# Homeri Carmina et Cycli Epici Reliquiæ. Pars Prima: Ilias

## Part 30

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/homeri-carmina-et-cycli-epici-reliqui-pars-prima-ilias-52692/index.md

Hei mihi, quidnam rursus capite-comantes Achivi ad naves fugati-aguntur, territi per-campum? _Metuo_ ne jam mihi perfecerint dii malas sollicitudines animo, ut olim mihi mater narravit, ac mihi dixit, 10 Myrmidonum fortissimum, adhuc vivente me, manibus sub Trojanorum relicturum-esse lucem solis. Certe omnino jam mortuus-est Menœtii fortis filius, miserandus: certe jusseram _eum,_ repulso hostili igne, retro ad naves ire, nec cum-Hectore fortiter pugnare.

15 Dum is hæc versabat in mente et in animo, interea ad-eum prope accessit illustris Nestoris filius, lacrimas calidas fundens, dixitque nuntium gravem:

Hei mihi, Pelei fili bellicosi, profecto perquam tristem audies nuntium _rei,_ quæ non debuit facta-esse. 20 Jacet Patroclus; de-cadavere autem jam pugnant nudo: sed ejus arma habet galeam-motans Hector.

Sic dixit: illum vero doloris nubes obtexit atra. Ambabus manibus tollens pulverem flagratum (_cinerem_), fudit super caput, pulcramque deturpabat faciem: 25 divinæque tunicæ niger undique-adhæsit cinis. Ipse vero in pulveribus magnus magno-spatio porrectus jacebat, suisque manibus comam deturpabat scindens. Ancillæ autem, quas Achilles in-præda-ceperat, Patroclusque, animo tristatæ altum ejulabant, et foras 30 procurrebant circa Achillem bellicosum: manibus vero omnes pectora plangebant, resolvebanturque subtus genua cujusque. Antilochus autem ex-altera-parte lugebat, lacrimas fundens, manus tenens Achillis: is autem suspirabat generoso corde; timebat enim, ne jugulum _Patroclo Hector_ abscinderet ferro: 35 horrendum vero ejulabat. Audivit autem veneranda mater, sedens in fundo maris, apud patrem senem; ululavitque inde: deæ autem circa-ipsam congregabantur, omnes quotquot in fundo maris Nereides erant. Illic quidem erat Glauceque, Thaliaque, Cymodoceque, 40 Nesæa, Spioque, Thoaque, Haliaque magnis-oculis, Cymothoeque, et Actæa, et Limnorea, et Melita et Iæra, et Amphithoe, et Agave, Dotoque, Protoque, Pherusaque, Dynameneque, Dexameneque, et Amphinome, et Callianira, 45 Doris, et Panope, et inclyta Galatea, Nemertesque, et Apseudes, et Callianassa: illic erat et Clymene, Ianiraque, et Ianassa, Mæra, et Orithyia, comisque-pulcris Amathia; aliæque, quæ in fundo maris Nereides erant. 50 Iis vero splendidus implebatur specus; hæ autem simul omnes pectora sibi plangebant; Thetis vero exorsa-est fletum:

Audite, sorores Nereides, ut bene omnes sciatis audientes, quanti meo insint dolores animo. Hei mihi miseræ, hei mihi infeliciter-fortissimum-enixæ! 55 quæ postquam pepereram filium eximiumque fortemque, præstantissimum heroum, isque succreverat plantæ similis: hunc quidem ego educatum, ut plantam in fœcundo-loco agri, in-navibus misi recurvis ad Ilium, contra-Trojanos pugnaturum: hunc autem non receptura-sum rursus, 60 domum reversum, intra ædes Peleias. Quamdiu vero mihi vivit et videt lumen Solis, tristatur, nec quicquam ei possum auxiliari proficiscens. Sed proficiscar, ut visam dilectum filium, et audiam, quinam ipsum invaserit luctus, seorsum-a pugna manentem.

65 Sic locuta reliquit specum: illæ vero cum ipsa lacrimabundæ ibant; circumque ipsas unda maris scindebatur. Hæ autem ut jam ad-Trojam glebosam venerant, litus conscenderunt ordine, ubi frequentes Myrmidonum subductæ-erant naves velocem circa Achillem. 70 Huic autem graviter-suspiranti astitit veneranda mater; acutum autem ululans, caput prehendit filii sui: et lugens, verbis alatis _eum_ allocuta-est:

Fili, quid fles? qui vero te mente invasit dolor? Eloquere, ne cela: illa quidem jam tibi perfecta-sunt 75 a Jove, ut jam antea precatus-es, manibus sublatis, omnes ad puppes cogi filios Achivorum, tui indigentes, patique indignas res.

Illam autem graviter-suspirans allocutus-est pedibus velox Achilles: mater mea, hæc quidem mihi Olympius perfecit: 80 sed quæ mihi ex-his voluptas, quum carus periit socius, Patroclus? quem ego supra omnes honorabam socios, æque-ac meum caput: hunc perdidi: arma vero Hector _ei_ trucidato exuit ingentia, mirabilia visu, pulcra: quæ quidem Peleo dii dederunt, splendida dona, 85 die illo, quando te mortalis viri collocarunt in-cubili. Utinam tu quidem ibidem inter immortales marinas habitasses, Peleusque mortalem duxisset uxorem! Nunc vero _mortali nupsisti,_ ut et tibi luctus in animo immensus esset, de-filio occiso: quem non recipies rursus 90 domum reversum: quippe ne me-quidem _ipsum_ animus jubet vivere, neque hominibus interesse, nisi Hector primus mea sub hasta, percussus, animam perdiderit,[TR1] Patroclumque ob-interfectum-pœnas Menœtiaden dederit.

Illum vero vicissim affata-est Thetis, lacrimas fundens: 95 cito-moriturus certe mihi, fili, es, quum-talia dicas: ilico enim tibi deinde post Hectorem fatum paratum _est._

Illam vero graviter ingemiscens allocutus-est pedibus velox Achilles: ilico moriar, quandoquidem non eram socio, dum-interficeretur, auxiliaturus: ille quidem valde procul a- patria 100 interiit: me vero desideravit, mali propulsator ut-sim. Nunc autem, quoniam non revertar utique caram in patriam terram neque ulla Patroclo natus-sum lux (_salus_), nec sociis ceteris, qui jam multi domiti-sunt ab-Hectore divino: sed sedeo apud naves, inutile pondus terræ, 105 talis quum-sim, qualis nullus Achivorum ære-loricatorum in pugna; concione autem meliores sunt et alii. Utinam contentio a diis et ab hominibus pereat, et ira, quæ impellit etiam admodum-prudentem sævire: quæque multo dulcior melle stillante 110 hominum in pectoribus augescit, tanquam fumus: sicut me nunc irasci-fecit rex virorum Agamemno. Sed hæc quidem ante-acta-esse sinamus, dolentes licet, animum in pectoribus nostrum domantes necessitate. Nunc vero ibo, ut cari capitis perditorem inveniam, 115 Hectorem; mortem autem ego tunc accipiam, quandocunque demum Jupiter voluerit perficere, atque immortales dii ceteri. Neque enim ne vis quidem Herculis effugit mortem, qui tamen carissimus erat Jovi Saturnio regi: sed eum fatum domuit et gravis ira Junonis. 120 Ita et ego, si jam mihi simile fatum decretum-est, jacebo, quum mortuus-fuero: nunc vero gloriam bonam auferam, et aliquam Troadum et Dardanidum profundo-sinu, ambabus manibus genis a-teneris lacrimas abstergentem, crebro suspirare cogam: 125 sentiant autem, quod jam diu ego a-pugna cessavi. Neu me prohibe a-pugna, amans licet: nec mihi persuadebis.

Huic autem respondit deinde dea Thetis pedibus-argenteis: sane jam hæc, fili, revera _sunt;_ non malum est, laborantibus sociis arcere gravem perniciem: 130 sed tibi arma pulcra inter Trojanos detinentur, ærea, coruscantia: illa quidem galeam-motans Hector ipse ferens humeris exsultat: nec-tamen ipsum puto diu _iis_ gavisurum-esse; quippe cædes prope eum _est._ Sed tu quidem neutiquam ingredere pugnam Martis, 135 antequam me huc profectam (in) oculis videris. Mane enim revertar, cum sole oriente, arma pulcra ferens a Vulcano rege.

Sic igitur fata, retro se-vertit a-filio suo: et conversa, inter-marinas sorores dixit:

140 Vos quidem nunc subite maris latum sinum, visuræque senem marinum et ædes patris, et ei omnia dicite; ego vero ad latum Olympum vadam ad Vulcanum clarum-arte fabrili, si velit filio meo dare inclyta arma collucentia.

145 Sic dixit: illæque undam maris statim subierunt: ipsa utem ad-Olympum, dea Thetis argenteis-pedibus, abiit, ut dilecto filio inclyta arma afferret.

Illam quidem ad-Olympum pedes ferebant: sed Achivi immenso _cum_ fremitu sub Hectore homicida 150 fugientes, ad-navesque et Hellespontum venerant. Nec tamen Patroclum adhuc bene-ocreati Achivi extra tela extraxerant mortuum, famulum Achillis: rursus enim jam illum assecuti-fuerant peditesque et currus, Hectorque Priami filius, flammæ similis vi. 155 Ter quidem illum retro pedibus prehendit splendidus Hector, abstrahere cupiens, magnaque-voce Trojanos inclamabat: ter autem duo Ajaces, impetuosam induti fortitudinem, a-mortuo _eum_ vi-repulerunt: ille vero firmiter, robore fretus, interdum impetum-faciebat per tumultum, interdum autem 160 consistebat alte clamitans: retro vero non cedebat omnino. Sicut autem a corpore haudquaquam leonem fulvum possunt pastores in-agro pernoctantes valde esurientem summovere: sic hunc non poterant duo Ajaces armis-acres, Hectorem Priamiden, a mortuo absterrere. 165 Et jam abstraxissetque, et immensam retulisset gloriam, nisi Pelidæ pedibus-ventosa velox Iris nuntia venisset currens ab Olympo, ut-armaretur, clam Jove aliisque diis; miserat enim eam Juno. Prope autem stans verbis alatis _Achillem_ allocuta-est:

170 Surge, Pelide, omnium terribilissime virorum: Patroclo auxiliare, cujus gratia certamen grave stat ante naves: illi vero se-invicem perdunt, hi quidem, pugnantes cadavere pro mortuo, illi vero, ut-trahant ad Ilium ventosam, 175 Trojani, recta-irrunt: maxime vero splendidus Hector, abstrahere cupit; caput autem ipsum animus jubet infigere palis, abscissum tenere a cervice. Sed surge, neu amplius jaceto: pudorque tuum animum tangat, Patroclum Trojanis canibus ludibrium fieri: 180 tibi _erit_ contumelia, si cadaver deturpatum evadat.

Huic autem respondit deinde pedibus-celer divinus Achilles: Iri dea, quisnam te deorum mihi nuntium misit?

Illumque vicissim allocuta-est pedibus-ventosa velox Iris: Juno me demisit, Jovis gloriosa conjux: 185 nec scit Saturnius in-alta sede, nec quisquam alius immortalium, qui Olympum valde-nivosum circumcolunt.

Hanc autem respondens allocutus-est pedibus celer Achilles: Et quomodo eam ad pugnam? habent vero arma _mea_ isti: mater autem cara non me prius sinebat armari, 190 quam ipsam reversam (in) oculis viderem: pollicita-est enim a-Vulcano _se_ allaturam arma pulcra. Alterius autem non ullius scio cujus inclyta arma induere-possim, nisi Ajacis scutum Telamonii: sed et ipse hic, credo, inter primos versatur, 195 hasta cædem-edens de Patroclo mortuo.

Illum vero vicissim allocuta-est pedibus-ventosa velox Iris: bene etiam nos scimus, quod tibi inclyta arma detinentur: sed sic ad fossam profectus, Trojanis da-te-in-conspectum, si forte te veriti abstinuerint a-pugna 200 Trojani, respirarintque Mavortii filii Achivorum afflicti _jam:_ exigua autem _erit_ respiratio a-prælio.

Illa quidem sic locuta abiit, pedibus velox Iris: at Achilles surrexit Jovi carus: ac Minerva humeris validis circumposuit ægidem fimbriatam: 205 et ejus capiti nubem circumdedit augustissima dearum, auream, ex ipsaque accendit flammam collucentem. Ut vero quum fumus ascendens ex urbe ad-ætherem venit, longe ex insula, quam hostes oppugnant, qui per totum-diem horrendo cernunt Marte 210 urbe _procurrentes_ ex sua; sed cum sole occidente _continuo_ et faces-in-speculis ardent densæ, alteque splendor oritur emicans, finitimi ut-videant, si forte cum navibus mali propulsatores veniant: sic ab Achillis capite splendor ad-ætherem pertingebat. 215 Stetit autem ad fossam profectus extra murum, nec-tamen Achivis miscebatur; matris enim prudens reverebatur præceptum. Ibi stans clamavit; seorsum autem Pallas Minerva vociferata-est: et in Trojanis immensum excitavit tumultum. Ut vero quum admodum-luculenta vox _fit_ quando clangit tuba 220 urbem cingentes hostes propter exitiales: sic tunc admodum-luculenta vox exorta-est Æacidæ. Illi vero ut audiverunt vocem æream Æacidæ, omnibus commotus-est animus: ac pulcris jubis equi retro currus vertebant: præsagiebant enim clades animo. 225 Aurigæ autem perculsi-sunt, bui viderunt indefessum ignem horrendum super caput magnanimi Pelidæ ardentem: illum vero accenderat dea cæsiis-oculis Minerva. Ter quidem super fossam altum clamavit divinus Achilles: ter vero conturbati-sutn Trojani inclytique socii. 230 Ibidem autem etiam tunc perierunt duodecim virir fortissimi _impediti_ circa suos currus et hastas (iis _confixi_). At[TR2] Achivi alacriter Patroclum extra tela extractum, deposuerunt in lectis; cari autem circumstabant socii lugentes: cum iisque pedibus-velox sequebatur Achilles, 235 lacrimas calidas fudens, ut aspexit fidum socium jacentem in feretro, laceratum acuto ære: quem quidem miserat cum equis et curribus in prælium, nec rursus excepit reversum.

Solem autem indefessum magnis-oculis veneranda Juno 240 misit ad Oceani fluenta, invitum, ut-rediret; Sol occidit, finemque-fecerunt divini Achivi certaminis asperi et omnibus-æque-gravis pugnæ.

Trojani vero ex-altera-parte, ex aspero prælio ut-excesserant, solverunt sub curribus veloces equos; 245 ad concionem autem congregabantur, antequam cœnam curarent. Erectis vero stantibus concio habita-est, nec quisquam sustinuit sedere; omnes enim tenebat tremor: eo-quod Achilles exortus-fuerat: diu vero a-pugna se-abstinuerat tristi. Illis autem Polydamas prudens cœpit concionari, 250 Panthoides: hic enim solus videbat porro et retro (_futura et præterita_): Hectori autem erat sodalis, eademque nocte nati-erant; sed hic quidem verbis, ille vero hasta multum superabat. Qui iis bene-cupiens concionatus-est et dixit:

In-utramque-partem diligenter deliberate, amici: hortor enim ego 255 in-urbem nunc ire, nec exspectare Auroram divinam in campo prope naves: procul vero a muro sumus. Quamdiu quidem hic vir Agamemnoni irascebatur divino, tamdiu faciliores impugnatu erant Achivi. Gaudebam enim ego veloces juxta naves pernoctans, 260 sperans _nos_ naves capturos utrinque-recurvas. Nunc vero graviter timeo pedibus-velocem Peliden: qualis _est_ illius animus violentus, non volet manere in campo, ubi Trojani et Achivi in medio utrique vim Martis dividunt (_utrique experiuntur_): 265 sed de urbeque pugnabit, ac _de_ uxoribus. Verum eamus ad urbem; obsequimini mihi: sic enim erit. Nunc quidem nox quiescere-fecit pedibus-velocem Peliden alma; si autem nos offenderit hic manentes cras, progressus cum armis, probe _tunc_ aliquis illum 270 agnoscet: libenter enim pervenerit ad-Ilium sacram, quicunque effugerit: multos vero canes et vultures comedent Troum: utinam procul-ab aure sic sit (_hoc nunquam audiam_)! Si vero meis verbis obsecuti-fuerimus, tristes licet, per-noctem quidem in concione robur habebimus, urbem autem turres 275 excelsæque portæ, tabulæque ad has aptatæ, longæ, bene-politæ, coagmentatæ tutabuntur. Mane vero sub-auroram cum armis loricati stabimus super turribus: huic autem gravius _fuerit,_ si voluerit, profectus e navibus, circa murum nobiscum pugnare. 280 Retro iterum ibit ad naves, postquam arduis-cervicibus equos vario cursu satiarit, sub turrem temere-vagans. Intus vero non ipsum animus irruere sinet, nec unquam vastabit, priusquam eum canes veloces ederint.

Illum vero torve intuitus allocutus-est galeam-motans Hector: 285 Polydama, tu quidem neutiquam mihi grata hæc dicis, qui hortaris in urbem _nos_ cogi revertentes. An nondum satiati-estis manendo intra turres? Antea enim Priami urbem articulate-loquentes homines omnes prædicabant divitem-auri, divitem-æris: 290 nunc vero jam perierunt-ex ædibus reconditæ-opes pulcræ: multæ autem jam in-Phrygiam et Mæoniam amœnam opes venum-avectæ abiere, ex-quo magnus iratus-fuit Jupiter. Nunc vero quum mihi dedit Saturni filius versuti gloriam retulisse apud naves, marique conclusisse Achivos, 295 stulte, ne-amplius hæc consilia ostende in populo. Non enim quisquam Trojanorum obtemperabit: non enim sinam. Sed agite, sicut ego dixero, pareamus omnes. Nunc quidem cœnam sumite per exercitum turmatim, et excubiarum mementote, et vigilate quisque: 300 Troum vero quicunque de-opibus nimium sollicitus-est, collectas-in-unum copiis det publice-absumendas, quorum aliquem (_quemque_) melius est _illis_ frui, quam Achivos. Mane vero sub-auroram cum armis loricati naves juxta cavas excitemus acrem Martem. 305 Si autem revera apud naves exortus-est divinus Achilles, gravius, si voluerit, ei erit: non illum ego fugiam e pugna horrisona, sed omnino contra stabo, seu referat magnam victoriam, seu _ego_ referam: communis Mars _est,_ atque etiam occisorem-occidit.

310 Sic Hector concionatus-est: ac Trojani acclamarunt, vecordes; nam iis mentes exemerat Pallas Minerva: Hectori enim assensi-sunt, perniciosa consilia-danti; Polydamanti vero nullus, qui bonum suaserat consilium. Cœnam deinde sumserunt per exercitum. At Achivi 315 tota-nocte Patroclum gemitibus-lugebant flentes. Illis autem Pelides densum exorsus-est fletum, manus viros-occidentes imponens pectoribus sodalis, crebros admodum edens-gemitus: sicut leo bene-barbatus, cui nempe catulos cervos-venans surripuerit vir 320 silva ex densa: ille vero tristatur sero adveniens; multas autem convalles obit, viri vestigia indagans, sicubi inveniat: perquam enim acris ira eum corripit: sic is graviter-suspirans, dixit-inter Myrmidonas:

Dii boni! prorsus irritum verbum effudi die illo, 325 bono-animo-esse-jubens heroem Menœtium in ædibus: dicebam enim ei _me_ in Opuntem inclytum filium reducturum, Ilium quando-evastasset, nactusque-esset prædæ portionem. Sed non Jupiter hominibus cogitata omnia perficit. Ambos enim _nos_ fato-destinatum-est eamdem terram rubefacere 330 hic in Troja: quippe neque me reversum excipiet in-ædibus senex equûm-agitator Peleus, nec Thetis mater, sed hic _me_ terra tenebit. Nunc vero quandoquidem, Patrocle, te posterior subibo terram, non tibi ante justa-faciam, quam Hectoris huc attulero 335 arma et caput, magnanimi tui interfectoris: duodecim autem ante rogum cervices-abscindam Trojanorum præclaris filiis, de-te interfecto iratus. Interea vero mihi apud naves recurvas jacebis sic: circumque te Trojanæ et Dardanides profundo-sinu 340 plorabunt, noctesque et dies lacrimas-fundentes; quas ipsi labore-acquisivimus, vique hastaque longa, opulentas evastantes urbes articulate-loquentium hominum.

Sic fatus, socios jussit divinus Achilles circumdare igne positum tripodem magnum, ut celerrime 345 a-Patroclo abluerent tabum cruentum. Illi vero aptum ad-lavacra tripodem statuere in ignem ardentem, et aquam infudere, subtusque ligna accendêre allata: ventrem quidem tripodis ignis ambibat, calefiebatque aqua. Ac postquam fervefacta-erat aqua in splendenti ære, 350 tum statim laveruntque, et unxerunt pingui oleo: ac vulnera impleverunt unguento novenni: in lectis autem positum, tenui linteo texerunt ad pedes a capite: desuper vero, palla candida. Per-totam-noctem deinde pedibus celerem circa Achillem 355 Myrmidones Patroclum gemitibus lugebant flentes. Jupiter autem Junonem allocutus-est sororem conjugemque:

Perfecisti[TR3] tandem, magnis-oculis veneranda Juno,[TR4] et-excitasti Achillem pedibus celerem: profecto etenim te ex ipsa nati-sunt capite-comantes Achivi.

360 Ei vero respondit deinde magnis-oculis veneranda Juno: importunissime Saturnie, qualem hunc sermonem dixisti! Namque fere aliquis est homo homini _hoc_ perfecturus, qui-tamen mortalisque est, ac non tot consilia novit: quomodo jam ego, quæ aio dearum _me_ esse præstantissimam, 365 utrumque, genereque, et quod tua uxor vocata-sum, tu vero omnes inter immortales imperas, non debui Trojanis ira-accensa mala machinata-esse?

Sic illi quidem talia inter se loquebantur. Vulcani autem pervenit ad-domum Thetis pedibus argenteis, 370 immortalem, stellatam, insignem _inter domos aliorum_ immortalium, æream, quam quidem ipse fecerat Claudus. Illum vero inveniet sudantem, versantem-se circa folles, studiose-agentem: tripodas enim viginti omnes fabricabat, qui-starent ad parietem bene-fundatæ domus: 375 aureas autem ipsis rotas unicuique fundo subdiderat, ut ei sponte-sua divinum ingrederentur cœtum, ac rursus ad domum redirent, mirabile visu. Illi autem in-tantum quidem erant perfecti, ansas vero nondum artificiosæ additæ-erant; quas jam apparabat, cudebatque clavos. 380 Dum is hæc conficiebat peritis præcordiis, interea ad-eum prope accessit dea Thetis pedibus-argenteis. Eam autem vidit progressa Charis splendida-vitta-in-capite, pulcra, quam uxorem-duxerat inclytus Vulcanus; inque ejus hæsit manu, verbumque dixit et elocuta est:

385 Quid, Theti sinuoso-peplo, venisti ad-nostram domum venerandaque dilectaque? antea quidem nequaquam frequentabas. Sed sequere ulterius, ut tibi hospitales-epulas apponam.

Sic locuta, ulterius ducebat _eam_ augustissima[TR5]dearum. Hanc deinde sedere-fecit in sede argenteis-clavis-distincta, 390 pulcra, artificiosa; suberatque scabellem pedibus:[TR6] Vocavitque Vulcanum inclytum-artificem, dixitque sermonem:

Vulcane, prodi huc, Thetis enim aliquid tui indiget. Huic vero respondit deinde inclytus Vulcanus:

Profecto mihi magnaque et veneranda dea _est_ in-domo: 395 quæ me servavit, quum me dolor incessit, longe prolapsum, matris meæ consilio impudentis, quæ me volebat occultasse, claudus quum-essem: tum passus-forem dolores animo, nisi me Eurynomeque, Thetisque excepisset sinu; Eurynome, filia reflui Oceani. 400 Has apud per-novennium fabricavi artificiosa multa, fibulasque, tortilesque armillas, fistulasque et torques, in specu concava: circùm autem fluentum Oceani spuma murmurans fluebat immensum: nec quisquam alius norat nec deorum, nec mortalium hominum, 405 sed Thetisque et Eurynome sciebant, quæ me servarunt. Hæc nunc nostram ad-domum venit: ideo me admodum decet omnia Thetidi pulcræ-comis præmia-salutis persolvere. Sed tu quidem nunc ei apponito epulas-hospitales lautas, dum ego folles reponam, instrumentaque omnia.

410 Dixit, et ab incudis-stipite monstrum ardens surrexit, claudicans; subtus autem tibiæ moliebantur imbecillæ. Folles quidem seorsum posuit ab-igne, instrumentaque omnia arcam in argenteam collecta-collocavit, quibus opus-faciebat: spongia autem usquequaque ora et ambas manus abstersit, 415 cervicesque validas et pectora hirsuta: induit vero tunicam; accepitque scipionem crassum, exiitque foras, claudicans; sed ancillæ valide-subibant regi, aureæ, vivis adolescentulis similes. Quibus quidem mens inest in præcordiis, inest et vox, 420 et vis, ab immortalibus autem diis opera doctæ-sunt. Hæ quidem a-latere regis sedulo-ibant: ille vero ægre-gradiens, prope, ubi Thetis, _erat,_ in throno consedit fulgido, inque ejus hæsit manu, verbumque dixit et elocutus-est:

