# Homeri Carmina et Cycli Epici Reliquiæ. Pars Secunda: Odyssea

## Part 16

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/homeri-carmina-et-cycli-epici-reliqui-pars-secunda-odyssea-52693/index.md

Huc age profectus, laudatissime Ulysse, magnum decus Achivorum, 185 navem siste, ut nostram vocem audias. Non enim unquam aliquis præteregit nave nigra, priusquam nostram melleam ab oribus vocem audisset: verum ille delectatus abit, et plura sciens. Scimus etenim omnia, quæcunque in Troja lata 190 Argivi Trojanique deorum voluntate pertulerunt: scimus etiam, quæcunque fiunt in terra alma.

Sic dixerunt, emittentes vocem pulcram; ac meum cor volebat audire, solvereque _me_ jubebam socios, superciliis innuens; illi autem procumbentes remigabant. 195 Statim vero surgentes Perimedes Eurylochusque, pluribus me in vinculis ligabant, magisque premebant. Ac postquam illas præterierant neque amplius deinde vocem Sirenum audiebamus, neque cantum, continuo ceram sibi-demserunt mei dilecti socii, 200 quam ipsis in auribus illeveram, meque e vinculis resolvere.

Sed quando jam insulam reliquimus, statim deinde fumum et magnum fluctum vidi, et fragorem audivi: his autem timentibus ex manibus excidere remi; insonuerunt vero omnes per fluctum; sistebatur autem illic 205 navis, quoniam non amplius remos longos manibus urgebant. At ego per navem vadens hortabar socios blandis verbis, astans, virum-quemque:

O amici, nequaquam enim malorum inexperti sumus: non quidem jam hoc majus imminet malum, quam quum Cyclops 210 clauderet _nos_ in spelunca cava, forti violentia: sed et illinc mea virtute, consilioque, prudentiaque effugimus; et aliquando horum recordaturos _vos_ puto. Nunc vero agite, uti ego dixero, pareamus omnes. Vos quidem remis maris fluctus profundos 215 verberate, transtris insidentes, si forte Jupiter det hanc saltem mortem effugere et evitare. Tibi vero, gubernator, hoc præcipio; sed in animo reconde, quoniam navis cavæ gubernacula regis: hunc quidem fumum et fluctum extra dirige 220 navem: tu vero scopulum observa, ne te lateat _navis_ illinc evagata, et in malum nos conjicias.

Sic dixi: illi vero celeriter meis verbis paruerunt. Scyllam autem non commemorabam, immedicabile malum, ne qua mihi veriti cessarent socii 225 a-remigatione, intraque constiparent se ipsos. Et tum sane Circes quidem mandati tristis obliviscebar, quoniam neutiquam me jussit armari: at ego indutus inclyta arma, et duabus hastis longis in manus sumtis, ad tabulata navis ascendebam 230 in-prora; inde enim ipsam exspectabam primum apparituram Scyllam petrosam, quæ meis ferebat damnum sociis. Neque usquam videre potui; lassati-erant autem mihi oculi undique circumspectanti ad obscuram petram.

Nos vero angustias transvehebamur flentes: 235 ab-altera-parte enim Scylla _erat,_ ab-altera autem divina Charybdis horrendum absorbuit maris salsam aquam. Nempe quum evomebat, lebes sicut in igne multo, tota immurmurabat conturbata; in-altum autem aspergo summis scopulis utrisque incidebat. 240 Sed quum sorbebat maris salsam aquam, tota intus apparebat conturba: circum vero petram horrendum mugiebat: infra autem terra apparebat cum-arena cærulea: illos vero pallidus timor cepit. Nos quidem hanc aspiciebamus, veriti interitum; 245 interea autem mihi Scylla cava ex navi socios sex abstulit, qui manibusque viribusque optimi erant. Conspicatus autem in navem velocem simulque ad socios, jam horum animadverti pedes et manus superne in-altum sublatorum; me vero compellabant vocantes 250 nominatim, tunc sane postremo, dolentes corde. Ut autem quum in scopulo-projecto piscator prælonga virga piscibus minutis per dolum escam objiciens, in pontum demittit bovis cornu agrestis, palpitantemque deinde correptum projicit foras: 255 sic illi palpitantes tollebantur ad petras: illic autem in foribus _eos_ devorabat _Scylla_ clamantes, manus mihi porrigentes in gravi calamitate. Miserabilissimum vero illud meis vidi oculis omnium, quæcunque passus-sum vias maris perlustrans.

260 Ac postquam petras effugeramus, horrendamque Charybdin Scyllamque, statim deinde dei ad eximiam insulam pervenimus: ibi autem erant pulcræ boves latis frontibus: multæque pingues pecudes Hyperionis _filii,_ Solis. Tum vero ego adhuc in-mari versans, in navi nigra, 265 mugitumque audivi boum stabulantium, oviumque balatum; et mihi sermo incidit animo vatis cæci, Thebani Tiresiæ, Circesque Æææ, quæ mihi plurimum præcipiebat insulam ut-vitarem homines-oblectantis Solis. 270 Tum vero ego socios alloquebar, dolens corde:

Audite meos sermones, mala quamvis patientes, socii, ut vobis dicam vaticinia Tiresiæ, Circesque Æææ, quæ mihi plurimum præcipiebat, insulam ut-vitarem homines-oblectantis Solis; 275 ibi enim gravissimum malum fore nobis dicebat: sed præter hanc insulam agite navem nigram.

Sic dixi; illis autem confractum-est carum cor. Statim vero Eurylochus molesto mihi respondit sermone:

Crudelis es, Ulysse; abundat tibi robur, nec quicquam membris 280 defatigaris; profecto utique tibi omnia ferrea sunt, qui quidem socios, labore defatigatos, atque etiam somno _domitos,_ non sinis terram conscendere: ubi demum insula in circumflua lautam paraverimus cœnam: sed sic per noctem celerem errare jubes, 285 ab-insula divagatos, in obscuro ponto. E noctibus autem venti graves, pernicies navium, oriuntur: quanam quis effugerit sævum exitium, si forte repente ingruerit venti procella, sive Noti, sive Zephyri graviter-spirantis, qui potissimum 290 navem disperdunt, diis invitis regibus? Verum sane nunc quidem pareamus nocti nigræ, cœnamque apparemus, celerem apud navem manentes: mane autem conscensam _navem_ immittemus lato ponto.

Sic dixit Eurylochus; comprobarunt autem ceteri socii. 295 Et tunc agnoscebam, quod jam mala moliebatur deus; et illum compellans, verbis alatis allocutus-sum:

Euryloche, profecto valde jam me urgetis, solus quum-sim: sed age, nunc mihi omnes jurate firmum jusjurandum: si quod aut boum armentum, aut gregem magnum ovium 300 inveniamus, ne ullo-modo quis insipientia mala aut bovem, aut etiam pecudem occidat: sed quiete comedite cibum, quem immortalis præbuit Circe.

Sic dixi: illi autem protinus abjurabant, ut jussi. Ac postquam jurarant peregerantque jusjurandum, 305 constituimus in portu cavo fabrefactam navem, prope aquam dulcem; et egressi-sunt socii e-navi, deinde autem cœnam scite appararunt. Ac postquam potus et cibi desiderium exemerant, recordati deinde caros flebant socios, 310 quos devoraverat Scylla, cava ex navi ereptos: flentibus autem iis supervenit dulcis somnus. Quando vero tertia-pars noctis erat, et astra transierant, immisit vehementem ventum nubes-cogens Jupiter turbine _cum_ ingenti; ac nubibus cooperuit 315 terram simul et pontum: ingruit autem de-cœlo nox. Quando autem mane-genita apparuit roseis-digitis Aurora, navem quidem subduximus, in-cavum specum intro-tractam; ubi erant Nympharum pulcri chori ac sedilia: et tum ego, concione instituta, inter omnes dixi:

320 O amici, in navi enim celeri cibusque potusque est; verum a-bobus abstineamus, ne-quid patiamur; gravis enim dei hæ boves _sunt_ et eximiæ pecudes, Solis, qui omnia inspicit, et omnia audit.

Sic dixi; illis vero persuasus-est animus generosus. 325 Mensem autem integrum perpetuus flabat Notus, nec ullus alius oriebatur inde ventorum, nisi Eurusque Notusque. Illi autem, quamdiu quidem panem habebant et vinum rubrum, tamdiu a-bobus abstinebant, cupientes victus. Sed quum jam e-navi absumta-essent viatica omnia, 330 tum demum prædam sequebantur palantes necessitate, pisces, avesque, caras quodcunque in-manus venisset, uncis hamis: vexabat vero ventrem fames. Tum vero ego per insulam secessi, ut diis supplicarem, si quis mihi viam monstraret[TR2], ut-redirem. 335 Sed quum jam per insulam profectus declinassem a-sociis, manibus lotis, ubi receptus erat a-vento, supplicabam omnibus diis, qui Olympum habitant; hi vero inde mihi dulcem somnum palpebris infudere. Eurylochus autem sociis mali auctor exstitit consilii:

340 Audite meos sermones, mala quamvis patientes, socii: omnes quidem invisæ _sunt_ mortes miseris mortalibus, fame vero miserrimum _est_ mori et fatum consequi. Sed agite, Solis boum abactis optimis, sacrificabimus immortalibus, qui cœlum latum habitant. 345 Si vero in Ithacam pervenerimus, patriam terram, statim Soli Hyperioni opulentum templum struemus; et imponemus donaria multa et pretiosa; sin autem aliquantum iratus ob-boves erectis-cornibus, navem velit perdere, suffragenturque dii ceteri, 350 malo semel ad fluctus hians animam perdere quam diu tabescere, manens in insula deserta.

Sic dixit Eurylochus; comprobabant vero ceteri socii. Statim autem Solis ex-bobus quum-abegissent optimas e-propinquo: non enim longe a-nave cærulea-prora 355 pascebantur camuræ pulcræ boves, latis-frontibus: has circumstabant, et vota-faciebant diis, foliis decerptis teneris quercus alte-comantis: non enim habebant hordeum album bene-tabulata in navi. Ac postquam precati-erant et mactarant et excoriarant, 360 femoraque exsecuere, et adipe cooperuerunt, _eam_ duplicantes, superque ipsis frusta-cruda-posuere;[TR3] neque habebant vinum ad-libandum super ardentibus sacris sed aqua libantes assabant intestina omnia. Ac postquam femora exusta-erant, et _ipsi_ viscera gustarant, 365 minutatimque secuere cetera, et verubus transfixere.

Et tunc mihi palpebris excidit suavis somnus: profectusque-sum ire ad navem velocem et litus maris. Sed quum jam prope essem profectus navem utrinque-recurvam, tunc mihi nidoris obvenit dulce flamen: 370 ejulans vero deos ad immortales clamavi:

Jupiter pater, ac ceteri beati dii sempiterni, profecto me valde in damnum sopivistis sævo somno; socii vero magnum facinus moliti-sunt manentes.

Velox autem Soli Hyperioni nuntia venit 375 Lampetie peplum-trahens, quod ei boves mactavimus nos. Statim autem _is_ inter-immortales dixit, iratus-corde:

Jupiter pater, ac ceteri beati dii sempiterni, _fac_ luere jam socios Laertiadæ Ulyssis, que meas boves occiderunt superbe: quibus ego 380 gaudebam quidem profectus in cœlum stellatum, et quando retro ad terram e cœlo revertebar. Si vero mihi non luent boum condignam retributionem, descendam in Orcum, et inter mortuos lucebo.

Hunc autem respondens allocutus-est nubes-cogens Jupiter: 385 Sol, sane tu quidem inter immortales luceto et mortales homines super almam terram: horum autem ego cito navem celerem candenti fulmine minutatim ictam diffidero, medio in nigro ponto.

Hæc vero ego audivi a-Calypsone pulcris-comis: 390 illa autem dixit a-Mercurio internuntio se-ipsam audivisse.

Ac postquam ad navem perveneram et mare, objurgabam aliunde alium astans, neque ullum remedium invenire potuimus: boves enim mortuæ-erant jam. Eis autem continuo deinde dii prodigia ostendebant: 395 serpebant quidem pelles, carnes autem circum verua mugiebant, assæque et crudæ; boum vero quasi fiebat vox.

Sex-diebus quidem deinde mei dilecti socii epulabantur Solis de-bobus abigentes optimas: sed quando jam septimum diem Jupiter induxit Saturnius, 400 tum vero deinde ventus quidem desiit turbine sævire: nos autem statim conscensam _navem_ immisimus lato mari,[TR4] malo erecto, ac velis albis expansis.

Verum ubi jam hanc insulam reliqueramus, nec ulla alia apparebat terrarum, sed cœlum atque mare, 405 tum vero cæruleam nebulam statuit Saturnius navem super cavam; obscuratusque-est pontus ab ipsa. Ea autem currebat haud valde multum in tempus; statim enim venit stridens Zephyrus, magno cum turbine furens: mali autem rudentes rupit venti procella 410 ambos; malus vero retro cecidit, armamentaque omnia in sentinam decidere: is autem in puppi navis percussit gubernatoris caput, atque ossa confregit omnia simul capitis; ille vero urinatori similis decidit a tabulatis, reliquitque ossa animus generosus. 415 Jupiter autem crebro intonuit, et injecit navi fulmen; ea autem contorta-est tota, Jovis icta fulmine; ac sulphure impleta-est: ceciderunt vero e navi socii. Illi autem cornicibus _marinis_ similes circa navem nigram in-fluctibus ferebantur: deus vero _iis_ auferebat reditum.

420 At ego per navem incedebam, donec latera solvit fluctuum-impetus a-carina; eam vero inermem ferebat unda. Effregit autem ei malum usque-ad carinam; ac super ipso lorum inditumlorum inditum-erat, bovis corio factum. Hoc utique colligabam utrumque, pariter carinam atque etiam malum; 425 sedens autem super his, ferebar a-perniciosis ventis.

Tum sane Zephyrus quidem desiit turbine furere: supervenit autem Notus cito, ferens meo dolores animo, ut iterum istam perniciosam remetirer Charybdin. Totam-per-noctem ferebar; simul autem cum-sole oriente 430 veni ad Scyllæ scopulum, horrendamque Charybdin. Hæc quidem absorpsit maris salsam aquam; at ego ad proceram caprificum alte levatus, ei adhærens tenebar, veluti vespertilio; nec usquam potui neque hærere pedibus firmiter, neque ascendere. 435 Radices enim longe erant, alte-remoti autem erant rami, longique magnique; obumbrabant vero Charybdin. Continenter autem hærebam, donec evomeret retrorsum malum et carinum rursus; cupienti autem mihi advenit tandem: quando autem ad cœnam vir e-foro surgit, 440 judicans lites multas litigantium juvenum, tunc demum hæc ligna e-Charybdi apparebant. Demisi vero ego desuper pedes et manus, ut-ferrer; in-medium autem cum-sonitu-incidi præter prælonga ligna, sedensque super his remigavi manibus meis. 445 [Scyllam autem non-amplius sivit pater hominumque deûmque aspicere _me:_ non enim effugissem altam perniciem.]

Inde autem per-novem-dies ferebar: decima autem me nocte insulam in Ogygiam appulerunt dii, ubi Calypso habitat pulcris-comis, potens dea, vocalis; 450 quæ me amiceque-excipiebat, fovebatque. Quid tibi hæc enarrem? jam etenim heri enarrabam in domo tibique et præstanti uxori: odiosum vero mihi est rursum luculenter dicta enarrare.

[TR1] "attingi" -> "attingit" [TR2] "montraret" -> "monstratet" [TR3] "frustra-cruda-posuere" -> "frusta-cruda-posuere" [TR4] "mari." -> "mari,"

Odysseæ XIII.—Ulyssis discessus a Phæacibus et adventus in Ithacam.

ARGUMENT: THE ARRIVAL OF ULYSSES IN ITHACA.

Ulysses takes his leave of Alcinous and Arete, and embarks in the evening. Next morning the ship arrives at Ithaca; where the sailors, as Ulysses is yet sleeping, lay him on the shore with all his treasures. On their return, Neptune changes their ship into a rock. In the meantime Ulysses, awaking, knows not his native Ithaca, by reason of a mist which Pallas had cast around him. He breaks into loud lamentations; till the goddess appearing to him in the form of a shepherd, discovers the country to him, and points out the particular places. He then tells a feigned story of his adventures, upon which she manifests herself, and they consult together of the measures to be taken to destroy the suitors. To conceal his return, and disguise his person the more effectually, she changes him into the figure of an old beggar.

TEXT:

1 Sic dixit: illi autem omnes obmutuerunt silentio; oblectationeque tenebantur per ædes umbrosas. Huic autem vicissim Alcinous respondit dixitque:

O Ulysse, quandoquidem venisti meam ad ære-fundatam domum, 5 altam, eo te neutiquam iterum-errantem puto rediturum-esse, etsi valde multa passus-es. Vestrum autem viro unicuique præcipiens hæc dico, quotquot in ædibus honorarium nigrum vinum semper bibitis meis, auditisque cantorem: 10 vestes quidem jam hospiti bene-polita in arca jacent, et aurum multa-arte-elaboratum, aliaque omnia dona, quæcunque Phæacum consiliarii huc attulerunt: verum age, ei demus tripodem magnum ac lebetem, viritim; nos autem rursus congregati in populo 15 rependemus: grave enim uni _fuerit_ de-suo-totum præbere.

Sic dixit Alcinous; illis vero placebat sermo. Ii quidem decubituri abierunt domum unusquisque. Quando autem mane-genita apparuit roseis-digitis Aurora, ad-navem inde properabant, ferebantque viros-honestans æs: 20 et hæc quidem bene deposuit sacra vis Alcinoi, ipse vadens per navem, sub transtris, ne quem sociorum læderent impellentium, quando incumberent remis. Illi autem ad Alcinoi _domum_ iverunt et convivium curabant.

Inter hos autem bovem mactavit sacra vis Alcinoi 25 Jovi atras-nubes-cogenti Saturnio, qui omnibus imperat. Femoribus autem assatis, epulabantur illustres epulas oblectantes-sese: inter ipsos vero modulabatur divinus cantor, Demodocus, a-civibus honoratus. At Ulysses sæpe ad solem caput vertebat splendidum, 30 ut-occideret expetens; jamdudum enim cupiebat reverti. Sicut autem quum vir cœnam concupiscit, cui toto-die per novale traxere duo-boves nigri compactum aratrum; optato autem huic occidit lumen solis, cœnam ut-obeat; affliguntur vero genua eunti: 35 sic Ulyssi gratum occidit lumen solis. Statim autem inter-Phæacas remigii-studiosos locutus-est, Alcinoo autem maxime loquens dixit sermonem:

Alcinoe rex, omnium illustrissime civium, mittite me, postquam-libaveritis, illæsum; valete vero ipsi: 40 jam enim perfecta-sunt, quæ mihi carus volebat animus, deductio et cara dona, quæ mihi dii cœlestes fortunata faciant: eximiam autem domi uxorem _utinam_ reversus inveniam, cum incolumibus amicis. Vos autem hic manentes oblectetis uxores 45 ingenuas et liberos; dii vero virtutem dent omnigenam, et ne-quod malum in-populo sit.

Sic dixit: illi vero omnes collaudabant, et jubebant deduci hospitem, quum decenter locutus-esset. Ac tum præconem allocuta-est vis Alcinoi:

50 Pontonoe, cratere mixto, merum distribue omnibus per domum, ut precati Jovem patrem, hunc hospitem deducamus suam in patriam terram.

Sic dixit: Pontonous vero dulce vinum miscebat: distribuitque inde omnibus astans: illi autem diis 55 libarunt beatis, qui cœlum latum habitant, indidem ex sedibus. Surrexit vero divinus Ulysses, Aretæque in manibus posuit poculum duplex, et ipsam compellans verbis alatis allocutus-est:

Vale mihi, o regina, in-perpetuum, donec senectus 60 venerit, et mors, quæ quidem hominibus accidunt. At ego proficiscor: tu vero delectare hac in domo liberisque, et civibus, et Alcinoo rege.

Sic fatus, super limen ibat divinus Ulysses. Cum-eo autem una præconem misit vis Alcinoi, 65 ut-duceret ad navem velocem et litus maris: Arete autem cum-eo famulas simul misit mulieres; alteram quidem chlamydem habentem bene-lotam ac tunicam, alteram autem, arcam bene-munitam una misit ut portaret; alia iterum panemque ferebat et vinum rubrum.

70 Ac postquam ad navem pervenerant et mare, statim hæc in navi cava comites strenui accepta deposuerunt, potum et cibum omnem: at Ulyssi stravere vestemque-stragulam linteumque, navis in tabulatis cavæ, ut tranquille dormiret, 75 in-puppi: conscendit autem et ipse, et decubuit silentio: illi autem consedere in transtris unusquisque ordine; retinaculumque solverunt a perforato lapide. Ibi illi reclinati torquebant mare remo: et huic suavis somnus in palpebras incidit, 80 altus, jucundissimus, morti proxime similis. Illa autem, sicut in campo quadrijuges masculi equi, omnes simul incitati sub verberibus scuticæ, alte elevati, perniciter conficiunt viam: sic inde hujus puppis quidem tollebatur, fluctus autem pone 85 niger magnus ruebat sonori maris. Hæc autem valde tute currebat firmiter; neque accipiter circus assecutus-fuisset, pernicissimus volucrum: sic illa celeriter currens maris fluctus secabat, virum ferens, diis paria consilia habentem: 90 qui antea quidem multos passus-erat dolores suo in animo, virorumque bella, sævosque fluctus transiens; tunc vero placide dormiebat, oblitus _eorum_ quanta passus- fuerat.

Quando stella super-institit lucidissima, quæ maxime venit nuntians lumen Auroræ mane-genitæ: 95 tum demum insulæ appropinquabat pontum-transiens navis.

Phorcynis autem quidam est portus, marini senis, in agro Ithacæ; duo vero projecta in ipso _sunt_ litora abrupta, in-portum vergentia: quæ a-ventis defendunt graviter-flantibus magnum fluctum 100 extra; intus vero sine vinculo manent naves bene-tabulatæ, quando portus spatium intraverint. At in vertice portus patulis ramis-oliva _est:_ prope autem ipsam, antrum amœnum, obscurum, sacrum Nympharum, quæ Naiades vocantur. 105 Intus vero crateresque et amphoræ sunt lapideæ: ibi autem subinde mellificant apes. Intus _sunt_ et juga lapidea prælonga, in-quibus Nymphæ pallia texunt purpurea, mirabile visu: intus et aquæ perpetuo-fluentes. Duæ autem ei fores sunt; 110 hæ quidem ad Boream, permeabiles hominibus, illæ autem ad Notum sunt, diviniores: neque omnino illac homines intrant, sed immortalium via est.

Huc illi _navem_ adegerunt, _locum_ prius scientes: ea quidem postea terræ appulsa-est, quantum ad dimidium totius, 115 concitata; talium enim impellebatur manibus remigum. Illi autem ex navi egressi bonis-transtris-instructa in-terram primum Ulyssem cava ex navi sustulerunt, ipso cumque linteo et stragulis splendidis; atque in area deposuerunt, oppressum somno: 120 extulerunt autem bona, quæ ei Phæaces illustres dederant domum eunti, propter magnanimam Minervam. Et ea quidem inde ad imum olivæ conferta posuerunt extra viam, ne forte quis viatorum hominum, antequam Ulysses expergisceretur, aggressus _ea_ violaret: 125 ipsi vero rursus domum redibant. Neque Neptunus obliviscebatur minarum, quas deo-pari Ulyssi primum minatus-erat, Jovis autem expetebat consilium:

Jupiter pater, haud-amplius ego inter immortales deos honoratus ero, quum me _vel_ mortales minime honorant, 130 Phæaces, qui sane a-mea oriundi sunt stirpe. Etenim nunc Ulyssem putabam mala multa passum domum venturum; reditum vero illi nunquam auferebam penitus, quoniam tu primum promisisti et annuisti. Hi autem dormientem in navi veloci super pontum vehentes 135 deposuerunt in Ithaca, dederuntque ei immensa dona, æsque, aurumque abunde, vestemque textilem, multa, quot nunquam Troja extulisset Ulysses, si incolumis venisset, sortitus de præda portionem.

Hunc autem respondens affatus-est nubes-cogens Jupiter: 140 papæ! Neptune late-potens, quale _hoc_ dixisti! nequaquam te despiciunt dii; grave vero esset, antiquissimum et præstantissimum ignominia prosequi. Hominum autem si quis te viribus et robori _suo_ obsequens non honorat, tibi tamen est et in-posterum ultio semper. 145 Fac, sicut vis et tibi gratum est animo.

