Homeri Carmina et Cycli Epici Reliquiæ. Pars Tertia: Hymni
Part 2
Sic igitur dixit: Saturnius autem dejecit ardens fulmen. Primum quidem intonuit, magnumque concussit Olympum; ac deinde fulmen, terribile Jovis telum, 290 misit contortum; illud autem evolavit e-manu regis. Omnes quidem terruit jaculatus ranasque muresque, sed neque sic cessabat murium exercitus, sed adhuc magis cupiebat depopulatum-ire ranarum genus bellicosarum, nisi ab Olympo ranas miseratus-fuisset Saturnius, 295 qui tunc ranis auxiliatores statim misit.
Venerunt subito tergis-incudum-instar, curvis-ungulis, oblique-gradientes, tortuosi, forcipibus-circa-ora, pellibus- testaceis, ossea-natura, lati-dorso, renitentes in humeris, vari, longimani, a pectoribus intuentes, 300 octipedes, bicipites, intractabiles: hi autem vocantur cancri: qui utique murium caudas oribus abscidebant, ac pedes et manus; refringebantur vero _in iis_ lanceæ. Quos etiam formidarunt miseri mures, nec sustinuere; in fugamque conversi-sunt. Occidebat vero jam sol, 305 et belli ludus unius-diei peractus-est.
[TR1] "immortalibus." -> "immortalibus.]" [TR2] "e imiam" -> "eximiam"
HOMERI ET HOMERIDARUM HYMNI VEL EXORDIA.
I. IN APOLLINEM.
1 Memor-ero neque obliviscar Apollinis sagittantis, quem dii per domum Jovis metuunt euntem: atque _ei_ assurgunt, prope advenienti, omnes a sedibus, quando splendidos arcus tendit. 5 Latona autem sola manebat apud Jovem fulmine-gaudentem, quæ quidem arcumque relaxavit, et occlusit pharetram, et ei a fortibus humeris manibus sumtum arcum suspendit ad columnam patris sui, paxillo de aureo: ipsum vero in solium considere-fecit ducens. 10 Ei autem inde nectar dedit pater, poculo aureo invitans carum filium: postea vero dii alii ibi considunt: gaudet autem veneranda Latona, quod arcitenentem et fortem filium peperit.
Salve, o beata Latona, quoniam peperisti præclaros liberos, 15 Apollinemque regem, et Dianam sagittis-gaudentem; [hanc quidem in Ortygia, illum vero aspera in Delo,] acclinata ad latum montem, et Cynthium collem, proxime palmam, sub Inopi fluentis.
Quomodo autem te celebrabo, prorsus celebratissimum? 20 ubique enim tibi, Phœbe, modi contigerunt cantus, et per continentem vitulorum-nutricem, et per insulas.
Omnes autem speculæ tibi placere-solent, ac vertices summi altorum montium, amnesque in-mare profluentes, litoraque in mare vergentia, portusque maris. 25 An ut te primum Latona peperit, gaudium mortalibus, acclinata ad Cyanthium montem, aspera in insula; Delo in circumflua? utrinque autem unda nigra exibat in-terram stridule-spirantibus ventis. Hinc oriundus, omnibus mortalibus impertias, 30 quotquot Creta intus habet, et populus Athenarum insulaque Ægina, navibusque-inclyta Eubœa, Ægæque, Iresiæque, et maritima Peparethus, Thraciusque Athos, et Pelei summi vertices, Thraciaque Samus, Idæque montes umbrosi, 35 Scyrus, et Phocæa, et Autocanæ mons altus, Imbrusque bene-culta, et Lemnus importuosa, Lesbusque divina, Macaris sedes Æolionis, et Chius, quæ insularum fertilissima in mari jacet, saxosusque Mimas, et Coryci summi vertices, 40 et Claros splendida, et Æsageæ mons altus, et Samus aquosa, Mycalæque alti vertices, Miletusque, Cosque, urbs Meropum hominum, et Cnidus alta, et Carpathus ventosa, Naxusque, ac Paros, Rhenæaque saxosa: 45 tantum _terrarum_ parturiens Jaculatorem obivit Latona, si qua sibi terrarum filio velit habitacula ponere. Hæ vero valde tremebant et timebant, neque ulla sustinuit Phœbum suscipere, etiamsi fertilior esset: prius quam tandem Delum ascendisset veneranda Latona; 50 et ipsam interrogans, verbis alatis allocuta-est:
Dele, an velis sedes esse filii mei, Phœbi Apollinis, ponereque in _te_ opulentum templum; alius vero nemo te unquam tanget, nec te honorabit, nec fertilem-boum te fore puto, nec fertilem-ovium; 55 nec vindemiam feres, neque plantas plurimas produces. Si vero Apollinis sagittantis templum habebis, homines tibi omnes adducent hecatombas, hic congregati; nidor vero tibi immensus semper _erit,_ diu, rex, si alas: dii te habeant 60 manu ab aliena; quoniam non tibi fertile subest solum.
Sic dixit: gaudebat autem Delus, respondensque allocuta-est: Latona, gloriosissima filia magni Cœi, lubens quidem ego partum sagittantis regis susciperem; graviter enim vere sum malæ-famæ 65 apud-homines: sic autem admodum-honorata fiam. Sed hunc tremo, Latona, sermonem, nec te celabo; valde enim quendam dicunt protervum Apollinem fore, magnopereque dominaturum immortalibus, et mortalibus hominibus per almam terram. 70 Eo graviter timeo in mente et in animo, ne, quandocunque primum viderit lumen solis, insulam aspernans, quoniam aspero-solo sum, pedibus subvertens, trudat maris in pelagus. Ibi me quidem magna unda in caput abunde semper 75 inundabit; ille vero aliam terram adibit, quæ placuerit ipsi, ad-struendum templumque, et lucos arboribus-abundantes; polypi autem in me thalamos, phocæque nigræ domicilia facient inculta, inopia civium. Sed si mihi sustineres, dea, magnum jusjurandum jurare, 80 hic eum primum constructurum perpulcrum templum, ut-sit hominum oraculum; at postea omnes apud homines, quandoquidem multi-nominis-est.
Sic igitur dixit: Latona vero deorum magnum jusjurandum juravit: sciat nunc hæc Terra, et Cœlum latum superne, 85 et subterlabens Stygis aqua, quod maximum jusjurandum gravissimumque est beatis diis: certe utique Phœbi hic odorata erit semper ara et lucus; honorabit vero te-sane præ omnibus.
Ac postquam juraratque peregeratque jusjurandum, 90 Delus quidem valde gaudebat partu jaculatoris regis; Latona autem novemque-dies et novem noctes insperatis partus-doloribus confixa-erat. Deæ vero erant intus omnes, quæcunque summæ erant, Dioneque, Rheaque, Ichnæaque Themis et sonora Amphitrite, 95 aliæque immortales, seorsum a-candida-ulnis Junone. [Sedebat enim _ea_ in ædibus Jovis nubes-cogentis.] Sola autem non audierat partus-dolorum-præses Ilithyia; sedebat enim summo in-Olympo sub aureis nubibus, Junonis consilio candidæ-ulnis; quæ ipsam detinebat 100 invidia, quando jam filium eximiumque fortemque Latona paritura pulcra-comis tunc erat.
Illæ autem Irin emisere bene-habitata ab insula, ut-adduceret Ilithyiam, pollicitæ magnum monile, aureis filis consertum, novem-cubitorum; 105 seorsum autem jusserunt vocare a-candida-ulnis Junone, ne _ea_ ipsam subinde verbis averteret venientem. At ubi hoc audierat pedibus-ventosa velox Iris, profecta-est currens, celeriterque permensa-est totum intervallum. Ac postquam pervenit ad-deorum sedem, altum Olympum, 110 statim inde Ilithyiam, e domo foras evocatam, verbis alatis allocuta-est, prorsus sicut jubebant Olympias domos habentes-deæ. Ei vero inde animum flectebat in pectoribus caris; iverunt autem pedibus, pavidis columbis incessu similes. 115 Quando Delum ingressa-est partus-dolorum-præses Ilithyia, illam tunc demum partus cepit, gestiebatque parere. Circa palmam vero jecit brachia, genuaque fulcivit in-prato molli; subrisit autem terra subtus: prosiliit vero _Apollo_ in lucem; deæ autem ulularunt omnes. 120 Ibi te, jaculator Phœbe, deæ lavabant aqua pulcra, caste et pure; fasciaverunt autem in veste candida, tenui, nova; circumque aureum cingulum jecerunt. Neque inde Apollinem aurea-cithara lactavit mater; sed Themis nectarque et ambrosiam gratam 125 immortalibus manibus propinavit: gaudebat vero Latona, quod arcitenentem et fortem filium peperit.
Ac postquam, Phœbe, comedisti immortalem cibum, non te dein retinebant aurea cingula palpitantem, neque amplius vincula cohibebant; solvebantur autem ligamina omnia. 130 Statim vero inter-immortales-deas dixit Phœbus Apollo:
Sit mihi citharaque cara et incurvi arcus oraculoque-edam hominibus Jovis verum consilium.
Sic fatus, incessit in terra spatiosa Phœbus intonsus, longe-jaculans; illæ autem omnes 135 stupebant immortales: auro vero Delus tota cumulata-erat, aspiciens Jovis Latonæque progeniem; læta, quod ipsam deus elegit sibi ad-habitacula ponenda ex-insulis et continente, dilexitque in-animo magis: floruit, sicut quando vertex montis floribus silvæ.
140 At ipse argenteum-arcum-gestans, rex, longe-jaculans Apollo, interdum quidem Cynthum ascendisti saxosum, interdum vero rursus insulasque et viros vagans-adibas. Multa tibi _sunt_ templaque et luci arboribus-abundantes; omnes autem speculæque caræ, et vertices summi 145 altorum montium, amnesque in-mare profluentes. Sed tu Delo, Phœbe, maxime delectaris corde, ubi tibi talaribus-vestibus induti Iaones congregantur, ipsis cum liberis et venerandis uxoribus: hi vero te pugilatuque et saltatione et cantu 150 memores oblectant, quando instituerint certamen. Diceret immortales et senii-expertes esse semper _is_ qui tunc occurreret, quando Iaones conferti essent: omnium enim videret gratiam, delectaretque-sibi animum, virosque inspiciens, pulcreque-cinctas mulieres, 155 navesque veloces, et ipsorum possessiones multas. Ad _hæc_ autem, hoc magnum miraculum, cujus fama nunquam peribit, puellæ Deliades, Longe-jaculantis ministræ; quæ postquam primum quidem Apollinem celebrarint, rursusque dein Latonamque et Dianam sagittis-gaudentem, 160 recordati, virorumque antiquorum ac mulierum hymnum canunt, demulcentque gentes hominum. Omnium autem hominum voces et strepitum-crotalorum imitari callent: putaret vero _se_ ipse unusquisque loqui; adeo illis pulcer aptatus-est cantus.
165 Verum agite, propitius-sit Apollo cum Diana, salvete autem vos omnes; mei vero et postea mementote, quando aliquis terrestrium hominum hic roget hospes itinerum-audens _huc_ profectus: «o puellæ, quisnam vero vobis vir suavissimus cantorum 170 hic versatur, et quonam delectamini maxime?» vos autem bene prorsus omnes respondete decenter: «cæcus vir: habitat vero Chio in saxosa; cujus omnes in-futurum ceteris-præstant cantus.» Nos autem vestram famam feremus _ad omnes,_ quantum super terram 175 hominum versamur per-urbes bene-habitatas: illi vero accredent, quandoquidem et verum est.
At ego non desinam longe-jaculantem Apollinem celebrare argenteum-arcum-gestantem, quem comis-pulcra peperit Latona.
O rex, et Lyciam et Mæoniam amabilem, 180 et Miletum habes, maritimam urbem amœnam: ipse autem Delo circumfluæ magnopere dominaris.
Vadit vero canens Latonæ gloriosæ filius cithara cava ad Pytho saxosam, immortales vestes habens, odoratas; ipsius autem cithara 185 aureo a plectro sonum habet amabilem. Inde vero ad Olympum a terra, tanquam cogitatum, vadit Jovis ad domum, deorum inter cœtum aliorum: statim autem immortalibus curæ-est cithara et cantus. Musæ quidem simul omnes, alternantes voce pulcra, 190 celebrant inde deorum dona immortalia, atque hominum ærumnas, quantas habentes sub immortalibus diis, vivunt imprudentes et inopes-consilii, nec possunt invenire mortisque medelam et senectutis remedium. At pulcris-comis Gratiæ, et lætæ Horæ, 195 Harmoniaque, Hebeque, Jovisque filia Venus, tripudiant, altera-alterius ad carpum manus tenentes; inter-has quidem nec turpis ludit, neque humilis, sed valde magnaque visu, et specie admirabilis, Diana sagittis-gaudens, educata-simul-cum Apolline. 200 Inter has porro Mars et speculator Argicida ludunt; at Phœbus Apollo inter-_eos_-citharam-pulsat, pulcre et sublimiter gradiens; splendor vero illum circumlucet, micationesque pedum et bene-netæ vestis. Ac delectantur animo magno, inspicientes, 205 Latonaque aureis-comis, et providus Jupiter, filium carum ludentem inter immortales deos.
Quomodo proinde te celebrabo, omnino celebratissimum? an te inter procos canam, et in-amore, quando ambiens adiisti Azanidem puellam, 210 una-cum Ischye deo-pari, Elationide equis-præstante? aut una-cum Phorbante, Triopi genere, aut cum Erechtheo, aut cum Leucippo, et Leucippi conjuge? pedes, ille vero cum-equis: non sane Triopus deficiebat an ut primum oraculum hominibus 215 quærens per terram ivisti, longe-jaculans Apollo?
In Pieriam quidem primum ab Olympo descendisti; Lectonque Emathiamque transibas, et Enianas, et per Perrhæbos: cito autem in Iaolcum pervenisti, Cenæumque ascendisti navibus-inclytæ Eubœæ: 220 stetisti vero in Lelanto campo: qui tibi non placuit in-animo ad-struendum templumque et lucos arboribus-abundantes. Inde autem Euripum transgressus, longe-jaculans Apollo, ascendisti montem divinum, viridem: cito vero venisti ab ipso, in Mycalessum profectus, et Teumessum herbosam: 225 Thebæ autem pervenisti in-solum indutum silva: nondum enim quisquam habitabat mortalium sacra in Thebe: neque omnino erant semitæ, nec viæ Thebæ per campum tritici-feracem; sed _eum_ habebat silva.
Inde vero ulterius ivisti, longe-jaculans Apollo; 230 in-Onchestumque pervenisti, Neptunium splendidum lucum: ubi recens-domitus equi-pullus spirat gravatus animo, trahens currus pulcros; humi autem auriga, præstans licet, e curru ubi-exsiliit, iter facit: hi vero (_aurigæ_) interim quidem vacuos currus quatiunt, imperio remisso. 235 Si autem currus agant in lucum arboribus-abundantem, equos quidem curant, illos autem reclinatos sinunt. Sic enim omnium-primum fas erat: ipsi vero regi _Neptuno_ supplicant; currum autem dei tunc fatum servat.
Illinc porro ulterius ivisti, longe-jaculans Apollo; 240 Cephissumque inde attigisti pulcre-fluentem, qui ex-Lilæa profundit pulcre-labentem aquam. Hunc transgressus, Sagittans, et Ocaleen tritici-feracem, inde in Haliartum pervenisti herbosam. Ivisti autem ad Telphusam: ibi tibi placuit locus innocuus 245 ad-struendum templumque et lucos arborosos. Stetisti vero valde prope eam, et ipsam sermone affatus-es:
Telphusa, hic demum in-animo-habeo perpulcrum templum, hominum struere oraculum: qui mihi semper huc adducent perfectas hecatombas, 250 tum quotquot Peloponnesum pinguem habent, tum quotquot Europamque, et circumfluas per insulas _habitant,_ oraculum-petituri: iis autem ego verum consilium omnibus edicam, oracula-edens in opulento templo.
Sic fatus, disposuit fundamenta Phœbus Apollo, 255 lata et valde longa per-totum: sed intuita Telphusa corde irata-est, dixitque sermonem:
Phœbe rex, sagittans, verbum aliquod tibi in mente ponam: hic quoniam cogitas struere perpulcrum templum, ut-sit hominibus oraculum; hique tibi semper 260 huc adducent perfectas hecatombas: at tibi edicam, tu vero in mente reconde tua: infestabit te semper strepitus equorum velocium, aquantesque muli meis sacris ex fontibus. Hic aliquis hominum malet inspicere 265 currusque fabrefactos, et velocium strepitum equorum _audire,_ quam templumque magnum et opes multas, quæ-insint. Sed si quid demum obtemperaveris, (tu autem potentior et præstantior es me, rex, tuaque vis est maxima,) in Crissa fac _templum,_ sub jugo Parnassi: 270 ubi nec currus pulcri agitabuntur, nec tibi equorum velocium strepitus erit bene-structam circa aram. Sed etiam sic adducant Iepæani dona hominum inclytæ gentes; tu vero mente gaudio-perfusus accipe sacra pulcra circumhabitantium hominum.
275 Sic locuta, Sagittantis flexit mentem, ut sua ipsius Telphusæ fama esset super terram, nec-vero Sagittantis.
Illinc autem ulterius ivisti, longe-jaculans Apollo: venistique in Phlegyarum virorum urbem contumeliosorum, qui Jovem non curantes super terra habitabant 280 in pulcra valle, Cephissium prope lacum. Inde rapide ascendisti ad jugum ruens; venistique in Crissam sub Parnasso nivoso, latus Zephyro obversum: sed desuper petra suspensa-est; cava autem subtenditur vallis, 285 aspera; ibi rex constituit Phœbus Apollo templum facere amabile, dixitque sermonem:
Hic demum cogito struere perpulcrum templum, ut-sit hominibus oraculum; qui-quidem mihi semper huc adducent perfectas hecatombas, 290 tum quotquot Peloponnesum pinguem habent, tum quotquot Europamque, et circumfluas per insulas _habitant,_ oraculum-petituri: iis autem ego verum consilium omnibus edicam, oracula-edens in opulento templo.
Sic fatus, disposuit fundamenta Phœbus Apollo, 295 lata et valde longa per totum; at super ipsis lapideum limen posuit Trophonius, atque Agamedes, filii Ergini, cari immortalibus diis: circùm vero templum condidere innumeræ gentes hominum politis lapidibus, cantu-celebre ut-esset semper. 300 Prope autem _erat_ fons pulcre-fluens, ubi dracænam occidit rex, Jovis filius, a valido arcu, bene-nutritam, magnam, monstrum ferum, quæ mala multa hominibus faciebat in terra, multa quidem ipsis, multaque pecoribus pedes-tendentibus; quippe erat pestis cruenta. 305 Et aliquando susceptum ab aureum-solium-habente Junone nutriit gravemque difficilemque Typhaona,damnum mortalibus, quem olim Juno peperit, irata Jovi patri, quando jam Saturnius gloriosam genuerat Minervam e vertice; ac statim irata-est veneranda Juno 310 atque etiam congregatos inter immortales dixit:
Audite me, omnesque dii, omnesque deæ, ut me ignominia-afficere incipit nubes-cogens Jupiter prior, postquam me uxorem fecit-sibi honesta doctam: et nunc sine me peperit cæsiis-oculis Minervam, 315 quæ inter-omnes beatos excellit immortales: at ille debilis factus-est inter omnes deos, filius meus, Vulcanus, mutilus pedibus, quem peperi ipsa, projeci manibus correptum, et injeci lato ponto: sed ipsum Nerei filia, Thetis argenteis-pedibus, 320 suscepit, et cum suis sororibus curavit. Utinam aliud diis gratificata-esset beatis. Improbe, versute, quid nunc adhuc machinaberis aliud? quomodo sustinuisti solus gignere cæsiis-oculis Minervam? non ego peperissem? et tua vocata tamen _uxor_ 325 eram inter immortales, qui cœlum latum habitant. Et nunc idcirco ego machinabor, ut nascatur filius meus, qui inter-deos excellat immortales, nec tuum dedecorans sacrum lectum, nec meum ipsius, nec tuo in cubili versabor, sed abs te 330 procul absens, diis interero immortalibus.
Sic locuta, seorsum a diis ivit irata animo. Statim deinde precabatur magnis-oculis veneranda Juno, manu vero prona percussit terram, et dixit sermonem:
Auscultate jam mihi, Terra, et Cœlum latum superne, 335 Titanesque dii, vos sub terra habitantes Tartarum circa magnum, ex quibus _sunt_ virique diique; ipsi nunc me omnes audite, et date _mihi_ filium seorsum a-Jove, nihil quicquam viribus inferiorem illo; sed is præstantior sit, quantum Saturno late-sonans Jupiter.
340 Sic igitur locuta, verberavit terram manu robusta: motaque-est inde terra alma: illa autem intuita delectabatur suo in animo: putabat enim perfectum-iri. Ex hoc jam deinde integrum in annum, neque unquam ad cubile Jovis ivit providi, 345 neque unquam ad sedile arte-variegatum, sicut antea quidem ipsi insidens sapientia meditabatur consilia: sed ea in templis multum-adoratis manens oblectabatur suis sacris, magnis-oculis veneranda Juno. Verum quando jam mensesque et dies exacti-erant, 350 iterum se-circumvolvente anno, et advenerant horæ, ipsa peperit nec diis similem, nec mortalibus, gravemque difficilemque Typhaonem, damnum mortalibus. Statim hunc prehensum magnis-oculis veneranda Juno dedit deinde ferens malo malum; eaque (_Pytho_) suscepit. 355 _Quæ_ sic mala multa faciebat apud inclytas gentes hominum: quisquis ei occurreret, auferebat eum fatalis dies, priusquam illi telum immisit rex sagittans Apollo validum; ea vero doloribus agitata gravibus, jacebat valde anhelans, volutans-se per solum. 360 Ingens vero clamor factus-est, immensus: ea autem per silvam crebro admodum huc et illuc volutabatur, linquebatque animum, cruentum exspirans; et jactavit-super-_ea_ Phœbus Apollo:
Hic nunc putresce super terra virorum-altrice; neque tu-sane vivis malum damnum mortalibus 365 eris, qui terræ almæ fructum edentes huc adducent perfectas hecatombas: neque omnino tibi mortem gravem nec Typhoeus arcebit, nec Chimæra infausti-nominis, sed te-sane hic putrefaciet terra nigra et indefessus Hyperion.
370 Sic dixit jactans; ei vero caligo oculos obtexit. Ipsamque ibidem putrefecit sacra vis solis; ex quo nunc Pytho vocatur: illi autem regem Pythium vocant ex-re-nominatum, quoniam illic eo-ipso-in-loco putrefecit monstrum vis acuti solis. 375 Et tunc sane cognovit sua in mente Phœbus Apollo, quod se fons pulcre-fluens deceperat: ivit autem ad Telphusam iratus, celeriterque advenit: stetit vero valde prope eam, et ipsam sermone allocutus-est:
Telphusa, non eras meam mentem decipiens, 380 locum habens amabilem, profusura pulcre-fluentem aquam. Hic demum et mea fama erit, nec tua solius.
Dixit, et molem superingessit rex, sagittans Apollo, petrarum prominentiis, occultavitque fluenta, atque aram fecit-sibi in luco arboribus-abundante, 385 prope valde fontem pulcre-fluentem; ibi autem regi omnes cognomine Telphusio supplicant; quoniam Telphusæ sacræ dedecoravit fluenta. Et tunc in animo meditabatur Phœbus Apollo, quosnam homines sacerdotes sibi-ascisceret; 390 qui _sibi_ ministri-forent Pytho in saxosa.