# Homeri Carmina et Cycli Epici Reliquiæ. Pars Tertia: Hymni

## Part 3

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/homeri-carmina-et-cycli-epici-reliqui-pars-tertia-hymni-52691/index.md

Hæc igitur animo agitans, conspexit in nigro ponto navem velocem, atque viri inerant multique et boni, Cretes ex Cnosso Minoia; qui quidem regi sacraque faciunt, et enuntiant leges 395 Phœbi Apollinis aureum-arcum-gestantis, quodcunque dixerit oracula-edens ex lauro, cavitatibus sub Parnassi. Hi quidem ob mercaturam et opes navi nigra ad Pylum arenosam, et Pylo-ortos homines, navigabant; at eis obviam-factus-est Phœbus Apollo, 400 in pontoque insiliit, corpore delphini assimilatus, navi veloci, et jacebat monstrum magnumque horrendumque. Eorum vero nemo in animo cogitarat, neque adverterat, undecunque commovebat, concutiebatque navalia ligna. Illi autem tacite in navi sedebant timentes; 405 neque illi rudentes solvebant cavam per navem nigram, [nec solvebant velum navis prora-cærulea,] sed quemadmodum _eam_ primum instruxerant loris, sic navigabant: præceps autem Notus pone excitabat navem velocem. Primum vero præternavigabant Maleam, 410 præterque Laconicam terram, Helosque, maritimam urbem, advenere, et locum oblectantis-mortales Solis, Tænarum, ubi pecudes villosæ pascuntur semper Solis regis; habentque amœnum locum. Hi quidem deinde illic volebant navem sistere, et egressi 415 observare magnum miraculum, et oculis videre, utrum mansurum-esset navis cavæ in-tabulatis monstrum, an in undam marinam piscosam rursus ruiturum. Sed non clavis parebat navis bene-fabricata, verum præter Peloponnesum pinguem tendens 420 ibat iter: flatu vero rex, sagittans Apollo, facile dirigebat; ea autem conficiens viam ad-Arenen pervenit, et Argypheam amœnam, et Thryum, Alphei vadum, et bene-ædificatum Æpy, et Pylum arenosam, Pyloque-ortos homines: 425 ivit porro præter Crunos, et Chalcidem, et præter Dymen, et præter Elidem divinam, ubi dominantur Epei; quando ad-Pheras appellebatur, gaudens Jovis vento-secundo, atque ipsis sub nubibus Ithacæque mons altus apparebat, Dulichiumque, Sameque, et nemorosa Zacynthus. 430 Sed quando jam Peloponnesum præterierat omnem, ac postquam jam Crissæ apparebat sinus immensus, qui penitus Peloponnesum pinguem dirimit, venit ventus Zephyrus magnus, serenus, e Jovis consilio, impetuosus, ingruens ex æthere, ut citissime 435 navis emetiretur currens maris salsam aquam. Retrogradi jam deinde ad Auroramque Solemque navigabant; duxque-erat rex, Jovis filius, Apollo: pervenerunt vero in Crissam late-conspicuam, vitiferam, in portum; et arenis appulsa-est pontum-transiens navis.

440 Illic navi exsiliit rex, sagittans Apollo, astro se-assimilans medio die: ab eo vero multæ scintillæ evolabant, fulgorque ad cœlum pervenit; in adytum autem subiit per tripodas valde-pretiosos. Intus deinde ille flammam accendebat, ostentans sua tela, 445 totam vero Crissam occupabat fulgor: et acclamarunt Crissæorum uxores, pulcreque-cinctæ filiæ, Phœbi ob impetum: magnus enim timor ceperat quemque. Inde vero rursus ad navem, tanquam cogitatum, prosiliit volatu, viro se-assimilans juvenique fortique, 450 primum-pubescenti, cæsarie obvolutus latos humeros; et ipsos compellatos verbis alatis allocutus-est:

O hospites, quinam estis? unde navigatis humidas vias? nunquid ob mercaturam, an temere vagamini, tanquam prædones, super mare? qui quidem vagantur, 455 animas _periculis_ objectantes, malum alienigenis ferentes? cur ita sedetis attoniti, neque in terram egressi-estis, neque arma nigræ navis deposuistis? hic etenim mos est hominum sollertium, quandocunque ex ponto ad terram navi nigra 460 venerint, labore defessi; statim autem ipsos cibi dulcis circum præcordia desiderium capit.

Sic dixit; et ipsis fiduciam in pectoribus immisit: eum et respondens Cretum dux contra allocutus-est:

Hospes, quippe nequaquam mortalibus similis-videris, 465 non corpore, neque oris-habitu, sed immortalibus diis, salveque et magnopere gaude; dii vero tibi prospera dent. Et mihi hoc dic verum, ut bene sciam: quis populus, quænam terra _hæc est?_ quinam homines insunt? alio enim cogitantes navigabamus-per magnum mare, 470 ad Pylum ex Creta, unde _nos_ genere profitemur esse; nunc vero huc cum navi devenimus nequaquam lubentes, reditus appetentes, per-aliud iter, alias vias; sed aliquis immortalium _nos_ huc duxit nolentes.

Hos vero respondens allocutus-est sagittans Apollo: 475 hospites, qui Cnossum arboribus-abundantem incolebatis antea, at nunc non-amplius reduces iterum eritis in urbemque amabilem et ædes pulcras quisque, et ad caras uxores; sed hic opulentum templum habitabitis meum, multis honorati hominibus. 480 Sum autem ego Jovis filius, Apollinemque _me_ glorior esse: vos vero duxi huc super magnam voraginem maris, nequaquam mala cogitans, sed hic opulentum templum habitabitis meum, omnibus valde honoratum hominibus: consiliaque immortalium scietis; quorum voluntate 485 semper honorabimini perpetuo dies omnes. Sed agite, sicut ego dixero, parete citissime: vela quidem primum demittite, solutis loris: navem autem deinde velocem in litus trahite, atque opes eximite et arma ex-navi æquali, 490 et aram facite super litus maris: ignem vero accendentes, superque _eo_ farinas albas adolentes, precamini jam postea, astantes circa aram. Sicut quidem ego primum in obscuro ponto, me-assimilans delphini, veloci navi insilii: 495 sic mihi supplicate Delphinio; at ara ipsa Delphia et conspicua erit semper. Cœnateque porro inde velocem apud navem nigram, et libate beatis diis, qui Olympum habitant. Ac postquam cibi dulcis desiderium exemeritis, 500 veniteque una mecum, et Iopæana canite, usquedum ad-locum perveneritis, ubi habebitis opulentum templum.

Sic dixit; hique ei valde auscultarunt et paruere. Vela quidem primum demiserunt, solveruntque lora; malumque receptaculo admoverunt, rudentibus demissum; 505 egrediebantur vero et ipsi in litus maris. Ex mari autem in-terram velocem navem sursum traxerunt, alte super arenas, juxtaque sustentacula longa stravere: et aram fecerunt super litore maris; ignemque accendentes, superque _eo_ farinas albas adolentes, 510 supplicabant, ut jusserat, astantes circa aram. Cœnam deinde sumserunt velocem apud navem nigram, et libarunt beatis diis, qui Olympum habitant. At postquam potus et cibi desiderium exemerant, profecti-sunt ire; præibatque ipsis rex, Jovis filius, Apollo, 515 citharam in manibus habens, admirabiliter ludens, pulcre et sublimiter gradiens: at _terram_ pedibus-pulsantes sequebantur Cretes ad Pytho, et Iopæana canebant, quales _sunt_ Cretum pæanes, quibus quidem Musa in pectoribus posuit dea suavem cantum. 520 Indefessi autem collem ascenderunt pedibus, citoque advenere in-Parnassum, et locum amabilem, ubi inde erant habitaturi, multis honorati hominibus. Ostendit vero ducens suum solum et opulentum templum. Eorum autem commovebatur animus in pectoribus caris: 525 illumque interrogans Cretum dux contra dicebat:

O rex, quandoquidem procul ab-amicis et patria terra _nos_ duxisti (sic fere tuo placitum erat animo), quomodo et nunc vivemus? hoc te consultare jubemus. Neque uvæ-verax hæc amabilis _terra-est,_ nec pratis-bonis, 530 ita-ut inde commode vivamus, et cum hominibus versemur.

Illos vero subridens affatus-est Jovis filius Apollo: insipientes homines, miseri, qui curas cupitis, gravesque labores, et angustias in-animo: facile verbum vobis dicam, et in mente ponam. 535 Dextra prorsus quisque habens in manu cultrum, mactate semper pecora; hæc vero copiosa omnia aderunt, quanta mihi adduxerint inclytæ gentes hominum: templum vero custodite, excipiteque gentes hominum hic se-congregantium: et meum impetum maxime 540 sive quod vanum verbum fuerit, sive quod opus, injuriaque, qui mos est mortalium hominum alii deinde vobis rectores viri erunt, quibus necessitate subditi-eritis dies omnes. Dicta-sunt tibi omnia; tu vero in mente tua serva.

545 Et tu quidem sic salve, Jovis et Latonæ fili: verum ego et tui alius meminero cantionis.

II. IN MERCURIUM.

1 Mercurium celebra Musa, Jovis et Majæ filium, Cyllenen regentem, et Arcadiam pecorosam, nuntium immortalium, utilium-auctorem, quem peperit Maja Nympha pulcris-comis, Jovis in amore congressa, 5 veneranda: beatorum vero deorum subduxit-se e-cœtu, antrum intus habitans umbrosum: ubi Saturnius cum-Nympha pulcris-comis miscebatur nocte intempesta, dum dulcis somnus occuparet candidam-ulnis Junonem, latens immortalesque deos mortalesque homines. 10 Sed quando demum magni Jovis mens perfecta-erat, huicque jam decimus mensis in cœlo stetit: [inque lucem _eam_ duxerat, insigniaque opera facta-erant:] tunc peperit filium versutum, blande-decipientem, prædonem, abactorem boum, ducem somniorum, 15 noctis speculatorem, forium-observatorem; qui cito erat ostensurus inclyta opera inter immortales deos. Matutinus natus, medio die citharam-pulsabat, vespertinus boves furatus-est longe-jaculantis Apollinis, quarta _die_ priori, qua ipsum peperit veneranda Maja.[TR1] 20 Qui et postquam matris ab immortalibus prosiliit membris, non-amplius diu jacebat manens sacra in vanno (_cunis_): sed ille exsiliens quærebat boves Apollinis, limen transgrediens alte-tecti antri, ibi testudine inventa, acquisivit infinitas opes. 25 Mercurius sane primum testudinem arte-effecit canoram; quæ tum ei occurrit ad aulæ fores, depascens ante ædes floridam herbam, lente pedibus incedens. Jovis autem utilium-auctor filius conspicatus risit, et statim sermonem dixit:

30 Signum nunc mihi valde utile _accidit:_ haud aspernor. Salve, specie amabilis, chori-rectrix, convivii socia, grata quæ-apparuisti: unde hoc pulcrum oblectamentum, variegata testa, es, testudo in-montibus vivens? Sed feram te in domum sumtam: utilitas aliqua mihi eris, 35 nec despicatui-habebo: tu vero me omnium-primum juvabis. [Domi melius _est_ esse, quoniam noxium foris _esse_.] Certe enim incantationis damnosæ eris impedimentum vivens; sin mortua fueris, tunc admodum pulcre canes.

Sic igitur dixit; et manibus simul ambabus ubi-sustulerat, 40 rurus introivit domum, ferens amabile oblectamentum. Ibi exsculpens scalpro cani ferri muedullam-spinalem exterebravit montanæ testudinis. Sicut autem quando celere cogitatum per pectus transierit viri, quem frequentes versant curæ: 45 [vel quando volvuntur ab oculis lucis-micationes:] sic simul verbumque et opus moliebatur gloriosus Mercurius. Fixit autem inde in mensuris sectas arundines calami, ubi-trajecerat penitus dorsa tecto-lapideo testudinis, circùm autem pellem extendit bovis consiliis suis, 50 et brachia imposuit, insuperque jugum (_transtillum_) aptavit ambobus; septem vero consonas ovium intendit chordas.

Ac postquam construxerat secum-portans amabile oblectamentum, plectro tentabat singulatim; ea autem sub manu graviter insonuit: deusque pulcre succinebat, 55 ex tempore periculum-faciens (veluti juvenes puberes in-conviviis vicissim conviciantur), de Jove Saturnio, et Maja pulcros-calceos-habente, quomodo olim consueverant amatoria consuetudine, suamque ipsius generationem inclytam prædicans, 60 famulosque celebrabat, et præclaras ædes Nymphæ, et tripodas per domum, crebrosque lebetas. Et hæc quidem jam canebat, alia autem mente agitabat. Et hanc quidem deposuit ferens sacra in vanno, citharam caram: ipse autem deinde carnium appetens, 65 prosiliit in speculam odorata ex domo, moliens dolum altum in mente, qualia quidem homines prædones agitant obscuræ noctis in hora.

Sol quidem occidebat sub terra in Oceanum ipsisque cum-equis et curribus; at Mercurius 70 Pieriæ advenit currens ad-montes umbrosos, ubi deorum beatorum boves immortales stabulum habebant, depascentes prata intemerata, amœna. Horum tunc Majæ filius, speculator Argicida, quinquaginta ab-armento avertit boves late-mugientes; 75 errabundas autem agebat per arenosum locum, vestigiis reflexis: dolosæ vero non obliviscebatur artis, e-contrario faciens ungulas priores, posteriores, posterioresque, priores, et ex-transverso ipse incedebat. Sandalia autem statim projecit super arenas marinas, 80 ineffabilia et incomprehensibilia complicabat mirabilia opera commiscens myricas, et myrteis-similes ramos. Ex-his tunc colligato recens-florentis fasciculo silvæ, sine-damno sub pedibus ligavit-sibi sandalia levia, ipsis cum-foliis, quæ gloriosus Argicida 85 avulsit a-Pieria _decedens,_ iter-populi declinans, utpote properans, longum iter in-compendium-agens.

Eum vero senex animadvertit, struens floridum hortum, properantem ad-campum, per Onchestum herbosam. Hunc prior allocutus-est Majæ inclytæ filius:

90 O senex, qui plantas fodis incurvus humeris, certe vino-abundabis, quando hæc omnia _fructum_ ferent. Et conspicatus, ne conspicatus sis, et surdus _esto,_ etsi- audieris, et taceas, quum nihil lædat rem tuam ipsius.

Tantum locutus, una-agitabat boum fortia capita. 95 Multos autem montes umbrosos, et valles sonoras, et campos floridos transiit gloriosus Mercurius. Obscura autem adjutrix finiebatur divina nox, maxima-ex parte; citoque mane fiebat operariis-favens: ac modo in-speculam (_cœlum_) accesserat divina Luna, 100 Pallantis filia, Megamedidæ regis: tunc ad Alpheum amnem Jovis validus filius Phœbi Apollinis boves egit latis-frontibus. Indomitæ autem pervenere ad stabulum altum, et lacus, _qui erant_ ante excellens pratum. 105 Ibi postquam bene herba paverat boves late-mugientes, et has quidem simul-egit in stabulum, confertas, lotum carpentes, et roscidum cyperum: simulque ferebat ligna mula, ignisque agressus-est artem. Lauri splendidum ramum sumtum decorticavit ferro, 110 aptum palmæ; sursumque-spirabat calidus vapor. Mercurius utique primum focum ignemque edidit. Multa autem sicca ligna humili in fovea densa sumta imposuit copiosa: emicabat vero flamma procul spiramen mittens ignis valde ardentis. 115 Dum autem ignem accendebat vis inclyti Vulcani, interea valde-mugientes camuras boves trahebat foras duas prope ignem; vis vero ei erat multa. Ambas autem in terga humi dejecit anhelantes; inclinansque volvebat, medullasque perfodiens.[TR2] 120 Operi vero opus addebat, incidens carnes pingues adipe; assabat verum verubus transfixa ligneis, carnes simul et terga honorifica, et nigrum sanguinem, inclusum in intestinis; reliqua vero ibidem jacebant in solo: pelles autem extendit aspera in petra, 125 sicut adhuc nunc secantur, quæquæ ad-diuturnitatem factæ sunt, diu jam postea et infinite. At deinde Mercurius gaudens-animo traxit pinguia opera lævi super loco-plano, et scidit duodecim partes sorte-distribuendas; perfectumque honorem addidit cuique. 130 Ibi jus (_esum_) carnium appetebat gloriosus Mercurius; odor enim illum torquebat, quamquam immortalem, suavis; sed neque sic eum jubebat animus generosus, et valde cupientem transmittere per sacrum collum. Sed hæc quidem deposuit in stabulum altum, 135 adipem et carnes multas: in-sublime vero statim sustulit, signum puerilis furti, insuperque ligna sicca colligens, densa-pedibus, densa-verticibus, ignis domuit æstu. Ac postquam omnia rite perfecerat deus, sandalia[TR3] quidem projecit in Alpheum profundis-vorticibus, 140 carbones autem exstinxit, cineremque amoliebatur nigrum pernox: pulcra autem lux illucebat Lunæ. Cyllenes vero statim rursus advenit ad-divinos vertices matutinus; nec quisquam ei in-longo itinere occurrit nec deorum beatorum, nec mortalium hominum: 145 neque canes latrarunt. Jovis autem _filius_ utilium-auctor Mercurius incurvatus domus per seram ingressus-est, auræ autumnali similis, veluti nebula. Rectaque-progressus ex-antro pervenit ad-opulentum templum, leviter pedibus incedens: non enim sonitum-edebat, sicut in solo. 150 Festinanter vero dein cunas adibat gloriosus Mercurius: fascia circa humeros obvolutus, veluti puer infans, in palmis juxta poplites velo ludens jacebat, testudinem amabilem ad lævam manum cohibens. Matrem vero non latebat deam deus, dixitque _ea_ sermonem:

155 Quid tu, versute, _fecisti et_ unde jam noctis in hora venis, impudentia indute? nunc te omnino puto vel cito insolubilia vincula circa latera habentem, Latoidæ sub manibus, per vestibulum exiturum: vel _eum_ te prehensum mediis in vallibus spoliaturum. 160 I in-malam-rem, improbe! magnam te pater sevit sollicitudinem mortalibus hominibus et immortalibus diis.

Ei vero Mercurius verbis respondit astutis: mater mea, quid me hæc _loquens_ territas, veluti puerum infantem, qui valde pauca in animo improba novit, 165 timidum, et _qui_ matris reformidat increpationes? At ego artem aggrediar, quæcunque _sit_ optima, consulens mihi et tibi penitus; neque deos nos immortales indotati et impasti hic ibidem manere sustinebimus, ut tu jubes. 170 Melius _est,_ dies omnes cum immortalibus versari, divitem, locupletem, spoliis-abundantem; quam domi antro in obscuro considere; sed honorem etiam-ego justum adipiscar, quem-scilicet Apollo. Si autem non dederit pater meus, nempe ego 175 tentabo: possum prædonum dux esse. Si autem me exquisiverit Latonæ inclytæ filius, aliud quiddam ei et majus puto occursurum. Ibo enim in Pythona, magnam domum perforaturus; inde affatim tripodas perpulcros atque lebetas 180 prædabor, et aurum, affatimque splendidum ferrum, et multam vestem: tu vero videbis, si volueris.

Sic hi quidem verbis inter se colloquebantur, filiusque ægidem-tenentis Jovis, et veneranda Maja. Aurora autem mane-genita, lucem mortalibus afferens, 185 oriebatur ab Oceano profunde-fluenti: atque Apollo in-Onchestum pervenit profectus, valde-amabilem lucum purum late-sonantis Neptuni; ibi senem repentem invenit, struentem extra viam sepem horti. Eum prior allocutus-est Latonæ inclytæ filius:

190 O senex, Onchesti ruborum-decerptor herbosi, boves a Pieria quærens huc advenio, omnes femineas, omnes cornibus camuras, ex armento: sed taurus pascebatur solus ab aliis, niger: torvique canes pone sequebantur 195 quatuor, veluti homines, unanimes; hi quidem relicti-sunt, et canes et taurus (quod certe valde mirum est); illæ autem abierunt, sole modo occidente, ex molli prato, a dulci pascuo. Hæc mihi dic, senex olim-nate, sicubi vidisti 200 virum, hisce cum bobus facientem iter.

Hunc autem senex verbis respondens allocutus-est: o amice, difficile quidem, quæcunque oculis _quis_ viderit, omnia dicere: multi enim iter faciunt viatores: quorum alii quidem mala multa cogitantes, alii vero valde bona, 205 itant: difficile autem cognoscere est unumquemque. At ego per-totum diem ad solis occasum fodiebam circa fertile-solum horti vitiferi: puerum vero visus-sum, optime, at clare nescio, cernere, qui puer una boves pulcris-cornibus comitabatur, 210 infans; habebat autem virgam, flexuoseque incedebat. [a-tergo vero cohibebat, caputque habebant adversum ipsi.]

Dixit senex; ille autem ocyus iter faciebat verbo audito; volucremque videbat patulis-alis; statimque agnovit prædonem natum Jovis filium Saturnii. 215 Rapide vero ruit rex, Jovis filius, Apollo Pylum versus divinam, quærens pedes-trahentes boves, purpurea nebula coopertus latos humeros: vestigiaque animadvertit Jaculator,dixitque sermonem:

Dii-boni! certe magnum miraculum hoc oculis video: 220 vestigia quidem hæc sunt boum capita-alte-ferentium, sed retro conversa-sunt in herbosum pratum: gressus autem nec viri hi sunt, nec mulieris, nec luporum canorum, neque ursorum, nec leonum: neque omnino tauri hirsuta-cervice _ea_ credo esse, 225 qui tam monstrose gradiatur pedibus velocibus: gravia quidem hinc viæ, verum graviora illinc viæ.

Sic locutus impetum-cepit rex, Jovis filius, Apollo; Cyllenesque pervenit ad-montem indutum silva, petræ in latibulum umbrosum: ubi Nympha 230 immortalis peperit Jovis filium Saturnii; odor vero jucundus per montem divinum spargebatur, multæque pecudes pedes-tendentes pascebant herbam: ibi tunc festinans descendit per-lapideum limen. [antrum in obscurum longe-jaculans ipse (_solus_) Apollo.]

235 Eum autem ut animadvertit Jovis et Majæ filius, iratum de bobus, longe jaculantem Apollinem, fascias intro subiit odoratas, veluti multam ramorum favillam mollis cinis circumtegit. Sic Mercurius Sagittantem conspicatus subtrahebat se ipsum: 240 in breve autem coegit caput, manusque, pedesque, jam scilicet recens-lotus, provocans dulcem somnum, ex-venatione: recentemque testudinem sub ala tenebat. Agnovit autem, neque ignoravit Jovis et Latonæ filius Nymphamque montanam perpulcram, et carum filium, 245 puerum parvum, dolosis involutum versutiis. Circumspiciens vero dein omnem recessum magnæ domus, tria adyta aperuit, sumta clave splendida, nectare plena et ambrosia amabili: multum autem aurumque et argentum intus jacebat, 250 multaque punicea et alba vestimenta Nymphæ, qualia deorum beatorum sacræ ædes intus habent. Ibi postquam perscrutatus-erat recessus magnæ domus Latoides, verbis allocutus-est gloriosum Mercurium.

O puer, qui in cunis recubas, indica mihi boves 255 ocyus; quia facile nos discesserimus-invicem non decenter. Dejiciam enim te prehensum in Tartarum obscurum, in caliginem infaustam et ineluctabilem; nec te mater in lucem, nec pater redimet, sed sub terram abibis, paucos inter viros præsidens.

260 Ei autem Mercurius verbis respondebat astutis: Latoide, quemnam hunc crudelem sermonem dixisti, et boves agrestes quærens huc venisti? non vidi, non rescivi, non alterius sermonem audivi: non indicarim, non indicii-præmium reportarim. 265 [nec boum abactori, forti homini, similis-sum.] Non meum opus hoc; potius vero mihi alia curæ-sunt; somnus mihi curæ-est, et nostræ lac matris, fasciasque circa humero habere, et calida lavacra. Ne quis hoc audiat, unde hæc contentio orta-sit: 270 et sane magnum miraculum inter immortales fieret, puerum recens natum per vestibulum exiisse boves inter agrestes: hoc autem incongrue dicis. Heri natus-sum: molles vero _mihi_ pedes, asperaque subest terra. Si autem vis, patris caput, magnum jusjurandum, jurabo: 275 non ego neque ipse profiteor-me auctorem esse, nec quenquam alium vidi boum furem vestrarum, quæcunque illæ boves sunt: famam vero solam audio.

