Homeri Carmina et Cycli Epici Reliquiæ. Pars Secunda: Odyssea

Part 17

Chapter 17 2,928 words Public domain Markdown

Huic autem respondit deinde Neptunus terræ-concussor: statim ego fecerim, Atrarum-nubium-coactor, sicut dicis; sed tuam semper iram observo et evito. Nunc vero Phæacum volo perpulcram navem, 150 ex deductione revertentem, in obscuro ponto perdere; ut jam abstineant, desistantque a-deductione hominum; magnum vero ipsis montem urbi obducere.

Hunc autem respondens affatus-est nubes-cogens Jupiter: o bone, sic quidem meo animo videtur esse optimum, 155 quum jam omnes incitatam intuebuntur cives ab urbe, _tum eam_ facere lapidem prope terram navi veloci similem: ut admirentur omnes homines; magnum vero ipsis montem urbi obducere.

Ac postquam hoc audiverat Neptunus terræ-concussor, 160 profectus-est ire in Scheriam, ubi Phæaces sunt. Illic manebat: hæc vero valde prope venit, pontum-transiens navis, celeriter impulsa; eam autem prope venit Neptunus, qui ipsam lapidem reddidit, et radicari-fecit inferne, manu prona percussam: ipse autem discessit.

165 Illi vero inter se verba alata loquebantur, Phæaces longis remis-utentes, navibus-inclyti viri. Sic autem aliquis dicebat intuitus propinquum alium:

Eheu, quis jam navem velocem ligavit in ponto, domum-versus actam? et jam apparebat tota.

170 Sic aliquis dicebat: hæc autem nesciebant quomodo facta essent. Inter-eos vero Alcinous concionatus-est et dixit:

Dii-boni! certe omnino jam me antiqua vaticinia assequuntur patris mei, qui dicebat Neptunum iratum-esse nobis, quoniam deductores tuti sumus omnium. 175 Dixit aliquando Phæacum virorum _se_ perpulcram navem, ex deductione revertentem, in obscuro ponto perditurum, magnumque nobis montem urbi obducturum. Sic dicebat senex; hæc vero nunc omnia perficiuntur. Sed agite, sicut ego dixero, pareamus omnes: 180 a-deductione quidem desistite mortalium, quando aliquis venerit nostram ad urbem: Neptuno autem tauros duodecim electos sacrificabimus, si forte misereatur, neque nobis ingentem montem urbi obducat.

Sic dixit: illi autem timuerunt, paraveruntque tauros. 185 Sic hi quidem supplicabant Neptuno regi, populi Phæacum ductores et principes, stantes circum altare. Experrectus-est autem divinus Ulysses, cubans in terra patria, neque ipsam cognovit, jam diu quum-abfuisset; nam dea nebulam circumfuderat, 190 Pallas Minerva, filia Jovis; ut eum ipsum ignotum faceret, singulaque ediceret, ne ipsum prius uxor cognosceret civesque, amicique, quam omnem proci contumeliam luissent. Propterea mutata-forma videbantur omnia regi, 195 viæque perpetuæ, portusque undique-stationibus-apti, petræque præcipites, et arbores virentes. Stetit autem quum-exsurrexisset, et inspexit patriam terram; flevitque deinde, et sua percussit femora manibus pronis; lugensque verbum dixit:

200 Hei mihi, quorumnam demum hominum in terram veni? numquid hi injuriosique et crudeles, neque justi? an hospitales, et ipsis mens est deorum-reverens? quanam jam bona multa fero hæc? quanam autem et ipse vagor? utinam mansissem apud Phæacas 205 illic; ego vero ad alium magnanimorum regum pervenissem, qui me amice-excepisset et deduxisset ut-redirem. Nunc vero nec usquam _ea_ seponere scio, neque illic relinquam, ne forte mihi præda aliis fiant. Dii boni! non ergo omnino sapientes, neque justi 210 erant Phæacum ductores et principes, qui me in aliam terram abduxerunt: certe me dicebant ducturos _se_ in Ithacam late-conspicuam; nec perfecerunt. Jupiter ipsos ulciscatur supplicum-custos, qui et alios homines inspicit et punit, quicunque peccet. 215 Verum age jam bona numerabo et videbo, ne-quid mihi abierint cava in navi auferentes.

Sic locutus, tripodas perpulcros et lebetas numerabat, et aurum, textiliaque vestimenta pulcra. Horum quidem nihil desiderabat: verum lugebat patriam terram, 220 reptans juxta litus sonori maris, multum lamentans. Prope autem eum venit Minerva, viro corpore assimilata juveni, pastori ovium, perdelicato, quales quidem regum filii sunt, duplicem circa humerum habens pulcre-factam vestem; 225 pedibus vero sub nitidis calceos habebat, manuque jaculum. Hanc autem Ulysses gaudebat conspicatus, et obvius venit, et ipsam compellans verbis alatis allocutus-est:

O amice, quandoquidem te primum invenio hoc in loco, salveque, et neutiquam mihi malo animo occurreris; 230 sed serva quidem hæc, serva autem _et_ me; tibi enim ego supplico, tanquam deo, et ad-tua cara genua accedo. Et mihi hæc dic vere, ut bene sciam: quæ _hæc est_ terra? quis populus? qui viri insunt? an aliqua insularum late-conspicua, an aliquod litus 235 _hoc_ jacet mari acclinatum glebosæ continentis?

Hunc autem contra allocuta-est dea cæsiis-oculis Minerva: stultus-es, o hospes, aut e-longinquo venisti, si revera de-hac terra interrogas. Neutiquam nimis adeo ignobilis est; norunt vero eam admodum multi, 240 sive quotquot habitant ad Auroramque Solemque, sive quotquot in-averso ad caliginem obscuram. Nempe aspera quidem et non equitabilis est; nec valde exilis, at neque lata est. In _ea_ enim frumentum copiosum, in _ea_ autem et vinum 245 oritur: semper vero pluvia tenet _eam_ fœcundusque ros: caprisque-pascendis bona et -bobus; est quidem silva omnigena, ibique aquationes perennes adsunt. Itaque, hospes, Ithacæ sane et in Trojam nomen pervenit quam-quidem procul dicunt Achaica esse a-terra.

250 Sic dixit: lætatus-est autem audens divinus Ulysses, gaudens sua terra patria, sicut ei dixerat Pallas Minerva, filia Jovis ægidem-tenentis: et ipsam compellans verbis alatis allocutus-est; neque is vera dixit, ex-obliquo vero instruebat sermonem, 255 semper in pectore mentem perastutam agitans:

Audiebam de-Ithaca quidem etiam in Creta lata, longe trans pontum; nunc autem _huc_ veni et ipse bonis cum hisce; relictis vero adhuc apud-filios tantis fugi, quoniam dilectum filium interfeci Idomenei, 260 Orsilochum pedibus velocem, qui in Creta lata viros ingeniosos vincebat velocibus pedibus: quoniam me privare præda volebat omni Trojana: cujus gratia ego passus-eram dolores animo, virorumque bella, tristesque undas transiens: 265 quoniam scilicet haud suo patri gratificans serviebam populo in Trojanorum, sed aliis imperabam sociis. Hunc quidem ego revertentem percussi ærata hasta ex-agro, prope viam insidiatus cum socio: nox vero valde obscura tenebat cœlum, nec quisquam nos 270 hominum animadvertit: latui autem illum anima spolians. Ac postquam hunc interfeceram acuto ære, statim ego ad navem profectus Phœnicas illustres oravi, et ipsis animo-gratam prædam dedi: hos me jussi in-Pylum deferre et collocare, 275 vel in Elidem divinam, ubi dominantur Epei. Sed sane ipsos illinc depulit vis venti admodum invitos; neque volebant _me_ fallere. Illinc autem vagati venimus huc noctu: ægre vero in portum remorum-ope-appulimus, neque ulla nobis 280 cœnæ cogitatio erat, valde licet indigentibus sumere; sed sic _temere_ jacebamus egressi e-navi omnes. Illic me quidem dulcis somnus invasit defessum: illi autem bona mea cava e navi extracta deposuerunt, ubi quidem ipse in arenis jacebam. 285 Hi vero in Sidoniam bene-habitatam _navi_ conscensa abierunt; at ego relictus-sum dolens corde.

Sic dixit: risit autem dea cæsiis-oculis Minerva, manuque ipsum demulsit; corpore vero assimilata est mulieri pulcræque magnæque, et illustria opera scienti; 290 et ipsum compellans verbis alatis allocuta-est:

Astutus esset et fallax, qui te superaret in omnibus dolis, etiam si deus _tibi_ occurreret. Intractabilis, versute, dolorum insatiabilis, non ergo eras, ne in tua quidem quum-esses terra, destiturus a-fallaciis, 295 verborumque fraudibus, quæ tibi ab-ortu amicæ sunt? Sed age, ne-amplius hæc inter-nos-seramus, scientes ambo dolos: quia tu quidem es hominum longe optimus omnium consilio et verbis; ego autem inter omnes deos consilioque celebror et dolis: nec tu-scilicet novisti 300 Palladem Minervam, filiam Jovis, quæ tibi semper in omnibus laboribus asto, et _te_ servo, et vero te Phæacibus gratum reddidi. Nunc vero rursus huc veni, ut tibi consilium contexam, bonaque abscondam, quotquot tibi Phæaces illustres 305 dederunt, domum proficiscenti, meo consilioque menteque; dicamque, quantos tibi fatale _est_ ædibus in structis dolores perferre; tu vero tolera etiam necessitate; neu cuiquam eloquere, nec virorum nec mulierum, omnium, quod veneris vagans: sed tacite 310 patere dolores multos, injurias sustinens virorum.

Hanc autem respondens allocutus-est ingeniosus Ulysses:[TR1] difficile _est_ te, dea, cognoscere mortali congresso, etiam admodum scienti: te enim ipsam cuilibet assimilas. Hoc autem ego bene novi, quod mihi antea benigna eras, 315 dum in Troja pugnabamus filii Achivorum. At postquam Priami urbem destruximus altam, ivimusque in navibus, deusque dissipavit Achivos, haud te postea vidi, filia Jovis, neque animadverti navem meam ingressam, ut aliquem mihi dolorem arceres. 320 [sed semper mente propria habens distractum cor vagabar, donec me dii malo solverunt: prius-quam quando Phæacum virorum in opulento populo animastique verbis _me,_ et in urbem duxisti ipsa.] Nunc vero te per patrem supplex-oro: non enim puto 325 venisse _me_ in Ithacam late-conspicuam, sed aliquam aliam per-terram versor; te autem illudentem puto hæc dicere, ut meam mentem decipias: dic mihi, an vere dilectam in patriam venerim.

Huic vero respondit deinde dea cæsiis-oculis Minerva: 330 semper tibi talis in pectore _est_ cogitatio: propterea etiam te non possum deserere, infelix quando es, quoniam facundus es, et mente-promtus, et prudens. Libenter enim alius vir errans, reversus, cuperet in ædibus videre filiosque uxoremque: 335 tibi vero neutiquam gratum est scire, neque exquirere, priusquam etiam tuæ uxoris periculum-feceris, quæ tibi sic sedet in ædibus: luctuosæ vero ei semper pereunt noctesque et dies lacrimas-fundenti. At ego de-hoc quidem nunquam diffidebam, sed in animo 340 sciebam, quod rediturus-esses, amissis omnibus sociis. Verum sane nolui Neptuno obsistere patruo, qui adversus-te iram induxit-in animum, iratus, quod ei filium dilectum excæcasti. Sed age, tibi ostendam Ithacæ sedem, ut credas. 345 Phorcynis quidem hic est portus, marini senis; hæc autem in vertice portus patulis-ramis oliva: [prope vero ipsam antrum amabile, obscurum, sacrum Nympharum, quæ Naiades vocantur:] hæc autem tibi spelunca est umbrosa, ubi tu multas 350 sacrificabas Nymphis perfectas hecatombas: hic vero Neritus est, mons vestitus silva.

Sic fata dea dissipavit nebulam; apparuit autem terra: lætatusque-est deinde audens divinus Ulysses, gaudens sua terra; osculatus-est autem almam tellurem; 355 statimque Nymphis supplicavit, manibus sublatis:

Nymphæ Naiades, filiæ Jovis, nunquam ego visurum _me_ vos putabam: nunc vero ob-vota blanda _exaudita_ salvete: sed et dona dabimus, sicuti antea quidem, si sinat lubens Jovis filia prædatrix 360 ipsumque _me_ vivere, et mihi carum filium auctet.

Hunc autem rurus allocuta-est dea cæsiis-oculis Minerva: confide, ne tibi hæc in mente tua curæ-sint. Sed bona quidem in-recessu antri divini ponamus statim nunc, ubi quidem hæc tibi salva maneant: 365 ipsi vero consultemus, quo-pacto _omnia_ quam optime fiant.

Sic locuta dea subiit specum obscurum, explorans latibula per specum: atque Ulysses propius omnia portabat, aurum et indomitum æs, vestimentaque bene-elaborata, quæ ei Phæaces dederant. 370 Et hæc quidem bene deposuit; lapidem vero imposuit foribus Pallas Minerva, filia Jovis ægidem-tenentis.

Hi autem sedentes sacræ ad radicem olivæ, moliebantur procis insolentibus exitium. Inter eos vero sermonem orsa-est dea cæsiis-oculis Minerva:

375 Generose Laertiade, sollertissime Ulysse, considera, quomodo procis impudentibus manus inferas, qui jam tibi triennio per domum dominantur, ambientes divinam uxorem, et sponsalia dantes: illa vero tuum semper reditum cum-fletu-desiderans in animo, 380 omnes quidem sperare-facit et pollicetur viro cuique, nuntios mittens; mens autem ei alia versat.

Hanc autem respondens allocutus-est ingeniosus Ulysses: dii boni! profecto plane Agamemnonis Atridæ periturus malo fato in ædibus eram, 385 nisi mihi tu singula, dea, accurate dixisses. Verum age, consilium texe, quo-pacto ulciscar ipsos; et mihi ipsa asta, animum valde-audacem immittens, qualem _immisisti mihi_ quando Trojæ solvebamus splendidas pinnas. Si mihi sic studiosa astare-velis, Minerva, 390 etiam cum-trecentis ego viris pugnaverim, ope tua, veneranda dea, quando me promto-animo adjuves.

Huic autem respondit deinde dea cæsiis-oculis Minerva: et omnino tibi ego adero, nec me latebis, quandocunque demum hæc obeamus; atque aliquem puto 395 sanguineque cerebroque fœdaturum immensum solum virorum procorum, qui tibi victum absumunt. Sed age, te incognitum reddam omnibus mortalibus: arefaciam quidem cutem pulcram in flexilibus membris; flavosque ex capite delebo crines; circumque pallium 400 induam, quod aversetur conspicatus homo habentem: deformabo etiam tibi oculos, antea præpulcri qui-fuere: ut turpis omnibus procis appareas, tuæque uxori, et filio, quem in ædibus reliquisti. Ipse vero omnium-primum subulcum adi, 405 qui tibi suum custos _est,_ attamen in-te benevolo animo-est, filiumque tuum diligit et prudentem Penelopen. Invenies-hunc suibus assidentem; hæ vero pascuntur apud Coracis petram, et ad fontem Arethusam, comedentes glandem suavem, et nigram aquam 410 bibentes, quæ suibus alunt florentem pinguedinem. Illic mane, et omnia assidens interroga, dum ego ivero ad Spartam pulcris-mulieribus-abundantem, Telemachum accersitura, tuum dilectum filium, Ulysse: qui tibi in spatiosam Lacedæmonem ad Menelaum 415 abiit, sciscitaturus de-tua fama, sicubi adhuc esses.

Hanc autem respondens allocutus-est ingeniosus Ulysses: et cur non ei dixisti, in mente omnia sciens? an ut alicubi et ille errans dolores patiatur? pontum super infructuosum? victum autem ei alii edunt.

420 Huic autem respondit deinde dea cæsiis-oculis Minerva: ne jam tibi ille valde in-animo sit: ipsa eum deducebam, ut famam bonam adipisceretur, illuc profectus: at nullam habet molestiam, sed quietus sedet in Atridæ ædibus, et copiosa _ei_ apposita-sunt. 425 Profecto ei insidiantur juvens cum navi nigra, cupientes interficere, antequam in-patriam terram perveniret: sed hæc _futura_ non puto; prius etiam aliquem terra habebit, [virorum procorum, qui tibi victum devorant.]

Sic igitur ipsum locuta virga tetigit Minerva: 430 arefecit quidem ei cutem pulcram in flexilibus membris; flavosque ex capite delevit crines, circùm vero pellem omnibus membris antiqui posuit senis: deformavit autem ei oculos, antea præpulcri qui-fuere: circum autem ipsum lacernam aliam malam jecit, et tunicam, 435 laceras, squalentes, malo fœdatas fumo: circumque ipsum magnam pellem velocis induit cervi, depilem; deditque ei baculum et turpem peram, crebris-locis laceram: inerat vero tortum lorum-ad-portandum.

Illi ita consilio-inito discessere: hæc quidem deinde 440 in Lacedæmonem divinam ivit ad-_accersendum_ filium Ulyssis.

[TR1] "Ulysses" -> "Ulysses:"

Odysseæ XIV.—Ulyssis cum Eumæo conversatio.

ARGUMENT: THE CONVERSATION WITH EUMAEUS.

Ulysses arrives in disguise at the house of Eumaeus, where he is received, entertained, and lodged with the utmost hospitality. The several discourses of that faithful old servant, with the feigned story told by Ulysses to conceal himself, and other conversations on various subjects, take up this entire book.

TEXT:

1 At hic ex portu ingressus-est asperam viam, locum per silvosum, per juga, qua ei Minerva designaverat divinum subulcum, qui ei victum maxime curabat famulorum, quos comparaverat divinus Ulysses.

5 Hunc autem in vestibulo invenit sedentem, ubi ei caula alta ædificata-erat, undique-conspicuo in loco, pulcraque, magnaque, vacuis-spatiis-circumdata; quam subulcus ipse ædificaverat suibus, absente rege, sine (_non jubentibus_) domina et Laerte sene, 10 advectatis lapidibus, et cinxerat sepe-spinea. Palos autem extra adegerat prorus hinc atque illinc, densos et crebros, nigra-parte roboris circumfissa; intra vero caulam suilia duodecim fecerat, prope invicem, cubilia suibus, in singulis autem 15 quinquaginta sues humi-cubantes concludebantur; feminæ genitrices; at mares foris dormiebant, multo pauciores; hos enim minuebant comedentes divini proci; quippe mittebat subulcus semper saginatorum porcorum optimum omnium: 20 hi vero trecentique et sexaginta erant. Juxtà autem canes, feris similes, semper cubabant quatuor, quos nutrivit subulcus, princeps virorum. Ipse autem circa pedes suos aptabat calceamenta, incidens pellem bubulam, bene-coloratam: ceteri vero _subulci_ jam 25 abierant alio alius, cum congregatis suibus tres; quartum autem dimiserat ad-urbem, suem ut-ageret procis insolentibus, necessitate; ut sacris-factis, carnibus satiarent-sibi animum.

Extemplo vero Ulyssem viderunt canes latratores: 30 hi quidem clamantes accurrerunt; at Ulysses sedit astutia, baculumque ei excidit manu. Tunc suum apud stabulum indignum sustinuisset dolorem: sed subulcus ocyus pedibus velocibus subsecutus ruit per vestibulum, corium vero ei excidit manu. 35 Hos quidem increpans pepulit alios alio, canes, crebris lapidibus; ipse vero affatus-est dominum:

O senex, profecto pæne te canes disperdiderunt repente; et mihi opprobrium offudisses. Et vero mihi alios dii dedere doloresque gemitusque: 40 deo-parem enim ob-herum lugens et dolens sedeo; aliis autem sues pingues nutrio ad-comedendum: at ille egens alicubi cibi vagatur apud alienæ-linguæ virorum populumque urbemque, sicubi adhuc vivit, et videt lumen solis. 45 Verum sequere, ad-casam eamus, senex, ut et ipse cibo et vino saturatus in animo, dicas, unde sis et quantas ærumnas toleraveris.

Sic locutus ad-casam præivit divinus subulcus; et sedere-fecit _illum_ introductum; virgulta vero subjecit densa; 50 instravitque pellem villosæ agrestis capræ, in-eo ut-cubare-posset, magnum et densum. Gaudebat autem Ulysses, quod ipsum sic exciperet; verbumque dixit et elocutus-est:

Jupiter tibi det, hospes, et immortales dii alii, quodcunque maxime cupis, quia me lubens excepisti.

55 Hunc autem respondens allocutus-es, Eumæe subulce: hospes, non mihi fas est, nec si pejor te venerit, hospitem indigne-tractare; a Jove enim sunt omnes hospitesque, mendicique; munus vero exiguumque carumque fit nostrum: hic enim servorum mos est, 60 semper timentium, quando dominantur heri juvenes: certe enim illius-quidem dii reditum impedierunt, qui me studiose dilexisset, et possessionem dedisset, qualia quidem suo famulo dominus benignus dederit, domumque, et peculium, et multum-ambitam uxorem; 65 qui ei multum laboraverit, cuique deus laborem incremento- juverit; ut et mihi hic labor incrementum-habet, in-quo versor: ideo me multum juvisset dominus, si hic senesceret: sed periit: utinam Helenæ genus disperiisset funditus; quoniam multorum virorum genua solvit. 70 Etenim ille ivit Agamemnonis propter honorem in Ilium bonis-equis-fœcundum, ut cum-Trojanis pugnaret.

Sic locutus, cingulo celeriter constringebat tunicam: profectus est-ire ad suilia, ubi greges conclusi-erant porcorum: illinc sumtos duos attulit, et ambos mactavit; 75 ustulavitque conciditque, et verubus transfixit. Assata autem omnia ferens apposuit Ulyssi, calida ipsis in-verubus: atque farinam albam inspersit; in poculo autem miscebat dulce vinum: ipse vero ex-adverso sedit, adhortansque allocutus-est:

80 Comede nunc, o hospes, quæ servis adsunt porculorum-carnes: at pingues sane sues proci comedunt, non ultionis-divinæ memores in mentibus, nec misericordiæ. Non quidem improba opera dii beati amant, sed justitiam honorant, et æqua opera hominum. 85 Etiam infesti quidem et insolentes, qui terram alienam invaserint, et ipsis Jupiter prædam dederit, impletisque navibus abierint domum redituri: etiam his ultionis-divinæ vehemens metus animis incidit. Isti vero etiam aliquid sciunt, deique aliquam audiere vocem, 90 illius tristem mortem, quandoquidem nolunt rite ambire, nec redire ad sua: sed tranquilli bona absumunt immodice, neque _iis_ inest parsimonia. Quotquot enim noctesque et dies a Jove oriuntur, nunquam unam mactant victimam, neque duas solas; 95 vinum vero consumunt immoderate exhaurientes. Certe ei victus erat copiosus; nemini tantus virorum heroum, nec continentis nigræ, neque ipsius Ithacæ, nec simul-viginti virorum sunt divitiæ tantæ: ego vero tibi recensebo. 100 Duodecim in continente armenta _sunt;_ tot greges ovium, tot suum pascua, tot stabula lata caprarum pascunt mercenariique et ipsius pastores viri. Hic autem stabula alta caprarum undecim omnia _in_ extremitate-agri pascuntur; ac viri probi immittuntur _custodes._ 105 Quorum semper ipsis unusquisque in die pecudem fert, saginatorum caprorum, quicunque appareat optimus. At ego sues hasce custodioque, tueorque, et ipsis porcorum optimum quemque selectum mitto.

Sic dixit: ille autem intente carnes edebat, bibebatque vinum 110 avide, tacitus; mala autem procis meditabatur. Ac postquam cœnerat et refecerat animum cibo, etiam ei impletum dedit _Eumæus_ poculum, quo bibebat, vino plenum: is vero accepit, gaudebatque animo, et ipsum compellans verbis alatis allocutus-est:

115 O amice, quisnam te emit possessionibus suis, ita valde dives et fortis, ut prædicas? dicis autem ipsum periisse Agamemnonis propter honorem. Dic mihi, si forte norim _eum,_ qui-talis fuerit. Jupiter enim hoc scit, et immortales dii alii, 120 si de-eo nuntiare-possim viso; per multa vero _loca_ erravi.