# Homeri Carmina et Cycli Epici Reliquiæ. Pars Prima: Ilias

## Part 37

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/homeri-carmina-et-cycli-epici-reliqui-pars-prima-ilias-52692/index.md

Atque ut hoc audivit rex virorum Agamemno, confestim populum quidem dimisit per naves æquales; funeratores autem ibidem manserunt, et accumularunt ligna; struxerunt vero pyram centum-pedum quaquaversus; 165 et in pyra summa cadaver posuerunt, dolentes corde. Multas autem pingues oves et pedes-trahentes camuros boves ante pyram excoriarunt et curarunt; at ex omnibus adipe sumta, obtexit cadaver magnanimus Achilles ad pedes a capite, circumque excoriata corpora accumulabat; 170 imposuit et mellis et olei amphoras, ad feretrum acclinans: quatuorque arduis-cervicibus equos festinanter injecit pyræ, magnos edens-gemitus. Novem huic regi (_Patroclo_) mensarii canes erant: horum etiam injecit pyræ duos obtruncatos: 175 duodecim et Troum magnanimorum filios strenuos, ære cædens: mala vero animo struebat opera: immisit denique ignis vim invictam, ut depasceret. Ejulavitque deinde, carumque nomine-ciebat sodalem:

Salve mihi, o Patrocle, etiam in Orci domo: 180 omnia enim jam tibi perficio, quæ antea pollicitus-sum. Duodecim quidem Troum magnanimorum filios strenuos, hos una tecum omnes ignis absumit: Hectorem autem neutiquam dabo Priamiden igni vorandum, sed canibus.

Sic dixit minitans: circa-illum vero canes non occupabantur; 185 sed canes quidem arcebat Jovis filia Venus per-dies et noctes: rosaceo autem unxit oleo, divino, ut ne ipsum laceraret raptans. Huic vero cyaneam nubem induxit Phœbus Apollo a-cœlo-usque ad-terram, texitque locum totum, 190 quantum obtinebat cadaver; ne prius vis Solis siccaret circumcirca corpus cum-nervis atque artubus.

Neque pyra Patrocli ardebat mortui. Ibi rursus alia excogitavit pedibus-velox divinus Achilles, stans seorsum a-pyra, duobus vota-fecit Ventis, 195 Boreæ et Zephyro, et pollicitus-est sacra pulcra: multumque etiam libans aureo poculo, supplicabat, ut-venirent, quo citissime igne comburerent cadaver, lignaque properent ardere. Velox autem Iris vota exaudiens internuntia venit ad-Ventos. 200 Illi quidem Zephyri graviter-spirantis frequentes in-domo convivium celebrabant; currens autem Iris institit limini lapideo. Illi vero ut _eam_ viderunt oculis, omnes propere surrexere, vocabantque eam ad se quisque; hæc vero sedere quidem recusavit, dixit autem sermonem:

205 Non _est_ sedendum: vadam enim inde super Oceani fluenta, Æthiopum ad terram, ubi sacrificant hecatombas immortalibus, ut jam et ego particeps-fiam sacrificiorum. Sed Achilles Boream et Zephyrum sonorum venire orat, et pollicetur sacra pulcra, 210 ut pyram suscitetis ad-ardendum, in qua jacet Patroclus, quem omnes gemunt Achivi.

Hæc quidem sic locuta abiit; illi vero exorti-sunt sonitu immenso, nubes vi-agentes præ _se._ Confestim vero ad pontum venere flaturi; excitatusque-est fluctus 215 flatu sub stridulo: Trojamque ad-glebosam pervenere, ac rogo incubuerunt, valdeque sonuit immane-ardens ignis. Tota-nocte inde hi pyræ simul flammam jactabant, flantes stridule: ac tota-nocte velox Achilles aureo ex cratere, tenens poculum duplex, 220 vinum hauriens in-humum fundebat, rigabatque terram, animam appellans Patrocli miseri. Ut vero pater sui filii lamentatur ossa cremans desponsi, qui mortuus miseros dolore-affecit parentes: sic Achilles sodalis lamentabatur ossa cremans, 225 reptans propter pyram, crebro ingemescens.

Quando vero Lucifer venit lumen nuntians super terram, post quem croceo-peplo-induta super mare spargitur Aurora, tunc pyra elanguit, cessavitque flamma. Ac Venti rursus abiere domum ut-redirent, 230 Thracium per pontum: hic vero gemebat, tumore-fluctuum furens. Pelides autem a pyra in-alteram-partem quum-discessisset, procubuit fessus, et dulcis somnus _ei_ cito supervenit. Illi vero (_reges_) circa Atriden frequentes congregabantur, quorum adeuntium ipsum tumultus et strepitus excitavit. 235 Resedit vero erectus, et ipsos sermone allocutus-est:

Atrideque, et ceteri principes universorum-Achivorum, primum quidem pyram exstinguite nigro vino totam, quantum occupavit ignis vis: ac deinde ossa Patrocli Menœtiadæ legamus, 240 bene discernentes: cognitu vero facilia sunt: (in media namque jacebat pyra, ceteri vero seorsum in-extrema-ora cremabantur promiscue, equique et viri:) et ea quidem in aurea phiala et duplici adipe ponamus, donec ipse ego Orco condar. 245 Tumulum autem non admodum magnum ego fieri volo, sed mediocrem talem: postmodum vero et hunc Achivi latumque altumque facite, qui quidem post me in navibus multa-transtra-habentibus relinquemini.

Sic dixit: illi vero obsecuti-sunt pedibus-veloci Pelidæ. 250 Primum quidem pyram exstinxerunt nigro vino, quantum flamma pervaserat, profundusque corruit cinis: flentes vero socii mitis ossa alba collegerunt in auream phialam et duplicem adipem: in tentoriisque posita tenui linteo texerunt: 255 circuloque-designarunt tumulum, fundamentaque jecerunt circa pyram: statim autem fusilem terram aggesserunt: aggesto vero tumulo, redierunt. At Achilles ibidem populum detinuit, et sedere-fecit, lato-ambitu circum; e-navibus autem extulit præmia, lebetasque tripodasque, 260 equosque, mulosque, boumque robusta capita, et feminas pulcre-cinctas, splendidumque ferrum.

Aurigis quidem primum velocibus præclara præmia posuit, mulierem abducendam, eximia opera scientem, et tripodem ansatum duarum-et-viginti-mensurarum, 265 primo: sed secundo deinde equam posuit sexennem, indomitam, fœtum mulum utero-gestantem: at tertio igni-non-admotum deposuit lebetem, pulcrum, quatuor mensuras capientem, album adhuc sic (_ut a fabro_); quarto vero posuit duo auri talenta: 270 quinto autem duplicem phialam ignem-non-expertam posuit. Stetit vero se-erigens et verba inter Argivos fecit.

Atrideque et ceteri bene-ocreati Achivi, aurigas hæc præmia exspectantia jacent in circo. Si quidem nunc alius _viri_ gratia certaremus Achivi, 275 tum certe ego prima accepta in-tentorium ferrem. Scitis enim, quantum mei virtute superant equi; immortales etenim sunt: Neptunus autem dedit ipsos patri meo Peleo, is vero vicissim mihi tradidit. Sed certe quidem ego quiescam, et solidis-ungulis equi: 280 talis enim gloriam eximiam amiserunt aurigæ, benigni, qui ipsis admodum sæpe liquidum oleum jubis superfundebat, quum-lavisset aqua limpida. Hunc hi stantes lugent, soloque ipsis jubæ profusæ-sunt, ipsique stant dolentes corde. 285 _Vos_ vero ceteri accingimini per exercitum, quicunque Achivorum equisque fidit et curribus coagmentatis.

Sic dixit Pelides; celeres autem aurigæ surrexerunt. Surrexit multo primus quidem rex virorum Eumelus, Admeti dilectus filius, qui aurigandi-peritia eximie-ornatus- erat: 290 post hunc autem Tydides surrexit fortis Diomedes, equosque Troicos duxit-sub jugum, quos quondam abstulit Æneæ; at ipsum _Æneam_ subripuerat Apollo. Post hunc autem Atrides surrexit flavus Menelaus, nobilissimus, sub jugumque duxit veloces equos, 295 Æthen Agamemnoniam, suumque Podargum; illam Agamemnoni dedit Anchisiades Echepolus donum, ut ne ipsum sequeretur ad Ilium ventosam, sed domi oblectaretur manens; magnas enim ei dederat Jupiter opes, habitabat autem hic in spatiosa Sicyone: 300 hanc iste sub jugum duxit, admodum cursus cupidam. Antilochus autem quartus pulcris-jubis instruxit equos, Nestoris præclarus filius, magnanimi regis, Neleidæ; Pylo autem nati ei equi pedibus-velocibus agebant currum. Pater vero ipsi prope astans 305 dixit in bonum monens, intelligentem etiam per-se:

Antiloche, certe quidem te, juvenem licet, dilexerunt Jupiterque Neptunusque, et aurigandi-artes docuerunt omnigenas: ideoque te docere nequaquam multum opus _est._ Nosti enim recte circa metas _equos_ flectere; sed tibi equi 310 _sunt_ tardissimi cursu; ideoque puto damnosa eventura. Horum vero equi quidem sunt perniciores, nec tamen ipsi plura sciunt te ipso sollerter-machinari. Sed agedum tu, dilecte, sollertiam reconde animo omnigenam, ut ne tibi effugiant præmia. 315 Arte etenim faber-lignarius longe præstantior, quam viribus; arte vero rursus gubernator in nigro ponto navem celerem dirigit, jactatam ventis: arte et auriga superat aurigam. Sed qui quidem equis et curribus suis fretus 320 imprudenter _eos_ in latum flectit huc et illuc, _huic_ equi vagantur per stadium, neque _eos_ continet: qui vero utilia noverit, agens deteriores equos, semper metam spectans flectit prope, neque eum latet, quo-pacto primum _eos_ agitet-laxatis bubulis loris: 325 sed continet perpetuo, et præcedentem observat. Metam autem tibi indicabo cognitu-perfacilem, nec te latebit. Stat lignum aridum, quantum ulna, super terram, vel quercus, vel laricis, quod quidem non putrescit imbre: lapides vero ejus ex-utraque-parte positi-sunt duo albi, 330 in concursu viæ: planum autem curriculum-equorum hinc-inde: seu alicujus monumentum hominis jam-pridem defuncti, sive hoc meta fuit tempore priscorum hominum; ac nunc terminum fecit pedibus-velox divinus Achilles. Huic tu proxime admotos agita juxtà currum et equos: 335 ipse vero inclinator bene-concinnata in sella-currus, paullulum ad sinistram eorum; at dextrum equum stimula minaciter-inclamans, laxaque ei habenas manibus. Ad metam autem tibi equus sinister admoveatur, ita-ut tibi modiolus utique videatur summum strinxisse 340 rotæ affabre-factæ: in-lapidem vero vites impingere, ne qua equosque vulneres, et currus confringas: gaudium vero _hoc_ aliis, opprobrium tamen tibi ipsi erit. Sed, dilecte, si-sapis, cautus esto. Si enim ad metam prætervectus-fueris urgens, 345 non erit, qui te assequatur perniciter-insecutus, nec prætervehatur, ne si a-tergo quidem Arionem divinum ageret, Adrasti velocem equum, qui ex deo genere erat, aut illos Laomedontis, qui hic nutriti-sunt eximii.

Sic locutus Nestor Neleius iterum in loco 350 resedit, postquam suo filio cujusque _rei_ summam dixerat. Meriones autem quintus pulcris-jubis instruxit equos. Ascenderunt vero in sellas _curruum,_ et sortes injecere _galeæ;_ concutiebat Achilles, et sors exsiliit Nestoridæ Antilochi: post hunc sortitus-est rex Eumelus; 355 post illum autem Atrides, inclytus-hasta Menelaus: post eum vero Meriones sortitus-est agere: postremus autem Tydides, longe fortissimus, sortitus-est agere equos. Steterunt jam ordine: monstravit autem metas Achilles, procul in plano campo, juxtàque speculatorem collocavit 360 deo-parem Phœnicem, armigerum patris sui, ut memor-inspectet cursum, et veritatem referret.

Illi vero simul omnes in equos scuticas sustulerunt, percusseruntque loris, exhortatique-sunt verbis, magno-ardore: ii autem ocyus percurrebant campum, 365 procul a-navibus, celeriter: sub pectoribus vero pulvis surgebat excitatus, tanquam nubes, vel procella: jubæ autem agitabantur cum flatibus venti. Currus vero modo quidem terræ appropinquabant almæ, modo autem sussultabant sublimes: at aurigæ 370 stabant in sellis: palpitabat autem animus cujusque, victoriæ cupidorum; et hortabatur suos quisque equos: hi vero volabant pulverem-excitantes per-campum.

Sed quum jam extremum peragerent cursum veloces equi retro mare versus canum, tum demum virtus cujusque 375 apparuit, statimque equis extendebatur cursus: celeriter vero inde Pheretiadæ pedibus-veloces eminebant equæ. Post eas autem eminebant Diomedis masculi equi, Troici, neque multum aberant, sed admodum prope: semper enim currum ascensuris similes-erant, 380 flatu vero _narium_ Eumeli dorsum, latique humeri, calefiebant: super ipsum enim capitibus repositis volabant. Et certe vel prævertisset, vel dubiam _victoriam_ fecisset, nisi Tydei filio iratus-fuisset Phœbus Apollo, qui ei e manibus excussit scuticam splendidam. 385 Ejus vero ex oculis effusæ-sunt lacrimæ, indignantis, quod illas quidem videret jam etiam multo fortius euntes, sui vero divinitus affligerentur, sine stimulo currentes. Nec sane Minervam fraude-lædens latuit Apollo Tydiden, valde autem celeriter assecuta-est pastorem virorum; 390 reddiditque ei scuticam, vimque equis immisit. Ipsa vero Admeti filium succensens accessit, equinumque ei fregit dea jugem: atque ei equæ utrinque-extra viam currebant, temoque in terram factus-decidit. Ipse vero e sella juxta rotam provolutus-est, 395 cubitique ei circumcirca-lacerabantur, osque, naresque; collisaque-est frons ad supercilia: atque ei oculi lacrimis impleti-sunt, liquidaque ei hæsit vox. Tydides vero prævertens dirigebat solidis-ungulis equos, longe præ-ceteris emicans: nam Minerva 400 equis immisit vim, et ei gloriam imposuit. Post illum Atrides agebat _equos_ flavus Menelaus. Antilochus vero equos adhortabatur patris sui:

Incumbite, et vos intendite quam celerrime. Cum-illis quidem _vos_ contendere haudquaquam jubeo, 405 Tydidæ equis bellicosi, quibus Minerva nunc præbuit celeritatem, et ipsi gloriam apposuit. Sed equos Atridæ assequimini, neu relinquimini, rapide, ne vobis dedecus offundat Æthe, femina quum-sit: curnam deficitis, præstantissimi? 410 Sic enim denuntio, et certe perfectum erit: non _amplius_ vobis cura apud Nestorem pastorem virorum erit, statim autem vos interficiet acuto ære, si remissi referamus vilius præmium: verum insequimini, et festinate quam citissime. 415 Hæc autem ego ipse machinabor, ac dispiciam, angusta in via astu-præterire: neque _hoc_ me fallet.

Sic dixit: illi vero domini veriti minas, acrius cucurrerunt exiguo tempore; statimque inde angustiam viæ cavæ vidit Antilochus bellicosus: 420 scissura erat terræ, qua hiemalis collecta aqua eruperat viæ _partem,_ profundumque fecerat locum totum: hac dirigebat Menelaus, rotarum-concursum vitans. Antilochus autem deflectens impellebat solidis-ungulis equos extra viam, parumperque avertens insequebatur. 425 Atrides vero extimuit, et Antilochum inclamavit:

Antiloche, temere equos-agis; sed contine equos: angusta enim via _est;_ mox vero latiore præterages: ne qua utrosque lædas, currui _meo_ impingens.

Sic dixit: Antilochus vero adhuc etiam multo magis agebat, 430 stimulo adurgens, tanquam non audienti similis. Quantus vero disci jactus ab-humero-vibrati est, quem juvenis emittit vir, tentans vigorem-juvenilem: tantum cursu-emicarunt: equæ vero cesserunt retro Atridæ; ipse enim sponte remisit agitare, 435 ne qua colliderentur in via solidis-ungulis equi, currusque everterent bene-compactos, atque ipsi in pulveres deciderent, festino-cursu-contendentes de victoria. Hunc et objurgans allocutus-est flavus Menelaus:

Antiloche, nemo te mortalium perniciosior alius: 440 i-in-malum: quippe non te vere dicebamus sapere Achivi. Sed certe ne sic quidem sine jurejurando auferes præmium.

Sic locutus, equos exhortatus-est, dixitque: ne mihi inhibemini neve stetis dolentes corde. Prius istis pedes et genua lassabuntur, 445 quam vobis; ambo enim privati-sunt juventute.

Sic dixit: illi vero, regis veriti hortatum, acrius cucurrerunt, statimque ipsis proximi fuerunt.

Argivi vero in circo sedentes spectabant equos: hi autem volabant pulverem-excitantes per-campum. 450 Primus vero Idomeneus, Cretum dux, visos-agnovit equos; sedebat enim extra circum ceteris-sublimior in specula. Illum autem, procul licet-esset, _equos_ increpantem ut-audiit, agnovit; viditque equum insignem _ceteros_ prævertentem, qui quidem cetero quanto _corpore_ spadix erat, in fronte vero 455 alba macula erat rotunda, tanquam luna. Surrexit autem, et sermonem inter Argivos dixit:

O amici, Argivorum ductores atque principes, solusne ego equos noscito, an et vos? Alii mihi videntur _nunc_ priores esse equi, 460 alius et auriga videtur: illæ vero _equæ_ alicubi illic læsæ-sunt in campo, quæ eousque certe præstantiores erant. Nempe illas primum vidi metam circumflectentes, nunc vero nequaquam possum videre: undique autem mihi oculi Troicum per campum lustrant prospectanti. 465 Aut aurigam fugerunt habenæ, nec potuit _equas_ bene continere circa metam, et non feliciter flexit: illic ipsum excidisse reor, et currus confregisse; hæ vero extra-viam-cucurrerunt, postquam furor occupavit animum. Sed intuemini et vos surgentes: non enim equidem 470 bene dignosco; videtur autem mihi esse vir Ætolus genere, interque Argivos imperat, Tydei equûm-domitoris filius, fortis Diomedes.

Hunc autem indecore objurgavit Oilei _filius_ velox Ajax: Idomeneu, cur præmature garris? illæ vero procul 475 equæ pedes-alte-tollentes amplum per-campum currunt. Nec minimus-natu es inter Argivos tantopere, nec tibi acutissime ex capite prospiciunt oculi: sed semper verbis garris. Neutiquam te decet blateronem esse: adsunt enim et præstantiores alii. 480 Equæ vero eædem sunt priores, quæ et antea, Eumeli, in _eis_que ipse tenens lora vehitur.

Hunc autem iratus Cretum dux contra allocutus-est: Ajax, rixa optime, maledice! in-ceterisque omnibus inferior-es Argivis: quod tibi mens est insolens. 485 Age nunc vel tripode deposito-certemus, vel lebete; arbitrum autem Atriden Agamemnonem faciamus ambo, utræ anteriores _sint_ equæ: ut sentias persolvens.

Sic dixit: surrexit vero protinus Oilei _filius_ velox Ajax, iratus, asperis ut-exciperet _eum_ verbis. 490 Et omnino jam ulterius adhuc contentio evasisset utrisque, nisi Achilles ipse surrexisset, et dixisset sermonem:

Ne amplius nunc asperis altercemini verbis, Ajax, Idomeneuque, malis; quippe non par-est. Et vero alii succenseritis, quicunque talia faceret. 495 Sed vos in circo sedentes spectate equos; hi autem cito ipsi festino-cursu-contendentes de victoria huc venient: tam vero cognoscetis singuli equos Argivorum, qui secundi, quique priores.

Sic dixit: Tydides autem valde prope venit urgens _equos,_ 500 scutica autem assidue feriebat super-humeros: atque ei equi in-altum sussultabant cito conficientes viam. Assidue autem aurigam pulveris guttæ percutiebant: currusque, auro accurate-elaborati stannoque, equos veloces pone-currebant; neque profunda 505 fiebat canthorum orbita retro in tenui pulvere: hi vero festinantes volabant. Stetit autem medio in circo; multusque exsiliebat sudor equorum, eque cervicibus et a pectore, in-terram. Ipse vero e sella in-terram desiliit collucente, 510 acclinavitque scuticam ad jugum. Nec segnis-erat fortis Sthenelus, sed propere accepit præmium; deditque abducendam sociis magnanimis mulierem, et tripodem ansatum asportandum: ipse vero solvit equos.

Post eum autem Antilochus Neleius agebat equos, 515 dolis, haud quidem celeritate, prævertens Menelaum; sed etiam sic Menelaus agebat prope veloces equos. Quantum vero a-rota equus distat, qui quidem dominum trahit per-campum nisu-contento cum curribus; hujus quidem attingunt canthum pili extremi 520 caudæ; is autem prope admodum currit, nec prorsus magnum spatium in-medio _est,_ per longum campum _equo_ currente: tantum jam Menelaus eximio Antilocho posterior-erat: at prius etiam ad disci-jactum relictus-erat, sed ipsum statim assecutus-est; augebatur enim vis valida 525 equæ Agamemnoniæ, jubis-pulcris Æthes. Si vero adhuc ulterius actus-fuisset cursus ambobus, eo certe eum præteriisset, nec dubiam-victoriam reliquisset. Sed Meriones, famulus strenuus Idomenei, posterior-erat inclyto Menelao hastæ jactu: 530 tardissimi enim ei erant pulcris-jubis equi, minimeque-peritus erat ipse agendi currum in certamine. Filius vero Admeti omnium-ultimus venit e-ceteris, trahens currus pulcros, agens ante equos. Hunc autem ut-vidit, miseratus-est velox divinus Achilles; 535 stansque inter Argivos verba alata dixit:

Ultimus vir præstantissimus agit solidis-ungulis equos: sed agedum ei demus præmia, ut par _est,_ secunda; at prima ferat Tydei filius.

Sic dixit: illi autem omnes comprobarunt, sicut jubebat. 540 Et sane ei dedisset equam (comprobarant enim Achivi), si non Antilochus, magnanimi Nestoris filius, Pelidæ Achilli jure respondisset surgens:

O Achille, valde tibi iratus-fuero, si perfeceris hoc verbum: es enim ablaturus _mihi_ præmium, 545 hoc cogitans, quod ei divinitus-læsi-sunt currus et veloces equæ, ipse strenuus quum-sit: sed debuit immortalibus vota-facere: ita nequaquam ultimus-omnium venisset _equos_ urgens. Si vero ejus misereris, et tibi gratum est animo, est tibi in tentorio aurum multum, est vero _et_ æs, 550 et pecora, suntque tibi ancillæ, et solidis-ungulis equi: ex-his ipsi postea electum dato vel majus præmium, vel etiam jam nunc, ut te collaudent Achivi. Hanc vero ego non dabo: de ipsa autem periculum-faciat, virorum quicunque velit mecum manibus pugnare.

555 Sic dixit: subrisit autem pedibus-velox divinus Achilles gratulans Antilocho, quod ipsi dilectus erat sodalis: et eum respondens verbis alatis allocutus-est:

Antiloche, si quidem jam me jubes e-domo aliud Eumelo dare, ego vero etiam hoc perficiam. 560 Dabo ei loricam, quam Asteropæo abstuli, æream, quam circum ora fulgidi stanni circulo-fusa-est: multo autem _pretio_ ei æstimanda erit.

Dixit, et Automedontem carum jussit sodalem ferre _eam_ e-tentorio: is vero abiit, et ei attulit. 565 [Eumeloque in manibus posuit; is vero accepit gaudens.]

Inter-hos autem et Menelaus surrexit, animo dolens, Antilocho immensum iratus: atque præco in-manibus sceptrum posuit, silereque jussit Argivos: at ille inde inter-_eos_-dixit par-deo vir:

570 Antiloche, antehac prudens, quale fecisti! dedecorasti quidem meam virtutem, læsisti autem mihi equos, tuis ante actis, qui multo inferiores erant. Sed agite, Argivorum ductores ac principes, in medium utrisque judicate, neu in gratiam: 575 ne-quando quis dicat Achivorum ære-loricatorum: Antilocho mendaciis oppresso, Menelaus abiit equam ducens; quoniam ei longe deteriores erant equi, ipse vero melior armisque viribusque. Eia vero, age, ego ipse judicabo, ac me nullum puto 580 alium increpaturum Danaorum: rectum enim erit _judicium._ Antiloche, eia vero, age huc _ades,_ Jovis-alumne, ut fas est, stans ante equos et currum, ac flagellum manibus tenens argutum, quo antea agitabas, equos tangens, terram-cingentem Neptunum 585 jurato, _te_ non volentem meum dolo currum impedivisse.

