# Homeri Carmina et Cycli Epici Reliquiæ. Pars Secunda: Odyssea

## Part 19

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/homeri-carmina-et-cycli-epici-reliqui-pars-secunda-odyssea-52693/index.md

1 In spatiosam vero Lacedæmonem Pallas Minerva ibat, Ulyssis magnanimi splendidum filium de-reditu submonitura et hortatura ut-rediret. Invenit autem Telemachum et Nestoris inclytum filium 5 cubantes in vestibulo-domus Menelai gloriosi: Nestoriden quidem molli domitum somno; Telemachum vero non somnus tenebat dulcis, sed _eum_ in animo noctem per divinam curæ de-patre excitabant. Prope autem stans _eum_ allocuta-est cæsiis-oculis Minerva:

10 Telemache, non-amplius bene a _tua_ domo procul vagaris, possessionibusque relictis, virisque in tuis ædibus ita insolentibus; _cave_ ne tibi omnia comedant, possessionibus divisis, tu vero inane iter feceris. Sed hortare citissime bello strenuum Menelaum 15 ut-dimittat _te:_ ut adhuc domi eximiam matrem invenias. Jam enim paterque fratresque _eam_ jubent Eurymacho nubere; is enim superat omnes procos donis, et nimium-auxit sponsalia: ne quid, te invito, ex ædibus bonum efferatur. 20 Scis enim, qualis animus in pectoribus _est_ mulieris: illius vult domum augere, qui _se_ duxerit, filiorum autem priorum, et _mariti_ cui-virgo-nupserat dilecti, non-amplius recordatur, quando-mortuus-est, neque inquirit. Sed tu ubi-veneris ipse, committas singula 25 famularum _ei_ quæcunque tibi optima videatur esse; donec tibi ostenderint dii illustrem uxorem. Aliud autem tibi verbum dicam; tu vero repone animo. Procorum tibi studiose principes insidiantur in freto Ithacæque Samique asperæ, 30 cupientes _te_ occidere, antequam in-patriam terram perveneris. Sed ea non _futura_ puto: prius etiam aliquem terra habebit virorum procorum, qui tibi victum devorant. Sed longe ab-insulis abstine bene-fabricatam navem, cumque-nocte simul naviga: mittet autem tibi ventum-secundum a- tergo 35 immortalium quicunque te custoditque tueturque. At ubi ad-primum litus Ithacæ perveneris, navem quidem in urbem mitte et omnes socios: ipse vero omnium-primum subulcum adi, qui tibi suum custos _est,_ simulque in-te benevolo animo-est. 40 Illic autem noctem perage; ipsum vero mitte in urbem nuntium laturum prudenti Penelopæ, quod ei salvus sis, et ex Pylo veneris.

Hæc quidem sic locuta abiit ad magnum Olympum. At ille Nestoriden ex dulci somno excitavit 45 [illato pede motum; et ei verbum dixit:]

Surge, Nestoride Pisistrate, solidis-ungulis equos junge sub currum ducens, ut conficiamus iter.

Hunc autem Nestorides Pisistratus contra allocutus-est: Telemache, nequaquam licet, deproperantes licet iter, 50 noctem per tenebrosam aurigare; cito vero aderit aurora. Sed mane, dum dona ferens in-curru posuerit heros Atrides, hasta-inclytus Menelaus, et verbis placidis compellatum dimiserit. Etenim hospes recordatur dies omnes 55 viri hospitalis, qui amicitiam exhibuerit.

Sic dixit: statim autem in-aureo-solio venit Aurora. Prope autem ad-eos venit bello strenuus Menelaus, ubi-surrexit e lecto, ab Helena pulcris-comis. Hunc autem postquam animadvertit Ulyssis dilectus filius, 60 festinans inde tunicam circa corpus splendidam induit, et magnum pallium fortibus injecit humeris heros: ivit autem foras, astansque _eum_ allocutus-est: [Telemachus, dilectus filius Ulyssis divini:]

Atride Menelae, Jovis-alumne, princeps civium, 65 jam nunc me dimitte dilectam in patriam terram: jam enim mihi animus cupit domum ire.

Huic autem respondit deinde bello strenuus Menelaus: Telemache, non te equidem in-longum tempus hic detinebo, cupientem reditus: succenseo autem et alii 70 viro hospitali, qui immoderate quidem diligat, immoderate autem oderit; meliora vero _sunt_ æqua omnia. Æquale sane malum est, qui et nolentem redire hospitem impellat, et qui ire-festinantem detineat. [Oportet hospitem præsentem amice-tractare, volentemque dimittere.] 75 Sed mane, dum dona ferens in-curru posuero pulcra; tu autem oculis videris: dicam vero mulieribus jentaculum in ædibus ut-parent abunde ex-intus repositis: utrumque, gloriaque et splendor, et utilitas _est,_ pastos ire multam super immensam terram; 80 sin vero vis divertere in Helladem, et medium Argos: ut te ipse sequar, subjungam autem tibi equos, ad-urbesque hominum ducam; nec quisquam nos sic remittet; sed dabit aliquid unum saltem ferendum, aut aliquem tripodum bene-æratorum, aut lebetum, 85 aut duos mulos, aut aureum poculum.

Hunc autem rursus Telemachus prudens contra allocutus-est: Atride Menelae, Jovis-alumne, princeps civium, volo jam redire ad nostra; non enim post _me_ custodem discedens reliqui apud possessiones meas: 90 ne patrem deo-parem quærens, ipse peream, aut aliquod mihi ex ædibus supellectile-præstans pereat.

Ac postquam hoc audierat bello strenuus Menelaus, statim suam uxorem et famulas jussit jentaculum in ædibus parare abunde ex-intus repositis. 95 Prope autem ipsi venit Boethoides Eteoneus, ubi-surrexerat e lecto; quippe non procul habitabat ab ipso; hunc ignem accendere jussit bello strenuus Menelaus, assareque carnes; is vero non inobsequens-fuit, ubi-audierat. Ipse autem in thalamum descendit odoratum, 100 non solus; simul cum-ipso Helena ivit et Megapenthes. Sed quando jam _eo_ pervenerant, ubi ei bona-recondita jacebant, Atrides quidem deinde poculum cepit duplex, filium autem cratere portare Megapenthem jussit argenteum: Helena vero astitit arcis, 105 ubi erant ei pepla omni-artificio-varia, quæ elaborarat ipsa. Horum unum sublatum Helena ferebat, divina mulierum, qui pulcerrimus erat ornatu-versicolori, et maximus, ut stella autem resplendebat: jacebat vero ultimus omnium. Iveruntque inde ulterius per domum, donec pervenirent 110 _ad_-Telemachum: hunc autem affatus-est flavus Menelaus:

Telemache, sane reditum, ut animo tuo cupis, sic tibi Jupiter perficiat, altitonans maritus Junonis. Donorum autem, quotquot in mea domo recondita jacent, dabo quod optimum et pretiosissimum est. 115 Dabo tibi craterem elaboratum; argenteus autem est totus, auro vero labra munita sunt; opus _est_ Vulcani: donavit autem eum _mihi_ Phædimus heros, Sidoniorum rex, quando ejus domus suscepit illic me in-reditu-profectum: tibi autem volo hoc præbere.

120 Sic locutus, in manibus _ei_ ponebat poculum duplex heros Atrides: ille vero craterem splendidum posuit ante ipsum ferens, fortis Megapenthes, argenteum: Helena autem astitit pulcris-genis, peplum habens in manibus, verbumque dixit et elocuta-est:

125 Donum tibi et ego, fili dilecte, hoc do, monumentum Helenæ manuum, optabilium in nuptiarum tempus tuæ uxori gestandum: interim vero dilectam apud matrem jaceat in domo: tu vero mihi gaudens pervenias ad-domum bene ædificatam, et tuam in patriam terram.

130 Sic locuta in manibus _ei_ posuit: hic autem accepit gaudens. Et hæc quidem in sirpea posuit Pisistratus heros accepta, et omnia suo admiratus-est animo. Hos autem duxit ad domum capite flavus Menelaus: sederuntque deinde in sedibusque soliisque. 135 Aquam autem famula gutturnio defudit ferens, pulcro, aureo, super argenteum lebetem, ad-lavandum; juxtaque politam extendit mensam. Panem vero veneranda proma apposuit ferens: [fercula multa imponens, gratificans de-præsentibus;] 140 juxtaque Boethoides carnes dividebat et distribuebat portiones; sed vinum-fundebat filius Menelai inclyti. Hi autem ad[TR1] cibos paratos appositos manus extendebant. Ac postquam potus et cibi desiderium exemerant, tum vero Telemachus et Nestoris illustris filius 145 equosque junxerunt, currusque variegatos conscenderunt; exegerunt autem e-vestibulo et porticu sonora. Post hos vero Atrides ivit flavus Menelaus, vinum habens in manu dulce dextra, aureo in poculo, ut, ubi-libassent, proficiscerentur; 150 stetit autem ante equos, propinquans _eos_ allocutus-est:

Valete, o juvenes, et Nestori pastori virorum dicite _salutem;_ certe enim mihi, ut pater, benignus erat, quamdiu in Troja pugnabamus filii Achivorum.

Hunc autem rursus Telemachus prudens contra allocutus-est: 155 et omnino illi, Jovis-alumne, sicut dicis, omnia hæc profecti narrabimus: utinam enim ego sic, reversus in-Ithacam, ubi-advenero, Ulyssi in domo dixerim, ut a te potitus amicæ-exceptionis omnigenæ veniam, atque afferam opes multas et bonas.

160 Sic igitur ei locuto supervolavit dextera avis, aquila album anserem ferens unguibus ingentem, mansuetum e chorte: ac clamantes sequebantur viri et mulieres: hæc vero ipsos prope quum-venisset, dextera emicuit ante equos: hi autem conspicati 165 gavisi-sunt, et omnibus in mentibus animus exhileratus-est. His autem Nestorides Pisistratus orsus-est sermonem:

Considera jam, Menelae Jovis-alumne, princeps virorum, an nobis hoc ostenderit deus portentum, an tibi ipsi.

Sic dixit; cogitabat autem Marti-carus Menelaus, 170 quomodo ei rite responderet meditatus. Hunc autem Helena lato-peplo præveniens dixit verbum:

Audite me; at ego vaticinabor, sicut in animo immortales _mihi_ suggerunt, et sicut perfectum-iri puto. Sicut hæc anserem rapuit, nutritum in domo, 175 profecta ex monte, ubi ei genusque partusque: sic Ulysses mala multa passus, et multum vagatus, domum redibit, et ulciscetur; aut jam domi _est;_ quin-etiam procis malum omnibus serit.

Hanc autem rursus Telemachus prudens contra allocutus-est: 180 sic nunc Jupiter faciat, altitonans maritus Junonis; ita tibi et illic, deo tanquam, vota-fecerim.

Dixit, et equis scuticam incussit: hi autem valde celeriter ruerunt ad-campum per urbem promti; iique toto-die quatiebant jugum utrinque habentes.

185 Occiditque sol, obumbrabanturque omnes viæ: ad Pheras autem pervenere Dioclei ad domum, filii Orsilochi, quem Alpheus genuit filium. Illi vero noctem dormierunt: is vero eis hospitalia apposuit.

Quando vero mane-genita apparuit roseis-digitis Aurora, 190 equosque junxere, currusque variegatos conscenderunt; exegeruntque e-vestibulo et porticu sonora; et scutica-percussit _Pisistratus,_ ut-currerent; hi autem non inviti volarunt. Statim vero inde venerunt ad Pyli altam urbem; et tunc Telemachus allocutus-est Nestoris filium:

195 Nestoride, quomodo mihi pollicitus perfeceris verbum meum? hospites autem penitus _nos_ profitemur esse ex patrum amicitia; atqui et æquales-ætate sumus; hoc autem iter etiam magis concordia _nos_ conciliabit. Ne me præter navem agas, Jovis-alumne, sed relinque illic; 200 ne me senex invitum detineat sua in domo, cupiens amice-tractare; mihi autem opus _est_ cito pervenire.

Sic dixit: Nestorides autem suo consultabat animo, quomodo ei _hoc_ rite pollicitus perficeret. Sic vero ei cogitanti visum-est satius esse: 205 vertit equos ad navem velocem et _ad_ litus maris: navis autem in puppim depromebat pulcra dona, vestes, aurumque; quæ ei Menelaus dederat: et ipsum adhortans verbis alatis allocutus-est:

Festinanter nunc conscende, jubeque _inscendere_ omnes socios, 210 priusquam ego domum ivero, renuntiaveroque seni. Bene enim ego hoc novi in mente et in animo: qualis _est_ illius animus vehemens, non te dimittet, sed ipse invitaturus huc veniet; neque eum puto retro iturum vacuum (_sine te_); valde enim irasceretur omnino.

215 Sic igitur locutus impulit pulcris-jubis equos retro Pyliorum in urbem, celeriterque domum pervenit. Telemachus vero sociis hortans præcepit:[TR2]

Ordinate armamenta, socii, in-nave nigra; ipsique conscendamus, ut perficiamus iter.

220 Sic dixit: illi autem ei maxime auscultarunt et paruere. Statim vero ingrediebantur, et in transtris consedere. Atque is quidem hæc properabat et supplicabat; sacrificabatque Minervæ navis ad puppim; prope autem ad-eum venit vir longinquus, fugiens ex Argo, viro interfecto, 225 vates; at genere Melampodis proles erat, qui olim quidem aliquando habitarat in Pylo, matre ovium, dives inter-Pylios valde egregias ædes habitans: tum vero aliorum ad-populum pervenit, patriam fugiens, Neleumque magnanimum, clarissimum viventium, 230 qui ei opes multas integrum in annum tenebat vi. Is vero tamdiu quidem in ædibus Phylaci vinculo in duro ligatus-erat, vehementes dolores patiens, Nelei gratia filiæ, noxæque gravis, quam ei in mente posuit dea horrenda Erinnys. 235 Sed is quidem effugit mortem, et abegit boves valde-mugientes in Pylum ex Phylace, et ultus-est factum indignum in-deo-pari Neleo, fratrique uxorem duxit ad domum. Ipse vero aliorum venit ad-populum, in Argos equos-pascens: ibi enim ei fatale erat 240 habitare, multis imperantem Argivis: ibi autem duxit uxorem et altam posuit domum, genuitque Antiphaten et Mantium, filios fortes. Antiphates quidem genuit Oicleum magnanimum; at Oicleus populi-concitatorem Amphiaraum, 245 quem ex animo diligebat Jupiterque ægidem-tenens et Apollo omnigeno amore: nec pervenit _is_ ad-senectutis limen; sed periit in Thebis, muliebrium gratia donorum. Huic autem filii nati-sunt Alcmæon, Amphilochusque. Mantius rursum genuit Polyphidemque, Clitumque: 250 sed Clitum quidem aureo-solio-insidens rapuit Aurora, pulcritudinis gratia ipsius, ut immortalibus interesset; sed magnanimum Polyphidem vatem Apollo reddidit mortalium longe optimum, postquam obierat Amphiaraus: qui in-Hyperesiam migravit, patri iratus; 255 ubi ille habitans vaticinabatur omnibus mortalibus.

Hujus quidem filius advenit, Theoclymenus autem nomen _ei_ erat, qui tunc prope Telemachus stetit: hunc vero invenit libantem supplicantemque velocem apud navem nigram; et ipsum compellans verbis alatis allocutus-est:

260 O amice, quoniam te sacrificantem invenio hoc in loco, oro per sacra et _per_ deum, ac deinde _per_ tuumque ipsius caput, et socios, qui te comitantur, dic mihi interroganti vera, neu celes: quis _et_ unde es hominum? ubi tibi urbs et parentes?

265 Hunc autem rursus Telemachus prudens contra allocutus-est: etenim ego tibi, hospes, _hæc_ valde accurate dicam. Ex Ithaca genere sum, pater autem mihi est Ulysses, si quando erat: nunc vero jam periit tristi interitu. Propterea nunc sociisque assumtis et nave nigra, 270 veni interrogaturus de-patre diu absente.

Hunc autem rursus allocutus-est Theoclymenus deo-similis: sic tibi et ego ex patria _exii,_ viro interfecto tribule: multi vero fratresque sodalesque _sunt,_ Argos per equos-pascens, multumque pollent inter-Achivos: 275 horum elapsus cædem et fatum nigrum fugio: quippe mihi fatale _est_ inter homines vagari. Sed me navi impone, quia tibi in-fuga supplicavi, ne me interficiant: persequi enim _eos me_ puto.

Hunc autem rursus Telemachus prudens contra allocutus-est: 280 non quidem jam te _conscendere_ volentem depellam a-navi æquali: sed sequere; at illic amice-excipieris _ex eiis_ qualia habemus:

Sic igitur locutus, ejus accepit æream hastam; et hanc super tabulata extendit navis utrinque-recurvæ: conscendit autem et ipse navem pontum-transeuntem. 285 In puppi vero deinde consedit, juxtaque se ipsum sedere-fecit Theoclymenum: illi autem rudentes solverunt. Telemachus vero socios hortatus jussit armamenta capessere: illi autem festinanter obedierunt. Malum autem abiegnum concava in basi 290 statuerunt erectum; ac pedibus _navis_ astrinxerunt; traxeruntque vela alba bene-tortis loris. His autem secundum ventum misit cæsiis-oculis Minerva, acrem ingruentem per aerem, ut citissime navis emetiretur currens maris salsam aquam. 295 [Præteriere vero Crunos et Chalcidem pulcre-fluentem.]

Occiditque sol, obumbrabanturque omnes viæ: illa autem Pheas appellebat, impulsa Jovis vento-secundo; et apud Elidem divinam, ubi dominantur Epei. Hinc vero rursus insulis immisit _eam_ Acutis, 300 cogitans, utrum mortem fugeret, an caperetur.

Illi autem in casa, Ulysses et divinus subulcus, cœnabant; apud ipsos vero cœnabant _et_ viri alii. Ac postquam potus et cibi desiderium exemerant, inter-eos Ulysses locutus-est, subulcum tentans, 305 utrum ipsum amplius studiose curaret, manereque juberet illic in stabulo, an hortaretur ad-urbem _ire:_

Audi nunc, Eumæe, ceterique omnes socii; mane ad urbem cupio discedere mendicaturus, ut ne te atteram et socios. 310 Sed me bene mone, et simul ductorem bonum præbe, qui me illuc ducat: per urbem autem ipse necessitate vagabor, si forte quis poculum et panis-frustum porrexerit. Et profectus ad ædes Ulyssis divini, nuntium dixero prudenti Penelopæ, 315 et procis insolentibus me-immiscuero, si mihi cœnam dederint, cibum infinitum habentes. Statim bene perfecero inter ipsos, quicquid voluerint. Etenim tibi dicam; tu vero attende, et mihi ausculta. Mercurii voluntate internuntii, qui utique omnium 320 hominum operibus gratiam et gloriam præbet, officio-servili non mihi contenderit mortalis alius, ad-ignemque bene cumulandum, ac ligna sicca discindenda, carnesque dividendas, et ad-assandum, et ad-vinum-infundendum; qualia optimatibus præstant inferiores.

325 Hunc autem valde indignatus allocutus-es, Eumæe subulce: hei mihi, hospes, cur tibi in mente hoc cogitatum fuit? certe tu omnino cupis illic perire, si revera procorum vis ingredi cœtum, quorum injuriaque violentiaque ad-ferreum cœlum pervenit. 330 Nequaquam tales sunt ministri illorum; sed juvenes, lænas bene induti ac tunicas, semperque nitidi capitibus et pulcris vultibus, qui ipsis subministrant: bene-politæ autem mensæ pane, et carnibus, et vino oneratæ sunt. 335 Sed mane; non enim quisquam te molestatur præsente, neque ego, nec quisquam alius sociorum, qui mihi sunt. At postquam venerit Ulyssis dilectus filius, ille te lænaque tunicaque vestimentis induet, deducetque _eo_ quo te cor animusque jubet.

340 Huic autem respondit deinde audens divinus Ulysses: utinam sic, Eumæe, dilectus Jovi patri fieres, ut mihi, quod me cessare-fecisti a-vagando et ærumna gravi. Vagatione vero non est pejus aliud mortalibus: sed propter perditum ventrem malas curas habent 345 viri, quemcunque invaserit vagatio, calamitasque, et dolor. Nunc vero quoniam detines, manereque me illum jubes, dic, age, mihi de matre Ulyssis divini, de-patreque, quem reliquit, profectus, in senectutis limine, sicubi adhuc vivant sub radiis solis, 350 an jamjam mortui-sint, et in Plutonis ædibus.

Hunc autem rursus allocutus-est subulcus, princeps virorum: etenim ego tibi, hospes, _hæc_ valde accurate narrabo. Laertes quidem adhuc vivit, Jovi autem supplicatur semper, ut-anima _sibi_ a membris pereat suis in ædibus: 355 vehementer enim de-filio dolet absente, deque-ingenua uxore, prudente; quæ ipsum maxime tristitia-affecit obiens et in præmatura senectute posuit. Illa autem dolore de-suo filio periit glorioso lugenda morte: sic ne moriatur, quicunque mihi 360 hic habitans amicus sit, et amica faciat. Quamdiu illa igitur quidem erat, dolens quantumvis, tamdiu aliquid mihi dilectum erat sciscitari et interrogare, quoniam me ipsa nutrivit, una-cum Ctimena peplum-trahente, filia eximia, quam minimam-natu peperit liberorum: 365 cum-hac simul nutriebar, paulo autem meminus honorabat. Ac postquam ad-pubertatem optabilem perveneramus ambo, hanc quidem postea in-Samum nuptum-dedere, et infinita acceperunt: at me lænaque tunicaque vestimentis illa pulcris valde ubi-induerat, pedibusque calceamenta dederat, 370 in-agrum emisit; diligebat autem me corde magis. Nunc vero jam his indigeo; sed mihi ipsi opus incremento-augent beati dii, in-quo versor: ex-his comedique, bibique, et venerandis _hospitibus_ dedi. Ex domina autem haud dulce licet audire 375 nec verbum, neque aliquod opus: quoniam malum incidit domui, viri insolentes: valde vero famuli indigent coram domina loqui, et singula interrogare, et edere, bibereque: deinde autem et aliquid portare in-agrum, qualia quidem animum semper famulis lætificant.

380 Hunc autem respondens allocutus-est ingeniosus Ulysses: dii boni! ut parvulus adhuc, Eumæe subulce, multum jactatus-es seorsum a-tua patria ac parentibus. Sed age mihi hoc dic et accurate enarra, utrum vastata sit urbs virorum viis-latis, 385 in qua habitabat pater et veneranda mater; an te solum-relictum apud oves, vel apud boves, viri hostiles navibus ceperint, et vendiderint hujusce viri in ædes, hic autem dignum pretium dederit.

Hunc autem rursus allocutus-est subulcus, princeps virorum: 390 hospes, quoniam jam hæc me percontaris et interrogas, silentio nunc attende et delectare, bibeque vinum, sedens; hæ autem noctes immensæ: licet quidem dormire, licet etiam sese-oblectantibus audire; nec te oportet, ante horam cubitum-ire: nocumentum _est_ etiam multus somnus. 395 Ceterorum autem quemcunque cor et animus jubet, decumbat egressus: simul autem cum-aurora illucescente jentaculo-sumto, una sues heriles sequatur. Nos autem in casa bibentesque edentesque, doloribus alter-alterius delectemur tristibus, 400 recordantes; namque etiam doloribus delectatur vir, qui-quidem valde multa passus-fuerit, et multum erraverit. Hoc autem tibi dicam, quod me percontaris et interrogas.

Insula quædam Syria vocatur, si forte audisti; Ortygiam supra, ubi _sunt_ conversiones solis, 405 non ita valde-magna; sed bona quidem, fertilis-boum, fertilis-ovium, vino-abundans, tritici-ferax. Fames vero nunquam populum invadit, neque ullus alius morbus odiosus _ibi_ incidit miseris mortalibus; sed quando senescunt in urbe gentes hominum, 410 veniens argenteum-arcum-gestans Apollo cum Diana, suis lenibus telis aggrediens interficit. Illic duæ urbes; bifariam autem ipsis omnia divisa-sunt: in-his vero ambabus pater meus imperabat, Ctesius Ormenides, assimilis immortalibus.

415 Illuc autem Phœnices re-nautica-inclyti venerunt viri, veteratores, innumeras ducentes merces-ludicras nave nigra. Erat autem patris mei mulier Phœnissa in domo, pulcraque magnaque, et splendida opera sciens: hanc autem Phœnices percallidi decipiebant: 420 cum-_ea_-lavante quidam primum mixtus-est, cavam apud navem, concubitu et amore: quæ quidem mentes decipiunt imbecillis mulieribus, etiam _tali_ quæ frugi fuerit. Interrogabat autem postea, quænam esset, et unde venisset: hæc autem cito admodum patris indicavit altam domum:

425 Ex Sidone quidem abundante-æris me-glorior esse; filia vero sum Arybantis ego abunde divitis: sed me abripuerunt Taphii, latrones viri, ex-agro venientem; vendideruntque me huc deductam hujusce viri ad-ædes; hic autem dignum pretium dedit.

