# Homeri Carmina et Cycli Epici Reliquiæ. Pars Secunda: Odyssea

## Part 25

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/homeri-carmina-et-cycli-epici-reliqui-pars-secunda-odyssea-52693/index.md

Quando vero mane-genita apparuit roseis-digitis Aurora, profecti-sunt ire in venationem, et canes et etiam ipsi 430 filii Autolyci; cum his autem divinus Ulysses ibat: altum vero montem ascenderunt indutum silva Parnassi: cito autem pervenerunt ad-juga ventosa. Sol quidem deinde recens percutiebat arva, ex placide-fluente profundo Oceano. 435 Ipsi autem in vallem perveniebant, venatores; ante eos vero vestigia scrutantes canes ibant; at pone filii Autolyci: cum his autem divinus Ulysses ibat prope canes, vibrans longæ-umbræ hastam. Ibi vero in silva densa jacebat magnus aper; 440 quam quidem nec ventorum perflabat vis humidum spirantium, neque ipsam Sol lucens radiis percutiebat, neque imber penetrabat penitus: adeo quidem densa erat: at foliorum inerat fusio affatim multa. Hunc autem virorumque canumque strepitus circumsonuit-pedum, 445 ut venantes ingruebant: hic vero adversus ex arbusto, erectis valde cervicis-setis, ignemque oculis spectans, stetit prope ipsos: ac primus-omnium Ulysses irruit, elevata longa hasta, manu robusta, vulnerare cupiens: sed ipsum prævertens percussit aper 450 super genu; multum autem exhausit carnis dente oblique adortus; nec-tamen ad-os pervenit viri. Illum vero Ulysses vulneravit assecutus ad dextrum humerum; penitus autem transiit splendidæ hastæ cuspis: decidit vero _is_ in pulveribus porrectus; avolavit autem animus. 455 Circa-hunc quidem deinde Autolyci filii dilecti occupabantur; vulnus autem Ulyssis eximii, deo-paris, ligaverunt scite; et incantatione sanguinem nigrum cohibuere: statim autem pervenere cari ad ædes patris. Illum quidem Autolycusque et filii Autolyci 460 bene postquam-sanarant, et splendida dona _ei_ præbuerant, cito gaudentem caram gaudentes dimiserunt in Ithacam: eo quidem pater et veneranda mater gaudebant reverso, et interrogabant singula de-cicatrice, quid passus-esset: ille autem ipsis rite enarravit, 465 ut ipsum venantem percusserit aper albo dente, ad-Parnassum profectum cum filiis Autolyci.

Hanc _cicatricem_ anus manibus pronis prehensam, agnovit attrectans; pedem autem dimisit ut-_ei_-excideret; incidit vero lebeti tibia; resonuit autem æs, 470 retroque in-alteram-partem inclinatum-est; et in-terram effusa est aqua. Ipsius vero simul gaudium et dolor invasit mentem; atque ei oculi lacrimis impleti-sunt; clara vero ei hæsit vox. Prehenso autem _ejus_ mento, Ulyssem allocuta-est:

Profecto omnino Ulysses es, care fili: nec te ego 475 prius agnovi, quam plane herum meum contrectassem.

Dixit, et Penelopen intuita-est oculis, indicare volens carum maritum intus esse. Ea autem nec videre potuit e-regione, neque animadvertere; ei enim Minerva mentem avertit; at Ulysses 480 manua admota guttur _nutricis_ prehendit dextra; altera vero ad-se propius traxit, dixitque:

Nutrix, cur me vis perdere? tu vero me nutrivisti ipsa tuam ad mammam; nunc vero dolores multos perpessus veni vigesimo anno in patriam terram. 485 Sed postquam animadvertisti, et tibi deus injecit animo, tace, ne-quis alius in ædibus audiat. Sic enim edico, hoc vero et perfectum erit: si sub me deus domuerit procos illustres, nec, nutrix licet-sis, a-te abstinebo, quando alias 490 famulas in ædibus meis interficiam mulieres.

Hunc autem rursus allocuta-est prudens Euryclea: fili mi, quale tibi verbum fugit ex septo dentium! Nosti quidem qualis meus animus firmus, nec cedens: tenebo vero sicut aliquis solidus lapis, aut ferrum. 495 Aliud vero tibi dicam, tu autem in mente reconde tua: si sub te deus domuerit procos illustres, tum vero tibi recensebo in ædibus mulieres, et quæ te parum-honorent, et quæ inculpatæ sint.

Hanc autem respondens allocutus-est ingeniosus Ulysses: 500 nutrix, cur vero tu eas indicabis? neque omnino te oportet. Bene utique et ipse ego observabo, et cognoscam unamquamque: sed tene silentio verbum, committe vero _rem_ diis.

Sic igitur dixit: anus autem per domum exivit, allatura pedum-lavacra; priora enim effusa-erant omnia. 505 Ac postquam laveratque _eum_ et unxerat pingui oleo, iterum propius ad-ignem traxit-sibi sedile Ulysses calefacturus-se, cicatricem autem pannis cooperuit. His vero sermones exorsa-est prudens Penelope:

Hospes, paulum quidem te amplius ego percontabor ipsa: 510 etenima jam cubitus cito erit placidi hora _ei quidem,_ quemcunque somnus ceperit dulcis, etiam dolentem: sed mihi etiam dolorem immensum præbuit deus: per-diem etenim delector lamentans, flens, et mea opera inspiciens et ancillarum in domo: 515 at postquam nox venit, cepitque lectus omnes, jaceo in lecto, crebræque mihi circa densum cor acutæ curæ lugentem lacessunt. Sicut autem quando Pandarei filia, viridans Aedon (_luscinia_), pulcre canit, vere recens ineunte, 520 arborum in foliis sedens densis, quæ frequenter versans fundit multisonam vocem, filium lugens Itylum carum, quem quondam ære interfecit per insipientiam, filium Zethi regis; sic et mihi bifariam animus movetur huc et illuc, 525 utrum maneam apud filium, et integra omnia servem, possessionem meam, famulasque, et altam magnam domum torumque reverens mariti, populique famam; an jam una sequar Achivorum _eum_ quicunque optimus ambit _me_ in ædibus, quum-præbuerit infinita sponsalia. 530 Filius autem meus, donec quidem fuit adhuc infans et animi- impotens, nubere non me sinebat mariti domum reliquentem: nunc vero quando jam adultus est et ad-pubertatis mensuram pervenit, jam me optat retro abire e domo ob-possessionem indignans, quam ei consumunt Achivi. 535 Sed age mihi hoc somnium declara, et audi. Anseres mihi in domo viginti triticum edunt ex aqua, atque ipsis lætor, inspiciens: profecta vero ex monte magna aquila adunco-rostro omnibus cervices confregit, et interfecit; hi autem fusi-sunt 540 conferti in ædibus: illa vero in ætherem divinum elevata-est. At ego flebam et ejulabam, etiam in somnio; circum autem me congregabantur pulcris-comis Achivæ miserabiliter lugentem, quod mihi aquila interfecerat anseres. Reversa autem desidebat in prominenti tecto; 545 voceque humana me compescebat, dixitque:

Confide, Icarii filia longe-lateque-inclyti; non somnium _hoc-est,_ sed visio vera, quæ utique perfecta erit. Anseres quidem, proci _sunt;_ ego autem aquila avis eram antea; nunc demum tuus maritus veni, 550 qui omnibus procis sævam mortem inferam.

Sic dixit: at me dulcis somnus dimisit. Circumspectans autem anseres in ædibus animadverti, triticum comedentes apud pelvim, ubi antea quidem.

Hanc autem respondens allocutus-est ingeniosus Ulysses: 555 o mulier, nequaquam licet declarare somnium, alio deflectentem: quandoquidem sane tibi ipse Ulysses dixit, quomodo perfecturus-sit: procis vero apparet exitium omnibus prorsus; neque ullus mortem et fatum effugiet.

Hunc autem rursus allocuta-est prudens Penelope: 560 hospes, profecto quidem somnia inscrutabilia, indiscriminatum- loquentia sunt, neque plane perficiuntur hominibus. Duæ etenim portæ debilium sunt somniorum: nam altera quidem cornibus facta est; altera autem ebore: horum quæ quidem venerint per sectum ebur, 565 hæc decipiunt, verba irrita ferentia; quæ vero per polita cornua iverint foras, hæc vera perficiunt, hominum quando aliquis viderit. At mihi non hinc puto grave somnium venisse: certe gratum mihi et filio foret. 570 Aliud autem tibi dicam, tu vero in mente reconde tua: hæc jam aurora adveniet infausta, quæ me Ulyssis a-domo amovebit: nunc enim deponam certamen, secures, quas ille in ædibus suis statuebat ordine, navium-statumina veluti, duodecim omnes: 575 stans autem ille valde procul, _per omnia foramina_ trajiciebat sagittam. Nunc vero procis certamen hoc imponam: qui autem facillime intenderit arcum in manibus, et jaculatus-fuerit per-secures duodecim omnes, hunc una sequar, relicta hac domo 580 juventutis _meæ,_ perpulcra, plena victu; cujus aliquando recordaturam me-puto, vel in somnio.

Hanc autem respondens allocutus-est ingeniosus Ulysses: o uxor veneranda Laertiadæ Ulyssis, ne-amplius nunc differ in ædibus hoc certamen; 585 ante etenim ingeniosus veniet huc Ulysses, quam isti hunc arcum bene-politum contrectantes, nervumque intenderint, jaculatique-fuerint per-ferrum.

Hunc autem rursus-allocuta-est prudens Penelope: si velles mihi, hospes, assidens in ædibus 590 _me_ delectare, haud mihi somnus in palpebras funderetur. Verum enim nequaquam licet insomnes esse semper homines; namque singulis sortem imposuerunt immortales mortalibus super almam terram. Sed sane ego, in-cœnaculum ubi-ascendero, 595 decumbam in lecto, qui mihi luctuosus factus-est, semper lacrimis meis imbutus, ex quo Ulysses abiit, visurus malum-Ilium non nominandum. Illic cubuero: tu vero cuba hac in domo, vel humi ubi-straveris, vel _famuli_ cubilia deponunto.

600 Sic locuta ascendit in-cœnacula splendida, non sola; cum ea et famulæ iverunt aliæ. In-cœnacula autem ubi-ascenderat cum famulis mulieribus, flebat deinde Ulyssem, carum maritum; donec ei somnum dulcem palpebris immisit cæsiis-oculis Minerva.

[TR1] "XX" -> "XIX"

Odysseæ XX.—Quæ ante cædem procorum facta.

ARGUMENT:

While Ulysses lies in the vestibule of the palace, he is witness to the disorders of the women. Minerva comforts him, and casts him asleep. At his waking he desires a favourable sign from Jupiter, which is granted. The feast of Apollo is celebrated by the people, and the suitors banquet in the palace. Telemachus exerts his authority amongst them; notwithstanding which, Ulysses is insulted by Caesippus, and the rest continue in their excesses. Strange prodigies are seen by Theoclymenus, the augur, who explains them to the destruction of the wooers.

TEXT:

1 Atque in vestibulo cubabat divinus Ulysses: sub _se_ quidem crudam bubulam _pellem_ stravit, at superne pelles multas ovium, quas sacrificabant Achivi: Eurynome vero deinde lænam injecit ad-somnum-composito. 5 Illic Ulysses procis mala meditans in animo, jacebat vigilans: sed ex domo mulieres iverunt, quæ cum-procis miscebantur pridem, sibi-invicem risumque et hilaritatem præbentes. Hujus autem commovebatur animus in pectoribus caris: 10 multum vero deliberabat in mente et in animo, utrum adortus mortem pararet unicuique, an adhuc sineret cum-procis superbis misceri extremo et ultimo: cor autem ei intus latrabat. Sicut vero canis tenellos circa catulos gradiens, 15 in-virorum ignotum latrat ardetque pugnare; sic hujus intus latrabat _cor_ ægre-ferentis mala opera; pectus autem percutiens, cor increpuit sermone:

Tolera jam, cor; et pejus aliud aliquando tolerasti, die illo, quando tibi robore invictus comedebat Cyclops 20 fortes socios; tu vero sustinebas, donec te sollertia eduxit ex antro, quum-putares _te_ moriturum.

Sic dixit, in pectoribus increpans carum cor: ei autem plane _ut navis_ in retinaculo cor manebat tolerans continenter: at ipse volvebatur huc et illuc. 25 Sicut autem quando ventriculum vir, multo igne ardenti, plenum pinguedineque et sanguine, huc et illuc varie-versat, valdeque cito cupit assatum-esse: sic ille huc et illuc volvebatur, deliberans, quomodo demum procis impudentibus manus inferret, 30 solus quum-esset, multis. Prope vero eum venit Minerva de-cœlo delapsa: corpore autem assimilata-erat mulieri: stetitque ei supra caput, et ipsum sermone allocuta-est:

Cur iterum vigilas, præ omnibus infelix viris? domus quidem tibi hæc est, uxor autem tibi hæc in domo, 35 et filius, qualem fere aliquis cuperet esse _sibi_ filium.

Hanc autem respondens allocutus-est ingeniosus Ulysses: certe jam hæc omnia, dea, apposite dixisti; sed nonnihil mihi hoc animus in mente cogitat, quomodo demum procis impudentibus manus inferam, 40 solus quum-sim; hi autem semper frequentes intus sunt. Insuper autem et hoc majus in mente cogito: si enim _eos_ interfecero, Jovisque tuaque voluntate, quo subterfugiam? hoc te considerare jubeo.

Hunc autem rursus allocuta-est dea cæsiis-oculis Minerva: 45 miser, et quidem aliquis etiam pejori confidit socio, qui-quidem mortalisque sit et non tanta consilia noverit: at ego dea sum, perpetuo quæ te custodio in omnibus laboribus; dicam autem tibi aperte: si-vel quinquaginta agmina articulate-loquentium hominum 50 nos circumstarent, interficere cupientia Marte, etiam horum abigeres boves et pingues oves. Sed capiat te et somnus: molestum _est_ etiam excubare tota-nocte vigilantem; e-malis vero emerges jam-nunc.

Sic dixit; et inde ei somnum palpebris infudit: 55 ipsa autem retro in Olympum abiit nobilissima dearum, quando hunc somnus capiebat, solvens curas animi, membrorum-relaxator. Uxor vero experrecta-est honesta sciens: flebatque inde in lectis sedens mollibus. Ac postquam flens satiarat-se suo in animo, 60 Dianæ primum supplicavit divina mulierum:

Diana, veneranda dea, filia Jovis, utinam mihi jam sagitta pectoribus immissa animum eximeres statim nunc; vel postea me raptam procella iverit portans per aereas vias, 65 et fluentis injiciat reflui Oceani. Sicut autem quando Pandari filias sustulerunt procellæ; quibus parentes quidem perdiderant dii; ipsæ autem relictæ-erant orbæ in ædibus, curavit vero divina Venus caseo, et melle dulci, et suavi vino: 70 Juno autem ipsis præ omnibus dedit mulieribus speciem et prudentiam; proceritatem vero præbuit Diana casta; opera autem Minerva docuit inclyta operari. Quando Venus divina adiit magnum Olympum, puellis petitura perfectionem floridarum nuptiarum, 75 ad Jovem gaudentem-fulmine (ille etenim bene scit omnia, fortunamque infortuniumque mortalium hominum): interea tamen puellas Harpyiæ abripuerunt, et dederunt odiosis Erinnybus servituras: sic me deleant Olympias domos habentes, 80 vel me pulcris-comis-prædita feriat Diana: ut Ulyssem ob-oculos-habens, etiam terram odiosam subeam, neu omnino pejoris viri lætificem mentem. Sed hoc quidem et tolerabile habet malum, quando aliquis per-dies quidem flet, perpetuo dolens corde, 85 per-noctes vero somnus _eum_ habet (hic etenim oblivisci-facit omnium bonorum et malorum, ubi palpebras obtexerit:) at mihi et insomnia immittere-solet mala deus. Hac enim rursus mihi nocte accubuit similis ipsi, talis, qualis ivit cum exercitu; at meum cor 90 gaudebat, quoniam non putabam somnium esse, sed jam visionem- veram.

Sic dixit; statim vero in-aureo-solio venit Aurora. Ilius autem flentis vocem intellexit divinus Ulysses: cogitabatque deinde: visa vero est ei in animo jam _ipsum_ cognoscens astare capiti. 95 Lænam quidem ubi-collegerat et pelles, in-quibus cubabat, in domum deposuit in sella: extra vero bubulam _pellem_ posuit foras ferens: Jovi autem supplicabat manibus sublatis:

Jupiter pater, sic me volentes super siccumque et humidum duxistis meam in terram, postquam me malis-affecistis valde, 100 omen aliquis mihi emittat expergefactorum hominum intus; extra autem Jovis portentum aliud ostendatur.

Sic dixit precans: eum vero exaudivit providus Jupiter; statimque tonuit a splendido Olympo ab-alto e nubibus; gavisus-est autem divinus Ulysses: 105 Omen vero e domo mulier emisit molitrix prope, ubi quidem ei molæ erant, pastori virorum: hi autem duodecim omnes sedulo-incumbebant mulieres, farinas-hordeaceas conficientes et triticeas, medullam virorum. Ceteræ quidem dormiebant, postquam triticum moluerant; 110 una vero nondum cessabat; debilissima autem erat: quæ sane molam ubi-stiterat, verbum dixit, signum regi:

Jupiter pater, qui diis et hominibus imperas, certe valde tonuisti a cœlo stellato, neque usquam nubes est; portentum utique alicui hoc ostendis. 115 Perfice nunc et mihi miseræ verbum, quod dicam: proci postremumque et ultimum die hoc in ædibus Ulysses capiant convivium desiderabile; qui jam mihi labore tristi genua solverunt, farinas conficienti; nunc ultimo cœnent.

120 Sic igitur dixit: gaudebat autem omine divinus Ulysses Jovisque tonitru: putabat enim _se_ ulturum noxios.

Ceteræ vero famulæ in ædibus pulcris Ulyssis congregatæ accendebant in foco indefessum ignem. Telemachus autem e-lecto surrexit, deo-par vir, 125 vestes sibi-induens: atque ensem acutum suspendit-ab humero; pedibusque sub nitidis ligavit pulcros calceos; sumsitque validam hastam, præfixam acuto ære; stetit autem super limen gradiens, et Eurycleam allocutus-est:

Nutrix dilecta, hospitem honorastis in domo 130 lecto et cibo? an sic jacet neglectus? Talis enim mihi mater, prudens licet sit: insane alterum honorat articulate-loquentium hominum, deteriorem, alterum vero meliorem inhonoratum dimittit.

Hunc autem rursus allocuta-est prudens Euryclea: 135 ne illam nunc, fili, insontem accuses. Vinum enim bibebat _ille_ sedens, quamdiu volebat ipse: cibum autem non-amplius dixit _se_ appetere; interrogabat enim ipsum. Sed quando demum cubitus et somni meminerat, illa quidem cubilia jussit _ei_ substernere ancillas: 140 at is, tanquam aliquis ærumnosus et infortunatus, non voluit in lectis et in stragulis dormire, sed in cruda bubula _pelle,_ et pellibus ovium dormivit in vestibulo: lænam vero injecimus nos.

Sic dixit: Telemachus vero per domum _transiens_ egressus-est, 145 hastam habens; una eum canes pedibus veloces sequebantur. Profectus-est autem ire in concionem ad bene-ocreatos Achivos. At ancillas inde hortabatur divina mulierum, Euryclea, Opis filia Pisenoridæ:

Agite, aliæ quidem domum verrite festinantes, 150 aspergiteque; et in sedilibus fabrefactis tapetas injicite purpureos: aliæ vero spongiis mensas omnes abstergite, purgate autem crateras et pocula duplicia fabrefacta: aliæ vero petituræ aquam ite ad-fontem, et afferte cito euntes: 155 non enim diu proci aberunt a-domo; sed valde mane venient; quoniam et omnibus _est_ festus-dies.

Sic dixit: illæ autem ei perquam auscultarunt et paruerunt. Viginti quidem iverunt ad-fontem nigris-aquis; aliæ vero illic in ædibus scite operabantur.[TR1]

160 Ingressi-sunt autem famuli Achivorum: hi quidem deinde bene et scite findebant ligna; sed mulieres venerunt a fonte; illisque supervenit subulcus, tres porcos deducens, qui erant inter omnes optimi. Et hos quidem sivit per septa pulcra pasci, 165 ipse vero jam Ulyssem allocutus-est blandis _verbis:_

Hospes, jamne te magis Achivi respiciunt, an te ignominia-afficiunt in ædibus, sicut antea quidem?

Hunc autem respondens allocutus-est ingeniosus Ulysses: utinam enim jam, Eumæe, dii ulciscerentur contumeliam, 170 qua isti insultantes indigna machinantur domo in aliena, nec pudoris portionem _æquam_ habent.

Sic hi quidem talia inter se loquebantur. Prope autem ipsos venit Melanthius, custos caprarum, capras agens, quæ inter-omnes excellebant greges, 175 cœnam procis; duo autem una comitabantur pastores. Et has quidem religavit sub porticu sonora; ipse vero jam Ulyssem allocutus-est conviciis:

Hospes, adhuc etiam nunc hic molestus-eris in domo a-viris petens? at non exibis foras? 180 omnino non-amplius nos diremtum-iri puto, priusquam manus _invicem_ gustaverimus; quia tute non decenter petis: sunt autem et alia convivia Achivorum.

Sic dixit: hunc autem nihil allocutus-est ingeniosus Ulysses, sed tacite movit caput, mala profunde-cogitans.

185 His autem tertius supervenit Philœtius, princeps virorum, bovem sterilem procis agens, et pingues capras: (portitores vero hos trajecerunt, qui etiam alios homines deducunt, quicunque ipsis advenerit) et has quidem bene religavit sub porticu sonora: 190 ipse autem jam interrogabat subulcum, prope astans:

Quis jam hic hospes nuper venit, subulce, nostram ad domum? ex quibus vero _se_ profitetur esse viris? ubinam autem ei genus et patria terra? infelix; certe similis-est corpore regi domino. 195 Sed dii malis-mergunt multivagos homines, quando etiam regibus destinabunt ærumnam.

Dixit, et dextra complectebatur manu astans; et ipsum compellans verbis alatis allocutus-est:

Salve, pater o hospes! adsit tibi in posterum saltem 200 felicitas; at nunc quidem malis teneris multis. Jupiter pater, nullus te deorum crudelior alius: non parcis viros, postquam jam _eos_ generasti ipse, miscere malo et doloribus exitiosis. Sudavi, ut animadverti, lacrimisque-oppleti-sunt mihi oculi 205 recordanti Ulyssis; quoniam et illum puto tales pannos habentem inter homines vagari, sicubi adhuc vivit, et videt lumen solis. Sin vero jam mortuus-est, et in Orci ædibus, hei mihi inde ob-Ulyssem eximium; qui me bobus 210 præfecit, adhuc parvulum, Cephallenorum in populo. Nunc autem hæ quidem fiunt innumeræ, neque aliter (_melius_) _cuipiam_ viro succresceret boum genus latis-frontibus: has vero alii me jubent ducere sibi ipsis ad-edendum; neque omnino filium in ædibus curant, 215 nec vindictam timent deorum; cupiunt enim jamdudum possessiones dividere diu absentis regis. At mihi hoc animus in pectoribus caris multum volvit: valde quidem malum, filius quum-exstet, aliorum populum adire, euntem cum-ipsis bobus, 220 viros ad alienos; hoc vero durius, hic manentem bobus alienis assidentem dolores pati. Et jam olim ad-alium magnanimorum regum exivissem fugiens, quoniam non-amplius tolerabilia _hæc_ sunt: sed adhuc illum infelicem exspecto, sicunde reversus 225 virorum procorum dispersionem per ædes faciat.

Hunc autem respondens allocutus-est ingeniosus Ulysses: bubulce, quia nec malo neque insipienti viro similis-es, (cognosco vero et ipse, quod tibi prudentia mentem intravit) ideo tibi dicam et insuper magnum jusjurando jurabo:[TR2] 230 sciat nunc Jupiter primum deorum, hospitalisque mensa, focusque Ulyssis eximii, ad-quem veni, certe, te hic præsente, veniet domum Ulysses; tuisque oculis videbis, si volueris, interfici[TR3] procos, qui hic dominantur.

235 Hunc autem rursus allocutus-est boum bubulcus vir, utinam enim hoc, hospes, verbum perficeret Saturnius! cognosceres, qualis mea potentia et _quales me_ manus comitentur.

Sic autem pariter Eumæus supplicavit omnibus diis, ut-rediret Ulysses prudens suam domum.

240 Sic hi quidem talia inter se loquebantur. Proci autem Telemacho mortemque interitumque struebant: at iis sinistra venit avis, aquila altivolans, tenebat vero timidam columbam. Illis autem Amphinomus concionatus-est, et dixit:

245 O amici, haud nobis continget hoc sane consilium, Telemachi cædes: sed meminerimus convivii.

