# Homeri Carmina et Cycli Epici Reliquiæ. Pars Secunda: Odyssea

## Part 18

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/homeri-carmina-et-cycli-epici-reliqui-pars-secunda-odyssea-52693/index.md

Huic autem respondit deinde subulcus, princeps virorum: o senex, nullus illum vir vagatus adveniens nuntians persuaserit uxorique et dilecto filio: sed temere curationis indigentes viri errones 125 mentiuntur, nec volunt vera loqui. Quicunque vero errans Ithacæ in populum venerit, profectus ad dominam meam, fallacia loquitur: hæc vero benigne exceptum diligit, et singula inquirit: et ei lugenti de palpebris lacrimæ cadunt; 130 qua fas est mulieri, quando maritus alibi perierit. Statim etiam tu, senex, fabulam fabricaveris. [si quis tibi lænamque tunicamque vestimenta daret.] Illius autem jam debent canes velocesque alites cutem ab ossibus detraxisse; anima vero _eum_ reliquit: 135 vel illum in ponto comederunt pisces, ossa autem ipsius jacent in litore, arena involuta multa. Sic ille quidem illic periit; amicis vero dolores postea omnibus, mihi autem maxime, effecti-sunt: non enim amplius alium mitem adeo dominum inveniam, quocunque profectus-fuero: 140 neque si patris et matris iterum ivero domum, ubi primum natus sum, et _qui_ me educarunt ipsi. Neque omnino hos adhuc tantum lugeo, cupiens licet oculis ut-videam _eos,_ degens in patria terra; sed me Ulyssis desiderium capit absentis. 145 Hunc quidem ego, o hospes, etiam non præsentem nomine-vocare vereor; valde enim me diligebat et curabat in-animo: sed ipsum carum appello _velut alloquens,_ etiam absentem.

Hunc autem rursus allocutus-est audens divinus Ulysses: o amice, quandoquidem prorsus negas, neque amplius credis 150 illum venturum-esse, animus vero tibi semper incredulus: verum ego non temere loquar, sed cum jurejurando, quod redibit Ulysses; ac pretium-læti-nuntii mihi esto statim, postquam ille reversus ad-suas ædes pervenerit; [ut-induat mihi lænamque tunicamque, vestimenta pulcra:] 155 ante autem, etiamsi valde indigens, nequaquam acciperem. Inimicus enim mihi is æque atque-Orci portæ est, qui egestati cedens fallacia loquitur. Sciat nunc Jupiter primum deorum, hospitalisque mensa, focusque Ulyssis eximii, ad-quam veni: 160 certe quidem hæc omnia perficientur, sicut dico. Hoc ipso anno veniet huc Ulysses; hoc quidem exeunte mense, altero autem ineunte, domum revertetur, et ulciscetur, quicunque illius hic probro afficit uxorem et splendidum filium.

165 Hunc autem respondens allocutus-es, Eumæe subulce: o senex, neque ego pretium-læti nuntii hoc persolvam, neque Ulysses amplius domum veniet: sed quietus bibe, et alia præter _hæc_ memoremus, neu mihi hæc in-mentem-revoca: certe enim animus in pectore meo 170 dolet, quando aliquis meminerit honorandi domini. Verum enimvero jusjurandum quidem mittamus: sed Ulysses veniat, ut ipsum ego cupio, et Penelope, Laertesque senex, et Telemachus deo-similis. Nunc rursus nati _causa_ usque lugeo, quem genuit Ulysses, 175 Telemachi: quem postquam nutrierant dii, plantæ similem, et ipsum putabam fore in viris haud pejorem patre suo caro, mente et specie admirabilem: ejus tamen aliquis immortalium læsit mentem intus æquam, vel aliquis hominum; is vero ivit, ad-quærendam patris famam, 180 in Pylum divinam: ei autem proci superbi domum redeunti insidias-struunt, ut genus dispereat sine-nomine ex Ithaca Arcesii deo-paris. Verum enimvero illum quidem sinamus, sive opprimatur, sive effugiat, et eum protegat manu Saturnius. 185 Sed age mihi tu, senex, tuas ipsius ærumnas enarra, et mihi hoc dic verum, ut bene sciam, quis _et_ unde es virorum? ubi tibi urbs et parentes? quanam autem in nave venisti? et quomodo te nautæ duxerunt in Ithacam? quosnam _se_ esse profitentur? 190 nequaquam enim te pedibus puto huc venisse.

Hunc autem respondens affatus-est ingeniosus Ulysses: enimvero ego tibi hæc valde accurate enarrabo. _Si_ sit nunc quidem nobis in tempus et cibus et vinum dulce, casam intra manentibus, 195 ad-epulandum quietis, alii autem opus obeant: facile inde et in annum integrum neutiquam perficerem, narrans meos dolores animi, quantos vere cunctos deorum voluntate pertuli.

Ex Creta quidem genere glorior _me esse_ lata, 200 viri divitis filium: multi vero et alii filii in domo _nostra_ et educati-sunt, et nati, legitimi ex uxore: me autem emta peperit mater, pellex; sed me æque-ac legitimos honorabat Castor Hylacides, cujus ego genus glorior _me_ esse: 205 qui quondam inter Cretenses, dei instar, honorabatur a-populo, opibusque, divitiisque, et filiis gloriosis. Verum tamen illum fata iverunt mortis ferentia in Orci domos: illi vero victum (_opes_) diviserunt, filii magnanimi, et de _eo_ sortes jecerunt: 210 ac mihi valde pauca dederunt, et ædes tribuerunt. Duxi autem uxorem locupletissimorum hominum meæ gratia virtutis: quia non despicabilis eram nec fugax-in-bello: nunc autem jam omnia defecere: sed tamen stipulam saltem te arbitror intuentem 215 cognoscere: profecto enim me calamitas tenet cumulate multa. Sane quidem audaciam mihi Mars dederunt et Minerva, et vires-bellicas: quum legebam ad-insidias viros optimos, mala hostibus serens, nunquam mihi mortem ante-oculos-ponebat animus generosus, 220 sed multo primus insiliens hasta occidebam virorum infestorum quicunque mihi cederet pedibus. Talis eram in bello: opus vero mihi haud gratum erat, nec _grata_ rei-familiaris-cura, quæ nutrit claros filios: sed mihi semper naves remigio-instructæ gratæ erant, 225 et bella, et tela bene-polita, et sagittæ, tristia, quæ aliis quidem horrenda sunt. At mihi ea grata erant, quæ fere deus in animo posuit: alius etenim aliis vir delectatur operibus. Antequam enim in-Trojam profecti-sint filii Achivorum, 230 novies viris imperavi, et velocibus navibus, viros adversus externos; et mihi abunde contigerant omnia. Ex-quibus eligebam quæ-placebant; multa autem post sortito-obtinebam: statim vero domus augebatur, et deinceps gravisque reverendusque inter Cretenses factus-sum. 235 Sed quum jam hoc odiosum iter late-sonans Jupiter decrevit, quod multorum virorum subtus genua solvit: tunc vero me jusserunt et inclytum Idomeneum navibus duces-esse in Ilium; neque ulla ratio erat denegandi, gravis vero obtinebat vulgi vox. 240 Ibi quidem per-novem-annos belligerabamus filii Achivorum, decimo autem urbem Priami populati, ivimus domum-versus cum navibus; deus vero dissipavit Achivos. Ac mihi misero mala struebat providus Jupiter: mensem enim solum mansi oblectans-me filiis, 245 ingenuaque uxore, et facultatibus: ac postea in-Ægyptum me animus impulit navigare, navibus bene adornatis, cum eximiis sociis; novem naves adornavi; cito autem coactæ-sunt copiæ.

Per-sex-dies quidem inde mei dilecti socii 250 convivabantur; at ego victimas multas præbebam diisque ad-sacrificandum, ipsisque ad-epulas parandas. Septimo autem _navibus_ conscensis a Creta lata, navigavimus Borea vento vehementer-flante, bono, facile, veluti secundo flumine: neque ulla inde mihi 255 navium læsa-est, sed sospites et incolumes sedebamus: has autem ventusque gubernatoresque dirigebant. Quinto-die autem ad-Ægyptum pulcre-fluentem venimus: statui vero in Ægypto fluvio naves utrinque-recurvas. Ibi quidem ego jubebam caros socios 260 illic apud naves manere, et naves tueri; speculatores autem ad speculas hortabar ut-irent. Hi vero insolentiæ cedentes, sequentes impetum suum, statim admodum Ægyptiorum virorum perpulcros agros populabantur, ac mulieres abducebant, et infantes liberos, 265 ipsosque interficiebant; cito autem ad urbem pervenit clamor. Illi autem clamorem audientes, simul-cum aurora illucescente, venerunt: impletus-est vero totus campus peditibusque et equitibus, ærisque fulgore: Jupiter autem gaudens-fulmine fugam meis sociis malam immisit: nec quisquam sustinuit 270 consistere contra: circùm enim mala undique stabant.[TR1] Ibi nostrum multos quidem interfecerunt acuto ære; alios autem duxerunt vivos, sibi operaturos necessitate. At mihi Jupiter ipse in mente hoc cogitatum effecit (utinam mortuus-fuissem et fatum assecutus 275 illic in Ægypto; adhuc enim me malum excepit): statim de capite galeam fabrefactam deposui, et scutum ab-humeris; hastamque projeci ex manu: atque ego regis obviam ivi equis, et osculatus-sum genua _ejus_ prehensa: hic autem servavit et mei misertus-est: 280 in currumque me locatum duxit domum lacrimas-fundentem. Profecto me valde multi adoriebantur fraxineis-hastis, cupientes interficere (namque irati-erant valde); sed ille arcebat; Jovis vero veritus-est iram Hospitalis, qui maxime indigne-fert mala opera. 285 Tum quidem per-septem-annos mansi ibidem, multasque collegi divitias inter Ægpytios viros: dederunt enim omnes. Sed quum jam octavus mihi revolvens annus venit, tum vero Phœnicius venit vir, fallacia sciens, veterator, qui jam multa mala hominibus fecerat: 290 qui me duxit persuasum ipsius ingenio, donec venissemus in-Phœnicen, ubi ipsius domus, et possessiones erant. Ibi apud ipsum mansi integrum in annum. Sed quando jam mensesque et dies exacti-erant, iterum circumvolvente anno, et supervenerant horæ, 295 in Libyam _vecturum_ me navi imposuit pontum-transeunti, mendacia meditatus, ut secum merces agerem; illic vero me ut venderet, et magnum pretium acciperet. Hunc sequebar in navi, suspicans licet, necessitate. Illa vero currebat Borea vento valide-flante, bono, 300 per-medium supra Cretam: Jupiter autem eis moliebatur exitium.

Sed quum jam Cretam quidem liquissemus, neque ulla alia appareret terrarum, sed cœlum ac mare, tum vero atram nubem statuit Saturnius nave super cava; obscuratus-est autem pontus ab ipsa. 305 Jupiter vero crebro tonuit, et injecit navi fulmen: hæc autem contorta-est tota, Jovis percussa fulmine, ac sulphure impleta-est; ceciderunt autem ex navi omnes. Hi vero cornicibus _marinis_ similes, circa navem nigram in-fluctibus ferebantur: deus autem _iis_ auferebat reditum. 310 At mihi Jupiter ipse, habenti quidem dolores animo, malum longum navis cærulea-prora manibus imposuit, ut adhuc malum effugerem. Hunc inde amplexus, ferebar perniciosis ventis; per-novem-dies ferebar, decima autem me nocte nigra 315 terræ Thesprotorum appulit magna unda volvens. Ibi me Thesprotorum rex excepit Phidon heros gratis; hujus enim dilectus filius quum-supervenisset, frigore et labore afflictum duxit in domum, manu sublevatum, donec pervenisset ad-ædes patris: 320 ac mihi lænamque tunicamque vestimenta induit.

Ibi de-Ulysse ego audivi: ille enim dicebat, hospitio-excepisse _se illum_ et amice-tractasse euntem in patriam terram. Et mihi bona ostendit, quanta collegerat Ulysses, æsque, aurumque, multumque-elaboratum ferrum. 325 Et sane _iis_ in decimam generationem alium adhuc aleret; tantæ ei res-pretiosæ jacebant in ædibus regis. Ipsum autem in Dodonam dicebat ivisse, ut dei ex quercu alte-comante Jovis consilium audiret, quomodo rediret Ithacæ in opulentum populum, 330 jam diu absens, utrum palam, an occulte. Juravit autem coram me ipso, libans in domo, navem deductam-esse et paratos esse socios, qui jam ipsum deducturi-sint caram in patriam terram. Sed me prius dimisit: contigit enim ut-iret navis 335 virorum Thesprotorum in Dulichium tritici-ferax. Tunc ille me jussit deduci ad-regem Acastum cum-cura; illis autem malum in-anio placebat consilium de me, ut adhuc omnino calamitatis in pestem inciderem. Sed quando a-terra longe progressa-est pontum-transiens navis, 340 statim servilem diem mihi moliebantur: exuerunt quidem me lænaque, tunicaque vestimentis, circumque me pannum alium malum jecerunt, et tunicam, lacera, quæ et ipse in oculis vides. Vespertini autem Ithacæ late-conspicuæ _ad_ culta pervenere: 345 ibi me quidem ligaverunt bene-tabulata in navi fune bene-torto arcte; ipsi vero egressi festinanter ad litus maris, cœnam sumsere. At mihi vinculum quidem resolvere dii ipsi facile: capiti autem panno obvoluto, 350 lævigatum per-clavum delapsus applicui mari pectus; deinde autem manibus remigavi ambabus natans; valdeque cito foris eram seorsum ab-illis. Tunc quum-ascendissem, ubi senticetum erat floridæ silvæ, jacebam stratus: illi vero valde gementes 355 ibant; sed enim ipsis non videbatur melius esse inquirere ulterius: hi quidem retro itrum ibant navem in cavam; me autem absconderunt dii ipsi facile, et me stabulo appulerunt ducentes viri prudentis; adhuc enim mihi fatum _est_ vivere.

360 Hunc autem respondens allocutus-es, Eumæe subulce: ah miser hospitum, certe mihi valde animum commovisti, hæc singula dicens, quanta jam passus-es, et quantum vagatus. Sed ea non pro decenti _dicta_ arbitror, nec mihi persuadebis locutus de Ulysse: quid te oportet, talis quum-sis, 365 temere mentiri? ego vero certe novi et ipse de-reditu mei domini, quod _is_ odio-habetur omnibus diis prorsus valde, quia ipsum non inter Trojanos domuere, vel amicorum in manibus, postquam bellum confecerat. Tunc ei tumulum quidem fecissent universi-Achivi, 370 atque etiam suo filio magnam gloriam peperisset in-posterum.[TR2] Nunc autem ipsum inglorie Harpyiæ abripuerunt. At ego apud sues _maneo_ semotus: neque ad urbem eo, nisi quando forte prudens Penelope venire jubeat, quando nuntius alicunde venerit. 375 Sed illi quidem singula assidentes interrogant, sive qui dolent diu absente rege, sive qui gaudent victum impune absumentes. Sed mihi non gratum est inquirere et interrogare, ex quo quidem me Ætolus vir decepit sermone; 380 qui, viro interfecto, multas per regiones vagatus, venit meas ad domos: ego vero ipsum amice-complectebar. Dixit autem _se_ eum inter Cretenses apud Idomeneum vidisse naves reficientem, quas ei confregerant procellæ: et dixit venturum, vel in æstatem, vel in autumnum, 385 multas opes advehentem, cum divinis sociis. Et tu, senex infelix, postquam te mihi adduxit deus, neu quid mihi mendaciis gratificare, neu mulce: non enim ob-id ego te honorabo, nec diligam, sed Jovem Hospitalem veritus, teque-ipsum miseratus.

390 Hunc autem respondens allocutus-est ingeniosus Ulysses: certe valde quidam tibi animus in pectoribus incredulus, quoniam te ne cum-jurejurando quidem ad-credendum adduxi, nec tibi persuadeo. Sed age nunc sponsionem faciamus: ac desuper testes ambobus dii _sunto,_ qui Olympum tenent. 395 Si quidem redierit herus tuus in hanc domum, indutum me lænaque tunicaque vestimentis deduc ad-Dulichium, ut-eam, quo mihi _ire_ gratum est animo; sin vero non venerit herus tuus, ut prædico, famulis incitatis _me_ dejice magna de rupe, 400 ut et alius mendicus caveat decipere.

Hunc autem respondens allocutus-est divinus subulcus: hospes, sic enim mihi bona-fama virtutisque-nomen esset inter homines simul nunc, et in-posterum, qui te, postquam in casam duxissem, et hospitalia dedissem, 405 deinde tamen interficerem, dilectumque animum eriperem: ex-animo sane deinde Jovi Saturnio supplicarem. Nunc vero hora cœnæ _est:_ citissime mihi intus socii adsint, ut in casa lautam apparemus cœnam.

Sic hi quidem talia inter se dicebant, 410 prope autem suesque et viri venere subulci. Has quidem deinceps incluserunt in stabula ad-cubandum strepitus vero ingens ortus-est suum stabulantium. Verum ille suos socios hortabatur, divinus subulcus.

Ducite suum optimum, ut hospitis _gratia_ mactem 415 longinqui: una autem ipsi recreabimur, qui ærumnam diu habemus, patientes suum gratia albis-dentibus: alii vero nostrum laborem impune edunt.

Sic igitur locutus, scidit ligna acuto ære: illi autem suem adduxere valde pinguem, quinquennem: 420 eum quidem inde statuerunt ad focum; neque subulcus oblitus-est immortalium: mente enim utebatur bona; sed hic auspicans, capitis pilos in ignem jecit albis-dentibus suis, et precabatur omnes deos, ut-rediret Ulysses prudens suam domum. 425 Feriit autem _suem manu_ sublata segmine quercus, quod reliquerat findens; et hunc reliquit anima. Ipsi vero jugularunt et ustularunt, statimque eum divisere; ac frusta cruda-ponebat subulcus, undique auspicans a-membris, in pinguem adipem: et alia quidem in ignem jecit, conspersa frumenti farina, 430 minutatimque-secuere cetera, et verubus transfixere assaruntque scite, extraxeruntque _igne_ omnia: posuerunt autem in mensis simul omnia: ac subulcus surrexit divisurus; valde enim mente æque norat. Atque illa quidem septifariam omnia partitus-est dividens; 435 _partem_ quidem unam Nymphis et Mercurio, Maiæ filio, posuit precatus; ceteras vero distribuit singulis: tergo autem Ulyssem perpetuo honorabat albis-dentibus suis; lætificabat vero animum domini; et ipsum compellans allocutus-est ingeniosus Ulysses:

440 Utinam sic, Eumæe, dilectus Jovis patri sis, ut mihi, quandoquidem me, talis quum-sim, bonis honoras.

Hunc autem respondens allocutus-es, Eumæe subulce: comede, mirifice hospitum, et delectare hisce, qualia adsunt; deus autem hoc quidem dabit, illud vero sinet, 445 quodcunque suo animo voluerit: potest enim omnia.

Dixit, et primitias sacrificavit diis sempiternis: libatoque nigro vino, Ulyssi urbium-vastatori _poculum_ in manibus posuit; hic autem sedebat suam juxta partem. Panem autem ipsis distribuit Mesaulius, quem subulcus 450 ipse _sibi_ comparaverat solus, absente domino, sine (_pretium non præbentibus_) domina et Laerte sene: eum vero a Taphiis emit ex-possessionibus suis. Hi autem ad cibos paratos appositos manus porrigebant. Ac postquam potus et cibi desiderium exemerant, 455 panem quidem eis abstulit Mesaulius; illi autem ad cubitum, pane et carnibus saturati,[TR3] properabant.

Nox vero dein supervenit mala obscura-sine-luna; pluebat autem Jupiter tota-nocte; ac flabat Zephyrus magnus semper aquosus. Inter-hos vero Ulysses locutus-est, subulcum tentans, 460 si qua sibi exutam lænam præberet, vel aliquem sociorum alium _dare_ hortaretur, siquidem ipsum curabat valde:

Audi nunc, Eumæe, et ceteri omnes socii, gloriabundus aliquod verbum dicam: vinum enim jubet stultum, quod impulit sapientem etiam valde cantare, 465 et ad molliter ridendum, et _ad_ saltandum incitavit, et aliquod verbum emisit, quod indictum _esset_ melius. Sed postquam primum vocem-rupi, non celabo. Utinam sic pubescerem, viresque mihi integræ essent, sicut quando sub Trojam insidias duximus instructas: 470 ducesque-erant Ulyssesque et Atrides Menelaus; cum-his vero una tertius dux-eram ego: ipsi enim jubebant. Sed quando jam veneramus ad urbem, altumque murum, nos quidem circa urbem per virgulta densa, in arundinibus et palude sub armis prostrati, 475 jacebamus. Nox autem supervenit mala, Borea oborto, glacialis; at superne nix facta-est veluti pruina, frigida, et scutis cricum-accrescebat glacies. Ibi ceteri omnes lænas habebant, et tunicas, dormiebantque quieti, scutis cooperti humeros: 480 at ego lænam quidem profectus sociis reliqueram, stulte, quoniam non putabam _me_ frigus-passurum omnino: sed sequebar, scutum solum habens et cingulum nitidum. Sed quando jam tertia-pars noctis erat, et astra transierant, tunc ego Ulyssem allocutus-sum, prope qui-erat, 485 cubito pungens; is vero promte auscultavit:

Nobilissime Laertiade, sollers Ulysse, nequaquam amplius vivis interero; se me hiems domat; non enim habeo lænam: decepit me deus, sola-cum tunica ut-irem; nunc vero non-amplius effugium est.

490 Sic dixi; is autem dein mentem habebat hanc in animo, qualis ille erat ad-consultandum et pugnandum: locutus autem submissa voce, me sermone affabatur:

Sile nunc, ne-quis te Achivorum alius audiat. Dixit; et in cubito caput tenuit, dixitque sermonem:

495 Audite, amici: divinum mihi in-somnis astitit somnium. Valde enim a-navibus longe venimus: sed aliquis eat nuntiatum Atridæ Agamemnoni, pastori virorum, si plures a navibus excitare velit ut-veniant.

Sic dixit: surrexit autem deinde Thoas, Andræmonis filius, 500 confestim, ac lænam deposuit purpuream, profectusque-est currens ad naves: ego vero in vestimento illius jacui libenter; illuxit autem in-aureo-solio Aurora.

Ita utinam nunc pubescerem, viresque mihi integræ essent; daret aliquis lænam in stabulis subulcorum, 505 utrumque, ex-amicitia ac reverentia viri boni: nunc autem me despiciunt, mala corpore vestimenta habentem.

Hunc autem respondens allocutus-es, Eumæe subulce: o senex, narratio quidem tibi bona, quam dixisti, neque ullum præter decorum verbum inutile locutus-es: 510 ideo nec veste indigebis, neque ulla alia-re, quarum decet supplicem miserum compotem-factum-esse, nunc; at mane quidem tuos pannos manibus-excuties. Non enim multæ lænæ, mutatoriæque tunicæ hic _sunt_ ad-induendum; una autem sola _est_ viro cuique. 515 [At postquam venerit Ulyssis dilectus filius, ipse tibi lænamque tunicamque vestimenta dabit, deducetque, quo te cor animusque jubet.]

Sic locutus cito-surrexit; ponebat autem ei prope ignem lectum; atque oviumque et caprarum pelles injiciebat. 520 Ibi Ulysses decubuit; injecit autem lænam ipsi densam et magnam, quæ ei prope-jacebat mutatoria ad-induendum, quando aliqua tempestas gravis oriretur.

Sic quidem tunc Ulysses decubuit; ac prope ipsum viri cubuere juvenes; non-autem subulco 525 placuit illic lectus, a-suibus seorsum ut-cubaret: sed is extra profectus armabat-se: gaudebat vero Ulysses, quod sibi facultatum curam-habebat, _ipse_ dum-abesset. Primum quidem ensem acutum circa fortes suspendit humeros; tum lænam sibi-circumdedit arcentem-ventos, valde densam; 530 ac pellem sumsit capræ bene-nutritæ, magnæ: sumsitque acutum jaculum, canum propulsatorem et virorum. Ivitque decubiturus, ubi quidem sues albis-dentibus rupe sub cava dormiebant, Boream arcente-in-loco.

[TR1] "stabant," -> "stabant." [TR2] "in-posterum" -> "in-posterum." [TR3] "saturati;" -> "saturati,"

Odysseæ XV.—Telemachi ad Eumæum adventus.

ARGUMENT: THE RETURN OF TELEMACHUS.

The goddess Minerva commands Telemachus in a vision to return to Ithaca. Pisistratus and he take leave of Menelaus, and arrive at Pylos, where they part: and Telemachus sets sail, after having received on board Theoclymenus the soothsayer. The scene then changes to the cottage of Eumaeus, who entertains Ulysses with a recital of his adventures. In the meantime Telemachus arrives on the coast, and sending the vessel to the town, proceeds by himself to the lodge of Eumaeus.

TEXT:

