu fluebat fragrans, excitabaturque odor divinus; nautas vero stupor cepit omnes conspicatos. Statim autem summum ad velum extensa-est vitis, huc atque illuc: dependebantque multi 40 racemi; circa malum vero nigra volvebatur hedera, floribus virescens, pulcerque fructus in _ea_ exortus-erat: omnes autem scalmi coronas habebant. Ii vero conspicati, Mediden tum deinde gubernatorem jubebant terræ appropinquare. Is tamen inter-eos leo factus-est intus, navi 45 terribilis in summa, valdeque rugiebat: in media vero ursam fecit _Bacchus_ hirsuta-cervice, signa ostendens: surrexit autem _ea_ furibunda; leo vero _stetit_ in tabulato summo horrendum torve tuens. Illi autem in puppim fugerunt, circumque gubernatorem, prudentem animum habentem, 50 steterunt inde perculsi: is autem repente adortus ducem cepit: illi vero foras, malum fatum evitantes, omnes simul saliere, postquam viderunt, in mare divinum, delphinesque facti-sunt. Gubernatorem vero _is_ miseratus, tenuit, et ipsum fecit plane-beatum; dixitque sermonem:

55 Confide, divine rector, meo grate animo: sum autem ego Bacchus multisonus, quem peperit mater Cadmea Semele, Jovis in amore congressa.

Salve, nate Semeles pulcros-oculos-habentis; neque ullo-modo licet, tui quidem obliviscenti, suavem ornare cantum.

VII. IN MARTEM.

1 Mars præpotens, currum-gravans, aurea-galea-insignis, magnanime, clypeate, urbium-concussor, ære-armate, manu-fortis, indefesse, hasta-valens, munimen Olympi, Victoriæ in-bello-felicis pater, adjutor Justitiæ, 5 adversariis tyranne, justissimorum dux virorum, fortitudinis sceptrifer, ignitum circulum volvens ætheris inter septena-vadentia astra: ubi te equi flammei tertio super orbe semper ferunt: audi, mortalium auxiliator, dator audacis pubertatis, 10 leniter demittens lumen desuper in vitam nostram ac fortitudinem Martiam: utinam possem depellere malum amarum a meo capite, et animæ insidiosum retundere in-mente impetum, animique porro robur acutum cohibere, qui me instiget 15 ad-pugnam horridam ingrediendam. Sed tu audaciam da, beate, pacisque ut-maneam in inviolatis legibus, inimicorum elapsus tumultum, fataque violenta.

VIII. IN DIANAM.

1 Dianam celebra, Musa, sororem Jaculatoris, virginem sagittis-gaudentem, educatam-simul-cum Apolline, quæ equos potum-agens ex-juncoso Melete, celeriter per Smyrnam totum-aureum currum agit 5 ad Clarum vitiferam; ubi argenteum-arcum-gestans Apollo sedet, manens jaculatricem Sagittis-gaudentem.

Et tu quidem sic salve, deæque simul omnes, cantu; at ego te primum _cano,_ et a te incipio canere; a te vero ego exorsus transibo alium ad hymnum.[TR1]

[TR1] "hymmum" -> "hymnum"

IX. IN VENEREM.

1 In-Cypro-genitam Cytheream canam, quæ mortalibus blanda dona dat; in amabili autem vultu semper subridet, et amabilem affert florem.

Salve, dea, Salamini bene-cultæ imperans, 5 et toti Cypro; da vero amabilem cantum; atque ego et tui et alius meminero cantionis.

X. IN MINERVAM.

Palladem Minervam, patronam-urbium, incipio canere, potentem; cui cum Marte curæ-sunt bellica opera, et quæ-diruuntur urbes, clamorque bellaque: et liberavit populum _in bellum_ euntemque redeuntemque.

Salve, dea; da vero nobis fortunam, felicitatemque.

XI. IN JUNONEM.

Junonem cano aureo-solio-insidentem, quam peperit Rhea, immortalem reginam, supereminente specie præditam, Jovis altisoni sororem, conjugemque, illustrem, quam omnes beati per latum Olympum venerantes honorant, pariter-cum Jove gaudente-fulminibus.

XII. IN CEREREM.

Cererem pulcris-comis, venerabilem deam, incipio canere, ipsam, et filiam, præpulcram Proserpinam.

Salve, dea, et hanc serva urbem; præsis autem cantui.

XIII. IN MATREM DEORUM.

1 Matrem mihi omniumque deorum, omniumque hominum celebra, Musa arguta, Jovis filia magni: cui crotalorum tympanorumque sonus, simulque strepitus tibiarum placuit, ac luporum clangor, torvorumque leonum, 5 montesque sonori, et silvosi recessus.

Et tu quidem sic salve deæque simul omnes, cantu.

XIV. IN HERCULEM LEONIS-ANIMO.

1 Herculem, Jovis filium, canam, quem longe præstantissimum peperit terrestrium, Thebis in amœnis, Alcmena, mixta cum-nubes-cogente Saturnio; qui antea quidem per terram immensam ac mare 5 errans, sub mandatis Eurysthei regis, multa quidem ipse fecit violenta, multa autem sustinuit: nunc vero tandem in pulcra sede nivosi Olympi habitat oblectans-se, et habet pulcram-talis Heben.

Salve, rex, Jovis fili; da vero virtutemque et felicitatem.

XV. IN ÆSCULAPIUM.

Medicum morborum Æsculapium incipio canere, filium Apollinis, quem peperit divina Coronis Dotio in campo, filia Phlegyæ regis, gaudium magnum hominibus, malorum delinitorem dolorum.

Et tu quidem sic salve, rex; precor autem te cantu.

XVI. IN DIOSCUROS.

Castorem et Pollucem cane, Musa arguta, Tyndaridas, qui ex-Jove Olympio nati-sunt: quos sub Taygeti verticibus peperit veneranda Leda, clam subacta a-nubes-atras-cogente Saturnio.

Salvete, Tyndaridæ, velocium ascensores equorum.

XVII. IN MERCURIUM.

1 Mercurium cano Cyllenium, Argicidam, Cyllenen regentem, et Arcadiam pecorosam, nuntium immortalium perutilem, quem peperit Maja, Atlantis filia, Jovis in amore congressa, 5 veneranda; beatorum autem deorum vitavit cœtum, antrum habitans umbrosum; ubi Saturnius cum-Nympha pulcris-comis miscebatur nocte intempesta, quando dulcis somnus occupabat candidis-ulnis Junonem; latebat vero immortalesque deos, mortalesque homines.

10 Et tu quidem sic salve, Jovis et Majæ fili: a te autem ego exorsus transibo alium ad hymnum.

Salve, Mercuri gratiarum-dator, internuntie, dator bonorum.

XVIII. IN PANA.

