# Homeri Carmina et Cycli Epici Reliquiæ. Pars Prima: Ilias

## Part 33

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/homeri-carmina-et-cycli-epici-reliqui-pars-prima-ilias-52692/index.md

Ænea, cur tu, tantum agminum spatium permensus, _hic_ constitisti? an te utique animus mecum pugnare jubet, 180 sperantem Trojanis _te_ imperaturum equûm-domitoribus dignitate qualis _est_ Priami? Sed si me interfeceris, non tibi propterea Priamus _hoc_ præmium in manu ponet: sunt enim ei filii: ipse autem firmus, nec imprudens-mente. An vero tibi Trojani agri-portionem tribuerunt, egregiam præ- aliis, 185 amœnam vitifero-solo, et arabili, ut colas, si me interfeceris? difficulter autem te spero hoc facturum. Jam enim te, credo, et alias hasta fugavi. An non recordaris, quando te a bobus, solus quum-esses, agitavi de Idæis montibus velocibus pedibus 190 celeriter? tunc vero nusquam convertebaris fugiens: inde autem in Lyrnessum evasisti: verum ego hanc everti, aggressus (_auxiliante_) Minerva et Jove patre: captivas autem mulieres, libero die erepto, abduxi: at te Jupiter servavit, et dii ceteri. 195 Sed non nunc te servaturos puto, ut in animum inducis: verum te ego regressum hortor in multitudinem ire, neu adversus stes mihi, antequam quid mali patiaris: factum vero et stultus sensit.

Huic vero Æneas respondit, dixitque: 200 Pelide, ne jam me verbis, puerulum tanquam, speres _te_ territurum: quippe aperte scio et ipse et convicia, et opprobria proloqui. Scimus autem alter-alterius genus, scimus et parentes, jam-olim-dicta audientes verba mortalium hominum: 205 visu vero certe nec tu meos nosti, neque ego tuos. Aiunt te quidem Pelei eximii prolem esse matre vero ex Thetide, comis-pulcris marina-nympha: at ego _me_ filium magnanimo Anchisa profiteor prognatum esse, mater autem mihi est Venus: 210 horum jam nunc alterutri certe carum filium plorabunt hodie: non enim puto verbis omnino puerilibus sic diremtos, e pugna _nos_ redituros-esse. Quodsi vis et hæc doceri; ut bene scias nostrum genus (multi autem ipsum homines norunt): 215 Dardanum jam primum genuit nubes-cogens Jupiter: condidit autem _is_ Dardaniam: quippe nondum Ilios sacra in campo ædificata-erat, urbs articulate-loquentium hominum, sed adhuc radices habitabant irriguæ-fontibus Idæ. Dardanus autem genuit filium Erichthonium regem, 220 qui tum opulentissimus erat mortalium hominum: hujus ter-mille equæ per palustria pascebantur feminæ, pullis exsultantes teneris: harum _aliquas_ et _ipse_ Boreas adamavit pascentium, equoque se quum-assimulasset, cæruleis-jubis, concubuit: 225 illæ vero gravidæ-factæ pepererunt duodecim equulas: hæ autem quando saltu-lasciviebant super almam terram, summum super aristarum fructum currebant, nec _eas_ frangebant: at quum saltu-lasciviebant super lata dorsa maris, in-superficie super collisos-fluctus maris cani currebant. 230 Troem autem Erichthonius genuit Trojanis regem: ex-Troe vero tres filii eximii geniti-sunt, Ilusque, Assaracusque, et deo-par Ganymedes, qui sane pulcerrimus erat mortalium hominum: quem et in-altum-rapuerunt dii, Jovi ut-pocillator-esset, 235 pulcritudinem ob ipsius, ut immortalibus interesset. Ilus autem genuit filium eximium Laomedontem; Laomedon autem Tithonum genuit, Priamumque, Lampumque, Clytiumque, Hicetaonemque, sobolem Martis: Assaracus vero Capyn; is autem Anchisen genuit filium: 240 aque me Anchises; Priamus vero genuit Hectorem divinum. Ex-hoc quidem genereque et sanguine _me_ profiteor esse. Jupiter vero virtutem viris augetque minuitque, prout voluerit; ipse enim _est_ potentissimus omnium. Sed age ne-amplius hæc disseramus, pueruli tanquam, 245 stantes in media acie prælii. Licet enim ambobus opprobria proloqui multa admodum: ne navis quidem centiremis onus ferret. Volubilis vero lingua est hominum, multique insunt sermones, omnigeni; verborum autem latus campus hinc et inde. 250 Qualecunque dixeris verbum, tale et audieris. Sed quid jurgiis et rixis nobis opus _est_ altercari inter-nos-contra, tanquam mulieres, quæ iratæ per contentionem animum-rodentem altercantur inter-se, mediam in viam prodeuntes, 255 multa veraque et non _vera:_ ira vero et hæc jubet. A-virtute tamen non me verbis avertes animosum, priusquam ære pugnes contra. Verum age, ocyus experiamur alter-alterum æratis hastis.

Dixit, et in terribile scutum intorsit gravem hastam, 260 horrendum: ingensque scutum circumsonuit hastæ cuspide. Pelides vero scutum quidem a se _procul_ manu robusta tenuit, perculsus: credebat enim longæ-umbræ hastam facile penetraturam-esse magnanimi Æneæ: imprudens; nec cogitabat in mente et in animo, 265 quod non facile est, deorum inclyta dona a-viris certe mortalibus domari, neque _ea his_ cedere. Neque tunc Æneæ bellicosi gravis hasta perrupit scutum; aurum enim _eam_ inhibuit, dona dei: sed duas quidem transiit per plicas; verum etiam tres 270 supererant: quoniam quinque plicas duxerat Vulcanus, duas æreas, duasque interiores stanni, unam vero auream: qua demum detenta-est fraxinea hasta.

Secundus autem Achilles emisit longæ-umbræ hastam, et percussit Æneæ clypeum undique æqualem, 275 oram ad summam, ubi tenuissimum ambibat æs, tenuissimum vero inductum-erat corium bovis; ac penitus Pelias prorupit fraxinus, crepuit vero clypeus ab ea (_ictu ejus_). Æneas autem contractus-subsedit, et a se _procul_ scutum sustulit, territus: hasta autem supra dorsum in terra 280 stetit _ulterius_ pergendi-cupida: et utrosque disruperat orbes clypei totum-hominem-tegentis: is vero evitata hasta longa constitit, (dolor autem ei offusus-est immensus oculis,) perculsus, quod prope se fixum-erat telum. Verum Achilles promtus irruit, stricto ense acuto, 285 terribilem edens-clamorem: at saxum sumsit manu Æneas, manum pondus, quod ne duo quidem viri ferrent, quales nunc homines sunt: is vero ipsum facile agitabat et solus. Tum certe Æneas quidem irruentem percussisset saxo, vel in-galeam, vel in-scutum, quod ab eo defendisset tristem mortem; 290 ipsum vero Pelides cominus ense anima privasset: nisi celeriter animadvertisset Neptunus concussor-terræ. Statim autem inter immortales deos verbum dixit:

Dii boni, certe mihi dolor _est_ de-magnanimo Ænea, qui cito a-Pelide domitus ad-Orcum descendet, 295 credens verbis Apollinis longe-jaculantis: domens: nec quicquam _is_ ab-eo propulsabit triste exitium. Sed cur nunc hic insons mala patitur, immerito, ob debitos-aliis dolores; grata autem semper munera diis exhibet, qui cœlum latum inhabitant? 300 Sed agite, nos ipsi eum e morte subducamus, ne-forte et Saturnius irascatur, si Achilles hunc interimat: fatale vero ei est effugere, ut ne sine-prole genus et prorsus-exstinctum pereat Dardani, quem Saturnius præ omnibus dilexit liberis, 305 qui ex-se nati-sunt mulieribusque mortalibus. Dudum enim Priami genus odit Saturnius: nunc vero certe Æneæ vis Trojanis imperabit, et filii filiorum, qui in posterum nati-fuerint.

Huic autem respondit deinde magnis-oculis veneranda Juno: 310 Terræ-concussor, ipse tu in mente tua consule de-Ænea, utrum eum e-periculo-extrahas, an relinquas. [a-Pelide Achille domandum, strenuus quanquam-sit.] Sane enim nos multa juravimus jurajuranda omnes inter deos, ego et Pallas Minerva, 315 nunquam a Trojanis _nos_ depulsuras-ope-allata malum diem, ne quando quidem Troja exitiali igne tota cremabitur incensa, incenderint autem Mavortii filii Achivorum.

Sed ut hoc audivit Neptunus terræ-concussor, profectus-est ire perque pugnam et per stridorem hastarum, 320 pervenitque, ubi Æneas, atque inclytus erat Achilles. Confestim vero huic quidem inde ob oculos fudit caliginem, Pelidæ Achilli: ipseque hastam ære-solido-præfixam clypeo extraxit magnanimi Æneæ; et eam quidem ante pedes Achillis posuit; 325 Æneam vero vi-abegit a terra in-altum sublatum. Multos autem ordines heroum, multos et equorum Æneas superavit-saltu, dei a manu impetu-sumto: pervenitque ad extremam-partem impetuosi prælii; ibi autem Caucones ad pugnam armabantur. 330 Eum vero admodum prope accessit Neptunus concussor-terræ, et ipsum compellans verbis alatis allocutus-est:

Ænea, quis te sic deorum attonitum instigat contra Peliden ferocem pugnare, qui te simul fortior _est_ et carior immortalibus? 335 Sed recede, quandocunque obvius-fueris-factus illi, ne et præter fatum in-domum Orci pervenias. At postquam Achilles mortem et fatum assecutus-fuerit, audacter jam deinceps inter primos pugna; non enim aliquis te alius Achivorum interficiet.

340 Sic fatus, _eum_ reliquit illic, postquam præceperat omnia. Tunc confestim Achillis ab oculis dispersit caliginem magnam: is vero continuo clare vidit oculis; ingemiscens autem dixit ad suum magnum animum:

Dii boni, certe magnum miraculum hoc oculis video: 345 hasta quidem hæc jacet in terra, neque omnino virum video, in-quem immisi, interficere _eum_ cupiens. Certe et Æneas igitur carus immortalibus diis erat: sed ipsum putabam frustra sic gloriari. Valeat: non ei animus me amplius experiri 350 erit, qui et nunc fugit lubens ex morte. Sed agedum, Danaos bellicosos adhortatus, illos alios Trojanos experiar obvius profectus.

Dixit, et in ordines saliit: hortabaturque virum quemque: Ne-amplius nunc a-Trojanis procul state, divini Achivi, 355 sed age, vir contra virum eat, promtusque-sit pugnare. Difficile vero mihi est, etiam fortis licet sim, tot homines insequi, et cum-omnibus pugnare: neque-vel Mars, qui-tamen deus immortalis, nec Minerva, tantæ aciei persequens-obierit os, et impigre-egerit: 360 sed quantum quidem ego valeo manibusque pedibusque et animis, me jam nego remissurum ne minimum quidem: sed omnino per-ordines ibo penitus, nec quenquam puto Trojanorum gavisurum-esse, qui _meam_ prope hastam venerit.

Sic dixit incitans: Trojanos vero splendidus Hector 365 hortabatur increpitans, affirmabatque _se_ iterum contra Achillem:

Trojani magnanimi, ne timete Peliden. Et ego verbis vel cum-immortalibus pugnare-possem; hasta vero arduum, quoniam longe potentiores sunt. Neque Achilles omnibus finem sermonibus imponet, 370 sed aliud quidem perficiet, aliud vero et in-medium claudum- relinquet. Huic ego obvius ibo, etiam si igni manuum-vi similis-est, si igni manuum-vi similis-est,[TR1] animoque rutilo ferro.

Sic dixit incitans: illi vero adversi hastas tollebant, Trojani: horum autem in-unum congressa-est vis, ortusque-est clamor. 375 Et tunc Hectorem affatus-est astans Phœbus Apollo:

Hector, ne-jam omnino cum-Achille congredere-ante-aciem, sed in agmineque et ex turba _eum_ excipe, ne-qua te vel missili-feriat, vel cominus ense percutiat.

Sic dixit: Hector vero rursus iniit turbam-densam virorum, 380 perculsus, ut audivit dei vocem locuti. At Achilles in-Trojanos insiliit, præcordia indutus robore, horrende vociferans: primum autem interfecit Iphitionem strenuum Otryntiden, multarum ductorem copiarum, quem nympha peperit Nais Otrynto urbium-eversori, 385 Tmolo sub nivoso, Hydæ in opulenta civitate: hunc quidem recta irruentem feriit hasta divinus Achilles, medio in capite; hoc vero in-duas-partes totum diffissum-est: fragoremque-edidit _heros_ cadens; et super-_eo_-gloriabatur divinus Achilles:[TR2]

Jaces, Otryntide, omnium terribilissime virorum! 390 hic tibi mors _accidit;_ genus autem tibi est ad lacum Gygæum, ubi tibi ager paternus est, Hyllum ad piscosum, et Hermum vorticosum.

Sic dixit glorians: illi autem caligo oculos obtexit. Hunc quidem Achivorum equi canthis-rotarum lacerarunt 395 prima in acie: ille vero post hunc Demoleontem, strenuum propulsatorem pugnæ, Antenoris filium, percussit ad tempus, per galeam æneis-munitam-malis. Neque ærea galea _hastam_ inhibuit, sed per ipsam cuspis pergendi-cupida rupit os; cerebrum vero 400 intus totum fœdatum-est: domuit vero ipsum ardentem. Hippodamantem autem deinde, de curru desilientem, ante se fugientem, in-dorso percussit hasta. Atque is animum exhalabat et mugiebat, ut quum taurus mugit, vi-tractus Heliconium circa regem, 405 adolescentibus trahentibus; gaudet autem his Neptunus: sic utique hujus mugientis reliquit ossa animus ferox. Atque ille ivit cum hasta in deo-parem Polydorum Priamiden: eum vero neutiquam pater sinebat pugnare, quod sibi inter filios minimus erat natu, 410 et sibi carissimus erat, pedibusque omnes vincebat: tum vero juvenili-stultitia, pedum virtutem ostentans, ruebat per primos-pugnatores, donec suam perdidit animam: hunc percussit medium jaculo pedibus-velox divinus Achilles, in-terga prætercurrentis, ubi baltei annuli 415 aurei _balteum_ constringebant, et duplex occurrebat lorica: in-adversum vero perrupit ad umbilicum hastæ cuspis: in-genua autem procidit ejulans: nubesque ipsum obtexit nigra, ad se vero collegit intestina manibus, inclinatus.

Hector vero, ut vidit fratrem Polydorum 420 viscera manibus tenentem, advolutum terræ; continuo ejus oculis offusa-est caligo, neque amplius sustinuit diu procul versari, sed obviu venit Achilli, acutam hastam vibrans, flammæ similis. At Achilles ut vidit, ita exsiliit, et jactabundus verbum dixit:

425 Prope _est_ vir, qui meum maxime intimum-pupugit animum, qui mihi sodalem interfecit dilectum; nec sane diutius alter-alterum trepidi-fugerimus per aciei semitas.

Dixit, et torve intuens allocutus-est Hectorem divinum: Propius accede, ut ocyus ad-mortis metas pervenias!

430 Illum vero interritus allocutus-est galeam-motans Hector: Pelide, ne jam me verbis certe, puerulum tanquam, speres _te_ perterrefacturum: nam aperte scio et ipse et convicia, et opprobria proloqui. Scio autem, quod tu quidem strenuus, ego vero te multo inferior _sum._ 435 Sed hæc quidem deorum in genibus posita sunt, an tibi inferior licet sim, animum exemero, hasta percusso: nam et meum telum acutum _est_ in-cuspide.

Dixit, et vibratam emisit hastam; et eam-quidem Minerva flatu ab-Achille retro avertit glorioso, 440 leniter admodum afflatam: ista autem rediit ad-Hectorem divinum, ipsiusque ante pedes cecidit. Verum Achilles promtus irruit, occidere _eum_ cupiens, horrendum vociferans: illum vero eripuit Apollo facile admodum, utpote deus, operuitque caligine multa. 445 Ter quidem deinde irruit pedibus-velox divinus Achilles hasta ærea, terque caliginem percussit profundam. Sed quando jam quarto irruebat, dæomni par, minaciter increpitans _eum_ verbis alatis allocutus-est:

Rursus nunc effugisti mortem, canis; certe tibi prope 450 venerat malum: nunc vero te eripuit Phœbus Apollo, cui certe vota-facis, proficiscens in stridorem jaculorum. At certe te conficiam omnino, etiam posthac obvius-factus, si forte aliquis et mihi deorum adjutor est. Nunc vero ceteros persequar, quemcunque deprehendero.

455 Sic locutus, Dryopem feriit ad cervicem mediam jaculo, ceciditque _is ei_ ante pedes; ipse autem hunc quidem reliquit, Demuchum vero Philetoriden, fortemque magnumque, ad genu hasta percussum detinuit: huic quidem deinde, feriens ense magno, exemit animam. 460 Atque ille Laogonum et Dardanum, filios Biantis, ambos cum-impetu-adortus, e curru depulit in-terram, alterum quidem hasta percussum, alterum vero cominus ense feriens; Troem etiam Alastoriden: hic quidem obvius venerat, genibus, si-quo-modo sibi parceret, prehensis, et vivum dimitteret, 465 nec _se_ interficeret, æqualem-ætatem miseratus: demens; neque hoc sciebat, quod non persuasurus erat. Haudquaquam enim _Achilles_ animo-miti vir erat, nec lenis, sed valde promtus: hic quidem ceperat manibus genua, cupiens precari, ille vero ense percussit ad jecur: 470 ei autem jecur excidit, et ater sanguis ex ipso sinum _ei_ implevit, ipsique tenebræ oculos contexere, anima privato. Ille autem Mulium percussit prope-astans hasta ad aurem; moxque per aurem ivit alteram cuspis ærea: illeque Agenoris filium Echeclum 475 medium ad caput ense feriit capulum-magnum-habente: totus autem incaluit ensis sanguine: huic vero oculos occupavit purpurea mors et fatum violentum. Deucalionem autem deinde, ubi connectuntur nervi cubiti, hac illum caram per manum transfixit 480 cuspis ærea: ipse vero illum manebat manu gravatus, præ _se_ videns mortem: ille autem gladio cervice percussa, procul cum-ipsa galea caput excussit; medulla vero vertebris exsiliit; ipse autem in terra jacuit extensus. At ille profectus-est ire in eximium Pirei filium, 485 Rhigmum, qui e Thracia glebosa venerat: hunc percussit medium telo, fixumque-est in pulmone æs; decidit autem e curru. Ille autem Areithoum famulum, retro equos convertentem, in-dorsum acuta hasta feriit, curruque deturbavit: turbati-sunt autem ejus equi.

490 Ut vero fertur-furens-per profundas convalles immane-ardens ignis montis aridi; profunda autem crematur silva, et quaquaversus agitans ventus flammam contorquet: sic ille quaquaversus furens-ferebatur cum hasta, dæmoni par, occidendos insequens; fluebat autem sanguine terra nigra. 495 Ut vero quum quis junxeri boves mares latis-frontibus, ut-triturent hordeum album bene-condita in area, citoque comminuuntur boum sub pedibus valde-mugientium: sic ab Achille _acti_ magnanimo solidis-ungulis equi calcabant simul cadaveraque et clypeos: sanguine autem axis 500 subtus totus fœdatus-erat, et ambitus qui _erant_ crica sellam- currus, quos ab equinis ungulis guttæ apergebant, atque a canthis: ille vero cupiebat gloriam referre, Pelides, cruentoque-pulvere fœdabatur manibus invictis.

[TR1] Unclear why double "si igni manuum-vi similis-est". The Greek column of the book also features this duplication. [TR2] "Achilles;" -> "Achilles:"

Iliadis XXI.—Pugna ad fluvium.

ARGUMENT: THE BATTLE IN THE RIVER SCAMANDER.

The Trojans fly before Achilles, some towards the town, others to the river Scamander: he falls upon the latter with great slaughter: takes twelve captives alive, to sacrifice to the shade of Patroclus; and kills Lycaon and Asteropeus. Scamander attacks him with all his waves: Neptune and Pallas assist the hero: Simois joins Scamander: at length Vulcan, by the instigation of Juno, almost dries up the river. This Combat ended, the other gods engage each other. Meanwhile Achilles continues the slaughter, drives the rest into Troy: Agenor only makes a stand, and is conveyed away in a cloud by Apollo; who (to delude Achilles) takes upon him Agenor's shape, and while he pursues him in that disguise, gives the Trojans an opportunity of retiring into their city.

The same day continues. The scene is on the banks and in the stream of Scamander.

TEXT:

1 Sed ubi jam ad-vadum pervenerant pulcre-fluentis fluvii, Xanthi vorticosi, quem immortalis genuit Jupiter; ibi divisos, hos quidem ad-campum insequebatur urbem versus, qua Achivi turbati fugerant, 5 die superiori, quando furebat splendidus Hector: illac hi (_Troj._) profundebantur trepida-fuga; caliginemque Juno expandit ante _eos_ spissam, ut-inhiberet ac dimidia-pars in fluvium volvebantur profundum, vorticibus-argenteis; inciderunt autem magno strepitu: sonitumque-dedere alta fluenta, 10 ripæque circumcirca graviter gemuere: illi vero cum-fremitu innatabant huc et illuc, agitati circa vortices. ut vero quum _exactæ_ (ab) impetu ignis locustæ evolant, ut-fugiant ad-fluvium: atque ardet indefessus ignis excitatus derepente; illæ vero metu-perculsæ-cadunt in aquam: 15 sic sub Achille _fugante_ Xanthi vorticibus-profundis implebantur fluentum resonans mixtim equisque et viris.

Sed ille nobilissimus hastam quidem reliquit illic in ripa acclinatam myricis; ipse autem insiliit, dæmoni par, gladium solum habens, exitialiaque animo meditabatur opera. 20 Et feriebat quaquaversum: illorum vero gemitus excitabatur fœdus ense dum-cædebantur, rubescebatque sanguine aqua. Ut vero a delphine ingenti _pellente_ pisces alii fugientes, implent recessus-intimos portus stationibus-tuti, formidantes; omnino enim devorat, quemcunque ceperit: 25 sic Trojani fluvii per impetuosi fluenta abdebant-se-perculsi sub crepidines. Ille vero ut lassatus-erat manibus cædendo, vivos e fluvio duodecim legit juvenes, piasculum de-Patroclo Menœtiade mortuo. Hos eduxit foras metu-stupentes, tanquam hinnulos; 30 ligavitque a-tergo manus scite-sectis loris, quæ ipsi ferebant in tortilibus tunicis: tradidit autem sociis deducendos cavas ad naves; at ipse iterum irruit, occidere cupiens.

Illic filio Priami obvius-factus-est Dardanidæ, 35 e fluvio fugienti, Lycaoni; quem olim ipse abduxerat, captum e patris viridario, invitum, nocturnus progressus: is vero caprifici acuto ære incidebat novellos ramos, ut currus ambitus essent: ei autem improvisum malum supervenit divinus Achilles. 40 Et tunc quidem ipsum in-Lemnum bene-habitatam vendidit, navibus abductum: ac filius Jasonis pretium dedit. Illinc vero hospes ipsum redemit, multaque dedit, Imbrius Eetion, misitque in divinam Arisben: inde _is_ clam-effugiens paternam venit domum. 45 Undecim autem dies animum oblectabat cum-suis amicis, reversus ex Lemno: duodecima vero ipsum rursus manibus Achillis deus injecit, qui ipsum erat missurus in Orcum, etiam nolentem ire. Hunc igitur ut advertit pedibus-velox divinus Achilles 50 nudum, sine galeaque et clypeo; neque habebat hastam; sed ea quidem omnia humum abjecerat; conficiebat enim sudor fugientem e fluvio, delassatioque genua subtus domabat: indignatus inde dixit ad suum magnum animum:

Dii boni, sane ingens miraculum hoc oculis video: 55 profecto jam Trojani magnanimi, quos interfeci, rursus resurgent ex infernis-tenebris caliginosis: ut jam et hic venit, qui-effugit sævum diem, Lemnum in sacram venundatus: neque ipsum tenuit pontus sali cani, qui multos invitos coercet. 60 Sed agedum et hastæ cuspidem nostræ gustabit, ut videam in mente, et edocear, utrum[TR1] similiter et illinc reversurus-sit, an ipsum coercebit terra alma, quæ etiam fortem coercet.

Hæc animo-versabat manens: is vero prope eum venit attonitus, 65 genua tangere cupiens; valde enim exoptabat animo effugere mortemque exitialem et fatum nigrum. Nempe hic quidem hastam longam sustulit, divinus Achilles, percutere paratus: is autem currens-subiit et prehendit genua pronus: hasta vero super dorsum in terra 70 stetit, cupiens corpore satiari humano. Atque hic altera _manu_ quidem prehensis supplicabat genibus, altera vero tenebat hastam acutam, nec dimittebat; et eum compellans verbis alatis allocutus-est:

