Homeri Carmina et Cycli Epici Reliquiæ. Pars Secunda: Odyssea

Part 24

Chapter 24 2,965 words Public domain Markdown

Telemache, oportet arma Mavortia deponere intus 5 omnia prorsus; at procos blandis verbis palpare, quando te percontentur _arma_ desiderantes: «ex fumo deposui; quoniam non-amplius illis similia-sunt, qualia quondam ad-Trojam proficiscens reliquit Ulysses, sed fœdata-sunt, quantum ignis attigit vapor. 10 Insuper autem et hoc majus in mentem injecit deus, ne qua vino-gravati, contentione instituta inter vos, vos-mutuo vulneretis, deturpetisque convivium, et nuptiarum-ambitum; ipsum enim ferrum allicit virum.»

Sic dixit: Telemachus vero dilecto obedivit patri; 15 evocatamque allocutus-est nutricem Eurycleam:

Nutrix, age jam mihi contine in ædibus mulieres, dum in thalamo deponam arma patris pulcra, quæ mihi in domo neglecta fumus corrumpit, patre absente; ego vero adhuc infans eram: 20 nunc autem _ea_ volo deponere, ubi non ignis attinget vapor.

Hunc autem rursus allocuta-est dilecta nutrix Euryclea: utinam enim jam tandem, fili, prudentiam susciperes, domum ut-cures et possessiones omnes custodias. Sed age, quænam tibi deinde, comitans, lumen portabit? 25 famulas vero non sinebas prodire, quæ præluceant.

Hanc vero rursus Telemachus prudens contra allocutus-est: hospes hic; non enim otiosum tolerabo, qui meum sane modium attingat, etiam longe qui-venerit.

Sic igitur dixit: huic vero non-evolans erat verbum (_tacuit_). 30 Clausit autem januas ædium habitantibus-commodarum. Tum vero exsurgentes Ulysses et splendidus filius intro-ferebant galeasque et scuta umbonibus-munita, hastasque acutas; ante autem Pallas Minerva, auream lucernam tenens, lumen perpulcrum faciebat. 35 Tunc vero Telemachus alloquebatur suum patrem subito:

O pater, profecto magnum miraculum hoc oculis video; omnino mihi parietes ædium, pulcraque intercolumnia, abiegnæque trabes, et columnæ in-altum erectæ, lucent oculis, tanquam igne ardente. 40 Certe omnino aliquis deus _est_ intus _eorum_ qui cœlum latum tenent.

Hunc autem respondens affatus-est ingeniosus Ulysses: tace, et in tua mente retine, neu interroga: hic sane mos est deorum, qui Olympum habitant. Sed tu quidem cubitum-eas; ego vero relinquar hic, 45 ut adhuc magis famulas et matrem tuam provocem; hæc vero me lamentans interrogabit de singulis.

Sic dixit: Telemachus vero per domum discessit cubiturus in cubiculum, facibus illucentibus, ubi antea cubabat, quando ipsi dulcis somnus advenit: 50 ubi etiam tum cubuit, et Auroram divinam exspectabat. At in domo relinquebatur divinus Ulysses, procis cædem cum Minerva meditans.

Atque egrediebatur e thalamo prudens Penelope, Dianæ similis aut aureæ Veneri. 55 Cui juxta ignem sedem posuerunt, ubi insidere-solebat, tornatam ebore et argento; quam olim faber fecerat Icmalius, et subtus scabellum pedibus posuerat, aptum ex ipsa, ubi magna injiciebatur pellis. Illic desidebat deinde prudens Penelope. 60 Venerunt autem famulæ candidis-ulnis ex domo; eæque panem quidem multum auferebant, et mensas, et pocula, unde viri superbientes biberant: ignem vero a foculis ad-terram jecerunt; aliaque super ipsos cumularunt ligna multa, lumen ut esset et calor. 65 At Ulyssem increpabat Melantho secundo rursus:

Hospes, adhuc et nunc hic molestus-eris per noctem versans in domo, observabisque mulieres? Sed exi foras, miser, et convivio contentus-sis: aut cito et titione percussus ibis foras.

70 Hanc autem torve intuitus allocutus-est ingeniosus Ulysses: improba, cur in-me sic inveheris irato animo? an quod non-niteo, mala autem corpore vestimenta indutus-sum, mendicoque per populum? necessitas enim urget. Tales mendici et errones viri sunt. 75 Etenim ego quondam domum inter homines habitabam beatus divitem, et sæpe dabam erroni, tali, qualiscunque esset, et cujuscunque _rei_ indigens venisset erant vero _mihi_ servi valde plurimi, aliaque multa, quibus bene vivunt _homines,_ et divites vocantur. 80 Sed Jupiter _hæc_ perdidit Saturnius (voluit enim fere): ideo nunc _cave_ ne-quando et tu, mulier, omnem amittas decorem, quo nunc sane inter ancillas ornata-es; ne forte tibi domina irata sæviat, vel Ulysses venerit; adhuc enim et spei copia _est._ 85 Sin autem ille quidem ita periit, et non-amplius rediturus-est, at jam filius talis _adest,_ Apollinis quidem voluntate, Telemachus; hunc autem nulla in ædibus mulierum latet injurians: quoniam non-amplius tantillæ-ætatis est.

Sic dixit; eum vero audivit prudens Penelope; 90 ancillam autem objurgabat, verbumque dixit et elocuta-est:

Omnino, audax, canis intrepida, non me lates perpetrans magnum facinus, quod tuo capite perlues. Omnia bene nosti, quoniam ex me audivisti ipsa, quod hunc hospitem eram in ædibus meis 95 de marito interrogatura; quoniam multum tristor.

Dixit, et Eurynomen œconomam sermone allocuta-est: Eurynome, affer jam sedem, et pellem super ipsa: ut sedens dicat verbum et audiat hospes ex me; volo enim ipsum interrogare.

100 Sic dixit: illa vero valde festinanter deposuit ferens sedem bene-politam, et ei pellem injiciebat; illic consedit deinde audens divinus Ulysses. Inter-eos autem sermones exorsa-est prudens Penelope:

Hospes, hoc quidem te primum ego percontabor ipsa, 105 quis _et_ unde es virorum? ubinam tibi urbs et parentes?

Hanc autem respondens allocutus-est ingeniosus Ulysses: o mulier, nemo te hominum in immensa terra vituperaret; certe enim tua gloria ad-cœlum latum pervenit, sicut alicujus vel regis eximii, qui deo-similis 110 viris in multis et fortibus regnans, justa-jura sustentet; ferat autem terra nigra tritica et hordea, graventurque arbores fructu; pariunt vero robustæ pecudes, ac mare præbet pisces, ex prudenti-administratione; feliciterque degunt populi sub ipso. 115 Ideo me nunc cetera quidem percontare tua in domo; ne-vero meum exquire genus et patriam terram, ne mihi magis animum impleas doloribus recordanti: valde enim sum ærumnosus. Neque omnino me oportet domo in aliena flentemque et lugentem 120 sedere: quoniam malum _est_ lugere infinite semper: ne-qua mihi ancillarum succenseat, vel tu ipsa; dicatque lacrimis-abundare gravatum me mentem vino.

Huic autem respondit deinde prudens Penelope: hospes, nempe meam præstantiam formamque corpusque 125 perdiderunt immortales, quando ad-Ilium ascenderunt Argivi, cum iisque meus maritus profectus-est Ulysses. Si ille reversus meam vitam tueretur, major gloria esset mea, et melior ita. Nunc autem tristor: tot enim mihi immisit mala deus. 130 [Quotquot enim insulis dominantur optimi, Dulichioque, Samoque, et nemorosæ Zacyntho, quique ipsam Ithacam late-conspicuam incolunt, hi me nolentem ambiunt, atteruntque domum.] Ideo neque hospites curo, neque supplices, 135 neque omnino præcones, qui publici-ministri sunt: sed Ulyssem desiderans,c aro contabesco corde. Hi autem nuptias urgent; ego vero dolos struo. Vestem mihi primum inspiravit in-mentem deus, exorsa magnam telam, in ædibus ut-texerem, 140 subtilem et amplam: statim autem inter-illos dixi: Juvenes, mei proci, quandoquidem mortuus-est divinus Ulysses, manete urgentes meas nuptias, donec vestimentum perfecero, (ne mihi vana fila pereant) Laerti heroi sepulcrale, in _illud tempus_ quando ipsum 145 fatum perniciosum corripuerit longum-sternentis mortis: ne-qua mihi in populo Achivarum succenseat, si sine vestimento jaceat, multa qui-possedit. Sic dixi: illis autem persuasus-est animus generosus. Tunc interdiu quidem texebam magnam telam, 150 noctu vero dissolvebam, postquam faces mihi-apposueram. Sic triennium quidem latebam ego et persuadebam Achivis: sed quum quartus venit annus, et advenerunt horæ, [mensibus exeuntibus, ac dies multi circumacti-sunt,] tum demum me, per famulas, canes non (_nihil_) curantes, 155 deprehenderunt _proci_ supervenientes, et increpuere verbis. Sic illud quidem perfeci, etiam nolens, ex necessitate. Nunc vero neque effugere possum nuptias, neque ullum aliud consilium amplius invenio; valde autem hortantur parentes nubere; et ægre-fert filius victum devorantes, 160 cognoscens; jam enim vir _est_ qui-valeat maxime domum curare, cuique Jupiter gloriam præbeat. Sed et sic mihi dic tuum genus, unde sis; non enim a quercu es olim-fabulosa, neque a petra.

Hanc autem respondens allocutus-est ingeniosus Ulysses: 165 o uxor veneranda Laertiadæ Ulyssis, nondum desines meum genus interrogare? Sed tibi enarrabo; certe quidem me doloribus dabis pluribus, quam _quibus_ teneor: hic enim mos _est,_ quando a patria sua absit vir tanto tempore, quanto ego nunc, 170 multas hominum per urbes errans, dolores patiens: sed etiam sic dicam, quod me percontaris et interrogas.

Creta quædam terra est, medio in nigro ponto, pulcra et pinguis, circumflua; in _ea_ autem homines _sunt_ multi, innumeri, nonaginta urbes: 175 alia autem aliorum lingua mixta: insunt quidem Achivi, insunt vero indigenæ-Cretenses magnanimi, insunt et Cydones, Doriensesque trifariam-divisi, divinique Pelasgi. Inter has autem (_urbes_) _est_ Cnossus, magna urbs: ubi Minos per-novem-annos regnabat, Jovis magni confabulator, 180 patris mei pater, magnanimi Deucalionis. Deucalion vero me genuit et Idomeneum regem: sed ille quidem in navibus incurvis-puppibus ad Ilium abiit una-cum Atridis: mihi vero nomen inclytum Æthon, _sumque_ junior natu; ille etenim prior et melior. 185 Illic Ulyssem ego vidi, et hospitalia dedi. Etenim eum ad-Cretam deduxerat vis venti, euntem ad-Trojam, quum-abegisset _eum_ a-Maleis: statuit autem _naves_ in Amniso, ubi specus _est_ Lucinæ, in portibus difficilibus: vix tamen evasit procellas. 190 Statim vero Idomeneum quærebat, ad-urbem ascendens: hospitem enim ipsum dicebat dilectumque esse, reverendumque. Huic autem jam decima vel undecima erat aurora digresso cum navibus incurvis-puppibus Ilium versus. Illum quidem ego ad ædes ducens bene hospitio-excepi, 195 cum-cura amice-tractas, e-multis in domo suppetentibus; et ei, ceterisque sociis, qui una ipsum comitabantur, de-publico farinas dedi, et nigrum vinum collectum, et boves ad-sacrificandum, ut explerent-sibi animum. Illuc per-duodecim quidem manebant dies divini Achivi: 200 coercebat enim _eos_ Boreas ventus magnus, neque in terra sinebat stare; infestus vero aliquis excitavit deus: tertio-decimo autem ventus cecidit: illi vero avehebantur.

_Ita_ fingebat, mendacia multa dicens, veris similia: illi autem audienti fluebant lacrimæ, liquefiebatque cutis. 205 Sicut autem nix liquescit in summis montibus, quam Eurus liquefecit, postquam Zephyrus defuderit; liquescente autem ea fluvii implentur labentes: sic ejus liquefiebant pulcræ genæ lacrimas-fundentis, flentis suum virum assidentem. At Ulysses 210 animo quidem flentem suam miserabatur uxorem, oculi autem tanquam cornua stabant, aut ferrum, immoti in palpebris: dolo vero ille lacrimas occultabat. Illa autem postquam satiata-est lacrimoso fletu, iterum ipsum verbis respondens allocuta-est:

215 Nunc quidem demum te, hospes, puto _me_ experturam, an vere profecto illic cum divinis sociis hospitio-exceperis in ædibus meum maritum, sicut dicis. Dici mihi, qualia quædam circa corpus vestimenta indutus-erat ipseque qualis erat; et _dic_ socios, qui eum comitabantur.

220 Hanc autem respondens allocutus-est ingeniosus Ulysses: o mulier, difficile _est,_ tanto tempore seorsum quum-absim, dicere; jam enim ei vigesimus annus est, ex quo illinc abiit, et a-mea discessit patria: verum etiam sic dicam, sicut mihi imaginatur cor. 225 Lænam purpuream villosam habebat divinus Ulysses, duplicem; at ei fibula auro facta-erat calamis geminis: antrorsum vero _opus_ variegatum erat: in anterioribus pedibus canis tenebat varium hinnulum, palpitantem intuens; hoc autem admirabantur omnes, 230 quod hi aurei quum-essent, hic quidem intuebatur hinnulum suffocans; at ille, effugere cupiens, palpitabat pedibus. Etiam tunicam animadverti circa corpus splendidam, qualem cepa tunicam de arida: ita quidem erat mollis; splendida autem erat, solis instar: 235 profecto quidem multæ ipsam admiratæ-sunt mulieres. Aliud autem tibi dicam, tu vero in mente reconde tua: nescio utrum hæc indutus-fuerit circa corpus domi Ulysses, an aliquis sociorum dederit in navi eunti, aut aliquis alicubi etiam hospes: quoniam multis Ulysses 240 erat carus; pauci enim Achivorum _ei_ erant similes. Et ei ego æreum ensem, et duplicem dedi _vestem_ pulcram, purpuream, et talarem tunicam: honorate autem dimittebam bene-tabulata in navi. Et quidem eum præco paulo major-natu ipso 245 comitabatur: etiam hunc tibi dicam, qualis erat: gibbosus in humeris, nigra-cute, crispo-capite; Eurybates vero _ei_ nomen erat: honorabat autem eum supra ceteros suos socios Ulysses, quod sibi animo congrua sentiret.

Sic dixit: illi autem adhuc magis desiderium excitavit fletus, 250 signa agnoscenti, quæ ei certa dixit Ulysses: Ea autem postquam satiata-est lacrimoso fletu, tunc ipsum verbis respondens allocuta-est:

Nunc quidem demum mihi, hospes, antea quum esses miserandus, in ædibus meis carusque eris, honoratusque: 255 ipsa enim _ei_ hæc vestimenta ego præbui, qualia dicis, plicata ex thalamo; fibulamque imposui splendidam, illi ornamento ut-esset; eum autem non suscipiam rursus, domum reversum, dilectam in patriam terram. Ita malo fato cava in navi Ulysses 260 abiit, visurus malium-Ilium non nominandum.

Hanc autem respondens allocutus-est ingeniosus Ulysses: o uxor veneranda Laertiadæ Ulyssis, ne-amplius nunc corpus pulcrum macera, neu quid animum tabefac, maritum deflens; succenseo quidem nihil: 265 etenim quævis et aliusmodi luget virum amissum, cui-virgo-nupserit, cui filios peperit amore mixta, atque Ulyssem, quem aiunt diis similem esse. Sed a-fletu quidem cessa, meum autem adverte sermonem: vere enim tibi loquar, nec celabo, 270 quomodo jam Ulyssis ego de reditu audivi, prope _versantis_ Thesprotorum virorum in ubere populo, vivi: atque vehit res-pretiosas multas et egregias, petens per populum: at dilectos socios perdidit, et navem cavam in nigro ponto, 275 Thrinacria ab insula veniens: irati-sunt enim ipsi Jupiterque et Sol: hujus enim boves interfecerunt socii. Illi quidem omnes perierunt fluctuoso in ponto: hunc autem super carina navis ejecit unda in continentem, Phæacum in terram, qui propinqui-diis sunt: 280 qui sane ipsum ex animo, deum veluti, honorabant, et ei multa dederunt, deducereque eum volebant ipsi domum incolumem. Et jam pridem hic Ulysses esset; sed inde ei hoc utilius visum-est animo, opes colligere multam super terram eunti: 285 adeo astutias multas præ mortalibus hominibus novit Ulysses; nec quicquam _cum-eo_ contenderet homo alius. Sic mihi Thesprotorum rex dixit Phidon; jurabat autem ad me ipsum, libans in domo, navem _ejus_ esse-deductam, et paratos esse socios, 290 qui jam ipsum deducent dilectam in patriam terram. Sed me prius dimisit; contigit enim ut-iret navis virorum Thesprotorum in Dulichium tritici-ferax. Et mihi possessiones ostendit, quas collegerat Ulysses: et sane in decimam generationem alium adhuc alerent: 295 tantæ ei res-pretiosæ jacebant in ædibus regis. Ipsum autem in Dodonen dixit ivisse, ut dei ex quercu alto-vertice Jovis consilium audiret, quomodo rediret dilectam in patriam terram, jam diu absens, utrum palam, an clam. 300 Sic ille quidem ita est salvus, et veniet jam proxime; neque amplius longe ab-amicis et patria terra diu aberit: omnino autem tibi jurajuranda dabo. Sciat nunc Jupiter primum, deorum summus et optimus, focusque Ulyssis eximii, ad-quem veni: 305 certe quidem hæc omnia perficientur, sicut dico. Hoc ipso anno veniet huc Ulysses, hoc quidem exeunte mense, illo autem ineunte.

Hunc autem rursus allocutus-est prudens Penelope: utinam enim hoc, hospes, verbum perfectu sit; 310 ita cito cognosceres amicitiamque multaque dona accipienda ex me, adeo ut aliquis te occurrens beatum-diceret. Sed mihi sic in animo _aliquid_ præsagit, sicut erit videlicet: neque Ulysses amplius domum veniet, nec tu deductione potieris; quoniam non tales rectores sunt in domo, 315 qualis Ulysses erat inter viros, si unquam fuit, ad-hospites venerandos dimittendos et excipiendos. Sed ipsum, famulæ, lavate, deponiteque cubile, strata, et lænas, et integumenta splendida, ut bene calens ad Auroram aureo-solio perveniat. 320 Mane autem valde mature lavateque ungiteque, ut intus apud Telemachum de-jentaculo cogitet sedens in domo: ei autem gravius _erit,_ qui illorum hunc molestia-afficiet perniciosus: neque ullum negotium hic amplius _ei_ faciet, valde licet iratus graviter. 325 Quomodo enim de-me tu, hospes, scies, ecquid mulieribus aliis præstem mente, et prudenti consilio, si squalidus, mala _vestimenta_ indutus, in ædibus conviveris? homines autem brevis-ævi sunt. Qui quidem crudelis ipse sit, et crudelia sentiat, 330 huic imprecantur omnes homines dolores in-posterum vivo; at mortuum probris-insequuntur cuncti. Qui autem bonus ipse sit, et bona sentiat, hujus quidem gloriam latam hospites perferunt omnes ad homines; multique eum eximium dicere-solent.

335 Hanc autem respondens allocutus-est ingeniosus Ulysses: o uxor veneranda Laertiadæ Ulyssis, profecto mihi lænæ et integumenta splendida odio-erant, quando primum Cretæ montes nivales reliqui in navi proficiscens longis-remis instructa. 340 Cubabo autem, sicut antea quidem insomnes noctes ducebam. Multas enim jam noctes sordido in cubili requievi, et exspectavi pulcro-solio-insidentem Auroram divinam. Neque omnino mihi lotio pedum grata animo est; nec mulier pedem tanget nostrum 345 earum, quæ tibi in domo ministræ sunt, nisi aliqua anus est antiqua, honesta sciens, quæ toleraverit tanta mente, quanta ego: hanc vero non ægre-tulerim pedes tangere meos.

Hunc autem rursus allocuta-est prudens Penelope: 350 hospes dilecte: nondum enim quisquam vir prudens adeo hospitum longinquorum carorum meam advenit domum: adeo tu valde scite prudentia omnia dicis: est autem mihi anus, cata mente consilia habens, quæ illum infelicem bene nutriebat, et educebat, 355 susceptum manibus, quando ipsum primum peperit mater; quæ tibi pedes lavabit, debilis quantumvis sit. Verum age nunc surgens, prudens Euryclea, lava tui domini æqualem: et fere Ulysses jam talis est pedibus, talisque manibus; 360 cito enim in malo homines consenescunt.

Sic igitur dixit: vetula autem operuit manibus vultum, lacrimasque emisit calidas, verbumque luctuosum dixit:

Hei mihi, _quod_ ego tui, fili, _servandi_ impotens! certe te Jupiter præ hominibus odit, deûm reverente animo instructum. 365 Nondum enim quisquam mortalium tot Jovi fulmine-gaudenti pinguia femora combussit, neque _tot_ eximias hecatombas, quot tu ei dedisti, precans ut pervenires ad-senectutem placidam, nutriresque splendidum filium; nunc autem tibi soli omnino abstulit reditus diem. 370 Sic fere etiam illum probris-insequantur mulieres hospitum longinquorum, quando alicujus inclytas ad ædes pervenerit, sicut te, _senex,_ canes hæ probris-insequuntur cunctæ, quarum nunc contumeliamque et opprobria multa vitans, non sinis eas _te_ lavare; me vero non invitam jussit 375 filia Icarii, prudens Penelope. Ideo tibi pedes lavabo, simulque ipsius Penelopes et tui gratia; quoniam mihi commovetur intus animus doloribus. Verum age nunc adverte verbum, quod dicam: multi sane hospites ærumnosi hunc venerunt, 380 sed nondum quemquam dico similem sic vidisse _me,_ sicut tu corpore voceque pedibusque Ulyssi similis-es.

Hanc autem respondens allocutus est-ingeniosus Ulysses: o vetula, sic dicunt quicunque viderunt oculis nos ambos, valde similes nobis-invicem 385 esse; sicut tu ipsa animum-advertens dicis.

Sic igitur dixit: vetula vero lebetem sumsit splendentem, in-quo pedes abluebant: aquam autem infudit multam frigidam; deinde vero calidam insuper-fudit. At Ulysses sedebat ad focum, ad tenebras autem convertit-se cito; 390 statim enim in animo suspicatus-est, ne ipsum attrectans cicatricem animadverteret et manifestæ res fierent. Lavabat autem _ea_ inde propius accedens dominum suum; statim vero agnovit cicatricem, quam aliquando ei aper inflixit albo dente, in-Parnassum profecto, ad Autolycumque et filios, 395 matris suæ patrem strenuum, qui hominibus præcellebat furtoque jurandoque (_se nihil abstulisse_); deus vero ei ipse dedit Mercurius: huic enim grata femora adolebat agnorum et hædorum; hic autem eum lubens una comitabatur. Autolycus vero quum-venisset Ithacæ in opulentum populum, 400 filium recens natum invenit filiæ suæ: hunc ei Euryclea caris genibus imposuit, desinenti a-cœna; verbumque dixit et elocuta-est:

Autolyce, ipse nunc nomen inveni, quod imponas filiæ filio dilecto; exoptatissimus autem tibi est.

405 Huic vero rursus Autolycus respondit, dixitque: gener meus, filiaque, imponite nomen, quod dixero: multis enim ego indignatus huc venio viris et mulieribus super terram almam: huic autem Ulysses nomen esto inditum. At ego, 410 quando puber-factus maternam in magnam domum venerit in-Parnassum, ubi fere mihi possessiones sunt: ex-his illi ego dabo, et ipsum gaudentem dimittam.

Horum gratia ivit Ulysses, ut sibi _is_ præberet splendida dona. Hunc quidem deinde Autolycusque et filii Autolyci 415 manibusque _datis_ salutabant, verbisque blandis: mater autem Amphithea matris, circumplexa Ulyssem osculata-est ipsi caputque et ambo lumina pulcra. Autolycus vero filios jussit gloriosos cœnam parare: illi autem hortanti auscultarunt: 420 statim vero introduxerunt bovem masculam quinquennem, eum excoriarunt, curaruntque, et ipsum diviserunt totum, minutatimque-conciderunt scite, transfixerunt verubus, assaruntque perite, diviseruntque portiones. Sic tunc quidem per-totum diem ad solis occasum 425 epulabantur; nec quicquam animus indigebat convivio æquo. Quando autem sol occidit, et tenebræ supervenere, tunc demum decubuerunt, et somni donum ceperunt.