Homeri Carmina et Cycli Epici Reliquiæ. Pars Prima: Ilias

Part 28

Chapter 28 2,850 words Public domain Markdown

Illum vero languens allocutus-es, Patrocle eques: jam nunc, Hector, magnis-verbis gloriator: tibi enim dedit 845 victoriam Jupiter Saturnius, et Apollo, qui me domuerunt facile: ipsi enim ab humeris arma detraxerunt. Tales vero etiamsi mihi viginti occurrissent, omnes hic periissent, mea sub hasta domiti. At me fatum perniciosum et Latonæ interfecit filius, 850 eque-viris Euphorbus: tu vero me tertius interfectum-spolias. Aliud autem tibi dicam, tu vero in animo reconde tuo: haud sane ne-_tu_-quidem ipse diu vives, sed tibi jam prope instat mors et fatum violentum, manibus domando Achillis eximii Æacidæ.

855 Sic illum quidem locutum finis mortis obtexit; anima autem e membris volans ad Orcum descendit, suam sortem lugens, relicta amplitudine et juventa. Hunc et mortuum allocutus-est splendidus Hector:

Patrocle, quid mihi vaticinaris grave exitium? 860 quis vero scit, an Achilles, Thetidis filius comas-pulcras- habentis, prior mea sub hasta percussus animam perdiderit?

Sic igitur locutus hastam æream e vulnere traxit, pede insistens: illum vero supinum repulit ab hasta. Statim autem cum hasta in Automedontem ibat, 865 parem-deo famulum pedibus-velocis Æacidæ: cupiebat enim _eum_ ferire: hunc vero extulere veloces equi immortales, quos Peleo dii dederant, splendida dona.

[TR1] "Achivivis" -> "Achivis" [TR2] "victo-riam" (two lines) -> "victoriam" (one line). [TR3] "patria," -> "patria." [TR4] "per-se" -> "per-se:" [TR5] "eques" -> "eques:"

Iliadis XVII.—Menelai principatus.

ARGUMENT: THE SEVENTH BATTLE, FOR THE BODY OF PATROCLUS.—THE ACTS OF MENELAUS.

Menelaus, upon the death of Patroclus, defends his body from the enemy: Euphorbus, who attempts it, is slain. Hector advancing, Menelaus retires; but soon returns with Ajax, and drives him off. This, Glaucus objects to Hector as a flight, who thereupon puts on the armour he had won from Patroclus, and renews the battle. The Greeks give way, till Ajax rallies them: Aeneas sustains the Trojans. Aeneas and Hector attempt the chariot of Achilles, which is borne off by Automedon. The horses of Achilles deplore the loss of Patroclus: Jupiter covers his body with a thick darkness: the noble prayer of Ajax on that occasion. Menelaus sends Antilochus to Achilles, with the news of Patroclus' death: then returns to the fight, where, though attacked with the utmost fury, he and Meriones, assisted by the Ajaces, bear off the body to the ships.

The time is the evening of the eight-and-twentieth day. The scene lies in the fields before Troy.

TEXT:

1 Nec latuit Atrei filium, Marti-carum Menelaum, Patroclus a-Trojanis domitus in prælio. Processit autem per primos-pugnatores, armatus corusco ære; circumiensque ipsum protegebat, ut fere circa vitulum mater, 5 tum-primum-enixa, querula, non ante experta partum: ita circa Patroclum ibat flavus Menelaus. Prætendit autem ei hastamque et clypeum undique æqualem, illum interficere paratus, quicunque huic adversus veniret. Nec Panthi filius præstans-hastæ-_usu_ neglexit 10 Patroclum stratum eximium: prope autem ipsum stetit, et allocutus-est Marti-carum Menelaum:

Atride Menelae, Jovis-alumne, dux virorum, recede, et linque mortuum, sinitoque spolia cruenta: non enim quisquam _me_ prior Trojanorum inclytorumque sociorum 15 Patroclum percussit hasta in aspera pugna: quare me sine gloriam magnam inter Trojanos reportare, ne te percutiam, atque dulcem animam eripiam.

Illum vero graviter indignans allocutus-est flavus Menelaus: Jupiter pater, haud sane decorum, superbius gloriari. 20 Nec vero pantheræ tanti spiritus, nec leonis, nec suis apri infesti, cujus quidem maximus animus in pectoribus supra-modum robore se-effert: quantum Panthi filii præstantes-hastæ-_usu_ spirant. Atqui nec vis Hyperenoris equûm-domitoris 25 suæ juventutis fructum-percepit, quando me probris-incessit, et me exspectavit, et me putavit inter Danaos ignavissimum bellatorem esse: nec eum puto pedibus quidem suis reversum, oblectasse uxoremque caram, venerandosque parentes. Sic certe et tuum ego solvam robur, si contra me 30 steteris: sed te equidem recedentem hortor in turbam abire, neu adversus consistas mihi, antequam quid mali passus-fueris: factum vero et stultus agnovit.[TR1]

Sic dixit; illi vero non persuasit; sed vicissim _is_ affatus- est: nunc ergo jam, Menelae Jovis-alumne, omnino ultionem-dabis 35 fratri meo, quem occidisti; et _de quo_ jactans prædicas; viduasti autem uxorem in recessu thalami recentis, infandumque parentibus fletum et mœrorem effecisti. Certe ipsis miseris fletus finis fierem, si ego caputque tuum et arma reportans 40 Pantho in manus dedero et Phrontidi divinæ. Sed non amplius diu intentatus labor erit, nec certaminis-expers, vel de-virtute vel de-fuga.

Sic fatus, feriit _illum_ in clypeum undique æqualem, nec perrupit æs; recurvata-est autem ei cuspis 45 scuto in valido. Sed alter impetum-fecit ære Atrides Menelaus, precatus Jovem patrem; retro autem cedentis gulam imam feriit, et ipse _hastam_ nisu-impressit, robusta manu fretus: e-regione autem mollem per cervicem abiit cuspis. 50 Fragoremque edidit cadens, sonueruntque arma super ipso. Sanguine ei rigabantur comæ, Gratiis (_earum comis_) similes, cincinnique, qui auroque et argento constricti-erant. Qualem vero nutrit plantam vir late-frondentem olivæ loco in solitario, ubi abunde scaturit aqua, 55 pulcram, germinantem; hanc autem flatus motant variorum ventorum, et _illa_ pullulat flore albo: ingruens vero repente ventus cum turbine multo, fossaque _eam_ evertit, et extendit super terram: talem Panthi filium præstantem hastæ-peritia Euphorbum 60 Atrides Menelaus, postquam interfecerat, armis spoliabat.

Ut vero quando quis leo in montibus-nutritus, robore fretus, pascentis armenti bovem rapuerit, quæ optima: hujus autem cervicem diffregit, correptam validis dentibus, primum, deinde vero sanguinemque et viscera omnia haurit 65 dilanians: circumque hunc canesque virique pastores crebro admodum clamant e-longinquo, neque audent contra ire; valde enim eos pallidus timor occupat: sic horum nemini animus in pectoribus audebat contra ire Menelao gloria-sublimi. 70 Tunc facile abstulisset inclyta arma Panthoidæ Atrides, nisi ipsi invidisset Phœbus Apollo, qui in-eum Hectorem incitavit, veloci parem Marti, viro se-quum-assimulasset, Ciconum ductori Mentæ, et ipsum compellans verbis alatis allocutus-est:

75 Hector, nunc tu quidem sic curris, quæ-non-assequeris persequens, equos Æacidæ bellicosi: illi vero difficiles viris quidem mortalibus domitu, et equitatu, alii saltem atque Achilli, quem immortalis peperit mater. Interim autem tibi Menelaus Mavortius, Atrei filius, 80 Patroclum protegens, Trojanorum[TR2] fortissimum occidit, Panthoiden Euphorbum, exemitque _ei_ impetuosum robur.

Sic fatus, rursum abiit deus per pugnam virorum: Hectori vero gravis dolor circumtexit præcordia circumfuso-nigra _sanguine._ Dispexit autem inde per ordines; statimque agnovit 85 hunc quidem auferentem inclyta arma, illum vero in terra jacentem: fluebatque sanguis per inflictum vulnus. Ivit autem per primos-pugnatores, armatus curosco ære, acutum clamans, flammæ similis Vulcani intextinguibili: nec filium latuit Atrei acutum vociferans: 90 ingemiscens vero _is_ dixit ad suum magnum animum:

Hei mihi: si quidem dereliquero arma pulcra, Patroclumque, qui jacet hic meum propter honorem, _vereor,_ ne-quis mihi Danaorum succenseat, qui viderit. Si autem cum-Hectore solus et Trojanis pugnem 95 verecundans, _metuo_ ne-qua me circumveniant unum multi: Trojanos vero huc omnes ducit galeam-motans Hector. Sed cur mihi hæc meus secum-disserit animus? Quandocunque homo velit contra deum (_dei nutum_) cum-viro pugnare, quem deus honorat, statim in-eum magna clades devolvitur. 100 Ideo mihi nemo Danaorum succensebit, qui viderit Hectori _me_ cedentem, quoniam ex (_auctore_) deo pugnat. Sicubi vero Ajacem bello strenuum audire-potuero, ambo iterum invadentes reminisceremur pugnæ, etiam adversus deum, si quo-modo eriperemus mortuum 105 _in-gratiam_ Pelidæ Achillis: inter-mala sane melius esset.

Dum si hæc versabat in mente et in animo, interea Trojanorum ordines advenere; præibat autem Hector. Atque hic retro cessit, reliquitque mortuum subinde-se-convertens; ut leo bene-barbatus, 110 quem canesque et viri a stabulo abigunt contis et clamore: ejus autem in præcordiis forte cor cohorrescit, invitusque abit a caula: sic a Patroclo discessit flavus Menelaus. Constitit vero conversus, ut venit ad-agmen sociorum, 115 circumspiciens Ajacem magnum, Telamonium filium. Hunc autem valde celeriter advertit pugnæ ad lævam totius, confirmantem socios, et concitantem ad-pugnam; divinitus enim iis terrorem immiserat Phœbus Apollo. Profectusque-est currens, statimque astans verbum dixit:

120 Ajax, huc, amice, de-Patrocle mortuo _pugnaturi_ festinemus, si cadaver saltem Achilli referre-possimus nudum: sed ejus arma habet galeam-motans Hector.

Sic dixit: Ajaci vero bellicoso animum commovit. Ivit autem per primos-pugnatores, simulque flavus Menelaus. 125 Hector quidem Patroclum, quum inclytis armis exuisset, trahebat, ut ab humeris caput abscinderet acuto ære, et cadaver Trojanis raptatum canibus daret. Ajax vero prope venit, gestans scutum, tanquam turrim; Hector autem retro in turbam abiens recedebat sociorum; 130 in currumque insiliit; deditque ille arma pulcra Patrocli Trojanis ferenda ad urbem, magna gloria ut-essent ipsi. Ajax vero Menœtiadæ scutum latum obtendens constitit, tanquam leo circumeundo _defensans_ suos natos: cui catulos ducenti occurrerint in silva 135 viri venatores; hic autem præ-robore truces-oculos-volvit, totumque supercilium deorsum trahit, oculos tegens: sic Ajax Patroclum heroem circumiens-protegebat. Atrides autem ex-altera-parte, Marti-carus Menelaus, stetit, magnum luctum in pectoribus augens.

140 Glaucus vero, Hippolochi filius, Lyciorum ductor virorum, Hectorem torve intuitus gravi objurgavit sermone:

Hector, specie insignis, bellica-virtute jam multum eges: certe te sic _sine causa_ fama bona tenet, fugax quum-sis. Considera nunc, quomodo civitatem et urbem servare possis 145 solus cum viris, qui in-Ilio nati-sunt: non enim quisquam Lyciorum quidem pugnaturus cum-Danais ibit pro urbe: quoniam nulla utique gratia fuit pugnare hostibus cum viris indesinenter usque. Quomodo tu deteriorem virum servaveris in turba, 150 improbe, quum Sarpedonem, simul hospitem et socium, reliquisses Argivis capturam et prædam fieri? qui quidem magno commodo fuit urbique et ipsi tibi, vivus quum-esset: nunc vero non ab-eo arcere canes sustinuisti. Itaque nunc si quis mihi Lyciorum obsequetur virorum, 155 domum iverint. Trojæ vero manifesta-aderit gravis pernicies.[TR3] Si enim nunc Trojanis vis animosa inesset, intrepida, qualis viros subit, qui de patria adversus-hostes viros laborem et certamen suscipiunt, statim Patroclum traheremus in Ilium. 160 Si vero hic ad urbem magnam Priami regis perferretur mortuus, et ipsum traxissemus e-pugna, ilico certe Argivi Sarpedonis arma pulcra _hoc_ pretio-redderent, et ipsum duceremus in Ilium. Talis enim famulus interfectus-est viri, qui longe fortissimus 165 Argivorum apud naves, et cominus-pugnantes famuli. Sed tu contra Ajacem magnanimum non sustinuisti stare, oculos intuitus hostium in pugna, neque ex-adverso pugnare: quippe te fortior est.

Hunc autem torve intuitus allocutus-est galeam-motans Hector: 170 Glauce, quid vero tu, talis quum-sis superbe, locutus-es? Dii-boni, certe putabam te mente superare ceteros, eos, quotquot Lyciam glebosam habitant: nunc vero tuam reprehendo plane mentem, quod-tale dixisti; qui me ais Ajacem ingentem non sustinuisse. 175 Nequaquam ego horrui pugnam, nec strepitum equorum: sed semper Jovis validius consilium _est_ ægidem-tenentis, qui et fortem virum in-fugam-vertit, et aufert victoriam facile: alias autem ipse excitat ad-pugnam. Sed age huc _adsis,_ amice, prope me sta, et aspice opus: 180 utrum tota-die ignavus ero, ut dicis, an aliquem etiam Danaorum, fortitudine licet promtissimum, reprimam a-defensione Patrocli mortui.

Sic locutus, Trojanos hortabatur, altum clamans: Trojani, et Lycii, et Dardani cominus-pugnantes, 185 viri estote, amici, memoresque impetuosæ fortitudinis: dum ego Achillis eximii arma induam, pulcra, quibus Patrocli vim spoliavi, _ipso_ interfecto.

Sic igitur locutus abiit galeam-motans Hector ardenti e prælio: currens autem assecutus-est socios 190 cito admodum, necdum longo-intervallo, pedibus velocibus insecutus, qui ad urbem portabant inclyta arma Pelidæ. Stans vero seorsum a-prælio lacrimoso, arma mutabat: nempe sua dedit, ferenda ad Ilium sacrum, Trojanis bellicosis: ipse vero immortalia arma induebat 195 Pelidæ Achillis, quæ ei (_ejus_) dii cœlites patri caro dederant: hic autem suo filio præbuit jam-senex: sed non filius in armis patris consenescebat.

Illum vero ut seorsum vidit nubes-cogens Jupiter armis Pelidæ se-armantem divini, 200 quassans caput, ad suum locutus-est animum:

Ah miser, haudquaquam tibi mors in-animo est, quæ jam te prope est: tu vero immortalia arma induis viri fortissimi, quem tremunt et alii. Hujus jam socium interfecisti mitemque fortemque: 205 arma autem non secundum fas (_contumeliose_) a capiteque et humeris abstulisti; verumtamen tibi nunc saltem magnam victoriam dabo, ejus compensationem, quod a-te haudquaquam, e-pugna reverso, excipiet Andromache inclyta arma Pelidæ.

Dixit, et nigris superciliis annuit Saturnius: 210 Hectori autem apta-erant arma ad corpus; subiit vero eum Mars horrendus, bellicus: impletaque-sunt ei membra intus vigore et robore: ad inclytos autem socios ivit magno clamore: similisque _Achilli_ videbatur eis omnibus, armis resplendens magnanimi Pelidæ. 215 Hortabatur autem unumquemque obiens verbis, Mesthlenque, Glaucumque, Medontemque Thersilochumque, Asteropæumque, Disenoremque, Hippothoumque, Phrocynque, Chromiumque et Ennomum augurem: hos ille incitans, verbis alatis allocutus-est:

220 Audite, innumeræ copiæ circumhabitantium sociorum; non enim ego multitudinem quærens, neque egens _ea,_ huc e vestris urbibus excivi quemque; sed ut mihi Trojanorum uxores et infantes liberos promtis-animis defenderetis bellicosis ab Achivis: 225 hæc in-animo-habens, donis _exigendis_ exhaurio et commeatu populos, vestrumque cujusque animum recreo. Quare aliquis (_quisque_) nunc recta _in hostem_ conversus, aut pereat, aut salvus-sit: hoc enim belli commercium. Quicunque vero Patroclum, mortuum licet, tamen 230 Trojanos ad equûm-domitores pertraxerit, cesseritque ei Ajax, dimidium illi exuviarum tribuam, dimidium vero ipse habebo ego; tantaque ipsi gloria erit, quanta vel mihi.

Sic dixit: illi vero recta in-Danaos magna-mole ferebantur, hastis elevatis; admodum autem ipsis sperabat animus 235 mortuum ab Ajace abstrahere Telamonio: stulti; certe multis super ipso animam abstulit. Et tunc Ajax allocutus-est pugna strenuum Menelaum:

O amice, o Menelae Jovis-alumne, haud-jam nos spero ipsos quidem redituros e bello. 240 Haudquaquam tantum de-cadavere timeo Patrocli, qui mox Trojanorum saturabit canes atque alites, quantum meo capiti metuo, ne-quid _gravius_ patiatur, et tuo: quippe prælii nubes omnia circumtegit, Hector; nobis vero manifestus-apparet gravis interitus. 245 Sed age, fortissimos Danaorum voca, si quis audierit.

Sic dixit: nec non-obsecutus-est pugna strenuus Menelaus; vociferatus-est autem alta-voce, Danais ut-exaudiretur:

O amici, Argivorum ductores ac principes, qui juxta Atridas, Agamemnonem et Menelaum, 250 publice-præbita _vina_ bibunt, et imperant singuli copiis: a Jove autem honor et gloria sequitur. Difficile vero mihi est dispicerer unumquemque ducum: tantum enim certamen pugnæ exarsit. Sed aliquis (_quisque_) ipse prodeat, indignereturque in animo, 255 Patroclum Trojanis canibus ludibrium fieri.

Sic dixit: confestim autem exaudiit Oïlei _filius_ velox Ajax; primusque obvius prodiit, currens per prælium. Post hunc vero Idomeneus et armiger Idomenei, Meriones, par Marti homicidæ. 260 Ceterorum vero quisnam sua mente nomina diceret, quotquot jam postea pugnam instaurarunt Achivorum?

Trojani vero priores-impetum-fecere conferti; præibat autem Hector. Ut vero quum in ostiis a-Jove-fluentis fluvii fremit ingens fluctus adversus _ejus_ fluentum, circùmque extrema 265 litora clamant, eructato mari extra: tanto utique Trojani clamore ibant. Sed Achivi stabant circum Menœtiaden, unum animum habentes, septi scutis æratis. Sed illorum splendidis galeis Saturnius caliginem multam 270 circumfudit: quippe nec Menœtiaden oderat vel antea, dum, vivus, famulus erat Æacidæ: odit autem illum hostium canibus prædam fieri Trojanis: ideo etiam eum ut-defenderent excitavit socios.

Moverunt autem loco priores Trojani agilibus-oculis Achivos: 275 mortuo vero derelicto, _hi_ trepidi-fugerunt, neminem tamen eorum Trojani magnanimi interfecere hastis, cupientes licet; sed corpus ad-se-trahebant: non-diu vero ab-illo Achivi erant abfuturi: admodum enim illos celeriter convertit Ajax, qui superabat quidem forma, superabat et factis 280 ceteros Danaos, post eximium Peliden. Recta autem perrupit primos-pugnatores, sui similis vi apro, qui in montibus canes florentesque juvenes facilie dissipat, se-subito-impetu-convertens per fruticeta sic filius Telamonis præclari, splendidus Ajax, 285 facile aggressus Trojanorum dissipavit phalangas, qui Patroclum circumdederant, sperabantque maxime urbem ad suum trahere, et gloriam reportare.

Nempe illum (_Patroclum_) Lethi Pelasgi splendidus filius, Hippothous, pede trahebat per acrem pugnam, 290 ligatum loro ad malleolum circa tendines, Hectori et Trojanis gratificans: repente autem ipsi venit malum, quod ab-eo nemo arcuit cupientium licet. Illum filius Telamonis, impetu-facto per turbam, percussit cominus, galeam per æneis-munitam-malis: 295 scissa-est autem equinis-setis-densa galea _circa_ hastæ cuspidem, percussa hastaque magna et manu robusta: cerebrum vero propter conum prosiliebat e vulnere, cruentum; ipsius autem ibidem solutum-est robur, e manibusque Patrocli pedem magnanimi remisit in-terram, 300 ut-jaceret: prope autem ipsum cecidit cernuus super mortuum, longe a Larissa glebosa; nec parentibus _nutritia_ caris reddidit, brevisque ei ætas fuit, sub Ajacis magnanimi hasta domito. Hector vero in-Ajacem jaculatus-est hasta fulgenti; 305 sed is quidem ex-adverso conspicatus evitavit æream hastam, paullulum: ille autem Schedium, magnanimi Iphiti filium, Phocensium longe fortissimum, qui in inclyto Panopeo domos habitabat, multis viris imperans: hunc percussit sub jugulum medium; penitus autem extrema 310 cuspis ærea prope summum humerum emersit. Fragorem vero edidit cadens, sonueruntque arma super ipso. Ajax autem Phorcyn bellicosum, Phænopis filium, Hippothoum defendentem, medium ad ventrem percussit: rupitque loricæ cavitatem, et intestina æs _penetrans_ 315 hausit; ipse vero in pulverem lapsus, prehendit terram palma. Cessere autem retro primique-pugnatores et splendidus Hector: Argivi vero altum clamarunt, traxeruntque mortuos, Phorcynque, Hippothoumque: solvebantque arma ab humeris.

Tunc rursus Trojani Marti-caris _acti_ ab Achivis 320 in-Ilium ascendissent, præ-ignavia domiti; Argivi autem gloriam retulissent, etiam præter Jovis fatum, fortitudine et robore proprio: verum ipse Apollo Æneam instigavit, corpore Periphanti similis, præconi Epytidæ, qui ejus apud patrem senem 325 præconem-agens consenuerat, benevola mente consilia sciens: huic se-quum assimulasset, ipsum allocutus-est Jovis filius Apollo:

Ænea, quo-pacto etiam invito deo servetis Ilium excelsam? ut jam _fecisse_ vidi viros alios fortitudineque roboreque confisos, virtuteque, 330 copiisque suis, etiam perexiguum populum habentes. Nobis vero Jupiter quidem potius cupit, quam Danais, victoriam: sed ipsi fugitis territi admodum, nec pugnatis.

Sic dixit: Æneas autem longe-jaculantem Apollinem agnovit, coram intuitus: valdeque Hectorem allocutus est clamans:

335 Hectorque et ceteri Troum-ductores ac sociorum, dedecus quidem nunc hoc _est, nos_ bellicosis _actos_ ab Achivis in-Ilium ascendere, præ-ignavia domitos. Verum enim adhuc aliquis-ait deorum mihi prope astans, Jovem, summum consiliarium, in-pugna auxiliatorem esse. 340 Ideo recta in-Danaos eamus, neque illi certe quieti Patroclum navibus admoverint mortuum.

Sic dixit: et multo primis-pugnatoribus præsiliens, stetit. Illi vero conversi-sunt, et adversi steterunt Achivis. Tum vero Æneas Leocritum vulneravit hasta, 345 filium Arisbantis, Lycomedis fortem socium. Hunc autem lapsum miseratus-est Marti-carus Lycomedes; stetitque admodum prope accedens, et jaculatus-est hasta fulgenti, et percussit Hippasiden Apisaonem, pastorem virorum, in-jecur subter præcordia; statimque _ei_ genua solvit: 350 is quidem e Pæonia glebosa venerat, et post Asteropæum fortissime-se-gerebat in-pugna. Hunc autem lapsum miseratus-est Mavortius Asteropæus, rectaque prorupit et hic, promtus cum-Danais pugnare: sed nequaquam etiam poterat; scutis enim obsepti-erant undique 355 qui-stabant circa Patroclum, et hastas prætendebant. Ajax enim valde omnes obibat, multis adhortans; nec quemquam retro a-mortuo cedere sinebat, nec quemquam procurrere ad-pugnandum Achivos ante alios: sed potius ipsum circumeuntes-defendere, cominusque pugnare _jussit._ 360 Sic Ajax præcipiebat ingens: sanguine autem terra rigabatur purpureo; illi vero alii-super-alios cadebant mortui, simul Trojanorum et animosorum sociorum, et Danaorum: neque enim vel hi sine-sanguine pugnabant; pauciores tamen multo peribant: meminerant enim usque 365 a-se-mutuo per turbam arcere cædem gravem.