# Homeri Carmina et Cycli Epici Reliquiæ. Pars Prima: Ilias

## Part 29

Book page: https://www.cyberlibrary.org/la/books/homeri-carmina-et-cycli-epici-reliqui-pars-prima-ilias-52692/index.md

Sic hi quidem pugnabant instar ignis; nec dixisses nec solem salvum esse, neque lunam. Caligine enim obtinebantur in prælio, quotquot fortissimi stabant circa Menœtiaden mortuum. 370 At ceteri Trojanique et bene-ocreati Achivi, liberi pugnabant sub ære-sereno: expansusque-erat splendor solis acer, nubesque non exsurgebat a-toto campo, nec a-montibus: interquiescentes autem pugnabant, sua-invicem evitantes tela luctuosa, 375 longe distantes. Hi vero in medio _qui erant,_ dolores patiebantur caligine et pugna; affligebanturque sævo ære, quotquot fortissimi erant. Duo vero nondum viri audierant, viri gloriosi, Thrasymedes Antilochusque, de-Patroclo mortuo eximio; sed adhuc putabant _eum_ 380 vivum in primo tumultu cum-Trojanis pugnare. Hi autem intuentes cædem et trepidam-fugam sociorum, seorsum pugnabant, quoniam sic jusserat Nestor, hortatibus-propellens ad-pugnam nigris a navibus.

His vero per-totum-diem contentionis magnum certamen ortum-erat 385 gravis: defatigatione autem et sudore indesinenter usque genuaque, tibiæque, pedesque subtus cujusque, manusque, oculique, fœdabantur pugnantium, circa strenuum famulum pedibus-velocis Æacidæ. Ut vero quum vir tauri bovis magni pellem 390 famulis dederit distendendam, ebriam pinguedine; acceptam autem hi seorsum-dispositi extendunt in-orbem, statimque humor exiit, subitque adeps, multis trahentibus; tenditur autem tota undique: sic hi huc et illuc cadaver parvo in spatio 395 trahebant utrique: admodum enim ipsis sperabat animus, Trojanis quidem, _se id_ tracturos ad Ilium; at Achivis, naves ad cavas: de ipso autem tumultus ortus-erat atrox; nec Mars copiarum-concitator, nec Minerva hunc conspicata vituperasset, ne si multum quidem ipsam ira cepisset.

400 Talem Jupiter super Patroclo virorumque et equorum die illo intendit exitialem laborem. Necdum aliquâ sciebat Patroclum mortuum _esse_ divinus Achilles. Longe enim seorsum a-navibus pugnabant velocibus, muro sub Trojanorum: quare illum nunquam existimabat animo 405 mortuum-esse; sed vivum, ubi-accessisset ad-portas, reversurum: nam neque hoc credebat omnino, eversurum _eum_ urbem sine se, sed neque secum. Sæpe enim hoc ex-matre didicerat, seorsum audiens, quæ ei referebat Jovis magni sententiam: 410 verum tunc non ei dixerat malum tantum, quantum acciderat, mater, quod quidem ei multo carissimus periisset socius.

Illi vero assidue circa mortuum acutas hastas tenentes, indesinenter concurrebant, et invicem-se interficiebant: sic autem aliquis dicebat Achivorum ære-loricatorum:

415 O amici, non sane nobis honestum _est_ redire naves ad cavas; sed hic terra nigra omnibus dehiscat: hoc nobis continuo multo satius esset, _quam_ si hunc Trojanis permittamus equûm-domitoribus urbem ad suam _ut_-trahant, et gloriam referant.

420 Sic autem rursus aliquis Trojanorum magnanimorum dicebat: o amici, etiam si fatale _sit_ juxta virum hunc domari omnes simul, nunquam aliquis recedat a-pugna.

Sic igitur aliquis dicebat, animosque excitabat socii. Sic hi quidem pugnabant: ferreus autem strepidus 425 æreum ad-cœlum ibat per ætherem infructuosum.

Equi autem Æacidæ, a-pugna seorsum stantes, flebant, ut-primum senserunt aurigam in pulvere prostratum ab Hectoris homicida. Certe vero Automedon, Dioris fortis filius, 430 sæpe et scutica celeri _eos_ urgebat verberans, sæpe et blandis _verbis_ alloquebatur, sæpe et minis: illi vero neque retro ad naves, latum versus Hellespontum, volebant ire, neque in pugnam ad Achivos: sed veluti cippus manet firmiter, qui super tumulo 435 viri stat mortui, vel mulieris: sic manebant immote perpulcrum currum tenentes, solo admotis capitibus: lacrimæ autem illis calidæ de palpebris in-terram fluebant plorantibus, aurigæ desiderio: floridaque fœdabatur juba, 440 orbe excidens juxta jugum utrimque. Plorantes autem illos conspicatus, miseratus-est Saturnius, movensque caput, ad suum dixit animum:

Ah miseri, cur vos dedimus Peleo regi mortali? vos vero estis senii-expertes, immortalesque. 445 An ut ærumnosos inter homines dolores haberetis? non enim quicquam alicubi est calamitosius homine omnium, quæquæ super terram spirantque et moventur. At non sane vobis certe et curribus artificiose-factis Hector Priamides vehetur: haud enim permittam. 450 Annon satis, quod et arma habet, et in-_iis_-gloriatur sic? Vobis autem in genua mittam robur, et in animum, ut et Automedontem salvum-evehatis e pugna naves ad cavas: adhuc enim istis gloriam præbebo, ut-cædant, usque-dum ad-naves bonis-transtris pervenerint, 455 occideritque sol, et tenebræ sacræ supervenerint.

Sic locutus, equis inspiravit robur validum. Hi autem, a jubis pulvere in-solum excusso, velociter ferebant citum currum inter Trojanos et Achivos; iisque _vectus_ Automedon pugnabat, dolens licet de-socio, 460 curru _in istos_ ruens, tanquam vultur in anseres: facile enim refugiebat e Trojanorum tumultu, facile et irruebat confertam per turbam, persequens. Sed non occidebat viros, quando impetum-sumebat persequendi: haudquaquam enim licuit, solum stantem sacra in sella, 465 hasta impetum-facere, et inhibere veloces equos. Tandem vero illum socius vir vidit oculis Alcimedon, filius Laercei Æmonidæ: stetit autem post currum, et Automedontem allocutus-est:

Automedon, quisnam tibi deorum inutile consilium 470 pectoribus indidit, et abstulit mentem sanam? quod-ita in Trojanos pugnas prima in turba solus; at tibi socius occisus-est; arma autem Hector ipse gerens humeris exsultat Æacidæ.

Illum vero Automedon allocutus-est, Dioris filius: 475 Alcimedon, quisnam tibi Achivorum alius similis, equorum immortalium cui-in-manu-sit castigatioque et impetus, nisi Patroclus, diis artifex par, dum viveret? nunc autem mors _eum_ et fatum assecutum-est; verum tu scuticam et habenas splendidas 480 accipe, ego autem curru descendam, ut pugnem.

Sic dixit: Alcimedon autem celerem-prælio currum conscendens, raptim scuticam et habenas cepit manibus: Automedon vero desiliit. Vidit autem splendidus Hector, statimque Æneam allocutus-est, prope stantem:

485 Ænea, Trojanorum princeps ære-loricatorum, equos hos animadverti pedibus-velocis Æacidæ in pugnam progressos, cum aurigis imbellibus: ideo speraverim _me_ capturum, si modo-tu animo tuo velis: quum non, irruentes in-nos, 490 substinuerint contra stantes pugnare Marte.

Sic dixit: nec non-obsecutus-est fortis filius Anchisæ. Hi vero recta ibant, tergoribus-boum tecti humeros, aridis, solidis: multiplex vero superinductum-erat æs. Cum his autem Chromiusque et Aretus divinæ-formæ 495 ibant ambo: admodum vero iis sperabat animus ipsosque interficere, abigereque arduos-cervicibus equos: stulti, nec jam erant sine-sanguine quidem reversuri retro ab Automedonte. Hic autem, precatus Jovem patrem, fortitudine et robore repletus-est præcordia circumfusa nigro- _sanguine;_ 500 statimque Alcimedontem affatus-est, fidum socium:

Alcimedon, ne jam a-me longe tene equos, sed proxime inspirantes tergo _meo._ Haud enim ego Hectorem Priamiden a-robore temperaturum puto, antequam Achillis pulcre-jubatos conscenderit equos, 505 nobis interfectis, fugaritque ordines virorum Argivorum; vel ipse inter primos captus-fuerit.

Sic fatus, Ajaces-duos vocavit, et Menelaum: Ajaces, Argivorum ductores, et Menelae, jam mortui quidem curam-committite _iis,_ qui fortissimi, 510 ut-eum circumeuntes-defendant, et propulsent ordines virorum: a-nobis vero vivis propulsate crudelem diem: hac enim ingruunt pugnam per lacrimosam Hector, Æneasque, qui Trojanorum sunt fortissimi. Sed hæc quidem deorum in genibus posita-sunt. 515 Jaculabor enim et ego: hæc vero Jovi omnia curæ-erunt.

Dixit, et vibratam emisit longæ-umbræ hastam, et intorsit Areti in clypeum undique æqualem: is vero non hastam inhibuit, penitus autem transiit æs, imumque in ventrem per balteum trajecit. 520 Ut vero quum acutam tenens securim juvenis vir, ictu-incusso pone cornua bovis agrestis, nervum perscindit totum, hic autem saltu-dato cadit: sic utique ille saltu-dato cecidit supinus: ei autem hasta in-visceribus perquam acuta vibrando solvit membra. 525 Hector vero in-Automedontem jaculatus-est hasta fulgenti: sed is quidem ex-adverso conspicatus evitavit æream hastam: in-anteriorem enim partem declinavit: sed a-tergo hasta longa solo infixa-est, supraque pars-posterior quassabatur hastæ: tunc inde remisit impetum validus Mars (_hasta bellica_). 530 Et certe tunc ensibus cominus concurrissent, si non ipsos Ajaces diremissent ardentes, qui adveniebant per turbam, socio vocante. Hos veriti cesserunt rursus retro Hector, Æneasque et Chromius divina-forma: 535 Aretum vero ibidem dereliquerunt, laceratum corde, jacentem; Automedon autem, veloci par Marti, armisque _eum_ spoliavit, et gloriams verbum dixit:

Profecto jam paullulum saltem de-Menœtiade mortuo cor dolore levavi, deteriorem licet interfecerim.

540 Sic fatus, in curru sumtas exuvias cruentas posuit; ipseque inscendebat, pedibus et manibus superne sanguinolentus, tanquam quis leo taurum depastus.

Rursus autem super Patroclo intendebatur aspera pugna, gravis, lacrimosa: excitabat vero certamen Minerva, 545 e-cœlo delapsa: miserat enim _eam_ late-sonans Jupiter, ut-concitaret Danaos: jam enim animus conversus-erat ejus. Sicut purpuream irin mortalibus extendit Jupiter cœlitus, signum ut-sit vel pugnæ, vel etiam tempestatis male-frigidæ: quæ ab operibus 550 homines cessare-facit super terram, pecudesque contristat: sic hæc, purpurea-nube quum-contexisset se ipsam, ingressa-est Achivorum gentem, excitabatque virum quemque. Primum vero Atrei filium incitans allocuta-est, fortem Menelaum; (hic enim eam prope erat), 555 quum-se-assimulasset Phœnici corpore et indefessa voce:

Tibi certe jam, Menelae, pudor et opprobrium erit, si Achillis illustris fidum socium muro sub Trojanorum veloces canes discerpserint. Sed inhæreas strenue, adhortareque populum omnem.

560 Hanc autem vicissim affatus-est pugna strenuus Menelaus: Phœnix, pater, senex olim-nate, utinam Minerva daret robur mihi, telorumque averteret impetum: ita equidem vellem adesse et auxilium-ferre Patroclo: graviter enim mihi mortuus corripuit animum. 565 Sed Hector ignis horrendam habet vim, nec cessat ære cædens: ei enim Jupiter gloriam præbet.

Sic dixit: gavisa-est autem dea oculis-cæsiis Minerva, quod se prorsus-primam deorum implorarit omnium. Ac vim humeris et genibus indidit, 570 et ei muscæ audaciam pectoribus immisit, quæ, licet abacta maxime a-corpore humano, instat mordere, dulcisque illi sanguis hominis _est:_ tali eum audacia replevit præcordia circùm-nigra. Stetit autem super Patroclo, et jaculatus-est hasta fulgenti. 575 Erat autem in Trojanis Podes, filius Eetionis, divesque, fortisque: maxime vero eum honorabat Hector inter-populares, quia ipsi sodalis erat carus conviva: hunc ad balteum percussit flavus Menelaus, ruentem in-fugam: penitusque æs transegit: 580 fragorem vero _is_ edidit cadens. At Atrides Menelaus mortuum a Trojanis subtrahebat ad agmen sociorum.

Hectorem autem prope stans excitabat Apollo, Phænopi Asiadæ similis, qui illi omnium hospitum carissimus erat, in-Abydo ædes habitans: 585 [huic sese assimilans ipsum affatus-est sagittans Apollo:]

Hector, quisnam te amplius Achivorum formidarit? ut jam Menelaum territus-fugis, qui tamen antehac _erat_ mollis bellator; nunc vero abit solus sublatum-auferens mortuum e Trojanis: tuum autem interfecit fidum socium, 590 strenuum inter primos-pugnatores, Poden, filium Eetionis.

Sic dixit: illum vero doloris nubes obtexit nigra: processit autem per primos-pugnatores, armatus corusco ære. Ac tum Saturnius sumsit ægidem fimbriatam, splendentem, Idamque nubibus cooperuit; 595 et quum-fulgurasset, pervalide tonuit; eamque concussit: victoriam vero Trojanis dedit, inque-fugam-vertit Achivos.

Primus Peneleus Bœotius fuit-dux fugæ: percussus-erat enim in-humerum hasta, facie _in hostem_ conversus usque, summum leviter: perstrinxerat eum ad-dos usque 600 cuspis Polydamantis: is enim ferierat prope accedens. Leitum dein Hector cominus percussit in-manum ad carpum, filium Alectryonis magnanimi: cessareque fecit a-pugna; trepidusque _is_ fugit circumspectans; quippe non-amplius sperabat animo hastam tenentem in manu _se_ pugnaturum cum-Trojanis. 605 Hectori vero Idomeneus in Leitum irruenti percussit loricam ad pectus juxta papillam: sed in cuspidis junctura facta-est longa hasta: et clamarunt Trojani. Hic autem in-Idomeneum jaculatus-est Deucaliden, in-curru stantem: ab-eo quidem paullulum aberravit: 610 sed hic Merionis armigerumque aurigamque, Cœranum, qui e Lycto bene-habitata comitabatur eum (pedes enim primo, relictis navibus utrinque-recurvis, venerat, et Trojanis magnam victoriam[TR4] præbuisset, nisi Cœranus confestim celeres adduxisset equos: 615 et huic quidem salus venit, arcuitque sævum diem: ipse autem perdidit animam vi Hectoris homicidæ) hunc percussit sub malam et aurem, ac dentes excussit hasta extrema, linguamque perscidit mediam: cecidit autem e curribus, habenasque effudit in-terram. 620 Et hasce Meriones cepit manibus suis inclinans-se a solo, et Idomeneum allocutus-est:

Urge nunc scutica _equos,_ usque-dum veloces ad naves perveneris: sentis autem et ipse, quod non-amplius victoria _est_ Achivorum.

Sic dixit: Idomeneusque scutica-impulit pulcris-jubis equos 625 naves versus cavas: jam enim timor inciderat animo. Nec latuit Ajacem magnanimum et Menelaum Jupiter, quum jam Trojanis daret alternantem victoriam. Hisce autem sermonem orsus-est magnus Telamonius Ajax:

Eheu, jam quidem etiam qui admodum stultus sit, 630 senserit, quod Trojanis pater Jupiter ipse opem-fert. Illorum enim omnium tela assequuntur, quicunque emittat, seu imbellis, seu strenuus: Jupiter vero omnino omnia dirigit: nobis vero sic omnibus irrita cadunt in-terram. Sed agite, per-nos tamen excogitemus consilium optimum, 635 et quomodo mortuum extrahamus, et _quomodo_ etiam ipsi gaudium dilectis sociis simus reversi: qui fere huc respicientes tristantur, nec amplius putant Hectoris homicidæ robur et manus invictas _nos_ sustenturos, sed in navibus nigris casuros-esse. 640 _Utinam_ vero esset socius, qui-nuntiaret citissime Pelidæ: non enim illum opinor ne audiisse quidem tristem nuntium, quod sibi carus periit sodalis. Atqui nondum possum conspicari talem inter-Achivos: caligine enim teguntur simul ipsique et equi. 645 Jupiter pater, at tu libera a caligine filios Achivorum; facque serenitatem, daque oculis videre: in luce vero vel perde, quandoquidem tibi placuit ita.

Sic dixit: eum autem pater miseratus-est lacrimantem: statimque caliginem quidem dissipavit, et amovit nebulam; 650 sol vero affulsit, aciesque tota illustrata-est: et tunc Ajax allocutus-est pugna strenuum Menelaum:

Circumspice nunc, Menelae Jovis alumne, si videre-possis vivum adhuc Antilochum, magnanimum Nestoris filium: hortare vero, ut-Achilli bellicoso ocyus profectus 655 nuntiet, quod ei multo carissimus periit socius.

Sic dixit: nec non-obsecutus-est pugna strenuus Menelaus; profectusque-est ire, tanquam aliquis leo a caula, qui postquam fatigatus-fuerit canesque virosque lacessendo, qui ipsum non sinunt boum pinguedinem diripere, 660 totam-noctem vigilantes: ille autem carnium cupidus, recta-irruit, sed nihil proficit; crebra enim jacula adversa volant audacibus a manibus, incensæque faces, quas quidem horrens-recedit incitatus licet; mane autem seorsum discedit mœsto animo: 665 sic a Patroclo pugna strenuus Menelaus abibat perquam invitus: admodum enim timebat, ne eum Achivi gravi præ metu prædam hostibus relinquerent. Multum autem Merionæque et Ajacibus mandabat:

Ajaces, Argivorum ductores, Merioneque, 670 nunc aliquis mansuetudinis Patrocli miseri recordetur: omnibus enim norat mitis esse, vivus dum-erat: nunc vero eum mors et fatum occupat.

Sic igitur fatus abiit flavus Menelaus, quaquaversum circumspectans, veluti aquila, quam quidem aiunt 675 acutissime cernere inter-aerias volucres, quam, licet in-alto sit, pedibus velox non latet lepus, arbusto sub late-comanti jacens; sed in ipsum _ea_ impetum-facit, et ei celeriter correpto eximit animam: sic tunc sibi, Menelae Jovis-alumne, oculi lucidi 680 quaquaversum versabantur, multorum per agmen sociorum, sicubi Nestoris filium adhuc viventem videres. Illum vero citissime animadvertit, pugnæ ad sinistram universæ, confirmantem socios, et concitantem ad-pugnandum: prope vero stans _eum_ allocutus-est flavus Menelaus:

685 Antiloche, eia, age huc _ades,_ Jovis-alumne, ut audias tristem nuntium, qui non debuit exstitisse. Jam quidem te et ipsum opinor inspicientem agnoscere, quod cladem deus Danais advolvit, victoria autem _est_ Trojanorum: occidit vero fortissimus Achivorum, 690 Patroclus, magnumque desiderium Danais incidit. Sed tu cito Achilli, currens ad naves Achivorum, nuntia, si celerrime cadaver ad navem ablatum-servare possit nudum: sed arma habet galeam-motans Hector.

Sic dixit: Antilochus autem cohorruit, sermone audito. 695 Diu vero eum inopia vocis tenuit: atque ei oculi lacrimis impleti-sunt, florensque ei hæsit vox. Sed ne sic quidem Menelai mandatum neglexit: profectusque-est currens, sed arma eximio dedit socio, Laodoco, qui prope eum flectebat solidis-ungulis equos. 700 Hunc quidem, lacrimas-fundentem, pedes ferebant e prælio, Pelidæ Achilli mala rem nuntiaturum.

Nec inde tibi, Menelae Jovis-alumne, voluit animus laborantibus sociis auxiliari, unde discesserat Antilochus, magnum vero desiderium Pyliis factum-erat: 705 sed ille his quidem Thrasymedem divinum excitavit, ipse vero rursus ad Patroclum heroem profectus-est. Constitit autem, ad Ajaces cursu-veniens, statimque _eos_ allocutus-est:

Illum quidem jam ad-naves præmisi celeres, ut-eat ad Achillem pedibus velocem: nec-tamen illum puto 710 nunc venturum, vehementer licet iratum Hectori divino: nullo enim modo inermis cum-Trojanis pugnaverit. Nos vero etiam per-nos excogitemus consilium optimum, vel quomodo mortuum extrahamus, vel _quomodo_ etiam ipsi Trojanorum e pugna mortem et fatum effugiamus.

715 Huic autem respondit deinde magnus Telamonius Ajax: omnia recte dixisti, admodum-inclyte o Menelae: sed tu quidem, et Meriones, subeuntes valde cito, mortuum sublatum ferte e prælio: verum a-tergo nos pugnabimus cum-Trojanisque et Hectore divino, 720 parem animum habentes, cognomines, qui et antea sustinuimus acrem Martem prope invicem manentes.

Sic dixit: illi vero mortuum a terra ulnis-sustulerunt alte admodum: acclamavit autem populus retro Trojanus, ut viderunt cadaver tollentes Achivos: 725 rectaque-irruerunt, canibus similes, qui in aprum percussum impetum-faciunt ante juvenes venatores; aliquantisper enim currunt, dilacerandi cupidi; sed quum jam in illos convertitur aper, robore fretus retroque cedunt, diffugiuntque-trepidi alio alius: 730 sic Trojani, aliquantisper quidem catervatim assidue sequebantur, ferientes ensibusque et hastis utrinque-acutis; sed ubi jam Ajaces conversi contra ipsos constitere, eorum mutabatur color, nec quisquam sustinebat, in-adversum irruens, de mortuo pugnare.

735 Sic hi alacres cadaver efferebant ex prælio naves versus cavas: sed pugna intendebatur ipsis atrox, velut ignis, qui invadens urbem hominum, ingruens subito incendit, pereuntque ædes in flamma magna: eamque fremebunda-agitat vis venti: 740 sic quidem hos equorumque et virorum bellatorum horrisonus tumultus insequebatur abeuntes. Illi vero, tanquam muli, valido robore eminentes, trahunt ex monte per asperam viam vel trabem, vel lignum ingens navale: intus vero animus 745 affligitur simul laboreque et sudore contendentibus: sic illi alacres cadaver ferebant. At a-tergo Ajaces-duo arcebant _Trojanos,_ sicut agger arcet aquam silvosus, campum-per totum porrectus; qui vel rapidorum fluminum molesta fluenta 750 reprimit, continuoque omnibus fluctum in-campum dirigit avertens: haudquaquam vero eum vi perrumpunt fluentes: sic usque Ajaces aciem reprimebant retro Trojanorum: illi tamen simul sequebantur, duoque in iis maxime, Æneasque Anchisiades, et splendidus Hector. 755 Horum vero, sicut sturnorum nubes aufugit, vel graculorum, horrende vociferantes, quum prævidet ingruentem circum (_vulturium_), qui parvis cædem infert avibus: sic utique sub Æneaque et Hectore filii Achivorum horrende vociferantes abibant, obliviscebanturque pugnæ. 760 Multa vero arma pulcra ceciderunt inque circumque fossam fugientium Danaorum: pugnæ tamen non fiebat cessatio.

[TR1] "agnovit" -> "agnovit." [TR2] "Trajanorum" -> "Trojanorum" [TR3] "pernicies;" -> "pernicies." [TR4] "magnum victoriam" -> "magnam victoriam"

Iliadis XVIII.—Armorum fabricatio.

ARGUMENT: THE GRIEF OF ACHILLES, AND NEW ARMOUR MADE HIM BY VULCAN.

The news of the death of Patroclus is brought to Achilles by Antilochus. Thetis, hearing his lamentations, comes with all her sea- nymphs to comfort him. The speeches of the mother and son on this occasion. Iris appears to Achilles by the command of Juno, and orders him to show himself at the head of the intrenchments. The sight of him turns the fortunes of the day, and the body of Patroclus is carried off by the Greeks. The Trojans call a council, where Hector and Polydamas disagree in their opinions: but the advice of the former prevails, to remain encamped in the field. The grief of Achilles over the body of Patroclus. Thetis goes to the palace of Vulcan to obtain new arms for her son. The description of the wonderful works of Vulcan: and, lastly, that noble one of the shield of Achilles.

The latter part of the nine-and-twentieth day, and the night ensuing, take up this book: the scene is at Achilles' tent on the sea-shore, from whence it changes to the palace of Vulcan.

TEXT:

1 Sic illi quidem pugnabant instar ignis ardentis: Antilochus vero Achilli pedibus celer nuntius venit. Illum invenit ante naves erectis-cornibus (_proris et puppibus_), ea cogitantem in animo quæ jam perfecta erant: 5 ingemiscens autem dicebat ad suum magnum animum:

